Caput 7
Caput 7
Quomodo votum interpretandum sit, quando materia ejus certa et determinata non est?
1. Haec difficultas maxime locum habet in circumstantia materiae promissae, quamvis interdum etiam versetur circa aliquid quod ad substantiam materiae pertinet , ut videbimus. Ratio autem difficultatis est, quia votum non obligat, nisi ad ea quae vovens intendit et vult; saepe autem vovens in promissione non determinat omnes circumstantias actus promissi, et interdum non satis declarat quid in eo comprehendatur ; merito ergo dubitatur quomodo possit tunc votum obligare. Vel si ad circumstantias non obligat , quomodo obligare possit ad nudam substantiam actus, quae sine circumstantiis exerceri non potest. Vel denique quomodo in observatione voti illae determinandae sint, si sub votum non cadunt. Quae difficultas petit fere omnia , quae de hac voti obligatione dicenda supersunt, quae declarabuntur commode assignando prius aliquas generales regulas in hoc capite, et in sequentibus ad particulares circumstantias illas applicando.
2. Pro generalibus autem regulis constituendis tria capita distinguenda sunt, ex quibus discerni potest ac debet, quando aut quomodo obliget votum ad determinatas circumstantias; videlicet, intentio voventis, natura voti, seu materiae ejus, et verba quibus votum exprimitur aut interius concipitur. Probatur, quia haec sunt per se requisita in voto, praesertim humano : nam intentio est prima radix hujus obligationis, ut saepe dictum est, quia ejus obligatio voluntarie assumitur, et ideo per intentionem determinari potest ad tales vel tales circumstantias. Haec autem intentio ordinarie accommodatur materiae voti; explicatur autem per verba, ita ut etiam dum interius concipitur, per mentalia verba insinuetur, ut supra declaratum est. Ergo, per se loquendo, optime ex his principiis declarabuntur circumstantiae voti. Verum est tamen, etiam aliunde fieri posse conjecturam , ut ex occasione vovendi, ex modo, et similibus, quae magis accidentalia sunt, et ad verba reduci possunt, quia ordinarie in tantum considerantur, in quantum ad sensum verborum explicandum conferunt.
3. Prima assertio : si vovens determinate et expresse intendit omnes circumstantias voti, quibus vult obligari, ad illas etiam tenetur. — Dico ergo primo: si vovens determinate et satis expresse intendit omnes circumstantias, cum quibus vult obligari ad votum servandum, ad illas obligat votum per se loquendo, et cum illis sufficienter implebitur, et tunc si ille voluntarie omittantur, ex ea parte violabitur votum. Hoc totum certum est ex illo principio, quod tota obligatio voti pendet ex intentione voventis, juxta illud Deuteron. 23: Facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate , et ore tuo locutus es. Propria ergo voluntas seu intentio est regula obligationis, juxta c. Cum dilecti, cum similibus, de Donat., ubi id notatur ab auctoribus. Et ratio est, quia hae voluntariae obligationes a voluntate trahunt originem, et ipsa sola est efficax ad inducendam, vel definiendam obligationem, quando ex parte objecti et cireumstantiarum non est repugnantia, quod ip praesenti supponimus ; nam loquimur m circrum- stantiis honestis, et aptis ad votum implendum. Et ita in hac regula nulla est controversia vel difficultas quoad obligationem, stante possibilitate.
4. An cesset obligatio voti , quando circumstantie non possunt servari. — Resolutio dubii. — Solum potest interrogari , quando circumstantiae a vovente intentae non possunt servari, cessetne obligatio voti, etiamsi actus quoad substantiam cum aliis circumstantiis servari possit. Sed hoc per eamdem intentionem determinandum est. Considerandum est enim an illa circumstantia, quae impleri non potest, ita fuerit principaliter intenta, ut vovens non habuerit animum se obligandi sine illa, ita ut fuerit intenta tanquam conditio necessaria ad substantialem obligationem voti: tunc enim illa deficiente cessat tota obligatio voti, non vero alias. Ratio utriusque facilis est, quia in priori casu circumstantia reducitur in substaatiale objectum respectu talis intentionis voventis ; vel certe intentic substantiae non est absoluta, sed cum tali conditione, quae non impletur, et ideo cessat obligatio. In posteriori autem casu, intentio de substantia actus et obligatione ejus est principalis et absoluta, circumstantia autem solum est ut modus accessorius, et ideo principale non cessat, defi crente accessorio. Quando autem intentio sit talis, si fuerit expressa, per illam satis constabit sin minus, aliis conjecturis et regulis utendum est ad judicium de illa ferendum, juxta infra dicenda.
