Caput 11
Caput 11
Utrum obligatio voti ipso facto vel jure transeat ad haeredes?
1. Formalis voti obligatio non extenditur ad heredes voventis. — Haec quaestio annexa est duabus praecedentibus: nam pertinet ad explicandas personas ad quas extendi potest obligatio voti, vel potius per quas potest et debet votum impleri. Supponitur autem ut clarum, propriam et formaiem (ut sic dicam) voti obligationem non extendi ad bharedes, quia, licet repraesentent personam defuncti, vere tamen sunt persona ab illo distinctae, quae promissione ejus formaliter obligari non possunt, ut ostensum est c. 8, et in simili lib.2 de Juramen., c. 24; est erzo quaestio de alia obligatione justitiae, quae ad haeredes transeat ex voto defuncti.
2. Addidi autem in titulo, ipso facto, cel jure, ut excludam peculiare mandatum ipsius testatoris ; uam si hoc intercedat, clarum est tenert haeredem ad voluntatem testatoris implendam, et ex hac parte posse obligari ad implendum votum defuncti, quod ipse praecepit impleri ; tunc autem dicetur obligatio voti transire ad haeredem, non ipso facto, vel jure, sed media voluntate testatoris. In hoc autem puncto observanda est differentia inter vota personalia et realia : nam personalia non transeunt ad haeredem, etiam volente et praecipiente testatore, nisi haeres sponte sua acceptet, et faciat suam promissionem defuncti, juxta c. Licet, de Voto, et dicta supra cap. 8, quia hoc onus personale non est conjunctum cum haereditate, sed cum persona, et ideo non potest testator suo solo arbitrio illud imponere haeredi nolenti illud acceptare. Et ita docent Paludanus etalii statim referendi.
3. In institutione heeredis voluntaria, potest Lestator lharedi relinquere heereditatem sub conditione cujusdam voti implendi. — Verum est tamen, quod ubi institutio haeredis esset omnino voluntaria, posset testator sub hac conditione haereditatem Petro extraneo relinquere, ut tale votum suum peregrinationis, aut pii belli personaliter impleat, alias illam amittat; et tunc haeres teneretur votum testatoris implere, non absolute, sed ut posset haereditatem obtinere vel retinere, juxta modum institutionis. Imo addit Abul.. 3Reg.15. q.19, quodd si testator instituat haeredem voluntarium, eique in testamento praecipiat, ut prose votum peregrinationis, aut aliud simile impleat, tenewr haeres, si adeat haereditatem, implere votum, etiamsi vivente testatore nihil promiserit vel acceptaverit ; et si nolit, posse per censuras compelli ad implendum votum, vel haereditatem relinquendam, licet testator hanc conditionem non expresserit, quia prassumiturex conjecturata mente illius. Sed hic rigor nimius est, et contra verba juris, quae requirunt voluntariam acceptationem haeredis ; neque est cur praesumatur illa voluntas testatoris, cum nec illam expresserit, ut supponitur, nec ad illum rigorem teneretur ex vi voti, ut ex supra dictis constat. Potius ergo videtur ille esse modus quam conditio, vel certe petitio ex gratitudine potius quam ex obligatione; secus vero esset si institutio esset conditionata. Et idem di- cendum censeo de legatario, posse, scilicet, hoc 2modo obligari, si sub tali conditione legatum relinqueretur. Haeredi autem necessario non videtur posse tale onus imponi per modum conditionis ; quia per se habet jus absolutum ad haereditatem, quod non potest pater, verbi gratia, minuere, et conditionatum reddere, addita conditione voluntaria, ad quam alter simpliciter non tenetur.
4. At vero in votis realibus, certum est posse juste testatorem imponere haeredi onus implendi illa ; imo etiam teneri, si revera talia vota non erant extincta, sed durabat eorum obligatio, sive culpabilis fuerit mora, sivenon; quia semper tenetur quis implere eo modo quo potest. Item quia semper est debitor Deo illius pecuniae, seu rei ; ergo tenetur praecipere ut solvatur; ergo est praeceptum justum obligans haeredem. Denique hoc a fortiori constabit ex dicendis. Idemque est cum proportione de votis mistis, quoad illam partem, in qua realia sunt, ut etiam mox explicabimus. Semper autem hoc intelligitur, quando testator disponit de bonis, quae vocantur libera, semperque potest tale onus imponere. Unde a fortiori constat, non teneri haeredem ipso facto ad implenda vota defuncti personalia, vel mixta, quoad partem personalem ; quia si non obligatur, etiam praecipiente defuncto, nisi in casu et modo explicato, multo minus obligabitur, si testator nihil praecipiat, sed simplieiter haeredem instituat, vel si haeres ab intestato succedat. Et ratio clara est, quia personalis obligatio voti extinguitur cum persona, et quia nullo modo adhaeret rebus seu haereditati; et ideo ex vi illius non transit ipso faeto vel jure ad haredem.
