Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Pro quo tempore votum obliget.

CAPUT XII. PRO QUO TEMPORE VOTUM OBLIGET.

1. In quo conveniant et differant votum affirmativum et negativum. — Solum superest nobis dicendum de circumstantia temporis, in qua tria declaranda sunt : primo, quando votum obligare incipiat ; secundo, quanto tempore duret ejus obligatio non impleta ; tertio, quibus modis finiatur per se, id est, quamvis ab alio non tollatur : hic enim modus auferendi obligationem, alterius considerationis est, quam in librum sextum reservamus. Deinde in hac obligatione voti duo illa distinguenda sunt, quae in lege distingui solent, scilicet, quando obliget, et pro quando, quia praecep- tum negativum dicitur obligare semper et pro semper, affirmativum autem obligare semper, non vero pro semper, quae habent proportionalem rationem in voto negativo et affirmativo, ut constat ex his, quae de illis supra diximus. Unde haec duo genera votorum conveniunt cum proportione in initio obligationis, seu in assignatione temporis vel momenti, in quo obligare incipiunt; differunt autem in modo postea obligandi, quamdiu durat eorum obligatio; quia votum negativum de se obligat semper et pro semper, quamdiu durat ; affirmativum autem licet semper obliget, non pro semper. Vis autem horum verborum (ut semel explicetur) est, quod votum negativum ita obligat pro suo tempore, ut in nullo momento illius temporis liceat agere id, quod ex voto prohibitum manet; votum autem affirmativum dicitur intra tale tempus semper obligare, quia vel in qualibet parte illius temporis sufficienter impleri potest, si ex parte actus promissi non repugnet, vel saltem tenetur homo esse in praparatione animi ad italem actum praestandum in aliqua parte illius temporis. Dicitur autem non obligare pro semper, quia non in qualibet parte signata illius temporis necessario implendum est. Ut ergo distinete tempus hujus obligationis explicemus, de his duobus generibus votorum sigillatim dicendum est.

2. Prima assertio :votum negativum absolute factum statim ac fit semper obligat. nasi a vovente limitetur. — Dico primo: votum negativum, absolute factum, statim ac fit, ex vi formae suae, obligare incipit, semperque ac pro semper et perpetuo obligat, quantum materia patitur, nisi ex intentione vovenus limitetur. Haec ultima pars semper supponitur in hac materia, quia, ut saepe dictum est, obligatio est voluntaria, et ita non extenditur ultra intentionem voventis. Haec autem intentio, quando in verbis non exprimitur, est quasi per accidens, et extra scientiam, et ideo solum oportet advertere, ut de illa et de modo illius satis constet, et tunc illa erit regula obligationis, tam quoad initium, quam quoad durationem ac terminum obligationis. Si ergo in ipso voto explicetur intentio suspendens obligationem usque ad talem terminum, aut diem, vel addens illi certum terminum et finem, tunc votum non erit absolutum, sed quasi conditionatum quoad initium, vel limitatum quoad finem, et ita de initio obligationis ejus judicandum erit juxta dicenda in assertione sequenti. et infra de voto conditiona- to, de fine vero ex verbis ipsis et intentione voventis. Assertio autem posita loquitur de voto absoluto negativo. Et ratio cjus est clara, quia negatio absoluta natura sua omnia, quae post se invenit, destruit, et ideo absoluta prohibitio, ex qua fit sine limitatione, semper et pro semper obligat ; quia illa negatio distributionem totius temporis sequentis continet respectu actus seu materiae in quam cadit. Et ita explicantur praecepta negativa absolute lata, et censurae non limitantes tempus,"quia privationem continent, ut suo loco explicatum est; eadem ergo ratio est in praesenu.

