Caput 8
Caput 8
Quomodo singulae circumstantiae voti in eo non expressae determinanda sint.
1. Circumstantie matere remotae et provimoee voli.— Septem circumstantiae humanorum actuum assignari solent; hic vero nonnullas subdividendo, usque ad decem numerabimus, quia non solum materiam proximam, quae est actus humanus, sed etiam materiam remotam et accidentia ejus considerare necesse est, ut omnis difficultas attingatur. Prima ergo solet assignari circumstantia, quis, seu personae; quia tamen in voto duae persona necessario interveniunt, scilicet, promittens, et cui promittitur, ideo possumus numerare hanc circumstantiam, cnu seu circa quam, et quis; quibus addi potest per quem, quae alias dicitur quibus aucxiliis. Quarta est, quid ; adjunguntur quale et quantum. Septima erit propter quid, octava quomode, ac denique ubi et quando, ex quibus plures sunt faciles, et breviter in hoc capite expediri possunt; aliquarum autem materia est fusior, quam in sequentibus prosequemur.
2. Prima assertio: votum per se obligat soli Deo. — Dico ergo primo: votum per se obligat Deo vero, et illi soli. Prior pars constat, quia votum per se fit Deo; ergo illi obligat. Unde si quis simpliciter voveat opus capax voti, licet expresse non cogitet de Deo, nec illum nominet, obligatur Deo ex naturali habitudine ipsius voti, ratione cujus implicite vult obligari Deo, nisi aliunde constet nou fuisse intentionem hominis vere ac proprie vovere, sed per ignorantiam vel inadvertentiam verbum illud protulisse. Altera pars probatur, quia votum soli Deo fit; ergo soli Deo per se obligat; nulla enim promissio obligat alteri, nisi cui fit. Addidi autem hanc obligationem solum esse ad verum Deum, quia verum votum solum est ad verum Deum; obligatio autem voti solum nascitur ex vero voto. Sicut supra de juramento diximus, obligationem ejus solum oriri ex juramento facto per vcrum Deum.
3. Vota falsis diis facta non obligant em se. — Unde sicut ibi de juramento per falsos deos tractavimus an obliget, ita in praesenti inquiri potest an vota, quae infideles faciunt diis suis, obligationem inducant. Eodem tamen modo breviter expediendum est: nam hic longe certius est, tale votum per se nullam obligationem inducere, quia non est verum votum ex parte personae cui fit, et consequenter est de actione iniqua et sacrilega, nimirum, de aliquo actu idololatriae. Item talia vota daemonibus fiebant; homo autem non potest promissione daemoni obligari, sive illi voveat, ut putato deo, sive daemoni, ut creaturae rationali excellenti, ut constat ex dictis supra de superstitione; quia omnis talis promissio et observatio ejus continet iniquam et sacrilegam communicationem cum daemone. Accedit quod hujusmodi vota et promissiones ordinarie sunt de rebus vanis et inutilibus, et interdum impudicis et injustis. Ut de votis Gentilium videri potest apud Alexandrum ab Alexandr.; et Tiraquellum, libro tertio Dierum Genial., capite vigesimo secundo. Unde major iniquitas et nullitas in talibus votis reperiebatur per se loquendo, quam in juramentis ; nam in juramentis saltem humana pacta et promissiones, quae per talia juramenta confirmabantur, per se poterant obligare, et esse justa ac licita; in votis autem actio ipsa promissa ordinarie supponitur iniqua aut vana, et per ipsummet votunm» efficitur idololatria, et hoc posterius generale est in omni voto facto falso deo; unde constat nullam per se inducere obligationem. Nihilominus ex conscientia erronea obligare poterat, sicut de juramento per falsos deos diximus, quod eodem modo exponendum est.