5, Punctum difficultatis. — Tota ergo difficultas est de votis realibus, et mixtis, quoad partem realem. Et ratio dubitandi esse potest, quia ad haeredem non transeunt ex vi haereditatis nisi debita ex justitia ; sed obhgatio voti non est ex justitia; ergo. Confirmatur primo, quia illa obligatio ut personalis non transit ad haeredem, sed cum persona extinguitur; nec etiam transit ut realis, quia non adhaeret rebus ipsis, nec moraliter afficit illas, ut dicantur transire ad haeredem cum tali onere; ergo nullo modo transit. Minor patet ex leg. 2, ff. de Pollicit., dicente: S quis rem aliquam voverit, voto obligatur; que res personam voventis, non rem quae vovetur, obligat ; et infra : Resipsa sacra non efficitur. Confirmatur secundo, quia alias etiamsi testator declararet suam voluntatem esse, ut tale vo- tum non impleretur, haeres ex vi haereditatis teneretur illud implere. Consequens autem videtur falsum, quia tunc haeres non tenetur ex vi religionis, ut constat, quia formaliter non obligatur voto; neque etiam ex vi justitiae, quia non potest obligari ex justitia, nisi ex quasi contractu cum testatore ; ibi autem nullus quasi contractus considerari potest, cum testator remiserit, et suam voluntatem satis declaraverit : ergo.
6. Resolvitur quaestio, et asseritur obligationem voti realis transire ipso jure ad heercdem ex vi haereditatis receptue. — Nibillominus dicendum est obligationem voti realis transire ad haeredem ipso jure seu facto, ex vi haereditatis receptae. Haec est sententia communis; tradit Abul., in c. 50 Numer., q. 98; Palud., 4, d. 38, q. 3, art. 3; Supplem. Gab., q.2, art. 3, post 3conclusionem ; Sot., d. quaest. 1, art. 1. in fine. Ant..9p. tit. 1M. cap 2, 85; Sylvest., 11; Ang.. Fotwn, 3, n. 8et 9. et Summ. communiter ; Navar., d. c. 12, n. 56; Innoc., Hostiens., Panormit., Anton., et alii in c Licet, de Voto. Probari potest primo haec sententia ex c. Si heredes, de Testam., ubi puniuntur haeredes non adimplentes jussa testatorum, et subditur, u£ vota defuncti adimpleantur. Sed ibi (ut adaequata sit ratio) per vota non videntur significari proprie promissiones, sed voluntates seu desideria defuncti. Et licet comprehendantur propria vota, iile textus in rigore solum loquitur, quando testator illa impleri jubet. Probari etiam solet ex c. Licet, de Voto. Sed ibi etiam praeceptum patris praecessit, et acceptatio ac promissio filii. Unde es textu non colligitur patrem id fecisse ex obligatione, nec filium obligandum fuisse, nisi promisisset, ut infra dicam.
