Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

An votum obliiget solum voventem, ita ut voti obligatio personalis tantum sit?

CAPUT IX. AN VOTUM OBLIIGET SOLUM VOVENTEM, ITA UT VOTI OBLIGATIO PERSONALIS TANTUM SIT?

1. Hac quaestio pertinet ad circumstantiam quis, seu persona,, in quam cadit haeec voti obligatio; et quoniam per se notum est, votum per se primo obligare voventem, et in superioribus satis est hoc tractatum et probatum, ideo solum superest dicendum, an solum illum obliget, vel possit voto unius alius obligari. Quam quaestionem de juramento promissorio tractavimus, habetque eamdem fere rationem in voto; ideoque breviter illain expediemus. Supponimusque imprimis (quod cum proportione ibidem notavimus) aliud esse formalem obligationem voti comprehendere alium praeter voventem; aliud vero ex voto unius manere obligationem aliquam ad alium, non voti, nec religionis, sed justitiae, vel alterius praecepti; hic priorem sensum tractamus: de posteriori dicemus in capite sequenti.

2. Votum solum voveutem obligat, negue potest alium obligare religionis obtigatione.— Dicendum ergo est, votum solum obligare voventem, neque posse alium obligare propria religionis et fidelitatis ad Deum obligatione. Est communis consensus Doctorum, et specialiter notat Abb., in cap. Olis, de hestit. Spoliat., n. 4; Gloss., Archid., et alii, in cap. Quicumque, 20, q. 1; Cardin., in Clement. 1, S Ad hec, de Summ. Trinit. ; surmitur clare ex D. Tboma, d. q. S$, art. 1, art. 3, ad 3, et art. 8 ac 9, et aliis ibi. Pluresque retuli libro praecedenti, cap. 2; ibi enim positum est fundamentum hujus verittis; nam ostendimus votum esse actionem pure personalem, quia dicit respectum ad propriam voluntatem et consensum; et ideo impossibile est unum obligari propria obligatione voti sine propria voluntate. Et ideo dicebat David: Reddam tibi vota mea, quee distinverunt labia mea. Et Deut. 23: Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis. We ergo tantum obligatur, qui votum emittit. Potest autem optime fieri, ut unus faciat suum votun alterius, per proprium consensum, juxta cap. Licet, de Voto, ibi: Onus tibi a patre injunctum, eta te sponte susceptum. Sed tunc ille, qui consentit, et suscipit obligationem alterius, virtute promittit denuo, sua propria voluntate, quod alter promiserat. Et ideo licet dicatur obligari voto alterius quasi materialiter, id est, ad exequendum illud idem quod alter ex voto debebat, tamen formaliter illa obligatio non nascitur in hoc secundo ex voluntate prioris, sed ex sua voluntate, atque adeo ex promissione, quam ipse facit. Atque ita nunquam unus obligatur ex vi voti alterius, sed sua promissione.