5. Confirmatur ab exemplis. — Duobus exemplis potest hoc declarari sumptis ex D. Thoma et Cajetano. Unum est de illo, qui vovit sumere statum rcligiosum in tali monasterio, quae determinatio pertinet ad circumstantiam voti, et de illa dicit D. Thomas, art. 3, ad 2. quod si vovens principalem intentionem suam direxit ad tale monasterium propter complacentiam in illo, solum tenetur facere quod in se est, ut illud ingrediatur ; quod si non possit, quia non recipitur, liber a voto manet ; secus vero esse, si principaliter intendit illam religionem , et secundario talem locum. De quo exemplo plura in sequenti volumine, tractando in particulari de voto religionis. Aliud exemplum est de voto feminae, quae vovit servare perpetuam virginitatem : quod etam attigit D. Thomas in eadem solutione, inquirens an, si semel perdiderit virginitatem, amplius voto obligetur ad servandam castitatem , quod pertinet ad circumstantiam Quid. Et respondet D. Thomas debere servare quod potest, scilicet perpetuam continentiam. Quod spectat ad assertionem sequentem. Ad hanc vero pertinet quod Cajetanus addit, si ex intentione sic voventis esset determinata promissio ad solam negationem violationis claustri virginalis, et non esset extensa ad omnem privationem actus libidinosi, tunc amissa semel virginitate, ad nihil obligare votum, quia materia ejus facta est impossibilis , et castitas possibilis ex intentione voventis non fuit sub voto comprehensa. Talis enim intentio nec repugnautiam involvit , sed pro libertate voventis haberi potest, ut constat, nec in se turpis est, aut meliori bono repugnat, licet non sit de integra, et perfecta castitate, quod necessarium non est ad valorem voti. Sic ergo materia limitanda est juxta intentionem voventis. Quod adeo verum censeo, ut licet post tale votum virgo illa frangeret votum ex directa intentione , ut libera maneret ad matrimonium contraiendum, nihilominus post corruptionem non obligaretur voto, quia de facto nihil aliud vovit vel intendit. Neque propterea illa reportat commodum ex sua malitia, quia gravissime peccare non est commodum, neque reddi ineptam ad obligationem virginitatis propter carentiam illius, et juxta haec de aliis materiis judicandum est.
6. Secunda assertio : cum intentio voventis for » aliter non preescrilht particulares circumstantius, juxta materiam determinande sunt. — Dico secundo : quando intentio voventis expresse ac formaliter non praescribit particulares circumstantias, sed simpliciter fertur in talem actum, tunc ad materiam voti recurrendum est, et juxta exizentiam ejus, considerata ejus intrinseca natura vel institutione, determinandae sunt aliae circumstantiae, quoad fieri possit. Haec etiam assertio colligitur ex communi doctrina Theologorum et Summistarum, quos statim referemus. Ratio vero ejus est, quia accessorium sequitur principale ; materia autem votiest id in quod primo fertur iutentio voventis; ergo consequenter etiam fertur in circumstantias , prout ex natura rei consequuntur, aut comitantur talem materiam; ergo, eo ipso quod vovens illas non excludit aut mutat speciali intentione, impiicite censetur illas promittere, prout materia postulat. Deinde paucis exemplis res illustratur.
7. Fit clarior res exemplis. — Primum sit proxime adductum de voto virginitatis : nam si non satis certo constet de intentione ! imitante illam materiam modo proxime declarato, votum illud de se obligat ad abstinendum ab omni actu venereo sufficiente ad tollendam virginuitatern, et consequenter ab omni venerea tur pitudine, quae de se ad talem actum tendit, ut sensit D. Thomas, supra, et sequuntur Major, in 4, dist. 38, q. 3, ad 5; Turrecrem., in cap. Quod autem, 11, q. 1, n. 11; Abul., in c. 30 Num., q. 55; Soto, lib. 7, q. 2, art. 1, ad 3; Navar., cap. 12, n. 43, vers. Decimo quarto, et alii, praesertim Cajetanus, qui bene hoc declarat ex materia talis voti, quae est virginitas; nam illa includit negationem venereae voluptatis simpliciter et absolute. Et ideo votum virginitatis absolute, prolatum includit votum castitatis in communi omnium hominum usu et conceptu. Quare sicut habens votum castitatis, licet semel aut iterum illud violet, semper manet obligatus ad servaudam illam in posterum , ita etiam qui vovit virginitatem, licet illam perdat, tenetur abstinere ex voto ab actibus venereis, quia illi de sc sufticiunt ad tollendam virginitatem, vel eo tendunt, et per accidens est quod illam materialiter non tollant, quia in subjecto non praesupponitur. Votum enim absolute factum hoc non respicit, sed honestatem integrae castitatis, et abstinentiae ab omni tali turpitudine, et ideo de se inciudit absolutam carentiam talium actuum. Et illa intentio, explicata a Cajetano, adeo est extraordinaria, et aliena a conditione talis materiae, et ab usu vovendi illam, ut praesumi non possit, nisi de illa certo constiterit. 8. Objectio.—Quod vero Cajetanus contra hoc objicit, quia si illa virgo esset praescia sui lapsus, non vovisset castitatem servandam post illum; ergo signum est neque a principio hoc intendisse ; hoc (inquam) nullius momenti est ; tum quia assumptum vel est falsum, vel ita incertum, ut sciri ab homine non possit, et contrarium facile credi posset, quia forte in vindictam et emendationem sui lapsus continentiam servare decrevisset; tum etiam quia illatio nulla est, nam praesens intentio, et sensus, ac obligatio voti non pendet ex eo quod homo vovisset, si hoc vel illud praesciret, sed ex eo quod actu vult, et vovet juxta praesentem cognitionem, ut in materia de Juramento attigi, et in sequentibus declarabo. Imo addit D. Thomas virginem post tale votum lapsam non solum teneri ad servandam continentiam, sed etiam ad agendam poenitentiam prioris lapsus. Sed hoc non eodem modo accipiendum est: nam ad continentiam tenetur ex voto, ad poenitentiam vero de incontinentia priori non tenetur ex voto, sed ex praecepto poenitentiae, quia in voto virginitatis hoc non includitur. Nisi fortasse intelligatur negative, id est, de non complacendo in lapsu praeterito, nam ad hoc votum extenditur; nam sicut ex vi voti prohibetur non solum actus exterior contrarius, sed etiam desiderium ejus, et consensus in illum, ita etiam prohibetur complacentia in actu jam commisso, et voto contrario, quia ejusdem est malitiae, quod generale est in omni voto.