7. Magis videtur hoc probare c. E parte, de Censib., ubi clare supponitur filios teneri, et posse cogi ad solvenda vota parentum. Item facit c. 1, de Solut., quatenus in eo dicitur, teneri filium ad solvenda debita parentum. Expressius habetur in leg. 2, ff. de Pollicit., ubi dicitur : Qui decimaum partem bonorum vovit, si decesserit ante solutionem, heeredem illius, hereditario nomine, decimis obstrictum e5se. Ubi expendo particulam Aareditario nomine ; nam aequivalet illi ipso jure, seu facto. Et pro ratione subditur: Foti enim obligationem ad lueredem transire constat. Ratio vero est, quia per votum reale fit homo debitor Deo illius rei, in qua m votum cadit; sed bona defuncti sunt cbnoxia solutioni debitorum ejus, ita ut debita non computentur in bonis; ergo haeres tenetur ad solvenda vota realia defuncti ex vi bonorum, quae ad ipsum perveniunt, et hoc est obligari ipso facto. Unde colligitur clara differentia inter votum personale et reale; nam personale votum constituit hominem debitorem solius actionis cohaerentis propriae persona,, ad quod debitum persolvendum non sunt obnoxia bona externa, sed sola persona. Neque etiam apud Deum habet locum obligatio ad aliquod interesse, quae relinquatur ex voto personali non impleto, quia illa tantum est obligatio ad poenitentiam agendam (ut infra ostendam), quae etiam personalis est. At votum reale constituit hominem debitorem rerum externarum, quae semper possunt reddi Deo, etiamsi homo, dum vixit, fuerit negligens in illis reddendis, ideoque illae semper manent obnoxiae tali debito solverdo, et cum illo onere transeunt ad haeredes, et ideo ille manet obligatus, eo ipso quod haereditatem adit. Unde etiam intelligitur, hanc obligationem non transire ad haeredes, nisi pro viribus haereditatis, et habita ratione aliorum onerum et debitorum, juxta generalem doctrinam de obligationibus haeredum, et modo solvendi debita defunctorum. Haec vero ratio majori indiget expositione, quae pendet ex dicendis.
8. Fit satis rationi dubitandi. — Ad rationem ergo aubitandi responderi potest primo, debitum religionis in ipso vovente respectu Dei esse majus quam justitiae, quia est jus aliquo modo Deo ipsi acquisitum, quod est altioris rationis, quam sit jus humanae promissionis, etiamsi supponatur esse justitiae, et ideo multo majori ratione transit ad haeredes promissio realis facta Deo, quam facta homini; at promissio facta homini, saltem quando ex justitia obligat , transit ad haeredes, ut apud omnes constat ; ergo et votum Deo factum. Haec vero responsio et aequiparatio non convincit, neque omnino videtur s:tisfacere; quia , licet religio excellat ratione dignitatis persona , tamen in ratione debiti üdelitatis semper habet hanc diversitatem , quod non obligat quasi ad restitutionem vel recompensationem, ut infra dicemus. Unde augetur difficultas, quia alias tenebitur haeres ad solvenda vota defuncti ex religione : consequens est contra dicta, et contra rationem, quia ibi non est alia ohligatio reliegionis, nisi fidelitatis ad Deum ; haeres autem non potest teneri ex fidelitate ad Deum, cum ipse non promiserit ; hac enim ratione formalis obiigatio voti defuncti non transit ad haeredes ; ergo. Sequela patet, quia haeres non tenetur ex justitia res- pectu hominis, quia successit tantum in locum defuncti, et defunctus nulli homini erat ex justitia obligatus ; ergo.
9. Fera responsio. — Respondeo igitur negando minorem, quia haeres tenetur ex justitia respectu defuncti ex tacito quasi contractu, quo obligatur illi ad solvenda ejus debita, eo ipso quod adit ejus haereditatem, ut dixit Panormitanus, cum Anton., in dicto c. Zicet, et consequenter etiam tenetur respectu ejus, cui res promissa danda est propter voluntatem defuncti. Unde licet obligatio voti personalis sit, et in vovente ad religionem pertineat, in haerede transit in obligationem justitiae ratione rei acceptae cum illo onere. Et ita soluta relinquitur prima confirmatio ; concedo enim ex vi solius voti realis rem non manere affectam quasi spirituali onere et obligatione, sed obligationem esse personalem. Nihilominus tamen bona ipsius voventis debitoris manent obligata generali obligatione ad hoc debitum, sicut ad alia ; hac enim ratione alia debita personalia ad haeredes transeunt, ut constat.
10. An obligatio voti realis transeat ad heredem etiam contra voluntutem testatoris. — In secunda confirmatione petitur, an haec obligatio voti transeat ad hseredem, etiam contra voluntatem testatoris, si expresse declaret se nolle tale onus imponere haeredi. Videtur enim ex dicta ratione sequi non transire; quia tunc cessat quasi contractus inter haeredem et testatorem, quia non potest esse contractus contra proprium consensum et voluntatem ; ibi autem nec haeres vult obligari plus quam defunctus illum obliget, nec defunctus vult haeredem obligare ; ergo nullus contractus vel quasi contractus inter eos intercedit ; ergo non est unde oriatur obligatio justitiae in haerede, et alia esse non potest, ut ostensum est. Atque ita sentiunt aliqui, non teneri haeredem in eo casu ad implendum votum defuncti. Et consequenter juxta hanc sententiam dicendum est, hanc obligationem fundari in praesumpta voluntate defuncti , quia nemo praesumitur agere contra aeternam suam salutem, et ideo licet expresse non prae - cipiat testator haeredi, ut suum votum impleat, hoc censetur velle, eo ipso quod expresse illum non liberat ab illo onere; ac subinde communis sententia intelligenda erit, quando haeres simpliciter instituitur aut succedit : limitanda vero erit, quando testator expresse liberat haeredem illo onere ; quia tunc vel praesumitur testator a principio ita vovisse ; vel, licet forte graviter in eo facto peccet, factum tenet, quia sine voluntate ejus non potest ejus obligatio ad alium transire, neque ille, postea acceptando haereditatem, cooperatur peccato ejus, sed utitur effectu ex illo relicto, qui per se malus non est.