4. Ratione materie potest votum inducere obligationem alicui prater Deum. — Promissio quando est opus pietatis, est materia voti. — Addendum vero huic assertioni est, quod licet votum de se solum inducat oblgationem ad Deum, nihilominus ratione materiae potest aliquando inducere obligationem ad alium. Hoc potest explicari ex doctrina Divi Thomae, dict. quaest. 88, art. 3, ad 3, ubi dicit, votum posse conjungi cum promissione homini facta, respiciendo illam ut materiam sibi suppositam. Et ita explicat vota quae Sancts fiunt ; nam ibi fit promissio Sancto, quae non est votum, et adjungitur votum ad Deum de illa promissione implenda. Qui modus est possibilis, licet non sit necessarius, ut supra dixi. Et eodem modo explicat votum, quod solet fieri Praelato, de quo idem dicendum est. Et generaliter addi potest, quoties promissio ad homines est pietatis opus, posse esse materiam voti, et ita cum illo conjungi ; ut si quis promittat dotem pauperi virgini, et voveat Deo illud implere. Ilem est de promissione cujuscumque eleemosynae. Et in his insurgunt duae obligationes: illa tamen sola, quae ad Deum est, obligatio est voti ; alia erit justitiae aut fidelitatis, vel si sit ad Sanctos cum Christo rcgnantes, erit duliae, ut supra dictum est. Non est autem absolute necessaria conjunctio talium promissionum et obligationum, quia posset soli Deo fieri votum de tali actu, erga hominem vel Sanctum exercendo, sive actus sit eleemosynae, sive obedientiae, sive reverentiae ; hoc enim non repugnat, et pendet ex promittentis libertate. Et tunc una tantum oriretur obligatio ad Deum, quia solum ibi est promissio voti, quae non habet pro materia promissionem ad homines, sed solam actionem. Et ideo attente discernendum est quando votum uno vel alio modo fiat ; nam in solis solemnibus votis religiosorum, seu quae in statu religionis fiunt, videntur quasi per se conjunctae illae duae obligationes, juxta usum et institutionem Ecclesiae, ut infra suo loco videbimus : in aliis vero accidentaliter conjunguntur. Et ideo ex verbis et circumstantiis est obligationis modus colligendus.
b. Secunda assertio : quando datur dubium de materiis voti, optio datur voventi. — Dico secupndo : circumstantia quid, seu ad quid votum obliget, si ex verbis aut intentione voventis satis determinari non potest, optio datur voyenti, ut eligat inter ea de quibus dubitatio vel incertitudo aequalis est. Ratio est, quia in eo casu non constat de obligatione ad partem magis rigorosam et restrictam, et ideo non cogitur vovens illam eligere; datur ergo optio, ut partem minus onerosam, ac subinde quam voluerit, eligat, quae verisimiliter potuerit sub votum cadere, juxta principia posita in capite praecedenti. Hoc autem melius declarabitur exemplis, advertendo quod haec circumstantia quid, magis videtur ad objectum ipsum vel materiam voti pertinere, quam ad aliquod accidens ejus; et ideo vix potest esse incerta ex ambigua aut abstracta significatione verborum, quia res promissa saltem quoad substantiam suam solet sufficienter concipi et significari. Ordinarie igitur contingit incertitudo ex oblivione, quia non recordatur homo definite ac determinate quid voverit : ut si quis vovit quotidie dicere rosarium, dubitat autem postea an per rosarium intellexerit integrum rosarium, vel tertiam partem ejus. In quo casu credimus posse eligere tertiam partem , quando non potest pro altera parte ferre determinatum judicium probabile ; quia tunc potest interpretationem facere sibi favorabilem, et quia in obligatione dubia est melioris conditionis, ut visum est.