9. Vovens jejunare debet votum implere secundum exigentiam jejunii ecclesiastici.—An vovens jejunare teneatur abstinere etium a lacliciniis.—Secundum exemplum esse potest de voto jejunandi tali die ; nam si nihil speciale per intentionem voventis determinetur, obligat juxta exigentiam jejunii ecclesiastici, quia illa est natura talis materiae, et solet in Ecclesia intelligi nomine jejunii. Unde si quaeratur quomodo computandus sit dies pro quo obligat votum illud, dicendum est computari secundum naturalem cursum a media nocte antecedente usque ad sequentem, quia ita intelligitur ecclesiasticum jejunium. Et eadem ratione obligat votum ad abstinendum a carnibus per absolutam negationem, ita ut si saepius eo die comedantur, saepius peccetur, quia ita obligat praeceptum ecclesiastici jejunii, et est communis et certa sententia. Si vero quaeratur an vovens jejunare teneatur absinere'a lacticiniis, cum de hoc nihil cogitavit, respondendum est, extra Quadragesimam non teneri, quia simpliciter, non est illa abstinentia de ratione jejunii nisi quadragesimalis. Unde dixit Sylvester verb. Jejunium, q. 5, n. 15, citans Palud., illum, cui injunctum est jejunium simpliciter non teneri abstinere a lacticiniis, sed a carnibus; idem ergo est de vovente jejunium simpliciter. Posset autem limitari, nisi votum fieret, ubi consuetudine obligante receptum esset ut in omnibus diebus jejuniorum abstineretur a lacticiniis; tunc enim verisimilius esset votum esse factum de simili jejunio.
10. An votum illud obliget ad abstinendumn etium a cibis permissis, nisi semel, et post certam horam. — Resolutio. —Denique, si quaeratur an votum illud obliget ad non comedendum, etiam ex cibis permissis, nisi semel et post certam horam, et an saepius comedendo ex eisdem cibis, saepius violetur, toties, scilicet, quoties fuerit comestum, dicendum est idem esse de voto dicendum quod de praecepto, quia vovendo jejunium, id intelligitur promitti quod solet per Ecclesiam praecipi. In illo autem puncto varia sunt opiniones : nam Joan. de Neap., in quodam Quodlib., dixit jejunium toties violari, quoties intra illum diem comeditur hora prohibita, etiamsi non carnes, sed cibi permissi comedantur. Quia praeceptum jejunii est negativum quoad omnes suas partes ; et ideo in omnibus sequitur naturam praecepti negativi, quae est semper et pro semper obligare, ex quo sequitur ut toties contra illud peccetur, quoties contra negationem agitur. Et confirmatur, quia hac ratione comcdendo pluries carnem contra tale votum, pluries peccatur; ergo eodem modo pluries peccabitur, saepius comedendo pisces, quia sicut praeceptum jejunii quoad carnis esum simpliciter negativum est, ita etiam illa pars comedendi aliquid plus quam semel, vel ante talem horam, negativa est, et ita hanc partem esse probabilem dixit Durandus, in 4, d. 15, q. 1. Imo securiorem esse dixit Gerson, alphab. 24, littera X, in hegul. moral., cap. de Gula; Major vero, in 4, d. 15, 4. 6, dixit esse problematicam quaestionem.
I1. Praeceptum jejunii solum semel violari, licet sepius comedat quis in die. — Nihilominus communis opinio habet jejunium solum violari semel, comedendo contra praeceptum, quoad cibos non vetitos, et, postquam semel violatum est, non amplius peccari saepius comedendo , quia jam non potest servari forma jejunii , et ita jam non obligat quoad illam. Ita censent probabile Gerson, et Major supra. Durandus vero dicit esse probabilius, et absoiute id docet Palud., dict. d. 15, q. 4, art. 5, qui de voto idem habet, dict. d. 38, q. 3, art. 4, n. 23; sequitur Ant., 2 p., tit. 6, cap. 2, 8 9, et tit. 11, c. 2, 82, ubi de voto loquitur. Summistae , verb. Jejunium ; Sylvest., q. 8; Ansel., n. 99. Tabien., n. 9; Armil., n. 14, ubi addit, in voto de jejunio standum esse intentioni voventis ; tamen verb. Votum, n. 2T, idem in voto censet quod in praecepto, quando de alia intentione non constat. Navar, c. 21, n. 14, et bene Cajet., 2. 2, quaest. 147, art. 8, in fine. Fundamentum huyus sententiae est, quia negatio pluries comedendi non est per se ac simpliciter lata, sed tantum ad constituendam formam, et modum jejunandi, ponendo talem limitem , quem transgredi non liceat ; illo autem transacto, non est specialiter vetitum ulterius progredi, nec violata semel forma potest amplius observari. Et quamvis haec sententia difficultate non careat, et satis efficaciter non probetur, ut late disputant Major et Paludanus, tamen quia non est impossibile, quod jejunium fuerit sub hac in- tentione institutum et praeceptum, et communiter ita intellectum est, ideo in praxi ita potest secure teneri. Idem ergo cum proportione observabitur in voto, ubi de alia intentione voventis non constiterit.