11. Dupliciter fit votum reale. — Quale votum reale non transeat ad heredem. — ln hoc puncto advertendum est, dupliciter posse fieri votum reale : uno modo absolute et sine restrictione ad vitam ; alio modo cum tali restrictione : Voveo in vita mea ecclesiam aedificare; si autem non perfecero, vel aedificavero, nolo obligationem ullam transire ad meos filios vel haeredes ; ex hac ergo forma promittendi, vel aequivalenti, obligatio sine dubio extinguitur per mortem voventis, sive cum culpa, sive absque illa votum non impleverit vivens. Probatur, quia ille modus promittendi non est impossibilis. Quam enim involvit repugnantiam ? Nec est illicitus; cui enim virtuti repugnat? certe nulli; nam sicut votum spontaneum est, ita et ampliatio vel restrictio obligationis ejus. Tale ergo votum vi sua non transit ad haeredes, quia non obligat ultra intentionem voventis. Et confirmatur, quia promissio ad hominem, illo modo et cum illa limitatione facta, non obligat haredem, etiamsi ipsum promittentem obligaverit de justitia; quia illo modo acceptata est a promissario, et ita non potuit postea acquirere jus contra haeredem, ut videre licet apud Ant. Gom., tom. 2 de Contract., c. 11, n. 12 et 13, ubi jura et Doctores allegat; ergo idem erit in promissione ad Deum ; nam, licet vinculum istius sit majus in ratione voluntarii, in dependentia ab intentione voventis aequiparatur.
12. Fit satis superiori dubio, et evpenditur quibus modis se possit gerere testator nolens vota sua ad heeredem transferre.— In praedicto ergo casu, quando testator declarat se nolle ut haeres suus votum suum implere reneatur, duobus modis se gerere potest: primo, declarando intentionem quam in vovendo hahbuit, quod fuerit limitata, et restricta ad suam personam, et quod expresse noluerit obligare bona sua illi voto solvendo, si ipse vivens illud non impleret. Et tunc si manifeste non constet declarationem illam esse contrariam verbis scripturae, verbi gratia, aut promissionis publicae, vel coram testibus factae, credendum est declarationi testatoris, ac subinde non tenebitur haeres implere votum. Quia nec ex vi talis voti transit ad illum obligatio, ut dictum est, nec testator illam imponit, ut in facto supponitur, nam potius declarat se nolle eum obligare. Neque hoc est contra dicta; quia quaestio quam tractamus, et assertio posita non in hoc sensu procedit, sed de voto reali absolute facto, et sine tali restrictione; nam illa posita, nullum poterat esse dubium, sicut etiam esse non poterat, si expresse quis vovisset facere templum, vel per se, vel per haeredes ; tunc enim clarum est obligationem ad illos transire.