6. Exemplo explicatur conclusio. — Aliqua vero sunt exempla magis dubia. Unum est apud Navar., Cons. 13, de Voto, de illo qui vovit castitatem et religionem simul, dubitat vero postea an voverit castitatem quasi sub conditione, si in religionem reciperetur, quia in illa volebat illam servare, et non alias, vel an simplieiter et absolute voverit castitatem, et religionem adunxerit, ut facilius et melius castitatem servaret. Nam in hoc posteriori sensu obligabitur ad castitatem, etiamsi in religionem non recipiatur, iu priori autem minime. hespondet autem Navarrus, si non possit ferri judicium determinatum de conditione, in tali materia eligendam esse partem tutiorem, juxta cap. Juvenis, de Sponsal., et cap. Ad audientiam, de Homic. Sed jam diximus cum aliis auctoribus, satis esse eligere partem tutam. Et regulam illam, si tanquam praeceptum continens assumatur, inteliigendam esse de parte tutiore respectu non tutae; si autem inter tutas fiat comparatio, consilium continere, non praeceptum, nisi in casibus in jure expressis, ut dixi exponendo dictum cap. Ad audientiam, in 5 tomo, disp. 40, sect. 6, n. 8. In dicto autem cap. Juwvenis, non dicitur in dubio tutiorem partem esse eligendam, sed dicitur : 7n his que dubia sunt, quod certius existimamus, tenere debemus. Unde textus ille non loquitur, quando dubium est tale, ut pro neutra parte possit ferri definitum judicium, sed quando est tale dubium, ut pro altera parte conjecturae faciant probabile Judicium, pro alia vero minime; tunc autem illud judicium licet in se sit incertum, vocatur certius respectu alterius partis omnino dubia. In simili autem dubio applicato ad casum praesentem, censeo veram esse sententiam Navarri. Nam, si vovens habuerit vehementes conjecturas, quod castitatem absolute vovere voluerit, et in contrarium probabiles conjecturas non haberet, sed solam incertitudinem, tunc ad castitatem esset simpliciter obligatus independenter a statu religioso, quia illud esset practice ac moraliter cerium. Secus vero est quando incertitudo est indifferentia et indeterminationis pro utraque parte, quia tunc procedit ratio facta, quod inter aeque incerta potest vovens eligere partem sibi minus onerosam. Eodem modo definiendi sunt similes casus de eodem voto castitatis ; ut si post illud nesciat quis discernere an castitatem simpliciter, et in omni materia, an vero tantum castitatem in materia illicita, seu conjugalem, servare promiserit. vel an castitatem, aut solam abstinentiam a matrimonio voverit, in quibus eadem regula servanda est. Solum oportet in his et similibus advertere, si constiterit verba voti fuisse absoluta de castitate servanda, licet quis dubitet de intentione, standum esse verbis, quae significant integram castitatem, nisi conjecturas habeat, quae sufficiaut ad probabile judicium, quod intentio non fuerit adaequata verbis. Alioquin in dubio negativo vis verborum facit vehementem praesumptionem in favorem voti.
7. Alio exemplo confirmatur conclusio. — Similia exempla solent afferri in voto religionis : solet enim oriri dubium, an per religionem quis intellexerit solum ingressum ad probandum, vel perseverantiam et professionem: nam haec duo communiter censentur diversam obligationem inducere, ut suoloco videbimus. Censent ergo aliqui, in casu incerto votum obligare ad perseverandum et profitendum. Ita docet Navarrus, Cons. 26, de Votc. num. 2. distinct. 3. Sequitur Emmanuel Rodr., secunda parte, capite nonagesimo quinto, numero sexto. Sed in hoc exemplo contrarium censeo. Quia hic non solum habet locum ratio repetita, quod obligatio est benignius interpretanda in casu ancipiti, sed etiam hic intercedit peculiaris ratio, propter quam ut votum religionis obliget ad perseverandum, oportet ut certo constet voventi, voluisse se absolute obligare ad perseverandum independenter a probatione, quantum est ex parte sua, ut probabo infra tractando in particularide illo voto. Summa vero rationis est, quia non censetur quis renunciare juri suo, nec discedere a jure communi, nisi certo constiterit id intendisse. Imo vota secundum jus commune sunt interpretanda in casu incerto.
8. Dubius an religionem in communi aut in pariiculari voverit, ad quid teneatur. — ObJectio. — Solutio. — Aliud vero exemplum adhiberi solet de eodem voto religionis, si quis postea definire non possit an religionem in communi, vel tantum in particulari promiserit, ad quid obligetur. (uuem casum proponens D. Thom., in 4, distinct. 38, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 1, ad 6, solum respondet debere tutiorem viam eligere, ne se discrimini committat. Quae verba transcripsit ibi Carthus., q. 2; et Turrecr., 17, quaest. 1, in princip., art. 4, ad 4. At vero Angel., verb. Votumn, 3, n. 3, explicuit tutiorem viam esse, ut ita se gerat, sicut qui indeterminate promisit. Objici vero potest, accidere posse ut hoc redundet in levamen voventis, ut si dubium sit de particulari religione stricta et rigorosa, et ipse eligat aliam laxiorem, quia illo modo satisfacit voto intellecto generaliter ; ergo tunc non sequitur partem tutiorem, si pars tutior illa putanda est, quae magis restringit obligationem voventis. Sed nihilominus censeo illam sententiam veram ex alio capite, scilicet, quia ille certus est se vovisse religionem, et de restrictione voti ad talem religionem non est certus, imo nec potest ferre probabile judicium, ut supponitur ; ergo tunc debet sequi certum, et relinquere iucertum. Et licet hoc interdum possit esse favorabilius quoad aliquid, ut declaratum est, semper tamen in hoc est onerosius, quod si votum est generale, non satisfacit petendo in una religione, licet ibi repudietur ; sed tenetur aliam tentare, quod secus esset in voto definito ad certam religionem. Se1 hoc gravamen sustinendum esse censeo, non solum quia est tutius, ut opponitur tuto, sed etiam ut opponitur non tuto, propter rationem factam; et quia non potest simul uti voto ut indifferente, ad satisfaciendum per laxiorem, et ut determinato ad unam religionem, ad satisfaciendum per solam petitionem in illa. Posset autem dubitari, an in illo casu esset licitum sic dubitanti, determinare intentionem suam et obligationem ad unam religionem ex stricüoribus, vel magis reformatis, per modum commutationis in melius ad cam definite se obligando, et postea satisfaciat petendo in illa. De quo puncto dicam tractando de voto religionis.
