Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

An qui non implet votum tempore praefixo, ad aliquam recompensationem postea teneatur.

CAPUT XV. AN QUI NON IMPLET VOTUM TEMPORE PRAEFIXO, AD ALIQUAM RECOMPENSATIONEM POSTEA TENEATUR.

1. Supponendum est sermonem esse de tempore praefixo, et omnino necessario, ita ut in illo praescribatur terminus ad finiendam obligationem voti. Nam si violatio tantum fuit in transgressione et violatione termini positi ad differendam solutionem, clarum est obligare postea per votum; illa tamen non est recompensatio, sed formalis obligatio vou. Habebit tamen quaestio locum etiam in illo voto, quando homo in illo tempore factus est impotens ad implendum formaliter quod promisit. Nam, licet constet in his casibus votum formaliter postea non obligare, adhuc inquiri potest utrum aliquam obligationem quasi ad restitutionem relinquat ; non enim deest in hoc aliqua dubitandi ratio, et aliqua opinionum varietas.

2. Ratio autem dubitandi esse potest, quia, licet inter nos et Deum non sit propria justitia ex defectu aequalitatis, nihilominus ex parte nostra est plus quam rigorosa justitia quoad debitum et obligationem, et ex parte Dei est summum jus, quod habet ad rem sibi debitam ex pronissione sibi facta, et ab eo acceptata. Hinc ergo sumitur argumentum : nam inter homines, qui non implet promissionem ex justitia obligantem, tenetur postea recompensare, vel restituere, prout potuerit, quod non solvit; ergo eadem obligatio manet apud Deum ex promissione non impleta. Probatur consequentia : quia haec obligatio ad Deum est suo modo ex justitia ; quia licet dicatur impropria, quia deficit in potestate reddendi aequale, hoc videtur parum referre ad debitum recompensandi; solum enim inde fit, ut non oporteat recompensationem esse aequalem, considerata dignitate divinae personae, et injuriae illi factae, non vero quod illud debitum implendum non sit cum possibili aequalitate, qualis inter actum promissum, et alium loco illius factum considerari potest. Quia in re ipsa facta est inaequalitas ad Deum per non solutionem voti, quae inaequalitas ad aequalitatem reducenda est; hoc enim postulat generalis ratio justitiae, prout abstrahit a Deo et hominibus.

3. Deinde non desunt auctores qui ita sentire videantur: nam licet omnes sentiant, quando votum sine culpa non impletur, nec impleri potest debito tempore, postea non obligare, nihilominus quando quis culpa sua non implevit, vel factus est impotens, aiiqui sentiunt obligari postea ad recompensationem. Pro qua sententia merito allegari possunt Panormitanus, Anton. et Angel., quatenus asserunt, qui culpa sua factus est impotens ad implendum votum, teneri adimplere per alium, ut supra, cap. 9, retnli; illud enim necessario debet fundari in obligatione recompensandi. Item pro eadem sententia allegari possunt Panorm., Sylvest. et Angel., allegati cap. 10, quatenus dicunt, qui culpabiliter non implevit votum die praestituto , teneri postea implere ; nam hoc etiam esse non potest nisi per modum recompensationis. Item possunt hic allegari, qui dicunt, eum, qui sub condi- tione vovit, et postea sua culpa facit, ut conditio non impleatur, teneri ad voti solutionem, quos capite sequenti referemus; illud enim esse ron potest, nisi per modum recompensationis : nam formalis obligatio voti non extat, non impleta conditione.