12. Hinc vero extenditur ab aliquibus hoc exemplum ad similia, ut, verbi gratia, ad votum non comedendi carnes feria quarta, vel non bibendi vinum in sextis feriis; nam si semel frangatur , dicunt non obligare amplius, quia solum est de illa privatione seu abstinentia a vino simpliciter pro illo die; destructa autem illa privatione per unum actum contrarium, amplius custodiri non potest. Ita sentit Palud. supra, n. 49, quem sequitur Ant. supra, et Tabien., lVotum, 3, n. 8. Quod si objicias, quia eadem ratione votum non bibendi vinum in perpetuum, postquam semel violatum fuerit, non obligabit amplius, quod est incredibile, respondet Paludanus negando consequentiam, quia votum perenne omnes dies aequaliter comprehendit , et omnes horas et totum tempus. Sed ut verum fatear, non intelligo discrimen, quia eadem est proportio illius negationis ad integrum diem, et omnes horas vel partes ejus, quae ejusdem negationis ad totum tempus vitae, et ad singulas partes ejus. Respondet Paludanus votum perenne obligare simpliciter pro quolibet die et hora, votum autem unius diei non obligare pro singulis horis absolute, sed ex suppositione, quod in nulla praecedenti hora per contrariam actionem fuerit abstinentia illius diei violata. Hoc autem sine uila ratione aut fundamento dictum est. Item, quod si votum sit de abstinendo a vino pro una hebdomada, mense vel anno, certe negari non potest quin obliget simpliciter pro toto tempore designato, ut etiam Paludanus sentire videtur, licet non satis clare. Idem ergo est in uno die, nec ditferentia reddi potest ex intentione voventis, quia haec eodem modo posset haberi in voto perpetuo et diuturno ; non ergo tractatur de intentione, sed ex vi materiae. Denique alias qui vovisset jejunare tali die, et semel carnes comedisset, non amplius peccasset, iterum atque iterum illo die comedendo carnes, quod est absurdissimum, et contra omnes; alias idem dici posset de praecepto. Sequela patet, quia obligatio non comedendi carnes solum nascitur ex voto talis abstinentiae pro tali die, quae abstinentia inclusa est in voto jejunii talis diei per modum absolutae negationis ; ergo idem a fortiori est, quoties similis privatio absolute promissa fuerit pro toto die. Et ita merito in his ca-
13. Votum negativum naturam sequitur praecepti negativi. — Quapropter quoties votum negativum est, naturam sequitur praecepti negativi pro eo tempore quo fit, et nihil refert brevitas vel diuturnitas temporis, nec limitatio obligationis ad certum vel certos dies, quia pro illis cum eadem proportione obligat semper et pro semper, nisi ex intentione voventis fiat limitatio aliqua, ut dictum est de voto virginitatis, et concipi potest in voto abstinendi a vino, pro quocumque tempore fiat; vel etiam nisi negatio aliunde limitetur ex modo actus cui adjungitur, vel ex forma praecepti quod votum imitatur, ut dictum est de voto Jejunii. Extra hos vero casus, natura negationis est, ut neget omnia et singula, et consequenter ut toties violetur, quoties intra praescriptum tempus contrarius actus fit. Quod secus est in affirmativis, nam cum proportione etiam ilia imitantur naturam praeceptorum affirmativorum, ideoque in modo obligandi illa etiam imitantur. Sic ergo potest ad haec vota applieari regula facta, ut ex natura illorum colligenda sit obligatio, quando ex intentione voventis specialiter non declaratur.
14. Ultimo ergo pro amplianda vel explicanda hac regula, adhiberi possunt exempla in votis affirmativis, per quae aliquid agendum promittitur; nam considerandum est quid sit simpliciter necessarium ad esse talis actus; totum enim illud cadit sub voto, et non aliud, ex vi et natura talis voti. Ut, verbi gratia, si quis vovit audire Missam, eo ipso obligatur illam attente audire; quod si non ita audiat, non impiet votum, etiamsi de attentione nihil vovendo cogitaverit aut intenderit, quia in ipso actu audiendi Missam intime includitur. ut nunc suppono. Et quoad hoc eadem est ratio de voto orandi: item eadem ratione votum audiendi Missam simpliciter factum obligat ad audiendam illam ante meridiem, eo modo quo institutio illius actus determinat illud tempus; nam votum factum censetur juxta institutionem, sicut de jejunio dictum est. Si quis autem vovet audire Missam in de festo, non intelligitur vovere aliam Missam, praeter eam quam ex praecepto audire tenetur, nisi expressa intentione id determinet ; quia ex vi talis materiae id non se- quitur, quia de ratione Missae non est, quod sit vel non sit praecepta.