13. Igitur solum dubitari potest de voto simpliciter facto sine expressa restrictione vel ampliatione, et tunc dicimus transire ad haeredes, quando testator contrarium non declaravit, saltem propter praesumptam et debitam voluntatem ejus. Incasu autem posito, quando testator expresse declarat se nolle haeredem onerari tali debito, mihi videtur res consideratione digna. Quia, licet ratio facta non parvam vim habere videatur, nihilominus est difficile creditu, quod possit testator liberare creditores ab illo onere;quia non potest liberare seipsum ; ergo nec bona sua, quominus secum deferant illam obligationem. Item si expresse vovisset facere per se vel per haeredem, et mortuus esset re infecta, licet tentaret revocare votum, et liberare haeredem, non posset, ut videtur per se notum ; ergo idem est quando absolute vovit, quia illa declaratio in re non auget voti obligationem, sicut de promissione humana recte declarat Antonius Gomez supra. Item vovens ipse si viveret, posset cogi ad votum implendum, etiamsi nollet, ut constat ex citatis juribus, quae eamdem actionem concedunt contra haeredem ; ergo non magis potest testator liberare successores ab hac obligatione, quam seipsum. Item, licet testator absolvere tentet haeredem ab obligatione solvendi alia debita sua, tenetur haeres illa solvere, et poterit a creditoribus cogi; ergo etiam tenetur ad hoc debitum voti, et poterit cogi a creditore Deo, vel ab his, quibus in terris credita sunt divina jura (ut sic dicam). Non ergo pendet haec obligatio haeredis in illo casu ex voluntate defuncti, nisi quatenus ab illa pendet institutio haeredis. Hac ergo posita, ex ipsa acceptatione et aditione haereditatis oritur in haerede obligatio ad solvendum hoc debitum defuncti; quia non potest aliter juste recipere, nec retinere haereditatem, ut indicatur in d. c. Licet. Haec difficultas pendet multum ex dicendis. et ideo illius decisionem in caput quindecimum remitto.
14. Secunda assertio: que vota miata transeant ad lueredes, que vero non.—bico secundo, vota mixta per se, et quasi per intrinsecam connexionem partis realis cum personali, non transire ad haeredem; si vero tartum sint mixta per accidens ex intentione speciali voventis, illa quoad partem realem non impletam transeunt ad haeredes. Haec est communis conclusio eorumdem auctorum, Palud., Anton., Navar., etc. Et ratio utriusque partis constat ex dictis, quia ubi realeest omninoaccessorium personali, sequitur illud, et censetur unum simplicissimum votum; et ideo sicut personale non transit ad haeredes, ita nec pars realis, quam habet adjunctam. Item ipsemet vovens excusatur ab actione personali promissa, et consequenter excusatur a reali onere, ut supra dictum est ; sed haeres excusatur a personali voto defuncti: ergo a fortiori excusabitur a tali onere reali. Idemque est quando reale per se supponit personale. Exemplum vulgare est, si quis vovit se et sua tradere religioni; nam si excusetur ab obligatione tradendi se, consequenter excusabitur ab obligatione tradendi sua, quia non promittit sua nisi mediante se Unde similiter si contingat hunc habentem tale votum religionis mori ante ingressum, haeres sicut non tenetur ingredi religionem pro alio, ita nec bona illius tradere religioni; quia solum erant promissa, ut annexa statuireligioso voventis. Altera vero pars contraria ratione probanda est; nam tunc votum illud est quasi duplex, et pars realis per se est distincta, et potest per se impleri; quia solum per accidens conjunguntur et concomitanter. Et ideo ab ipso vovente debetur pars realis, etiam quando personalis impleri non potest ; ergo idem est cum proportione de haerede. Et ita in hac parte nulla est nova difficultas.
15. Objectio ex cap. Licet. — Circa priorem vero objici solet cap. Licet, de Voto, ubi rex Ungariae , qui votum mixtum fecerat terrae sanctae, filio illud imposuit etiam quoad personalem obligationem, et realem per se conjunctam, et fihus ad totum implendum obligatur. Sed dico regem illum non fuisse obligatum ad id postulandum a filio, quia neque hoc dicitur in textu, nec ex vi voti sequitur talis obligatio, ut convincit argumentum. Unde consequenter aio, non potuisse patrem imponere filio onus illud personale, ipso invito, quia erat res gravissima, et materia consilii, potius quam praecepti. Imo addo ulterius, forte, non potuisse regem imponere filio invito totum onus reale, quod per se erat in illo voto distinctum a personali, licet a voyente fuerit quasi intrinsece conjunctum, quale erat adire Hierosolymitanam provinciam in forti momu, quia quando filius succedit necessario jure primogeniturae, non potest pater suo arbitrio illum gravare tot oneribus et expensis, nec per se tenetur filius talia promissa paterna implere, ut latius tradit Covar., in c. 5S2 haeredes, de Testam., in fin. Unde merito concluditur, ideo filium illus regis fuisse obligatum ad implendum votum patris quoad omnia, quia onus sihi injunctum sponte suscepit, et promisit votum, ut in ipso textu expresse notatur, ibi : Onus tili a patre impositum, et a te sponte susceptum. Et ita textus ille nullam habet difficultatem, ut supra dictum est, et Covar. cum alis notat.