9. Tertia assertio : quando in voto non determinatur qualitas rei promisse, arlitrio voventis relinquitur. — Dico tertio: quando in voto non determinatur qualitas rei promissae, nec ex verbis aut materia fieri potest, arbitrio voventis relinquitur, ut qualitatem rei eligat, dummodo bona fide, et sine fraude aut dolo, substantiae et verbis voti plene satisfaciat. Hanc assertionem attigi sufficienter in superiori volumine, tract. 2, lib. 1, cap. 7, n.21, et ideo hicfere nihil amplius dicam. Nam clarum est, in eo casu certam qualitatem non cadere sub votum, quia nec verba illam comprehendunt, nec intentio ad illam extenditur, ut supponitur; ergo non est unde cadat sub obligationem ; est ergo spontanea, ac subinde arbitraria. Unde fit, hoc intelligendum esse non solum de qualitate accidentali intra eamdem speciem, sed etiam de specifica, et essentiali, si verba generaliora sunt, ac denique de quacumque perfectione qualitati proportionata. Ut si vovi dare oleum Ecclesiae, non teneor dare optimum, sed illud quod sufficiat cultui divino in illo genere; si autem vovi dare vinum pro sacrificio, licet necesse non sit dare optimum et exquisitum, tamen ex fine talis voti intelligitur dandum esse sanum, et purum, et decens pro tali usu. Si autem vovi dare panem pauperibus, sufficiet dare panem pauperibus usitatum : unde non tenebor dare ex puro tritico, ubi alius fuerit in usu, nisi quando de alia intentione voventis constiterit. Item cum eadem proportione si vovi religionem indifferenter, in quacumque satisfaciam, quae simpliciter religio censetur. An vero satisfaciam in militari, vel ubi non servetur disciplina, dicam infra suo loco.
10. Quarta assertio : quando in voto non determinatur quantitas, nec ea verbis, materia, aut consuetudine, arbitrio voventis relingwitur determinatio. — Dico quarto: quando in voto non determinatur rei quantitas, nec ex verbis aut materia secundum se spectata, vel attenta consuetudine, determinari potest, arbitrio voventis relinquitur determinatio, dummodo judicio prudentum sit sufficiens. Haec conclusio fere habetur in dicto cap. Ex parte, de Censib., et notatur ibi ab auctoribus, praesertim Hostiensi et Panormitano. Et illam probant multa ex dictis capite praecedenti, et ratio facta in proxima assertione praecedenti, quia tunc non est unde oriatur obligatio ad certam quantitatem, vel mensuram. At vero Sylvester melius dici putat in eo casu teneri voventem ad eam quantitater de qua cogitabat cum vovit, velq uam determinasset, si cogitasset. Sed prior pars in tantum habet aliquam probabilitatem, in quantum verisimile est voventem intendisse illam mensuram vel quantitatem promittere, de qua cogitabat cum vovebat; nihilominus tamen non sufficit cogitasse de tali quantitate, nisi revera illam voverit, et intentionem habuerit se ad illam obligandi ; sepe enim habetur cogitatio sine intentione, ut constat, et frequenter etiam ex cogitatiune unius rei sumitur occasio volendi aliam, vel ex cogitatione alicujus particularis operis excitatur homo ad similia in specie, vel in genere, et nonad omnino aequalia. Non satis ergo est cogitasse de quantitate, sed necesse est totam illam intendisse, ut nascatur obligatio. Unde si in ipso voto quantitas illa non est expressa, licet ex memoria cogitationis sumatur aliqua conjectura intentionis, non iamen sufficiet ad obligandum, nisi aliunde perficiatur conjectura; et ideo prudenti arbitrio opus est. Altera vero pars impertinens omnino est, tum quia (ut seepe dixi) multo magis incertum est quid homo determinasset si cogitasset; tum etiam quia, licet homini esset certum, parum refert ad obligationem, si homo de facto illam quantitatem non determinavit, quia homo non obligatur, sicut nec meretur, nec demeretur ex his, quae determinasset si cogitasset, sed ex his quae, postquam cogitavit, determinat. Ergo si quantitas non fuit determinata, potest posea illam determinare prout voluerit vovens, et eligere minorem, etiamsi credatur verisimiliter, quod si tempore voti determinationem fecisset, majorem quantitatem elegisset, quia erat fortasse ferventior et devotior. Quia ex illa dispositione (ut dixi) de facto non fuit nata obligatio, quia de facto non fuit ad votum in tali quantitate faciendum determinata.