15. Fotum ingrediendi religionem non obligat ad castitatein, dummodo non impleatur. — Finis voli non est imateria voti. — Aliud exemplum sumi potest ex his, quae Cajetanus, d. art. 3, tractat de voto ingrediendi religionem, an obliget ad castitatem, saltem ex eo tempore in quo incipit vovens esse in mora non implendi votum religionis, sive mora sit culpabilis, sive non. Dicendum est enim sine dubio non obligare, nisi id specialiter intendatur, etiamsi votum religionis sit non tantum ingrediendi, sed etiam profitendi, ac perseverandi perpetuo in illo statu, ut latissime deducit Cajetanus, pluribus tamen verbis quam videatur necessarium, quia res est clara, et fere sine controversia. Ratio ergo est, quia votum ingrediendi vel profitendi religionem non habet pro materia castitatem, sed statum in quo vovenda est castitas, et idem est de paupertate et obedientia, et ita ex natura talis voti non extenditur ad talem materiam. Sicut votum assumendi ordinem sacrum est votum assumendi statum in quo vovetur castitas, et obligatur quis ad recitandum : haec tamen non sunt materia prioris voti ; ideoque nisi speciali intentione extendatur obligatio ad castitatem pro eo casu in quo votum religionis impletum non fuerit, non obligat ad illam tale votum natura sua. Imo, quando fuerit talis intentio voventis, virtute facit duo vota, unum religionis absolute, vel intra tale tempus, aliud castitatis, vel etiam absolute, vel sub conditione, si fuerit mora in implendo priori voto, juxta modum intentionis. Et hoc ipsum in re sentit Cajetanus. Admitiit tamen aliquo modo castitatem esse materiam voti profitendi religionem, scilicet, mediatam ; et ideo non cadere sub obligationem, donec immediata materia impleatur. E licet forte quaestio sit de modo loquendi, mihi videtur nullo modo esse materiam talis voti, quia nullo modo cadit in illud. Et signum est directe contrarium signo quo utitur Cajetanus, quia votum religionis vel ordinis sacri nunquam obligat ad castitatem, etiam post professionem factam, vel ordinem susceptum; nam licet sic vovens, factus sacerdos vel religiosus, fornicetur, non peccat contra prius votum simplex, sed contra solum solemne, quod in ordinatione vel promissione emisit. Ad summum ergo dici posset, castitatem esse finem prioris voti religionis aut ordinis sacri. Et ita optime fundatur haec veritas in alio principio, quod finis legis non cadit sub lege: ergo nec finis voti cadit sub voto, sed tantum materia, quod principium capite sequenti magis declarabitur. Unde infero, quod, licet quis promittat se vovere castitatem intra annum, ex vi illius voti non tenetur servare castitatem, donec illud impleat vovendo castitatem, non solum durante anno (quod est clarum), sed etiam post illum impletum, si de facto non voveat castitatem, etiam frangendo prius votum. Quia licet in hoc peccet, de facto nondum vovit castitatem, quae fuit finis prioris voti, non materia. Sed de votis castitatis et religionis in particulari ex professo tractandum est in sequenti volumine ; nunc gratia exempli haec sufficiant, ut ex vi illius alia intelligantur.
16. Tertia assertio : quando intentio, etc., non sufficiunt ad declaratienem coti, verba sunt ecpendenda. — Verba ambigua interpretanda sunt juzta morem personee, regionis, etc. — Dico tertio : quando intentio voventis et materia non sufficiunt ad circumstantias omnes declarandas quoad obligationem, verba voti expendenda sunt, et in omni proprietate servanda; possunt tamen licite in favorem voventis exponi, salva ipsorum proprietate, et non repugnante materia voti, qualitate, vel aliis circumstantiis. Prior ergo pars colligitur ex illis verbis Deuteron. 23: H/agueatus es verbis oris twi; ergo per votum obligatur homo verbis suis; non obligatur autem illis quasi materialiter sumptis, sed ut indicant animum et mentem ; ergo juxta propriam significationem verborum interpretari debemus voti obligationem. Et confirmatur, quia ubi non constiterit de contraria intentione vovenüs, semper intelligitur habere intentionem faciendi id quod verbis declarat; ergo recte ex verbis colligitur obligatio. Et hac regula utuntur Jura canonica, ut sumitur ex cap. Litterarum, de Voto, et cap. Ex parte, de Censibus. Imo canones in exteriori foro non aliter de intentione voventis judicant, quam in verbis ipsis fuerit expressa, quia Ecclesia non judicat de interioribus actibus prout in se sunt, sed prout per exteriores manifestantur. In foro autem conscientiae standum est intentioni voventis; ubi autem ipse nescit aliquid speciale de sua intentione declarare, proprietati verborum standum est. Et ad hoc declarandum et confirmandum valent, quae in simili de juramento diximus. Haec ergo pars difficultatem non habet, quando de verborum sensu satis constat. Hic autem verborum sen- sus ex propria et recepta verborum significatione sumendus est. Quod si verba fuerint ambigua etiam in propria significatione, tunc consuetudo personae voventis, regionis, et aliae circumstantiae observandae sunt ad judicium ferendum de sensu a vovente intento, argumento leg. Si servus plurium, S ult., ff. de Legat., 1, et dicto cap. E parte, de Censibus. Et ex his, quae in particulari de circumstantiis subjiciemus, magis hoc declarabitur.