4. Item Pludanus, in 4, d. 38, q. 4, n. 13, ait, qui est in causa, ut alius frangat votum, teneri rem aequivalentem reddere, et omnino comparat hanc obligationem cum obligatione restituendi, si quis alium induxit ad furtum faciendum. Praeterea Richardus, A4, d. 38, art. 5, q. 1, ad 1, generalter ait, quando aliquis sua culpa factus est impotens ad servandum votum, teneriad aliquam recompensationem, etiamsi in eadem specie non possit solvere. Ponitque exemplum de virgine, quae vovit absolute virginitatem, et postea corrupta est ; nam tenetur (inquit) servare quod potest, scilicet castitatem, et recompensare quod non potest, aliquid , scilicet, faciendo in recompensationem virginitatis amissee. Simile exemplum erit, si quis vovit jejunare die Sabbati, et frangat jejunium comedendo mane, nam postea tenetur servare formaliter quod potest, abstinendo a carnibus reliqua parte diei, et recompensare quod non potest, scilicet, dando aliquam eleemosynam loco jejunii. Intelligenda autem est haec opinio, quando culpa fuit directe contra votum : nam si fuerit alterius ordinis, licet ex ea resultet impotentia implendi votum, non refert ad obligationem voti, ut constat, quia in ordine ad votum impotentia inculpabilis est. Ut si quis culpa sua aegrotavit, aut vulneratus est, et postea non potest vctum de jejunio adimplere, nihil contra votum peccavit ; et ileo ex parte materiae non habet locum recompensatio.

5. Prima assertio votum, inculpabiliter non impletum tempore prefivo ad finiendum obligationem, non obligat ad recompensationem. — Ratio a priori. — Ut veroa certioribus sumamus initium, dicimus primo: quoties sine transgressione culpabili votum non impletur tempore praefixo ad finiendam oblhigationem, vel homo fit impotens ad talem voti observantiam pro tempore, vel in perpetuum, homo non tenetur ad aliquam recompensationem faciendam. In hoc conveniunt omnes Doctorcs, et a fortiori constabit ex dicendis in sequentibus assertionibus. Nunc autem specialiter probatur exemplis propriis et alienis. Nam qui vovit ingredi unam religionem in particulari, et in illam non potest ingredi, quia non admittitur, non tenetur aliam aequalem ingredi, secundum omnes, quia id non vovit; obligandus autem esset, si teneretur recompensare. Item probari potest ex dictis, quia qui non potest implere per se, non obligatur implere per alium, nec ibi admittitur talis recompensatio, et sic de aliis supra dictis. Denique inter homines, qui promisit dare aliquid alteri, et postea non potest, non obligatur aliquam recompensationem facere. Ratio ergo a priori est, quia nemo intelligitur habere intentionem se obligandi cum tanto rigore, et obligatio non excedit intentionem. Item possumus hoc ita explicare per proportionem adrestitutionem ex justitia. Quia in illo casu non est obligatio recompensandi ratione acceptionis, seu non solutionis, quia illa fuit inculpabilis ; nec ratione rei acceptae, quia debitor nihil inde acquisivit, nec factus est ditior, neque alium fructum reportavit, per se loquendo, praeter excusationem a culpa; ergo.

6. Objectio ex cap. Quod super his. — Solvitur objectio. — Contra hanc vero assertionem objici potest cap. Quod super his, de Voto; sed illud caput sufficienter tractatum est in cap. 10; potest item moveri dubium specialiter in voto reali, et quando excusatio culpae solum fuit per oblivionem, vel inadvertentiam naturalem ; utsi quis vovit dare eleemosynam in tali die, verhi gratia, sanct Laurentii, in specialem reverentiam ejusdem diei, et postea non det ex naturali oblivione, si sequenti die recordetur, videtur obligandu sad dandum, ratione rei retentae, per quam quodam modo factus est ditior. Respondetur nihilominus, si supponatur illud fuisse promissum ut onus proprium diei, extinctam fuisse obligationem, et illud commodum temporale inde resultans esse per accidens; quia intentio sic voventis est, ut cum illo die transeat obligatio, quidquid in eo die actum sit, quae intentio in materia sic promissa involvitur, licet non exprimatur.

