Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An votum tempore prescripto non impletum desinat obligare?

CAPUT XIII. AN VOTUM TEMPORE PRESCRIPTO NON IMPLETUM DESINAT OBLIGARE?

1. Ratio dubitandi. — Haec quaestio locum habet, quando in ipsomet voto certus terminus temporis praefixus est, intra quem implendum est votum ; nam in votis , quae absolute fiunt sine certa temporis determinatione, jam dictum est obligationem eorum durare, quamdiu non implentur , quia eorum obligatio de se perpetua vel indefinita est. Ratio autem dubitandi in aliis votis esse potest, quia debitor, qui ad certum diem solvere tenetur, licet intra illum non solvat, semper manet obnoxius debito, donec solvat ; sed homo per votum constituitur Dei debitor; ergo tenetur semper eadem obligatione, quamdiu debitum non solvit, etiamsi dies ad solvendum designatus transactus fuerit. Confirmatur, quia major est obligatio voti ad cerium diem, quam obligatio voti simpliciter ; nam haec est una tantum, scilicet ad faciendum quod promissum est ; illa est duplex, una ad faciendum promissum, alia ad faciendum tali die ; ergo, licet haec secunda non impleatur, semper relinquitur prima, ac si illa sola esset in principio promissa. Simili enim modo argumentatur, et concludit Pontifex, in c. Cum dilecti, de Dol. et contum., et Jurisconsultus, in leg. Celsus, ff. de Recept. arbitr.

2. Opinio quorumdam asserentium votum pro certo die factum , obligare transacto die. — Duplea modus, quo certus dies assignatur ad aliquam actionem ex mente Cajetani. — Propter haec Panormitan., in c. Per tuas, de Voto, n. 1, simpliciter affirmat, votum ad certum diem factum obligare transacto illo die, quem sequuntur Angel., Vutum, 3, n: 3; Sylvest., Votum, 29, q. 2; Tabien., Fotum, 3, n. 7, qui addunt limitationem, nisi vovens intenderit determinate se obhgare ad illam diem, et addit Tabien. hanc esse frequentius intentionem voventium. Distiprctius vero hoc explicuit Cajet., d. q. 88, art. 12, dub. ult., et in Sum., verb. Votum, c. ult., ubi distinguit duos modos, quibus dies aut terminus designatur ad aliquam actionem. Unus modus est, quando actio intenditur, aut imponitur tanquam proprium onus illius diei, per quem designatur, ut est Missa pro die Dominica, jejunium pro vigilia, horae canonicae pro singu- lis diebus, et sic de aliis. Alius modus est. quando dies prafigitur, ut usque ad illum possit differri voti solutio, non autem ultra illum. Quando ergo votum fit priori modo, tunc ait Cajetanus cessare obligationem voti, quia jam pertransivit terpus, pro quo praecise factum erat, et quia tunc intentio voventis est in illo die jejunare, verbi gratia, et non in alio. Quando autem tempus designatur posteriori modo, tunc lapso termino magis semper urget obligatio voti, et hoc probant rationes dubitandi in principio positae, et sine dubio in hoc sensu locuti sunt Panorm. et dicti Summistae, et docent Navarr., c. 12, n. 54; Soto, lib. 3, q. 2, art. 1, ad 4, et est communis et vulgaris doctiina.

3. Procedit autem utraque pars, sive dilatio voti cum culpa, sive sine culpa contigerit. Quia si manet obligatio (ut quando opus promissum non est onus talis dici), non ideo est quia homo peccavit non implendo, nam ex hac transgressione non oritur obligatio recompensandi, ut mox dicam, sed oritur ex eo, quod nec voti materia, nec obligatio fuit exuncta, quia terminus non fuit ad hunc finem praefixus ; et ideo licet casu et sine culpa conügerit dilatio, postea durat obligatio in eo quod potest impleri ; e contrario vero si opus erat unius diei, postea non manet obligatio, sive omissum fuerit votum cum culpa, sive absque illa, quia materia principalis extincta est, et facta impossibilis, ut in simili circa praeceptum horarum notavit Navar., in Enchir. de Orat., c. 10, num. 53, cum Anchar,, in c. 1. de Celebrat. Missar., n. 20. Eadem autem ratio est de obligatione voti : nam si quis praecise vovit jejunare in Sabbato, illo transacto non potest tale jejunium fieri; e:go nec potest tale votum impleri. An vero quando illa omissio fuit culpabilis, oriatur aliqua ohligatio recompensandi , dicemus capit. 14.