17. Contingere autem potest, ut omnibus perspectis adhuc verba sint ambigua; et ideo addidimus ultimam partem regulae, circa quam dubitari potest ; quia inter Deum et hominem potius interpretanda sunt verba in favorem Dei (ut sic dicam) seu religionis, quam hominis; sed votum fit Deo; ergo ubi vota fuerin: ambigua, potius interpretatio est facienda in favorem Dei quam hominis. Patet, quia supponimus votum esse factum, et quoad hoc esse certum et non dubium, et consequenter per illud esse jus acquisitum Deo; ergo tum pro»ter hunc titulum, tum propter ipsam pietatem, votum interpretandum est in favorem religionis. Confirmatur primo ex leg. 735Lia, S Seja, tt. de Argent. Legat , ubi verbum dubium interpretandum dicitur in favorem religionis ; ut si quis voveat dare calicem ecclesiae, intelligendum esse de calice argenteo, non de aereo; ergo intelligendum est votum ita ut plus obliget voventem, si id redundet in favorem voti. Confirmatur secundo ex cap. Cum dilecti, e Donation., ubi dicitur, in contractibus plenam, in testamentis pleniorem, in beneficiis plenissimam interpretationem esse sfaciendam, ubi per beneficia, intelligit praecinue pias donationes et legata, de us enim in textu sermo erat; ergo in votis etiam plenissima interpretatio est facienda; ergo interpretanda sunt ita, ut in majorem Dei cultum cedant. Confirmari etiam potest per argumentum a contrario, vel ab speciali, ex dicto cap. E parte, de Censibus, ibi: Ne tanguam exactores vileantur lucris temporatibus inhiare. Ubi specialiter in voto reali facto in temporale subsidium Ecclesiae fit quaedam interpretatio restricta in favorem voventium ratione vitandi scandali; ergo insinuatur, per se loquendo, interpretationem voti esse faciendam in favorem voti, ubi illa specialis ratio non intervenerit, ut contingit in omnibus votis, quae immediate Deum ipsum, vel cultum ejus respiciunt. Denique in his, quae ad animam pertinent, tenenda est via securior, cap. Juvenis, de Sponsalibus, cap. Ad audien- Liam, de Homicidio. Sed securior via est, si in re ambigua votum interpretemur in favorem voti, et in majorem obligationem voventis ; ergo.
18. Verba dubia interpretanda sunt in favorem voventis. — Nihilominus assertio posita etiam quoad illam ultimam partem vera est, et probari potest ex omnibus adductis superiori tractatu, lib. 2, c. 25, ubi de juramento simile principium ostendimus. Ubi plures juris canonici interpretes et Summistas adduximus, qui perinde sentiunt de voto ac de juramento; nam haec ab eis quasi paria censentur. Facit etiam principium, quod ibi sumpsimus et probavimus, quia ubi de obligatione agitur, stricta interpretatio facienda est. Hoc enim principium etiam in praesenti locum habet ; quia cum agitur de voto, de gravissima obligatione agitur. Praeterea specialiter probatur ex d. c. Eaz parte, de Cens., ubi in voto reali, quod de minori vel majori mensura posset intelligi, benignior fit interpretatio, optioni voventium relinquendo, ut quam voluerint , eligant. Et pro ratione redditur: Quoniam cum hujusmodi cota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis ecigenda. Ubi Glossa ult. addit : Bona fit interpretatio, ne ipsorum maunificentia erga ecclesias retardaretur, ut in simili dicitur in leg. 2, C. de Bonis qua liberis, etc. Haec autem ratio in omni voto locum habet, quia si vota, quae a principio sunt gratuita, benigne exiguntur et inteliiguntur ab Ecclesia, multo magis a Deo. Item hoc etiam ad cultum Dei pertinet, ne homines ab affectu et fervore colendi Deum per vota retardentur. Denique quia in dubiis unusquisque praesumitur minus se ipsum voluisse gravare, quam potuerit ; ergo nisi aliunde magna sit praesumptio, interpretatio facienda est in favorem voventis, ita ut minus gravetur. Et hoc etiam ad salutem animarum magis expedit, ne facile illaqueentur, et gravibus periculis exponantur. Atque ita sensit Abb., in d. cap. Ha parte, n. 3 et 4, et sumitur ex Sylvest., verb. Jejuniun, q. 10, n. 27, quem in simili sequitur Angles, 1 p., tract. de Jejunio, q. 9, art. 1. diffic. 7, dub. 2, conclus. 3.
19. Limitatio assertionis.—huic vero parti addidumus declarationem seu limitationem, quam etiam tractando de juramento posuimus, scilicet dummodo materia subjecta non repugnet verborum restrictioni, seu interpretationi ; nam ratio hujus declarationis est, quia juramentum intelligitur secundum naturam matceria in qua praestatur , ut notat Abb., in c. Intellecto, de Jurejuran., num. 10. Sed votum etiam intelligitur secundum naturam materiae in qua praestatur, ut in secunda conclusione diximus ; ergo restrictio verborum nunquam potest tanta fierl, ut repugnet proprietati materiae, et ita haec declaratio ex superioribus regulis habetur. Et ad illam maxime spectat, ut decentia divini cultus observetur, ideoque per interpretationem voti non est ita minuenda ejus obligatio et materia, ut vel ridiculum, vel parum consentaneum divino cultui reddatur ; servata autem sufficienter ac prudenter dignitate voti in reliquis, ratio voventis habenda est, ut non nimium oneretur.
20. Satisfit argumentis in contrarium. — Et juxta haec non erit difficile ad objecta in contrarium respondere. Ad primum respondeo optime confirmare hanc declarationem ultimo loco adhibitam, quia per illam habetur ratio divini honoris ac religionis, non vero probare ita esse exaggerandam (ut sic dicam) causam religionis, ut votum in summo rigore contra voventem sit interpretauaum. Nam hoc potius redundaret in odium ipsius religionis, ut in dict. cap. Ex purte significatur, et inter probandam nostram sententiam explicatum est. Ád primam confirmationem respondetur primo, cum Panormitano supra, aliud esse loqui de interpretatione legati, seu etiam voti, respectu haeredis, aliud respectu voventis ; nam respectu haeredis fit stricta ipterpretatio , licet redundet in majus gravamen haeredis, quia non derogatur libertati voventis, aut testantis, sed potius illud ipsum gravamen haeredis est favor testatoris, redundaique in majus bonum illius in piis legatis, seu promissionibus. Et ita loquitur dict. S Seja. At vero respectu ipsius voventis fit benigna interpretatio, quia favetur libertati ejus; nam cum sponte promiserit, non videtur cogendus ad subeundum gravius onus in re ambigua ; tum etiam ne nimia videatur exactio, et ne voventes a munificentia retardentur : et ita loquitur d. cap. Ez parte. Et ita ex illa lege colligi sclet, legatum ad pias causas, quando verba sunt indifferentia vel ambigua, intelligendum esse de ve meliori, et nibilominus in voto respectu voventis id non esse necessarium.
