Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

CAPUT XIV. AN QUI NON POTEST IMPLERE VOTUM IN PRAEFINITO TEMPORE, TENEATUR TEMPUS PRAEVENIRE, ET VOTUM PRIUS IMPLERE ?

1. Ratio dubitandi est, nam qui non potest implere votum quoad totum, debet implere quoad partem ; praesertim quando illa principalis est, et separabilis a circumstantia impossibili; sic autem contingit in proposito casu, nam qui non potest implere votum eodem die in quo promisit, si potest substantiam operis implere, variata solum temporis circumstantia, tenelitur id facere, praeveniendo tempus. Contirmatur ex Leg. Continuum, S 2, ff. de Verb. obligat., ubi sic dicitur: Quod in diem debetur, ante solvi potest, licet peti non possit. In debito autem voti non est necesse petitionem expevtare, et ex potestate solvendi sequitur obligatio ; nam votum obligat ut impleatur prout potest. Contirmatur secundo ex D. Thoma, in 4, d. 33, q. 1.art. 3, q. 1, ad 1, dicente, eum, qui vovit, si timeat perpetuum impedimentum, teneri ad praeveniendum tempus ; quod sequitur Sylvest., Votum, 2, q. 3; Tabien., Votum, 3, n. 3. Ergo, servata proportione, quandocumque praevidetur impedimentum, tenetur quis praevenire.

2. In contrarium vero est, quia nemo obligatur ad id quod vovendo non intendit; sed qui sibi praefixit certum diem, ut terminum, non intendit se antea obligare; ergo non tenetur. Confirmatur, nam qui facit votum conditionatum, non tenetur praevenire ante impletam conditionem, etiamsi praevideat futurum impedimentum, si expectat ut impleatur conditio; sed temporis designatio aequivalet huic conditioni : Siad talem diem pervenero, hoc faciam; ergo ante illam conditionem expletam non tenetur praevenire, etiamsi postea futurum esse impedimentum praevideat. Confirmatur secundo ex illo Deut. 23: Facies sicut promisisti Domino Deo tuo, ubi ponderanda est particula, sicut ; ergo qui non potest in diem sicut promisit, non tenetur aliter, id est, ante diem.

3. Quaestio haec non habet locum in votis, in quibus expresse declaraiur obligatio ad statim; imo neque in votis absolutis, et in definitis, quae nullum designant tempus, nam de illis dictum est obligare ad statim: obligatio autem ad statim est quasi de praesenti, respectu cujus non habet locum praeventio, ut per se constat. Et quamvis dictum sit, in hoc statim habere locum judicium prudentiale, tamen ex hoc ipso constat, eo modo quo in tali obligatione potest babere locum dilatio, si impedimentum praevideatur futurum post moram, quantumcumque brevem, praeveniendam esse; quia illa revera non est praeventio respectu voti, cum obliget ad statim, sed est prudentiale judicium, quia attento periculo impedimenti, illa opportunitas praesentanea est ipsum statim, pro quo obligat tale votum. Et in hoc sensu videtur locutus D. Thomas, loco citato; nam loquitur de voto religionis obligante de se ad statim ; addit vero aliquid, quod expositione indiget, ut paulo post dicam.

4. Germanus sensus questionis. — Procedit ergo quaestio, quando ad votum implendum certus terminus, vel dies praescribitur. Quod duphrciter fieri potest, ut dictum est, scilicet, praeveniendo terminum vel ut in eo finiatur obligatio, vel ut solum usque ad illum, et non ultra differre liceat solutionem. Et uterque modus subdistinguendus est. Nam in priori interdum designatur dies, ut opus promissum sit proprium onus illius, vel quasi debitum illi in specialem observantiam illius; aliquando vero solum praefigitur terminus, quia vovens non vult ultra ilum terminum esse oneratus obligatione, sive prius illam expleverit, sive non ; intra illum vero terminum non promittit opus ut onus peculiare alicujus diei, vel temporis, sed pro toto illo spatio libera sibi manet electio. Quam subdistinctionem supra insinuavimus. Nunc autem addimus aliam non multum dissimilem pro altero membro. Nam terminus ad differendam obligationem duobus modis potest constitui: primo, per modum conditionis suspendentis obligationem, ut si quis voveat, Promitto ex primo die annisequentis jejunare semel in mense, vel si voveat peregrinari tempore feriarum, etc. Alio modo potest designari terminus sine suspensionc obiigationis, solum ut liceat differre solutionem usque ad illum terminum, seu eligere diem vel horas intra totum illud spatium temporis; ut cum voveo intra hunc annum decies recitare rosarium, vel ingredi religionem.