4. Neque contra hane partem obstant rationes in principio factae, quia prima locum habet cum eadem distinctione, et frequentius verum est quod ibi assumitur, quia terminus temporis ponitur non ad finiendam, sed ad differendam obligationem, ut loquitur Navar. in Manual., c. 22, n. 45, et de eodem modo termini loquuntur jura supra citata. Aliquando vero terminus ponitur ad finiendam obligationem, et tunc illo transacto non tenetur debitor, argumento capit. Sicut, de Sponsalibus, et talis est terminus priori modo constitutus in voto. Unde ad confirmationem dicitur, tunc non esse proprie duo praecepta vel promissa ut separabilia, sed unum quasi compositum, ita ut dividi non possit.

5. Unde discernant auctores citati quomodo tempus aut dies definiatur in voto. — Quaeret vero aliquis primo circa hanc communem doctrinam, quomodo discerni valeat, quando tempus aut dies definiatur in voto priori vel posteriori modo. Ad hoc auctores nihil aliud respondent, nisi spectandam esse intentionem voventis, quia ab illa pendet, ut saepe in aliis dictum est. Unde si ipse certus sit de intentione sua, ejus declarationi standum est in foro conscientiae; si autem ipse iutentionem suam explicare non valeat, quia simpliciter vovit, tunc conjecturis agendum est, consideratis verbis et materia. Primo ergo quando intentio fertur principaliter in devotionem talis diei propter venerationem alicujus mysterii quod in eo contingit, u£ solet sercari in jejunio feriae sextae, vel in honorem Sancti, ut solet esse in jejunio Sabbati propter Beatam Virginem, vel in vigilia alicujus Sancti in ejus honorem, tunc signum est, diem designari ad finiendam obligationem. Oportet autem ut illa sit causa totalis, vel saltem sine qua non, quia (licet habeatur ratio devotiouis illius diei) si sit tantum secundario, non sufficiet ut extinguatur obligatio Ut si quis vovit ingredi religionem in die assumptionis Virginis ob devotionem ejus, licet illo die fuerit impeditus, vel etiam culpabiliter distulerit, non extinguitur obligatio, quia in tali voto ille respectus ad temporis solemnitatem est tantum secundarius, et principaliter respicitur in se status. Sicut quando confessor imponit in poenitentiam jejunium sextae feriae, si in ea omittatur, non cessat obligatio, quia licet fortassc simul respexerit confessor ad specialem devotionem iliius diei, tamen principalis intentio fuit satisfactio, aut medicina, quae per se sufficit, et semper manet, et ita illud non est tunc onus talis diei. Oportet ergo ut principalis et quasi unica ratio sit pér respectum ad talem diem.

6. Addo vero non semper esse necessarium, ut in tali die sit specialis ratio devotionis, aut cultus Dei vel Sanctorum, propter quam in illo aliquid promittatur ut proprium onus ilIius diei. Aliquando enim potest ex voluntate voventis praefigi terminus ad finiendam obligationem, propter alias rationes suae commoditatis, ut, verbi gratia, si quis voveat ter in hebdomada jejunare, ita tamen ut in qualibet hebdomada sua obligatio finiatur, ne (si in illa impleta non fuerit) oporteat pluries in alia hebdomada jejunare, nam ad hoc non vult obligari, non ob devotionem, sed ne nimium gravetur. Sic etiam posset quis vovere ingredi religionem ante trigesimum aetatis annum, hac intentione, ut si quacumque occasione infra iliud tempus non fuerit ingressus, postea non teneatur, tunc enim etiam in illo termino extinguitur obligatio. Quando ergo votum fit priori modo, tunc opus tali tempore promissum proprie dicitur esse onus talis temporis; nam si fiat tantum posteriori modo, potius fit ad finiendam ibi obligationem talis temporis, et ideo non dicitur tam proprie onus illius, quamvis lato vocabulo possit etiam ita vocari. Notarique potest differentia inter hos modos, quod cum opus voti est diei proprium, semper habet fundamentum aliquod in circumstantia, et religione temporis, et ideo et ex materia et ex verbis voti, facile est talem voti conditionem colligere. Quando vero solum ponitur terminus posteriori modo ad finiendam obligationem, vix distingui potest a termino posito tantum ad differendam obligationem, nisi ex intentione voventis, vel nisi contingat in ipsis verbis expresse declarari, quod raro contingit. Et ideo ubi non constiterit de tali limitatione, praesumendum est terminum esse positum ad differendam, non ad finiendam obligationem.