3. Addidi vero hoc esse intelligendum juxta materiae capacitatem, quia ex parte materiae limitari aut determinari potest obligatio; quia non potest excedere capacitatem materiae, ut per se constat ex dictis in superioribus. Unde considerare oportet actum per votum prohibitum interdum talem esse, ut quolibet tempore indifferenter fieri possit, ut ludere, etc. Et tunc votum non ludendi simpliciter obligat statim, et pro quolibet tempore quasi continue, vel perpetuo, vel usque ad terminum, si praefixus sit. Aliquando vero talis est actus, ut non semper, sed certis temporibus capax sit obligationis voti; ut, verbi gratia, non studere absolute, non est materia voti negativi ; tamen si studium consideretur ut impedimentum orandi, audiendi Missam, vel quid simile, sic cadere potest sub votum negativum; tunc autem votum non studendi eo titulo non obligat semper, seu pro semper absolute, sed pro temporibus in quibus potest esse impedimentum. Idemque potest esse de ludo, vel aliis actibus, si tantum voveatur eorum cessatio, quatenus impedimenta sunt aliorum actuum virtutum suis temporibus efficiendorum. Similiter votum non ingrediendi talem domun vitandae occasionis gratia, tantum durat quamdiu durat occasio, quia illa cessante, desinit illa materia esse apta ad votum, et sic de aliis.

4. Secunda assertio : votum affirmativum, statim ac fit, obligat, non tamen pro statim.— Dico ecundo: votum affirmativum, statim ac fit, obligat, non tamen pro statim, sed hoc determinandum est, vel ex intentione et verbis voti, vel ex prudenti arbitrio. Prior pars declaratur, quia votum etiam affirmativum est causa obligationis; ergo statim ac est, inducit illam ; ergo statim obligat. Prima consequentia , in qua est vis, probatur, quia votum inducit obligationem quasi naturalitar ac necessario; nam (ut supra dictum est) licet facere votum sit liberum , quod autem votum factum non obliget, non est liberum voventi; ergo necessario sequitur. Atque haec ratio cum proportione habet etiam locum in votis negaüvis ; nam licet obligent ad negationem, ipsa tamen obligatio ad negationem quasi vinculum positivum est , quod statim ac necessario inducitur per votum.

5. Objectio. — Solutio. — Dices: si ratio esset efficax, omnia vota sine exceptione comprehenderet , quod tamen non ita est, quia vota conditionata sunt vera vota, et tamen non obligant statim. Respondeo: imo eo modo quo sunt vota, statim obligant , ut infra declarabitur. Et ita concedo rationem esse universalem, et omnia vota comprehendere. Nam omne votum statim ac fit, obligat hominem ad actum suo tempore faciendum, et consequenter ad habendum tale propositum , seu animi praeparationem saltem virtualem, et consequenter etiamsi sit votum affirmativum, obligat statim ad non habendum propositum contrarium observantiae voti, vel ad cavendum impedimentum ; ergo signum est statim inducere aliquam obligationem. Altera vero pars assertionis, quod tale votum non obliget pro semper, constat ex natura obligationis atfirmativae, quae non continet illam distributionem , quam negatio involvit, ut in principio dictum est, et per se constat ; quia nulla operatio necessario est continua, sicut potest esse negatio operationis. Item operatio positiva temporis opportunitatem requirit, pro qua fiat, quae non semper adest : ergo natura talis obligationis est, ut non pro semper obliget.

6. An votum affirmativum obliget pro stalim, vel pro prima opportunitate. — Difficultas vero est primo, an votum aftirmativum absolutum obliget pro statim, vel pro prima opportunitate exercendi talem actum promissum : loquor autem de absoluto voto, non solum ut distinguitur a conditionato, de quo infra dicendum est , sed etiam ut distinguitur a voto designante certum tempus , pro quo res promittitur et non antea, ex declarata intentione voventis ; nam de hoc constat, pro tempore designato obligare, et non antea. Dubium ergo est de voto absoluto, verhi gratia, intrandi religionem, dandi eleemosynam, et aliis indefinite factis, sine alia temporis designatione, de quibus videtur esse recepta sententia tale votum obligare statim, id est, pro prima opportunitate congrua. Sumitur ex D. Thoma, d. q. 88, art. 3, ad 3. Nam licet solum dicat, si de intentione voventis sit obligare se ad statim, teneri statim solvere, secus si ad certum tempus, vel sub conditione aliqua , nihilominus cum nullam mentionem faciat de alio modo vovendi, satis indicat, eo ipso quod vovens non differt obligationem pro tali tempore, votum obligare ad statim. Sic enim qui vult aliquid vovere, et non apponit condituionem, hoc ipso vult absolute obligari, etiamsi non expresse velit absolutam obligationem quasi sub hac denominatione. Sicut ergo obligatio, non suspensa per conditionem, transit in absolutam, ita etiam obligatio, non dilata per intentionem in tempus futurum, incipit statim pro praesenti tempore.