5. Prima assertio - cum opus vovetur ul onus proprium certi temporis, non tenetur quis prevenire opus, licet detur impedimentum. — Dico ergo primo: quando opus vovetur ut proprium onus certi diei seu temporis, non tenetur quis praevenire, etiamsi praevideat impedimentum proillo die. Est communis, et probatur primo ex dictis, quia eadem est ratio de postpositione et praeventione ; sicut ergo non tenetur postea facere, si in die proprio non potuit, ita neque tenetur anteponere. Secundo patet a simili de praeceptis ejusdem formae, seu materiae ; ut non tenetur quis praevenire Missam in in die Sabbati, etiamsi praevideat aegritudinem seu febrem in die Dominica impedituram, ne Missam possit audire, et sicde aliis. Tertia ratio est, quia ille non potest implere quod promisit, et sub habitudine, et relatione sub qua promisit, quae intrinsece pertinet ad constitutionem talis materiae, ut cadit sub tale votum. Unde licet praeveniat. non facit quod promisit; nam licet jejunet, verbi gratia, feria quinta, non jejunat feria sexta, quod specialiter promisit in cultum illius diei, quem praebere non potest ; votum autem nec ad impossibile obligat, neque ad id quod promissum non fuit. Neque etiam potest esse illa obligatio per modum recompenasationis, tum quia haec non habet locum in votis, ut declarabo sequenti capite ; tum etiam quia maxime non est necessaria, quando sine culpa debitum non solvitur, seu solvendum non est. Quare non obstant contra hane assertionem priores rationes, quia materia promissa in his votis est indivisibilis moraliter; quia sicut inseparabilis est relatio a termino, ita onus proprium diei ab ipso die, pro quo promittitur, et ideo simpliciter fit impossibilis impletio talis voti. Neque lex ibi citata vel D. Thomas de die sic praefixo loquuntur, ut videbimus.

6. Atque hinc infertur, in illo casu non soIum non teneri voventem praevenire, verum etiam nec posse, ita ut voto satisfaciat, quia non faciet quod promisit. Ampliarique hoc potest ut locum habeat, etiamsi circumstantia talis diei non primario sit intenta per votum, sed secundario; satis enim est quod sit promissa, ut impleri debeat. Sicut in praecepto communionis in Paschate circumstantia diei non est principaliter intenta, sed actus, cujus signum est, quia si quis non communicet illo die, vel diebus praefixis, tenetur nihilominus quamprimum possit communicare. Et nihilominus, quia tempus paschale praeceptum est, saltem secundario, peccabit quis, nisi tunc communicet, etiamsi praeveniat, et ita non cogitur praevenire, ut dixi in 3 tomo, d. 70, sect. 9; ergo idem dicendum est in obligatione voti, etiamsi cum proportione circumstantia diei promittatur. Nam quod possit sic promitti, supra ostensum est, et per se est satis clarum; quamvis talis modus promissionis ex sola intentione voventis coznosci possit. Haec aytem intelligenda sunt, nisi intercedat commutatio ; potest enim interdum opus unius diei in simile opus alterius diei commutari: oportet tamen ut legitima causa et potestas intercedat, juxta infra dicenda de commutatione votorum.