11. Quinta assertio: circumstantie loci, si non exprimantur, arbitrio voventis relinguuntur. — Advertenduwm circa preecedentem conclusionem. — Dico quinto: idem sentiendum est de circumstantia loci, seu ubi; nam si in voto non exprimitur, arbitrio voventis relinquitur, ut si vovi orare, non obligor orare in ecclesia; quia in tali voto non includitur haec circumstantia, et consequenter manet spontanea et libera, sicut antea erat. Solum oportet advertere locum debere esse accommodatum, ut substantia voti et probabilis intentio voventis impleatur. Qua ratione dicunt Doctores, qui vovit religionem aliquam, non satisfacere si eligat locum, in quo religiose non vivitur, nec professio servatur, ui videri potest in Cajetano, dicto art. 3; Navar., cap. 12, num. 45; quia ibi non impletur votum quoad substantiam secundum debitam intelligentiam ejus, quae est de assumendo statu, in quo religiose vivatur, ut latius suo loco dicetur. Et similiter qui vovit orare, non satisfaciet eligendo locum ubi moraliter non potest attente orare, et sic de aliis. Addo praeterea, non satis esse ut eligatur locus sufficiens, nisi in illo efficaciter possit votum impleri ; nam s contingat in loco uno esse impedimentum, tenebitur vovens alium adire, quia votum indifferens quoad circumstantiam loci, sicut libertatem relinquit eligendi locum, ita obligat ad implendum votum, uhi commode potuerit. Ut si quis vovit orare, et postea eligit ecclesiam ad orandum, si inveniat eam clausam, vel impeditam, non excusatur, sed tenetur alium locum quaerere, et sic de aliis.
12. Sexta assertio : finis voti uon cadit sub obligationem, nisi sit intrinsecus. — Fit clarior exemplis assertio.— Dico sexto: finis voti non cadit sub obligationem voti, nisi sit finis intrinsecus, id est, objectum ipsius materiae, seu actus promissi. Hanc assertionem attigit Navar., cons. 26, de Voto, quam explicat ad similitudinem praecepti, de quo dici solet, finem praecepti non cadere sub praeceptum; votum autem est veluti quaedam particularis lex; ergo etiam votum non obligat ad finem, sed tantum ad materiam. Et declaratur exemplis: nam qui vovit ingredi Societatem intentione eundi ad Indiam vel Japonem, pro conversione infidelium. postquam votum implevit ingrediendo bhanc religionem, non obligatur ex vi voti ire ad Indos, etiamsi possit, quantum est ex parte religionis; sic etiam qui vovit jejunare ad poenitentiam agendam et macerandam carnem, non obligatur ad hunc finem ; unde si debitam ciborum qualitatem et formam jejunii servet, licet excedat in quantitate, vel aliis circumstantiis requisitis ad tem perantiam, vel poenitentiam, servat voturn, sicut servat praeceptum jejunii, quia ex vi talis voti solum ad jejunandum se obiigavit. 13. Hapenditur differentia inter finem voti, et finem actus promissi per votum. — Dceclaratur ratio ex dictis supra, quia alius est finis ipsius voti, id est, movens ad vovendum, alius est finis actus promissi per votum. De priori fine manifestum est non cadere sub votum ex vi illius habitudinis, quia nullo modo est materia voti. Qui enim ex aliquo fine motus est ad vovendum, non ideo vovit operari ex illo fine; ergo nec ad id obligatur; et in hoc maxime tenet similitudo ex lege sumpta, et hoc probant exempla adducta. Imo interdum tenebitur homo saltem ex alio praecepto non servare votum ex illo fine, ex quo ii ud emisit; saepe enim contingit finem illum esse malum, et nihilominus votum obligare , ut supra dixi ; ergo non obligat ad talem finem; imo cum obligatione voti stat aliunde necessitas vitandi talem finem. De altero vero fine subdistinguendum est, quia potest esse extrinsecus, seu operantis, et