7. An eadem partitio cadat in vota realia. —Secundo,inquiri potest circa eamdem partitionem, an locum habeat in votis realibus; nam de personalibus nullum est dubium, quia de illis maxime datur, ut constat de voto jejunandi, orandi, etc. Et de his tantum loquitur Cajetanus, et in eisdem ponunt exempia Navar. et alii, unde tacendo videntur excludere vota realia. Clarius vero Soto, lib. 7, q. 2. art. 1, sentit, in votis realibus terminum temporis, vel diem praescriptum semper esse ad differendam, non ad extinguendam obligationem. Nam dicit vota realia non impleta tempore praefixo, semper relinquere obligationem, ut postea quamprimum impleantur, et ita onus transferri in subsequens tempus, unde clare sequitur non fuisse proprium onus prioris temporis. Idem sentit Aragon., d. q. 88, art. 3, dub. 1, post conclusionem tertiam. Moveri potuerunt, tum quia in votis personalibus materia promissa est actio transiens, et non relinquit aliquem permanentem effectum externum; ex voto autem reali, si impleatur, ultra actionem dandi relinquitur realis fructus, et effectus, quia proximus locupletatur, vel a miseria eripitur, et ideo in personali voto, transacto tempore debito, non relinquitur fundamentum obligationis, in reali autem semper relinquitur fundamentum obligationis: quia res promissa est permanens, et potest cum eodem fructu et effectu expendi, etiamsi tempus transactum sit. Tum etiam quia votum reale semper fit in utilitatem alterius proximi, vel in ornatum templi, aut aliquid simile ; ergo hic finis est principaliter intentus, et circumstantia diei, etiamsi illius ratio aliqua habeatur, semper est secundaria, et ideo non sufficiet ad extinguendam obligationem. Sicut supra dicebamus de voto ingrediendi religionem tali die, etiam in honorem diei. Et potest haec conjectura confirmari ex promissionibus humanis; nam, licet fiant de danda pecunia tali die vel tali loco, licet transierit dies, danda est; et licet non possit dari in tali loco, danda est ubi potuerit, quia semper ipsa datio est principaliter intenta, ut sumitur ex d. L. Conzinuum, S Cum ita, ff. de Verb. obligat. At vota realia servant in hoc quamdam proportionem ad promissionem realem humanam ; nam, licet vota non fiant hominibus, fiunt tamen in utilitatem hominum, et ad hoc principahter videntur fieri, licet tota illa utilitas promittatur in honorem Dei. S. Nihilominus alii existimant, etiam in votis realibus habere locum partitionem illam, quia possunt etiam fieri, ut onera certae diei, vcl ita definita ad certum tempus, ut in eo finiatur obligatio. Ita notavit Vasquez, 1. 2, disp. 146, c. 2, in fine. Ratio est, quia hoc pendet ex inteptione voventis, et ex parte rei nec est impossibilitas nec turpitudo in tali intentione. Quid enim vetat ut aliquis voveat quotidie facere aliquam eleemosynam sub hac intentione , ut eleemosyna unius diei non transmittatur sub obligatione ad aliam diem, etiamsi omittatur quacumque occasione , sive excusahili, sive culpabili ? Si autem ita fiat, jam unaquaeque diurna eleemosyna est onus diei, et obligatio ejus cum die extinguitur. Item, si quis voveat tali die festo expendere tantam pecuniam in honorem talis Sancti, ut solemnius Missa cantetur, ornetur templum, etc., illud est votum reale, ut constat, et tamen si omittatur, non relinquit obligationem, quia non obligat votum illud ad expendendam pecuniam illam in alios usus pios, quia hoc non fuit promissum, nec etiam potest expendi in id quod fuit promissum , quia non potest fieri, cum occasio praeterierit ; illud ergo votum est reale, et onus illius diei. Nisi quis fortasse dicat durare obligationem usque ad subsequentem annum in simili die. Sed hoc non habet locum, sive ponamus solum promisisse hoc die et hoc anno facere, sive ponamus promisisse omnibus annis facere ; nam anno sequenti tenebitur ex vi proprii voti; nec tenebitur augere sumptus , quia praeterito anno votum non servavit.