3. Dubium circa caput Licet.—Solutio dubii. —lImo in casu dicti cap. Licet, et similibus, dubitari potest an filius ille teneretur ex voto proprio sumere crucem quod pater voverat, an solum ex promissione et fidelitate humana. Videtur enim tantum fuisse obligationem humanae fidelitatis, quia ibi filius non promisit Deo, sed patri; ergo, licet materia suae promissionis esset votum alterius, seu executio ejus, tamen promissio ipsa humana fuit ; nam sumit hanc rationem ex persona cui fit, non ex re de qua fit. Et idem est in omni simili pacto aut conventione: nam si Petrus habeat votum faciendi eleemosynam, et roget Paulum ut pro se faciat, et hic promittat Petro id facere, non vovet, sed simplicem facit promissionem, et sic de aliis. Respondeo: in casu cap. Licet, non videtur dubium quin filius, rogatus vel jussus a patre, proprium votum fecerit de eadem peregrinatione et expugnatione terrae sanctae, quam pater promiserat. Nam expresse in illo textu dicitur: Zt tu, assumpto crucis signaculo, te impleturum sine dilatione qualibet promisisti. Hllud enim signaculum erat voti Deo facti, ut in superioribus adnotavi. Intervenit ergo ibi votum ad Deum simul cum promissione ad patrem. Idem vero censeo dicendum, quoties unus rogatus ab alio habente votum, onus illius sponte suscipit, et promittit illud impleturum; quia in se suscipit non tantum obligationem humanam ex promissione ad hominem efficiendi tale opus, sed etiam suscipit religiosam obligationem ad Deum; ergo virtute facit etiam promissionem ad Deum, nam se illi voluntarie obligat. Antecedens patet, quia longe aliter obligatur, qui promittit Petro facere pro illo eleemosynam, quando Petrus illam non debebat ex voto, vel quando debebat; nam in priori casu promittens tantum obligatur homini; in posveriori vero etiam Deo; nam hoc est suscipere in se obligationem alterius, et haec est intentio petentis, et esse debet promittentis. Sicut enim is, qui in jus succedit alterius, eodem, quo ille, jure utitnr, juxta regulam A6, in 6, ita qui alierius obligationem in se suscipit voluntarie, eadem, qua alter, obligatione tene- tur. Facit etiam illud axioma, quod subrogatum sapit naturam ejus cui subrogatur, ut sumitur ex textu cum Glossa, in cap. Feclesia, Ut lite pendent., etc., et late Everardus in loco A vi subrogationis. An vero in eo casu liber maneat ab obligatione proprii voti, qui in alterum derivavit obligationem, illo consentiente, dicam in capite sequenti.

4. Alia difficultas occurrebat circa hanc conclusionem, de votis parentum offerentium filios infantes religioni aut statui ecclesiastico, an talia vota obhgent fifios in aetate adulta. Sed hoc tetigi in d. cap. 2 superioris libri, et breviter dixi non obligare; ampliorem de hac re disputationem. et jurium de hoc loquentium expositionem remisi in tractatum de sta tu religionis.

5. Propria questionis difficullas. — Propria ergo hujus loci difficultas est de quibusdam votis, quae a populis fiunt, ut perpetuo obligent successores, qui censentur obligari ex usu, et omnium sententia, quamvis ipsi votum non emiserint; ergo obligantur voto majorum seu antecessorum; ergo votum unius obligat alium. Eademque difficultas est de eisdem votis, quando primo fiunt, quoad personas ejusdem populi vel communitatis, quae talia vota non emiserunt, imo saepe contradixerunt: et nihilominus si major pars praevaluit, obligantur voto; ergo possunt obligari voto sine proprio consensu, ac subinde per votum alterius.

6. Varii modi explicandi difficultatem.— Narii sunt modi explicaudi hanc obligationem. Navarr.. cap. 12, num. 37, duos modos ponit sub disjunctione: unde videtur et aeque approbare illos, et alterutrum illorum existimare necessarium. Unus est, in eo casu omnes de illo populo, sive jam existentes cum fit votum, sive successores eorum, teneri propria obligatione religionis, ex vi ejusdem voti. Neque prcpterea unum obligari voto alterius, quia totus populus est una persona ficta seu mystica, et ita unus numero semper perseverat, tam omnium existimatione quam juris fictione, juxta Leg. Proponebatur, ff. de Judic., et ideo unum est votum totius populi, et illud ipsum est votum singulorum. Et suaderi hoc potest, quia in republica seu communitate humana videtur esse haec potestas vovendi nomine omnium pertinet enim ad perfectam ejus gubernationem in ordine ad divinum cultum. Sicut conmmunitas tota potest se obligare per promissionem alteri homini, vel communitati, et tunc singuli de com- mnnitate obligantur ad servandum tale pactum. Sed hic modus non satisfacit, quia votum est personalis actus, qui a persona ficta dici non potest, nisi in quantum fit a singulis personis propriis talis communitatis. Sicut de juramento supra diximus, non posse fieri a communitate, nisi per singulos, et oportere ut singuli jurent. et propria obligatione juramenti teneantur. Et in pacto vel promissione humana factis a communitate, obligari possunt singuli in vi pacti praecedentis, et justitiae, vel praecepti, non tamen in vi propriae fidelitatis et veritatis.