21. Sed quidquid sit de veritate illius doctrinae, propter illam legem non videtur necessaria. Primo, quia, ut Bartol. notat, ibi non erat dubium de quantitate legata, nam ex presse dicitur imaginem futuram fuisse ex libris centum ; dubitabatur ergo de qualitate, in qua nihil gravabatur haeres aut testator, et idem esset de vovente ; non est ergo doctrina necessaria. Deinde in eligenda qualitate non videtur electum id, quod fuisset summum , neque etiam infimum, sed medium, quod videtur pertinuisse ad prudens arbitrium ; cum enim quaesitum esset an aureum, argenteum, vel aeceum faciendum esset signum, argenteum declaratum est. Denique in hoc non sola causa religionis, sed etiam consuetudo loci, seu templi spectata fuit : propositum enim fuerat, in eo templo tantum aurea, vel argentea fuisse dona ; et postea subditur : Aespondi, secundum ea quee proponeventur, argentewn ponendum. Quae responsio servatis eisdem circumstantiis et conjecturis, etiam in obligatione voti danda fuisset non solum contra haeredem, sed etiam contra voventem. Unde m casn a citatis auctoribus proposito, de voto faciendi calicem, an intelligendum sit de argenteo, licet Panormitanus supra relinquat sub dubio, cogitandum videtur sane, si circumstantiae illius legis observentur, de argenteo calice votum esse interpretandum, sicut de legato ibi dicitur. Quia imprimis si de quantitate pecuniae expendendae in calice ex verbis voti constaret, calix argenteus esset aptior ad cultum Dei, et non esset magis onerosus voventi. Item si in tali loco aut templo non essent in usu calices nisi aurei vel argentei, vel etiam si hic esset frequentior usus, ita esset votum interpretandum, non solum in favorem religionis, sed etiam quia verba secundum consuetudinem exponenda sunt, ut diximus. Addo etiam quod, per se loquendo, haec interpretatio est magis consentanea materiae talis voti; et pertinere ad decentiam actionis divini cultus, ad quam tale votum ordinatur ; et ideo etiam ex hoc capite praeferendam esse talem interpretationem, quod etiam ad S S'eja posset accommodari. Et ita decisio illius legis non repugnat, imo multis modis consentanea est regulae a nobis positae.
22. Ad aliu objecia. — Ad cap. Cum dilecti, applicari etiam solet distinctio data, et quod regula ibi tradita intelligatur respectu haeredis, et non respectu ipsiusmet promissoris seu donatoris. Sed non recte fit applicatio. Primo, quia, l:cet in casu illius textus contentio esset cum haeredibus donantis, tamen idem judicium ferenlum esset, si cum ipsomet donatore tractaretur, ut patet ex illis verbpis: Cum ex tenore instrumenti ecidenter appareat, quod heec fuit mens et intentio donatoris. Stante enim hoc principio, etiamsi ipsemet donator vel vovens voluisset retrocedere, cogendus esset implere donationem juxta verum sensum instrumenti, ut in superioribus assertionibus dictum et ostensum est. Secundo, non placet expositio, quia cum ibi dicitur: Zn contractibus plena , etc. , non est sermo tantum respectu haeredum , sed etiam respectu ipsorum contrahentium inter se, quia debet inter eos servari aequalitas. Ergo cum dicitur in beneficiis plenissimam interpretationem esse faciendam , intelligitur etiam respectu ipsius benefactoris; imo maxime respectu illius, et absque praejuicio tertii, id ab omnibns intelligitur.
23. Dico ergo regulam illius textus ad votum recte applicari, quando ex verbis et materia nota est intentio voventis, ut in illo textu supponitur. In easu autem in quo verba sunt ambigua, solum esse extendendam interpretationem, quantum necessarium fuerit ad decentiam religionis et divini cultus, et de consilio ampliandam esse ad id quod melius est, non vero ad rigorem obligationis imponendum. Addi etiam potest, votum potius esse per modum pacti inter Deum et hominem, et ex hac parte primam partem regulae in illo esse servandam, scilicet, ut in eo plena interpretatio at adversus voventem, utraque servata verborum et materiae proprietate, ut dixi. Non tamen dicitur votum proprie bereficium, sed obsequium ad Deum, quia benefactor semper est superior, etsub ea ratione spectatur. Ideoque regula illa de amplissima interpretatione beneficii, quae solet in jure maxime tradi de beneficiis principum et nobilium, capit. 1, de Dozat., et c. Olim, de Verborum significatione, non ita commode applicatur ad votum, quod potius est obsequium inferioris ad superiorem. Quod licet, ut est liberalis promissio, convenientiam habeat cum donatione et beneficio, ev ex hac parte debeat extendi, quantum necesse est, ut plene divino cultui satisfiat, tamen quatenus obligatorium est, non est extendendum ultra id quod praecise fuerit necessarium. Et in hoc sensu dicimus esse interpretandum in favorem voventis, ne nimium ligetur.