9. Conciliantur opiniones supra traditee. — Possumus tamen has opiniones conciliare dicendo, de absoluta potestate voventis, utrumque modum assignandi terminum obligationis habere locum in utroque genere voti personalis et realis, hoc enim convincunt ratio et exempla posteriori loco allata. Nihilominus tamen ex parte materiae distinctionem illam esse quasi conpaturalem votis personalibus, et in sua materia babere fundamentum, maxime secundum communem Ecclesiae consuetudinem ; in votis autem realibus raro solere circumstantiam temporis principaliter intendi, quod probabiliter suadent motiva prioris sententiae. Neque differentia haec sine morali utilitate consideratur ; nam hinc fit ut in votis personalibus ex materia ipsa, et modo vovendi, saepe constare possit opus esse promissum, ut onus talis diei, ut in jejunio Sabbati in honorem Virginis, et in votis quae fiunt ad imitationem praeceptorum de his oneribus diariis, ut erit votum audiendi Missam in diebus Doctorum, vel recitandi horas canonicas, et similia. At in votis realibus vix potest hoc judicari ex materia vel forma vovendi, nisi expresse declaretur talis intentio voventis; quia regulariter illa circumstantia temporis quoad eleemosynam et similia opera est valde accidentaria , et licet intendatur ob devotionem diei, solum est secundario, et secundum quid, nisi aliud expresse declaretur. Solum in exemplo de voto reali ordinato ad solemnitatem solam talis celebritatis, videtur ex ipsa materia colligi onus esse diei: tamen id esse videtur, quia illud non est tantum votum reale, sed mixtum, et in eo reales sumptus ordinantur ad actiones personales, quibus solemnis dies celebrandus est. Idem cerni potest, si votum fiat dandi eleemosynam tali die, quia in eo praecise requiritur ad jubilaeum lucrandum, quod principaliter vovetur ; nam tunc etiam eleemosyna promittitur, ut pars cujusdam personalis actionis, quae est implere diligentiam necessariam ad talem indulgentiam ; et ideo tunc erit illud onus talis diei, magis per modum voti personalis, quam realis.

10. In votis habentibus terminum ad differendam solutionem, an illo transacto teneatur vovens quampruinum potest votum implere. — Tertio, dubitari potest circa vota habentia terminum ad differendam solutionem, non ad finiendam, an transacto termino, teneatur vovens statim et quamprimum potest votum implere. Respondeo breviter, obligari statim, non tantum ad arbitrium boni viri, sed praecise sine ulla mora, eo, scilicet, modo quo obligat votum intra terminum expresse praefixum. Patet, quia votum illud sic obligabat in termino temporis definiti ; et illa obligatio non fuit extincta ; ergo semper durat cum eadem praecisione. Imo intensive (ut sic dicam) semper augetur, quia ex mora aggravatur obligatio. Unde etiam fit ut continue ac pro semper obliget , morali modo, ad modum praecepti negativi ; quia pro toto continuo tempore eadem ratio urget, sicut etiam dici solet in praecepto restituendi, vel solvendi humana debita. Quomodo autem contra hanc obligationem peccetur continue, vel multiplicando peccata, libro sequenti dicetur. Dixi autem hic non requiri arbitrium boni viri, utique ad designandum tempus obligationis secundum se, aut per se; non tamen excludimus quin ex parte operantis et circumstantiarum occurrentium possit intervenire arhitrium ad aliquam excusationem, vel coujecturam faciendam, quod non fuerit mens voventis se obligare ad tantum onus simul exequendum. Ut, verbi gratia, contingit in hac dilatione crescere quantitatem eleemosynae , vel orationis, aut jejuniorum, quae distribuata per partes, et varios dies ac distantes, facilis erat; postea vero conjuncta in unum diem , vel in plures continuos, est poena intolerabilis tali personae. Dico ergo in eo casu Beri posse prudens arbitrium, ut votum cum distributione et partitione persolvatur. Ut si quis vovit per annum singulis hebdomadibus jejunare uno die in pane et aqua, et per integrum annum omisit, non est postea cogendus, ut per quinquaginta sex dies continuos jejunet in pane et in aqua, ut votum citissime explcatur, quia esset gravissimum onus, et credi potest fuisse extra intentionem voventis. Satis ergo erit si cogatur primo anno sequenti id explere, vel, si in illo eamdem habeat obligationem, ut bis in hebdomada sic jejunet, etc. Idem exemplum potest adhiberi in eleemosyna et aliis actibus. In his ergo prudens arbitrium locum habet, ut omittam aliquando esse utile commutationibus aut dispensationibus justis uti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13