7. L. Promissor. — Conmunis resotutio. — Potestque ad hoc induci L. Promissor, S 1, ft. de Const. pecun , ibi: S sine-die constituas, etc.. confestim agi tecum poterit , si statim ut constituisti , non solvas. Praeterea induci potest ratio facta, quia votum ex se est causa efficax obligationis ; ergo si non impeditur, statim ac pro statim inducit illam ; si enim per intentionem non suspenditur aut differtur obligatio, nullum relinquitur impedimentum; ergo. Alia ratio moralis est, quia si tale votum non obligat ad statim, nulla certa ratione poterit designari postea initium temporis, pro quo obliget. In praeceptis enim affirmativis, quae dicuntur semper obligare, et non pro semper, assignantur tempora pro quibus obligant, juxta aliquam necessitatem, vel occasionem, pro qua tale praeceptum obligat, quando non est aliter determinatio facta a legislatore; in praesenti vero obligatio voti non oritur ex rei necessitate, sed ex voluntate voventis, et ideo tempus, pro quo obligat, non potest designari ex articulo necessitatis provenientis ex re ipsa secundum se. Recurrendum ergo est ad voluntatem voventis. Supponimus autem per hanc voluntatem nullum futurum tempus fuisse determinatum ; ergo nulla est major ratio explicandi hanc voluntatem de uno, quam de alio tempore futuro; ergo ne talis voluntas taleque votum inania sint, dicendum est statim obligare. Atque haec videtur esse communis sententia Theologorum in 4, distinct. 38, ubi Palud., q. 3, art.2; late Supplement., q. 1, articulo tertio, conclus. 3; Angel.. Votum, 3, n. 2; Sylvest., Votum, 2, quaestione tertia. Sentit Panormitanus, in cap. Non est, de Voto, ubi ex textu per sensum a contrario colligit, non esse licitam voti dilationem sine dispensatione.

8. Cajetani limitatio ad traditam resolutionem. — Cajetanus autem, d. art. 3, dubio ultimo, videtur hanc doctrinam limitare, dicens primo , spectandam esse conscientiam voventis ; nam si illa dictat non esse contra vincuIum sui voti expectare unum, vel duos annos, non erit in mora culpabili, qui hoc tempore distulerit solutionem. Quia vero objici poterat, tale dictamen conscientiae posse esse temerarium et irrationabile, subjungit indicia , quibus cognosci possit esse prudens illud judicium, ideoque sufficiens ad excusandum. Primum, , si quoties illi occurrit memoria illius vinculi, non occurrit cum remorsu conscientiae, eo quod impletum non sit, sed simpliciter, ut suo tempore implendum. Secundum, si non consuevit promittere vel proponere cum illa restrictione, sed cum magna tempore dilatione: nam censendus est unusquisque habere intentionem se obligandi juxta suam consuetudinem. Tertio, unusquisque praesumitur se obligare pro tempore sibi commodo; unde licet opportunitas implendi statim votum respectu aliorum videatur commoda, si non sit talis respectu ipsius voventis, non censetur intendisse statim se obligare, sed pro tempore sibi commodo. Tandem subjungit Cajetanus, si nihil horum occurrat, ex quo possit intentio voventis colligi, arbitrio prudentis viri determinandum esse tempus, pro quo obligat votum, pensatis circumstantiis personae, materise, etc.: Si non potest (inquit) tutior pars eligi, implend statim vota.