16. Objectio ex cap. Quod super his. — Major difficultas oritur ex cap. Quod super hs, eodem, ubi de his, qui pro succursu terra sanctae, signum Crucis assumpserunt, id est, qui voverunt ire ad succurrendum terrae sanctae, dicitur : Quod si propter impedimentum ire non possunt, nihilominus tenentur expensas, quas eundo facturi erant, mittere in subsidium ejusdem terrae. Et tamen illae expensae pertinent ad votum mixtum, tanquam reale per se conjunctum, et accessorium personali ; ergo et vovens ipse tenetur explere tale votum quoad partem realem, contra dieta in praecedenti capite, et haeres tenebitur ad hanc partem contra hic dictá. Responderi potest primo, hoc esse quasi speciale in illo voto; quia erat votum opitulandi his, qui in terra sancta pugnabant, quod comprehendebat auxilia per alios ferenda, et ita tacite extendebatur votum ad expensas. Ita Navar., c. 12, n. 55. Sed non satisfacit textui, qui expresse loquitur tam de his qui pro defensione terrae sanctae, quam de his qui devotionis vel satisfactionis gratia illuc peregrinari vovent. Unde etiam non satisfacit quod alii dicunt, Pontificem non loqui de expensis faciendis in itinere, sed de aliis subsidiis, quae in ordine ad defensionem vel adjutorium belli promittebantur. Hoc (inquam) non satisfacit, quia de utrisque fit in textu mentio; et in utrisque indiget textus majori declaratione.
17. Expositio comnunis ad dictum c. Quod super his. — Communior ergo sententia est, textum illum non loqui de impotentia per se excusante ab obligatione voti, sed de impedimento reddente difficilem, aut minus utilem voti observationem, quod ad commutationem seu redemptionem sufficiat. Ita Innocentius, Hostiensis, Panormitanus, quos alii sequuntur. Unde sentiunt, quod si impedimentum es- set per se sufficiens ad excusandum, non oporteret expensas mittere; in commutatione vero rationem earum habendam esse, juxta c. Magna, eodem, cum similibus. Quae expositio, quoad priorem partem, potest pati difficultatem, quia in propositione casus videtur esse sermo de impotentia morali, ut indicant illa verba : Votum non possunt utiliter adimplere ; quia non posse utiliter, est non posse simpliciter, seu moraliter. Nihilominus verba illa habent latitudinem, vel quia propter magnam etiam difficultatem dici potest aliquid non posse utiliter fieri, vel certe quia fieri potest ut impletio voti non sit utilis terrae sanctae, et nihilominus possit religiose ac sancte fieri, et ideo non satis sit talis causa, ut per se excuset. Est ergo expositio illa consona textui; nam loquitur de his, qui indigent dispensatione, vel commutatione permissa in capite seguenti Ez multa. Nihilominus res ipsa et doctrina majori indiget declaratione, quia possunt hic multi casus comprehendi, juxta varios mocos quibus hoc votum fieri potest.
18. Quibus modis votum de peregrinatione terre saucte emitti possit. — Primo enim fieri potest de sola peregrinatione terrae sanctae sine ullo ordine ad auxilium belli, sed solum religionis causa. Secundo potest fieri in orline ad belli auxilium vel subsidium, idemque variis modis, ut statim dicam. Quando ergo fit primo modo, procedit in hoc voto generalis doctrina de votis per se mixtis; nam si quis non possit ire, ita ut excusetur omnino ab obligatione peregrinandi, non tenetur expensas mittere vel solvere. Et consequenter si testator moriatur, non impleto tali voto, sive in eo peccaverit, sive non, haeres non tenetur ad tales expensas, propter rationem factam, quae in hoc etiam voto locum habet. Nam qui sic vovit, non intendit utilitatem afferre terrae sanctae, sed. solum cultum Dei in illa visitanda; expensa autem solum includuntur, supposita peregrinatione personae, ad illius sustentationem ; et ideo obligatio de illis cessat. cessante cirea ipsam peregrinationem. Et ita docent Palud., Anton.. et alii supra, et sumitur ex generali doctrina D. Thomae, de mutatione votorum, infra tractanda, quam in hoc puncto admittit Panormitanus, in c. 1, de Voto, licet dubitare videatur. In hoc autem est differentia inter potentiam simpliciter per se excusantem, et difficultatem dantem causam commutationi; nam doctrina haec procedit in priori, non tamen in posteriori. Et ratio est, quia quando impedimentum per se non excusat, adhuc est integra obligatio voti, ideoque in commutatione habetur ratio expensarum ; quia obligatio ad illas adhuc durat, et ex illis crescit gravitas voti et obligationis, et confert ad meliorem commutationem, ut infra dicetur. Quando vero impedimentum per se excusat: omnino tollit obligationem. Et ideo quoad hanc partem recte exponitur d. c. Quod super his, de difficultate, et non de impotentia.