7. Secunda assertio: in votis personalibus, etiam culpabiliter non impletis tempore prefiao, non tenetur vovens ad recompensationem. — Dico secundo : in votis personalibus, licet culpabiliter non impleantur intra terminum praefixum ad terminandam seu finiendam obligationem, non tenetur vovens ad aliquam recompensationem faciendam. Est communis sententia, quam satis indicat D. Thomas, d. art. 3, ad 2, ubi fractorem voi virginitatis, ex ea parte qua se reddidit impotentem ad votum implendum, solum dicit teneri ad poenitentiam agendam, non ad aliam recompensatio- nem; in 4 vero. d. 38, q. 1, art. 3, quaestiunc. 1, ad 1, hoc declarans, dicit teneri ad aliquam recompensaiionem per poenitentiam. Et fortasse Richardus, per recompensationem, nihil aliud intellexit quam poenitentiam. Idem euam supponunt Sylvest., Navar., Soto, et alii, c. 9relati, dum negant teneri aliquem implere per alium, quod per se non potest, etiamsi culpa sua impotentiam contraxerit. Item Caj etanus, et alii relati c. 12, dum simpliciter negant votum obligare ad opus quod est onus diei, transacto die; simpliciter enim negant obligare ad aliquid aequivalens, alias nihil efficerent. Item hoc probant exempla, quae addunt; nam qui omisit jejunium vel Missam in die praecepto, non obligatur postea ad aliquam recompensationem; et idem judicium est de sacerdote, qui omittit horas canonicas, vel se reddit impotentem ad pensum ilud solvendum, projiciendo, verbi gratia, Breviarium in mare; nam postea ad solam poenitentiam agendam tenetur, nisi intercedat obligatio justitiae ratione beneficii, quae ad restitutionem obliget. Idem ergo est de obligatione voti.

8. Et ratio est eadem in utroque casu cum proportione, scilicet, quia sicut Ecclesia praecipit actum religionis, et non recompensationem, ita etiam, qui vovit jejunare in vigilia Corporis Christi, non vorvit facere aliquam recompensationem si frangeret votum, nec pro eo casu ad aliquid se obligavit, nec forte de illo infelici eventu cogitavit; et si cogitasset, forte nihil aliud deliberasset quam de poenitentia agenda; vel si aliud deliberasset, ad illud teneretur, non ad aliam recompensationem. Ut si quis vovit jejunare absolute, addendo sibi paenam eleemosynae faciendae, si non impleat, frangendo jejunium, obligatur ex speciali voto conditionato ad eleemosynam faciendam, non vero ad aliquid aliud; ergo si non addidisset votum conditionale, ex vi solius transgressionis voti ad nihil obligaretur. Praeterea idem est etiam si opus promissum non sit speciale onus alicujus diei, vel temporis, quasi in cultum ejus; quia si terminus temporis additus est ad extinguendam obligationem, est impossibile ut ex transgressione nascatur obligatio ad recompensationem. Nam vel haec obligatio nascitur ex voto, et hoc repugnat intentioni voventis praefigentis talcm terminum sua obligationi; vel nascitur ex alio praecepto, et hoc nullum est, quia positivum non datur, et naturale solum obligat ad reddendum quod promisit. Denique idem est in voto simpliciter facto, vel cum termino ad differendam tantum solutionem, quando aliquis culpa sua factus est impotens in perpetuum ad illud implendum. Nam, etiam illud votum includit hanc conditionem, Si potuero, et intentio se obligandi non se extendit ad aliam materiam pro casu impotentiae, sive cum culpa, sive absque illa evenerit. Nec ex ratione justitiae colligi potest talis obligatio, tum quia etiam justitia non obligat ultra intentionem promittentis; tum propter aliam rationem, quam in sequenti assertione declarabo.