7. Alius modus.—Alius modus respondendi Navarri est, quod tunc singuli de populo, vel successores obligantur ex vi pacti, et promissionis, quae in universalem successorem pertransit. Sed contra, quia vel hoc intelhgitur de pacto cum Deo, et hoc non, quia ibi non est aliud pactum, nisi votum, quod uon omnes faciunt; vel est pactum inter homines, et hoc non semper intercedit in talibus votis emittendis, nec videtur in illo fundari talis obligatio, alias esset cbligatio justitia, quod dici non potest. Nec etiam dici potest pactum illud esse, quod tacite intercedit inter successores, et eum, cui succedunt, scilicet, succedendi cum oneribus ab eo impositis, ut verba Navarri indicant; hoc (inquam) locum non habet, tum quia non de solis successoribus est difticultas, sed etiam de aliis membris communitatis, qui in principio non consenserunt, nec successoribus suis tale onus imponere voluerunt ; tum quia talis modus successionis non habet locum in votis personalibus ullo modo, et in realibus, non quoad voti obligationem, ut capite sequenti explicabo.

8. Tertius modus. — Tertio igitur dici potest, singulos de populo obligari tali voto, quia omnes consentiunt, et acceptant votum illud, et sic faciunt illud suum, juxta proxime dicta circa cap. Licet, de Voto. Et hoc tam de existentibus in principio, quando fit votum, qnam de successoribus intelligi potest, quia omnes, qui de tali populo nascuntur , statim ac intelligunt sui populi obligationem, illam acceptant, et licet fortasse non intelligant distincte illam esse obligationem voti, satis est quod confuse illam acceptent prout in se est. Sed hoc imprimis supponit factum incertum : unde enim constat haec personalis, ac propria omnium et singulorum acceptatio? Nam in principio multi forte dissentiunt, et consentiente majori parte, fit votum, et obligat omnes. Deinde successores non tam acceptant quam recognoscunt obligationem, et servant illam, quia putant cum illa se natos fuisse ( ut sic dicam) ; antecedit ergo obligatio acceplationem ; non est ergo ex acceptatione. Unde argumentor in hunc modum., quia vel illi successores tenentur acceptare, vel non: si non tenentur, ergo illa acceptatio est ex ignorantia, et ita nullam inducit obligationem; acceptant enim, quia putant se teneri. Si vero tenentur acceptare, ergo jam obligantur absolute ex voto parentum. Dices, non obligari ex voto, sed tantum ex illo principio naturali: Turpis est pars. quee discordat a toto. Sed haec obligatio ordinarie ac per se non solet esse gravis, nec sub reatu mortalis culpae, secluso scandalo ; nec etiam esset ad acceptandum votum, sed ad summum ad concordiam la actu promnisso.

9. Quartus modus. — Quarto, dicunt aliqui haec vota tantum obligare in vi consuetudinis. Sed hoc non placet, tum quia censetur votum obhgare a principio omnes et singulos de populo ante introductam consuetudinem, et ad hoc videtur esse potestas in republica, ut in principio argumentabar ; tum etiam quia illa consuetudo non incipit per actus voluntarios, et paulatim introducit legem; sed semper servatur ut necessaria.

10. Resolvitur difficultas, et asseritur vota communitatum non obligare singulos propria obligatione, nisi a singulis acceptentur. — Dico ergo, talia vota communitatum non obligare singulos propria obligatione voti, nisi a singulis personaliter fiant vel acceptentur; esse tamen in communitate potestatem ad obligandum singulos praesentes, et futuros successores in vi praecepti humani, vel ad acceptandum tale votum quoad voti obligationem, vel saltem ad observantiam actus promissi. Unde eo ipso quod populi rectores in tale votum sufticenter consentiant, consequenter imponunt aliis praeceptum observandi illud quoad actum promissum, et ideo graviter peccabunt, non observando iliud. Unde illi, qui non voverunt, licet non violent votum, et consequenter non committant proprium peccatum infidelitatis contra Deum , nihilominus graviter peccant contra obedientiam, vel contra propriam virtutem , in qua est materia voti.