19. Praeterea, quando hoc votum fit in subsidium belli, duplex potest esse hoc subsidium, pecuniarum, et operarum, sive in pugnando, sive in serviendo quolibet modo. De pecuniario subsidio, manifestum est esse per accidens conjunctum cum actu peregrinandi, quia illud subsidium pertinere non potest ad expensas itineris, vel necessitatem personae, quia ex illis nullum subsidium ad bellum redundabit; ergo necesse est ut tale subsidium sit distinctum, ac subinde ut maneat sub obligatione, licet peregrinatio reddatur impossibilis personae, et consequenter ut transeat ad haeredem, juxta posteriorem partem secundae assertionis. De subsidio autem operarum subdistinguendum ulterius est; nam potest voveri subsidium aliorum bellantium, vel aliter inservientium, ut in casu c. Licet, ubirex vovit ire cum manu armata, et idem est si nobilis vel dives voveat ire, et secum deferre aliquot personas ad bellandum vel juvandum. Et in hoc casu etiam hoc subsidium reputatur reale ex omnium sententia, quia licet non sit pecunise, illi aequivalet. Item quia non est propria actio personalis ; imo tale est onus, ut per accidens conjungatur cum personali aditu ipsius voventis, et ideo licet vovens excusetur ab eundo, tenebitur mittere illud subsidium, et eadem ratione haeres tenebitur in eodem easu, juxta vires haereditatis, juxta doctrinam datam. Poterit tamen in eo casu redimi tale subsidium aliarum personarum, dando expensas, legitima causa interveniente, et per habentem potestatem, in quo casu etiam loquuntur dictum c. Quod super his, et cap. Ex multa. Neque de hac parte procedit difticultas posita, ut constat.
20. Qui promittit servitium per se, non tenetur per alium illud exhibere si ab eo egcusetur.— Tandem potest subsidium operarum intelligi de solis operibus ipsius voventis, quod etiam est distinctum onus ab ipsa peregrinatione, et ab expensis ejus, ut cum quis vovet ire Hierosolymam, et ibi per se militare, vel servire, vel aliter juvare terram sanctam. Et in hoc voto dubitari potest, an illee operae perti- neant ad votum reale vel personale, ita ut, licet quis excusetur a peregrinatione, et expensis ejus intrinsecis, nihilominus obligetur ad mittendum alium qui pro se militet, vel saltem ad solvendum stipendium pro uno milite. In quo Innocentius, Panormitanus, Anton., ac plerique alii generatim loquuntur dicentes, si vovit propter subsidium, votum esse reale. Hinc autem videtur sequi hoc votum quoad hanc partem esse reale, nam qui vovet suas personales operas, revera vovet propter subsidium, sicut qui vovet laborare suis manibus Romae in aedificationem templi S. Petri, non solum vovet peregrinari ad Sanctum Petrum, sed etiam vovet adjuvare ad illud opus, quod adjutorium est pretio aestimabile, et consequenter reale, et per accidens adjunctum peregrinationis voto. Ergo quoad illam partem obhgabit saltem quoad aestimationem operarum, licet personalis labor vel aditus reddatur impossibilis, et consequenter etiam obligabit haeredes. Nihilominus Paludanus supra expresse dicit, personale dici a propria persona, non ab aliena. Unde sentit, quod, licet quis promittat operas suas in subsidium et servitium, vel adjutorium belli, non tenetur per alium facere, si per se non potest, et consequenter nec aliquid solvere, ac subinde nec inde aliquid ad haeredes transire. Et hanc partem existimo veram. Nam, licet res pendeat ex intentione voventis, ut per se clarum est, nihilominus haec videtur esse intentio quasi intrinseca tali voto, et ita est intelligendum, nisi aliud constet. Quia simpliciter illa actio personalis est, et quod sit promissa in subsidium, vel solum ratione cultus, non refert, nec mutat naturam voti personalis.
On this page