9. Ex qua sententia tria videntur colligi. Primum est, non esse idem judicium de voto, quo formaliter aliquis vult se obligare ad statim, et quod simpliciter fit sine temporis determinatione; sed esse quasi medium, quod nec determinat certam dilationem, nec etiam statim urget, sed admittit dilationem quasi abstracte et in communi, seu indeterminate. Secundum est, determinationem sumendam esse ex dictis conjecturis. Tertium, illis deficientibus, prudenti arbitrio esse utendum ; semper tamen admittendo (hoc enim videtur intendere Cajetanus) aliquam majorem dilationem in hoc voto, quam in alio determinante expresse obligationem ad statim.

10. Auctoris sententia. — Sed fortasse Caje tanus nihil contrarium intendit caeteris auctoribus ; omnes enim requirunt aliquod prudens arbitrium, quod ipse per illas omnes conjecturas voluit explicare. Unde absolute verum censeo, tale votum obligare ad statim, et moraliter ron esse diversum ab alio, nisi secundum implicitam vel explicitam intentionem, ac declarationem ejusdem obligationis. Quod videtur sensisse D. Thomas, alioquin diminutam doctrinam tradidisset. Et rationes supra factae hoc satis probare videntur. Ut tamen magis explicetur, adverto contingere posse, ut aliquis expresse nolit se obligare ad statim, nec certum diem ad votum implendum constituere, sed solum intendat se obligare ad hoc faciendum post aliquod tempus, quando prudenti arbitrio commodum videbitur. Tunc autem illud votum diversum esset a voto absoluto et indefinito, quia vovens per intentionem suspendit voti obligationem, et vult dilationem executionis, et modum determinationis ejus etiam statuit, quamvis tempus non praescribat. Unde si de tali intentione constaret, juxta illam judicandum esset de tempore obligationis. Si vero non constaret, et vovens esset dubius, neque sciret satis explicare intentionem suam, praesumeret tamen aliquo modo se non habuisse intentionem obligandi se ad statim, sed potius differendi obligationem , tunc haberent locum conjecturae Cajetani ad judicandum de tale intentione, saltem impliciia.

11. Oportet autem attente illas conjecturas expendere; nam prima de conscientia sine remorsu in homine timorato et non ignaro facit probabilem praesumptionem; in homine autem ignorante, qui nescit judicare quando votum opliget, vel nimium negligente circa res ad conscientiam pertinentes, ex tali conjectura nullum judicium sumi potest. Secunda etiam potest esse fallax, quia ssepe homo tardus et morosus in exequendis operibus virtutis solet se voto obligare, ut constringatur statim facere; ergo ex consuetudine differendi opera virtutis non potest sufficienter colligi votum esse factum sub tali intentione. Tunc autem posset ali juid valere ilia conjectura, quando prior consuetudo circa cilationem temporis non excederet limites prudentia , quae non permittit hominem esse praecipitem in rebus. agendis. Ex hus vero, et similibus conjecturis, ideo potest differri obligatio voti, quia in tali casu fertur prudens judicium, voventem habuisse saltem implicite et virtualiter talem intentionem,

12. Quomodo intelligendum quod votum affirmativum, ad statim et pro semper obliget.— Praeterea cum dicimus votum affirmativum absolute factum obligare ad statim et pro semper, intelligendum est non metaphysice, sed moraliter. Ita enim exponunt omnes auctores. et significavit J. C., in d. S primo, subjungens post verba allegata: Sed modicum tempus statuendum est, non minnts decem. die- rum, wt emactio celebretur ; e in l. Ritum, ff. de Solut., ubi, quod dicitur, statim, seu cum primun, declaratur esse cum quodam spatio temporis accipiendum; et in l. Quod dicimus, eod. : Statim solvere, cun aliquo temperamento temporis antelli gendum est ; quia, moraliter loquendo, haec est intentio omnium hominum, imo est ad prudentem modum operandi necessaria. Quoad hoc ergo locum habet in hac determinatione prudens arbitrium ad judicandum quae dilatio temporis physica (ut sic dicam) non debeat moralis censeri, ita ut ratione illius non debeat quis judicari violasse illud praeceptum : Si quid vovisti Dumino, ne moreris reddere. Et quoad hoc habet locum consideratio commodae opportunitatis ad implendum votum ; sic enim intelligendum est, cum dicitur hoc votum obligare, quamprimum impleri potest, scilicet, commode, quia humano modo loquendo nemo intendit aliter se obligare. Quamvis in hac commoditate spectanda cavendum sit ne nimia sit mora, sed illa solum requiratur quae judicio prudentum in similibus negotiis expectari solet. Quod optime explicuit Julian., in d. l. Batum, dicens, dandum esse spatium temporis, nec minimum, nec maamum , et quod magis intellectu percipi, quam elocutione possit emprimi. Per quae verba prudens arbitrium significasse mihi videtur, et latius exprimitur inl. Continuus, statim citanda. Atque hinc evenire potest, ut dilatio temporis, quae respectu unius moralis est, non sit respectu alterius: quia quod est commodum tempus respectu unius, non est respectu alterius, propter diversas circumstantias personarum ac negotiorum.