11. Objectio. — Solutio. — Sed objici potest, quia laici non possunt praecipere spiritualia, et quae ordinantur ad salutem animae, et cultum religionis ; sed haec vota ordinarie fiunt a populo laico ; ergo non possunt obligare in vi praecepti, et minus poterunt obli- gare ad acceptandam propriam voti obligationem, quae magis spiritualis est et spontanea. Respondeo , considerando rem hanc in terminis solius juris naturalis, esse in communitate reipublicae potestatem ad statuendum ea quae pertinent ad religionem, et cultum Dei, et bonos mores reipublicae ; et ideo de illo statu non procedere argumentum. Nunc vero in Ecclesia divinus cultus elevatus est ad superiorem ordinem, et ejus cura commissa est Praelatis Ecclesiae, et praecipue Christi Vicario. Et ideo existimo talia vota non habere vim obligandi , nisi interveniente Episcopi auctoritate et approbatione. Et consequenter necesse est ut ipse praecepto suo cogat omnes ad voti acceptationem, vel saltem ad observantiam actus promissi, et tunc obligabuntur illi, qui non voverunt. non in vi voti, sed in vi ecclesiastici praecepti. Hoc enim satis est ad explicandam hanc obligationem, et ad convenientem popul gubernationem in tali materia ; imo etiam est valde accommodatum, ut similia vota prudenter ac religiose fiant. Unde obiter intelligitur , talia vota (licet ut personalia sunt respectu singulorum, qui ea emiserunt, revocari non possint ab Episcopis, nisi per medium justae dispensationis ), ut obligant totam communitatem, posse ab eis revocari, sicut alia praecepta particularia suarum dioecesium, quia respectu communitatis non habent vim nisi in ratione praecepti, quod per Episcopum potest abrogari. Quapropter talis abrogatio valida erit, etiamsi fiat sine causa sufficiente ad dispensationem voti, quia per illam non tollitur propria obligatio voti, sed alia, quae per eamdem jurisdictionem, et potestatem ecclesiasticam introducta fuerat.

12. An votum per procuratorem fuctum obliget.—Tandem poterat hic moveri difficultas, quia potest votum per alium, scilicet, per procuratorem fieri, et tunc obligat eum pro quo fit ; ergo potest unus alterius voto obligari. Circa hoc, Glossa in c. Sciendum, 21, q. 1, negat votum fieri posse per alium, licet possit juramentum vel matrimonium. Fundatur in illo textu, quatenus cicit homines obligari per votu proprie sponsionis ; sequitur ibi Turrecrem. Contrarium vero sentit ibi Archid., referens Glossam, iu cap. Presbyter, 82 distinct., et hanc partem censeo veriorem, quae tractata cst sufficienter de juramento, et hic possunt applicari quae ibi dicta sunt. Fatemur enim votum fieri posse per alium quoad exteriorem prolationem ; nam consensum in- teriorem nemo dare potest nisi per se ipsum. Potest tamen ita concipi ut non obliget, donec votum exterius per procuratorem proferatur, et tunc obligare incipiat. Quia quoad hoc eadem est ratio de voto, qua de juramento, vel matrimonio, aut aliis contractibus. Nam ex natura rei nihil repugnat hic modus paciscendi cum Deo, et per jus ecclesiasticum non invenitur absolute prohibitum; an vero et quomodo locum habeat in professione religiosa, infra suo loco dicetur.Posito autem hoc modo vovendi, non obligatur quis voto alieno, sed proprio, tum quia, moraliter loquendo, quod alius facit nomine meo, et ut minister a me deputatus, ego facio; tum etiam quia obligatio proxime nascitur ex proprio consensu, quem ego praesto; actio autem procuratoris est veluti conditio requisita, ut ex meo consensu oriatur obligatio, sicut de juramento etiam dictum est. Et ita responsum est ad dictum c. Sciendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9