24. Ad cap. Ec parte, jam ostensum est, directe probari nostram sententiam ex illius decisione ; illa vero ratio, quae in ultimis verbis additur, non ponitur tanquam adaequata, sed tanquam juvans post alias, specaliter in his votis, quae possunt in lucrum personarum ecclesiasticarum cedere. Ad ultimum ve- ro respondent Sylvester et Angelus satis esse eligere partem tutam ; namrespectu illius non dicitur alia tutior, nisi quia fortasse est melior de se; id autem, quod est melius, non semper cadit in obligationem. Unde addi potest, quod licet extensio voti quoad executionem sit tutior, extensio vero quoad obligationem non semper est tutior, sed posset frequenter in majus periculum urgere.
25. Quarta assertio: quoties determinatio voti non colligitur omnino, tenetur vovens pro arlitrio implere. — Oljectio. — Solutio. — Dico quarto: quoties nee de intentione voventis expresse constat, nec ex materia et verbis satis colligitur determinatio obligationis ad certam circumstantiam, tenetur vovens aliquo determinato modo votum implere, licet modus determinationia arbitrarius illi sit Ut, verbi gratia,si vovit hReligionem, tenetur aliquam eligere, potest vero quam voluerit, et sic de aliis. Colligitur etiam haec regula ex communi doctrina, et ex hactenus dictis. Prior ergo pars probatur, quia tale votum obligat, cum sit dere honesta et sancta ; ergo obligat ad aliquem modum possibilem executionis ; sed non potest executioni mandari in abstracto, quia actiones sunt de singularibus; ergo obligat ad detcerminationem faciendam, alias frustra esset ; ergo tenetur vovens aliquo determinato modo tale votum implere. Quod si inquiras unde oriatur haec obligatio, cum in voto non fuerit expressa, respondeo in ipso voto virtute contineri, quia obliando ad sui observantiam, obligat ad id sine quo observari non potest.
26. Posterior vero pars probatur, quia votum non obligat ad determinatum modum, seu circumstantiam ; ergo relinquitur in arbitrio voventis, quia non est unde possit amplius obligari. Utrumque explicatur optime ex obligatione naturalis praecepti colendi Deum; nam per se ac praecise sumptum non obligat ad determinatum modum cultas ; et ideo tenetur homo determinationem aliquam adhibere, quae arbitraria illi est, quanio per legem positivam non definitur. In praesenti autem determinatio non potest per universalem legem praescribi, quia votum est lex privata et voluntaria in omnibus, quae per illud non praescribuntur formaliter, aut virtute; ergo necessario relinquenda est arbitrio voventis, qui tenebitur illam facere, quando oportuerit. Denique utrumque sufficienter probatur ex dicto cap. Ex parte, de Censib., ibi: Volentes solvere ad minorem, uon sunt cogendi ut ad mnajorem persolvant ; nam supponunt illa verba, potuisse cogi ad alterutram mensuram solvere, et ita determinationem facere; hanc vero illorum voluntati esse relinquendam.
27. Objectio. — Contra hoc vero objicit Panormitanus, in d. cap. E parte, quia incertitudo rei promissae aut legatae vitiat actum, ita ut non inducat obligationem; ergo idem dicendum est in voto; nam est eadem ratio, et consequenter tale votum non obligabit ad talem arbitrariam determinationem, sed potius ratione indetermonationis excusabitur vovens. Antecedens probat ex L. Qui insulam, ff. de Verb. obligationibus, et L. Legato generaliter, ft. de Leg., 1, ubi dicit notari ab interpretibus. Et in summa respondet negando consequentiam, quia incertitudo non vitiat obligationem in spiritualibus, sicut in profanis; et ideo ex aequitate canonica non vitiatur obligatio, sed debet reduci ad arbitrium boni viri. Quam sententiam refert Archid., in cap. Sunt nonnulli, 1, q. 1; et Ant., ind. c. Fa parte, et plurimum illam commendat.
28. Sed profecto, nec jus civile improbat omnes promissiones vel legata, propter incertitudinem rei promissae ortam ex indifferentia vel generalitate promissionis. Nam in dicta L. Legato generaliter, etc., ff. de Legat. 1, supponitur legatum generaliter factum valere, et declaratur quomodo declaranda sit et facienda electio. Idem haberi potest ex L. Sicut, ff. de Annuis leg. Et haec videtur generalior regula, licet nonnullas habeat exceptiones, in quibus saepe non negatur obligatio naturalis, sed sola actio civilis; aliquaudo vero pro nihilo habetur promissio aut legatum, non propter quamcumque incertitudinem, sed quando eo reducitur, ut offerendo rem fere nullius aestimationis possit impleri, ut notant Gloss. et Bart., in d. L. Legato, de Leg., 1, et in Leg. Cwn post, S Generaliter, ff. de Jure dotis. In prasenti autem istae exceptiones locum non habent, quia prior de actione civili derogata, est impertinens ad materiam voti, ut per se constat. Posterior autem non admittitur, quia votum ita semper interpretandum est, ut non sit vanum, nec contra reverentiam Deo debitam, quia non est praesumendum peccatum, et ideo semper prudenti modo intelligitur factum, ideoque prudenti arbitrio fit determinatio, ut in particularibus circumstantiis mox dicemus, et hoc ultimum videntur intendisse canonista, citatis locis.
On this page