13. Denique (quod considerandum est) haec moralis prudentia non solum locum habet in voto, in quo nulla fit mentio temporis, sed etiam in voto quod expresse determinatur ad statim, certum diem non declarando. Nam qui sic vovet, et aliud expresse non declarat, virtute, seu implicite intelligit illud statian, moraliter, et juxta humanam congruentiam seu commoditatem. Item quia Deus non est adeo rigorosus exactor, ut nullam commoditatem praebeat ad solvendum sibi debitum; nemo autem tenetur debitum solvere, nisi juxta voluntatem creditoris. Quocirca parva est moralis differentia inter votum positive, ut sic dicam, determinans obligationem ad statim, aut solum negative non definiens dilationem ; in utroque enim casu est obligatio ad statim, subintellecta morali opportunitate et commoditate. Dixi autem hoc habere locum, quando certa dies non constituitur; nam si vovens dicat hodie, non licebit major dilatio, quia jam non est locus prudenti arbitrio, quia in eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est conjecturae locus, ut dicitur in l. Continuus, S 2, ff. de Verb. obligat. Solum possent admitti conjectura ad judicandum, an tanta restrictio fuerit imprudens ac temeraria, quod poterit contingere juxta materiae gravitatem. Quantum vero avt quomodo peccare contingat, non implendo statim hujusmodi votum, in libro sequenti, cap. 6, dicemus.

14. Tdem judicium ferendun de obligatione voli versus finem, quod de ejus initio. — Ulumo dicendum est, eisdem modis judicium esse ferendum de duratione et fine obligationis voti, quo de ejus initio; nam si constet de intentione voventis , illa ert regula, ut saepe dictum est. Si vero vovens nihil expressit, consideranda est natura et materia voti ; nam quaedam sunt vota, quae habent perpetuitatem quasi connaturalem, ut votum castitatis, paupertatis, etc., et in his, eo ipso quod non additur temporis determinatio, sed simpliciter fiunt, perpetuam inducunt obligationem. Imo si talia vota solemnia sint, tam intrinsecam habent perpetuitatem, ut etiam per intentionem voventis impediri non possit, ita ut si vovens solemniter intenderet tantum ad tempus se obligare, vel nihil faceret, vel saltem non faceret votum solemne, sed ad summum asimplex et temporale, ut infra suo loco latius dicetur. Alia autem sunt vota, quae ex parte materiae non habent perpetuitatem, et in his est aliqua diversitas inter negativa vota et affirmativa. Negativa enim ex vi suae formae sunt perpetua , quia negant omne tempus futurum, si absolute proferantur, ut supra ponderatum est ; possunt tamen recipere terminum suae obligationis ex parte materiae, quae vel mutari potest, vel finiri, juxta ea quae in sequentibus capitibus, et in libro sequenti, c. 6, dicemus. Votum autem affirmativum non habet majorem durationem temporis in obligatione sua, quam postulet opus promissum, quia de se non est votum universale, vel particulare, ex parte temporis, vel repetitionis actuum , nisi juxta intentionem voventis; et ideo si illa non explicatur, materiae promissae in hoc accommodatur, et illa expleta cessat opligatio. Quamdiu vero non inpletur, durat, nisi fuerit limitata ad certum tempus ex intentione voventis, ut mox explicabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12