intrinsecus, seu operis. Hic posterior coincidit cum objecto operis, et ideo si vovetur opus, necessario vovetur cum habitudine ad talem finem, quia pertinet ad substantiam talis actus, et consequenter comprehenditur sub materia voti; et ideo in assertione excepimus finem hunc, qui (ad tollendam aequivocationem ) melius dicitur objectum, seu terminus intrinsecus actus. Sicut ergo lex obligat ad finem in- trinsecum actus praecepti, quia est de substantia ejus tanquam intrinsecus terminus , ita si vovicastitatem, obligor ad carendum venereis delectationibus, qui est finis intrinsecus observantiae castitatis, et sic de aliis. At vero finis extrinsecus operantis, ut talis est, non cadit sub obligationem voti, nisi formaliter et directe cadat sub intentionem voventis se obligare ad servandum votum ex tali fine. Ut, verbi gratia, si quis vovit dare eleemosynam, ex vi voti non obligatur dare illam propter Deum, vel ad satisfaciendum pro peccatis, vel propter alium similem finem; quia votum illud de se indifferens est ad hos fines, et ideo succedit regula, quod non cadunt sub obligationem voti, sed determinatio relinquitur arbitrio operantis. Si autem determinate quis vovit non solum dare eleemosynam, sed etiam dare ex hoc aut illo bono fine, tunc clarum est obligari ad illum finem, quia jam ille non est tantum finis extrinsecus actus promissi, sed est materia voti, quo ipse promittitur; unde virtute ibi sunt duo vota, unum de tali actu, scilicet eleemosynae, aliud de relatione talis actus ad talem finem, et respectu hujus relationis finis ille est intrinsecus, et est materia voti.
14. Quando circumstantia voti cadat sub obli gationem. — Solutio. — Atque ex ista assertione constat, circumstantiam propter quid, sumptam ut circumstaniia est, non cadere sub obligationem voti, nisi ubi intentio voventis fuerit illam etiam promittere, in quo jam illa non consideratur ut circumstantia, sed ut ohbjectum, seu materia promissa. Et ita in hac circumstantia locum habet, quod de quantitate, qualitate et aliis diximus, determinationem ejus relinqui arbitrio voventis, nisi alias constiterit fuisse specialiter intentam a vovente ut materiam voti, sicut explicatum est. Dubitari autem potest specialiter de fine divini cultus, quia votum ex intrinseca natura ordinatur ad cultum divinum, et simul ordinat rem promissam ad divinum cultum; ergo ad votum implendum necessarium est operari propter Dei cultum, et ad hoc obligat omne vetum. Item votum obligat ad servandam Deo fidelitatem ; ergo obligat etiam ad intendendum hunc finem, qui est intrinsecus respectu actus promissi. Respondeo, obligare votum ad faciendum id quod de se est aptum ad cultum Dei, non tamen obligare in rigore ad ordinandum actum promissum in cultum Dei, quia non hoc promtttitur, et ille magis est finis qui solet movere ad vovendum, quam qui cadat sub ipsum votum et obligationem ejus. Si militer dicitur ad alteram partem, obligare votum ad servandam Deo fidelitatem in actu exercito (ut sic dicam), non vero in actu signato ad intendendam fidelitatem, vel honestatem ejus, sicut praeceptum obligat ad obediendum, non formaliter sub ratione obediendi, sed materialiter et in actu ipso, exercendo quod praeceptum est. Unde fit ut, si quis sine memoria vei copsideratione voti, faciat quod promisit, votum impleat, etiamsi rationem fidelitatis non intendat; impleat (inquam ) materialiter, nam formaliter ac morali modo non implet, quia non voluntarie, nec sciens implet. Dicitur tamen materialiter implere, quia id satis est ut votum non violet, et postea non teneatur iterum facere actum promissum. Vide Major., 4, distinct. 38, quaest. 3, ad G.