7. Secunda assertio: quando dies impletionis voti assignatur, et ad differendum solutionem, et ad suspendendam obligationem, mulla est obligatio preveniendi solutionem. — Dico secundo : quando terminus, scu dies in quo implendum est votum, additur non solum ad differendam solutionem, sed etiam ad suspendendam obligationem usque ad talem terminum, tunc nulla potest esse obligatio praeveniendi solutionem, faciendo opus promissum ante praescriptum diem, etiamsi futurum impedimentum praevideatur. Hanc assertionem convincunt raticnes posteriori loco factae, et praesertim illa de voto conditionato. Nam revera tale votum involvit conditionem, S vixero, et potuero tali die, vel habet hunc sensum, Ex tali die hoc faciam; ergo ante illam non obligat, et consequenter non potest obligare ad praeveniendum. Unde terminus ille non tam est ad differendam solutionem ,quam ad inchoandam obligationem absolutam; et ideo ante illum nulla est obligatio, quae pro tunc implenda sit ; ergo non est obligatio ad praeveniendam solutionem, sed ad summum ut paratus sit homo suo tempore implere, ita ut per eum non stet, sicut de voto conditionato infra dicemus. Nec refert quod impedimentum praevisum, sit perpetuum, vel temporale, quia intentio voventis simpliciter fuit non obligari, nisi impleta illa conditione, seu pro tali tempore; et ideo si impedimentum fuerit perpetuum, destruetur obligatio, quia votum factum est impossibile. Si vero fuerit temporale, differtur obligatio absoluta usque ad ablatum impedimentum.

8. Tertia assertio: quando terminus solum ponitur in voto ad dilationem, et non ad suspensionem obligationis, praevenire oportet soluLtionem, si detur impedimentum.— Confirmatio ab exemplis. — Dico tertio: quando terminus solum ponitur ad differendam solutionem, et non ad suspendendam obligationem, tunc obligat ad solutionem praeveniendo terminum, si impedimentum postea futurum praevideatur. Hoc etiam clarum est, et communiter receptum. Et ratio est, quia tunc votum statim ac fit, obligat absolute, ut intra terminum desi- gnatum opus fiat. Unde quoad totum tempus est determinata obligatio, quantum vero ad singufas partes ejus est quasi disjunctiva, et ideo tenetur absolute vovens implere votum in aliqua parte illius temporis; ergo si praevidct, futurum esse impedimentum in posteriori parte temporis, tenetur in priori facere, et hoc est praevenire. Confirmatur exemplo praeceptorum ; pam qui tenetur intra annum confiteri, si praevideat futurum impedimentum in duodecimo mense, tenetur confiteri antea ; et qui tenetur audire Missam in die festo, si praevidet non inventurum illam post horam nonam, tenetur antea audire; et idem est de obligatis ad officium canonicum intra diem, ut supra suis locis dictum est: unde idem esset, si de istismet actibus vota fierent, quia fiunt instar praeceptorum, ut supra declaratum est; ergo idem es: in omnibus votis, quae sub simili forma seu limitatione temporis fiunt. Unde assertio haec cum proportione verum habet, sive impedimentum sit perpetuum, sive temporale. De perpetuo enim maxime procedunt rationes factae, quia illud omnino impedit voti observantiam, et ita praeveniendum omnino est. Temporale autem solum impedit executionem tempore debito, et cogit ad dilationem ultra terminum praescriptum, et ideo videri potest minus necessaria anticipatio, quia dilatio interdum permitti potest. Nihilomiuus tamen, quia etiam cadit sub obligationem voti, ut solutio praescripto tempore fiat, et non differatur, si commode potest, ideo etiam tunc est obligatio ad praeveniendum, nisi aliqua specialis ditficultas excusaret, quod est per accidens. Et ad hanc assertionem accommodatur bene ratio primo loco facta, et lex ibi citata, et rationes in contrarium non procedunt contra assertionem, ut facile constabit intuenti.

9. Quarta assertio. — An teneatur quis aliquando anticipare terminum prafivum in voto, quando pravidel impedimentum ? —ico quarto: licet terminus temporis sit praefixus ad finiendam solutionem, si opus promissum non est peculiare onus alicujus determinatae partis totius temporis usque ad illum terminum, tenetur vovens praevenire in solutione terminum illum, si ante illum impedimentum pravideat. Ut, verbi gratia, vovit quis jejunare quatuor dies mensis, non designando illos, limitando tamen obligationem ad mensem, ita ut cum illo extinguatur in omni eventu; si ergo ille pravideat futurum, ut post decimum quintum diem mensis jejunare non possit, tenetur in prioribus diebus totum votum implere, et ita praevenire terminum. Probatur ratione facta, quia tunc totum tempus mensis est tempus absolutae obligationis, quae debet impleri in parte ejus possibili. Item hoe confirmant exempla praeceptorum adducta; nam in horis canonicis obligatio uniuscujusque diei in illo finitur, et nihilominus intra illum implenda est, praeveniendo horas, si necesse sit. Imo quodammodo idem est respectu termini totius vitae ; nam si quis voveat aliquid facere in tota vita, id est, ante mortem, si praevideat impotentiam tuturam in senectute, tenetur praevenire, et antea facere, quia alias non faciet ante mortem, cum tamen possit.