9. Tertia assertio :in cotis realibus nulla est recompensandi obligatio quando propria obligatio extinguitur.— Declaratur assertio ememplis.—bico tertio: etiam in votis realibus nulla est recompensanni obligatio, quando obligatio propria voti extincta est, vel perimpotentiam, vel quia terminus praefixustanquam peremptorius obligationis elapsus est. Haec assertio habet nonnullam majorem difficultatem ad conciliandas varias doctrinas auctorum ; sed nihilominus videtur communis, et necessario connexa cum praececentibus, nam est fere cadem ratio, ut videbimus. Itaque declaratur exemplis: nam votum religionis, si attente ponderetur, reale est, nam est promissio dandi seipsum religioni; et tamen si quis post tale votum ducat uxorem, nullam recompensationem religioni aut Deo facere tenetur praeter ponitentiam. Sicut etiam si quis soli Deo vovit dare hospitali servum suum Petrum, et postea illum occidat, non tenetur ad aliquam recompensationem ; deberet enim esse aliqua restitutio aequivalentis valoris, vel alterius servi similis; nemo autem dixit vinculum voti praecise spectatum obligare ad restitutionem aliquam Deo faciendam. Item si quis vovit expendere tantum pecuniae in celebratione alicujus diei, ut speciale onus illius diei, supra ostendimus non teneri postea ad aliquam recompensationem, si votum violet, et tamen reale est. Ratio autem imprimis est eadem, quae praecedentis, quia intentio voventis etiam ip his votis solum est de expendenda vel praebenda tali re, non vero de recompensatione facienda, quacumque ratione id fiat impossibile, vel extra terminum designatum ad talem pecuniae usum ; quia, eo ipso quod solum voluit obligare se intra illum terminum, postea non est unde nascatur obligatio. Tandem qui fecit votum reale, et postea factus est impotens sine culpa, non tenetur ad aliquam recompensationem, ut ostensum est; ergo nec tenetur, etiamsi culpa intercesserit. Probatur consequentia, quia culpa illa solum est contra Deum, et culpa contra solum Deum obligat ad poenitentiam et satisfactionem, non vero ad aliam recompensationem. Imo ad illam satisfactionem penitentiae non obligat in prasenti votum praecedens, ut supra notavi, sed obligat praeceptum virtutis poenitentiae.

10. Fat satis objectioni in principio fucta. — Unde facile solvitur ratio ex obligatione justitiae supra posita. Nam imprimis dici potest, hanc culpam transgressionis voti proprie esse contra fidelitatem Deo debitam, et non contra propriam justitiam : et ideo licet sit gravis culpa in ratione irreverentia, et contra cultum Deo debitum, non tamen esse propriam injuriam damnificantem Deum (ut sic dicam) in bonis suis, ut inde obliget ad recompensationem per modum alicujus restitutionis. Declaratur praeterea in hunc modum. Quia non magis damnificatur Deus in bonis suis per vota realia non impleta, quam non implendo vota personalia, quia utraque ordinantur, ad soium cultum Dei ; neque enim ex votis realibus aliquid Deo accrescit praeter cultum, quia propter aliam utilitatem suam rebus nostris non indiget; ergo sicut ex transgressione votorum personalium non relinquitur obligatio restituendi Deo aliquid, licet ei fuerit denegatus debitus cultus, ita nec ex fractione voti realis.

11. Cur obligatio religionis non obliget ad restitutionem. — Ex hinc potest intelligi ratio a priori, ob quam, licet religionis obligatio sit excellentior quam obligatio justitiae humanae, violatio illius non obliget ad aliquam restitutionem, sicut istius. Nam Deus non potest proprie damnificari ab homine in bonis suis sibi utilibus, sed solum potest offendi per denegationem debiti cultus, vel amoris debiti, aut praeferendo nli creaturara in honore vel amore ; et ideo respectu Dei solum est obligatio ad satisfactionem pro injuriis illatis, per conversionem ad ipsum, per amorem et poenitentiam, et vindictam pro culpa commissa. Homo vero damnum patitur in suis bonis, et ilus privatur per actiones injuriosas : et inde nascitur restituendi obligatio, quae propterea propria esse dicitur justitiae commutativae: de qua re alibi dicendum est. Ad sententias autem aliorum Doctorum ex parte jam responsum est, et in c. 17 eodem modo explicabimus obligationem voti conditionati. Dictum autem Paludani non admittimus; quia vero specialiter loquitur de illo, qui alium impedit ne yotum religionis impleat, de illo puncto spe- cialiter dicemus infra, tractando de illo voto in particulari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15