15. Ultima assertio : modus implendi votum non cadit sub obligationem, nisi ad substantiam actus promissi spectet. — Ostenditur assertio inductione. — Dico ultimo: modus implendi votum non cadit sub obligationem ejus, nisi vel ad substantiam actus promiss: pertineat, vel directe ac formaliter promissus sit ; ideoque talis modus relinquitur arbitrio voventis, quantum est ex vi voti. Haec assertio pertinet ad circumstantiam quomodo , habetque eamdem rationem et intelligentiam quam praecedens , eodemque modo ad legis similitudinem explicanda est. Nam de lege dicitur, modum actus praecepti non cadere sub praeceptum, nisi cum praedictis limitationibus, ut sumi potest ex doctrina D. Thomae, 1. 2. quaest. 100, art. 9 et 10. Ratio autem generalis eadem est, quia votum non obligat, nisi ad id, quod formaliter vel virtute promittitur ; sed modus actus non promittitur, nisi vel in ipso actu includatur, vel directe intendatur; ergo extra hos casus mnodus non cadit sub votum , ac subinde talis modus relinquitur arbitrio voventis, quantum est ex parte voti. Deinde potest ostendi inductione et exemplis discurrendo per varios modos operis, quos D. Thomas loco citato indicat : unus est modus operandi ex charitate seu amore Dei, de quo manifestum est non cadere sub votum, nisi votum sit de ipso amore Dei exercendo, vel de exercendo aliquo actu ex imperio aut relatione talis amoris, juxta dicta in praecedenti assertione.
16. Alius modus est operari ex habitu, et de hoc est clarum, nec cadere sub votum, quo simpliciter promittitur actus, quia est modus valde extrinsecus ; nec etiam solere intendi a vovente, sicut neque a legislatore; quia et est valde incognitus homini, et non est in potestate ejus, nisi ratione actuum. Et ita non potest voveri nisi forte ratione acturm. Nam posset quis vovere talem, vel talem frequeniiam actuum, animo consequendi habitum ; sed tunc actus ipsi, non finis, caderent sub votum, ut dictum est. Et similiter posset quis vovere recitare quotidie rosarium in statu gratiae, quod videtur esse operari ex habitu; tamen neque hoc ?bi immediate vovetur, sed vel dispositio et praeparatio ad illum statum, vel fit ad excludendam conscientiam contrarii status. Et praeterea hic etiam modus non cadit sub votum, nisi directe intendatur. Unde qui obligatur ex voto audire confessiones, si illas audiat extra statum gratiae, licet peccet contra jus divinum, non tamen contra votum.
17. Objectio. — Solutio. — Tertius modus est, quod actus sit studiosus, et bonus moraliter, et de hoc etiam assero, non cadere sub obligationem voti, nisi specialiter iptentus sit, quia etiam est extra substantiam actus praecepti ; ut si quis vovit jejunium, et servet modum necessarium ad jejunium, qui respectu illius est substantialis, licet alias intemperate comedat, non violabit votum; et qui vovit eleemosynam, licet illam det propter vanam gloriam, non aget contra votum. Idem est de voto orandi ; obligat enim ad modum attente orandi, qui est de substantia orationis, non tamen ad bene et sine ullo defectu orandum. Quod si objiciatur, quia votum est de meliori bono, et ideo non videtur impleri per malum actum, respondetur esse de meliori bono ex genere suo, non tamen semper obligare ad excludendam omnem malitiam ab actu, nisi id fuerit in ipso voto expressum. Et juxta haec judicandum est de aliis modis magis extrinsecis, ut sunt intense vel remisse operari, et similibus. De modis autem operandi sciens et volens, clarum est, eatenus cadere sub votum, quatenus sunt per se necessarii ad actum moralem, ut talis est, de quo fieri solet votum. Et in praecedenti puncto attigimus, quomodo sit necessarium ad implendum votum, voluntarie exercere actum ejus ; quando autem involuntarium repugnet obligationi ejus, dicemus in fine libri sequentis.
On this page