10. Tenetur vovens semper vitare impedimentum, ut cotum suo tempore adimpleat.— Oportet tamen his addere, teneri voveutem in omnibus casibus vitare impedimentum, ut votum suum tempore promisso implere possit. Unde si ex industria affectet impedimentum, ne cogatur implere votum, manifeste est voti violator, et infideliter agit. et contra pactum inclusum in voto. Quapropter licet votum non obliget ad exequendum opus ante tale tempus praefixum, obligat tamen ad non ponendum impedimentum ; quia hoc necessarium est ad effectum prioris obligationis, alioqui esset inefficax et ficta. Quapropter non solum non Iicet directe velle aut procurare impedimentum, verum etiam nec illud voluntarie admittere, si potest quis illud vitare sine magno dispendio. Quia cum obligatio voti ex nunc nascatur pro tunc, ex nunc etiam obligat ad habendam moralem providentiam et curam, ut votum possit impleri; nam ratio fidelitatis hoc postulat, et haec esse debet legitima intentio voventis. Dico autem moralem providentiam, quia non oportet extraordinariam diligentiam adhibere, sed bona fide procedere, et non se exponere his periculis sine rationabili causa; quod prudenti arbitrio in particulari judicandum est, ut c. 15, circa vota conditionata, amplius explicabitur.

11. Eaphcatur mens D. Thomeae.—Pber haec ergo satisfactum est rationibus utrinque propositis. Solum circa illud dictum D. Thomae oportet adnotare, illum non loqui de voto facto cum termino temporis, sed de voto ingrediendi statim religionem. De quo addit, si quis habeat debita, non propterea posse differre, sed statim ingredi debere: Ht qui eum receperit (ait) solvet debita. Addit vero, quod si, cum vovit, cogitabat de debitis, potest praesumere non se voluisse obligare ad ingressum donec solveret debita. Et adhuc in eo casu subjungit, si praevideat impedimentum perpetuum, non debere expectare, sed teneri ad ingrediendum statim. Verumtamen haec doctrina requirit imprimis longam disputationem de eo, quod D. Thomas supponit, habentem debita posse licite ingredi religionem, antequam illa solvat ; de qua infra in materia de Statu dicendum est. Deinde, supposita praesumpta intentione voventis solvendi prius debita, quam ingrediatur, habet difficultatem illa resolutio D. Thomae, quia votum illud videtur conditionatum, 5 solvero debita, etita hac conditione non impleta, non obligabit votum. Nam sicut impedimentum temporaie excusat ab statim, ita perpetuum excusat simpliciter. Respondetur tamen non loqui D. Thomam quando votum est conditionale, sed quando est modale ; nam in priori obligatio est suspensa ; in posteriori autem est absoluta. Itaque sermo est, quando quis absolute vovit religionem, tamen propter debitum modum id exequendi, tacite sibi concessit indulgentiam dilationis, ut prius solvat debita. Nam tunc ait D. Thomas, si impedimentum perpetuum futurum sit, ob talem dilationem non oportere expectare ut impleatur ille modus, tum quia hoc esset contra substantiam obligsationis; tum quia non potest praesumi, talem fuisse intentionem voventis in pradicto casu, quia simpliciter voluit obligari, et solum voluit disponi ad ingressum illo modo. Unde non est verisimile voluisse ilio modo impediri. Sed de hoc puncto latius in praedicto loco ; nam sine propriis fundamentis non potest hic exacte declarari. Et hic solum hoc proponitur propter generalem doctrinam, quidquid de exemplo sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14