Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum quae fiunt contra voti obligationem et observationem valida sint et firma?

CAPUT XVI. UTRUM QUAE FIUNT CONTRA VOTI OBLIGATIONEM ET OBSERVATIONEM VALIDA SINT ET FIRMA?

1. An efficiat verum contractum qui contravotum contrahit. — Duples actio voto contraria.— Haec quaestio valde necessaria est ad intelligentiam praecedentium, et ad varios casus morales definiendos, et ideo hoc loco illam interponimus. Ut autem quaestio intelligatur, oportet advertere sermonem esse de moralibus effectibus, quos interdum habent actiones humana, ut sunt contrahere, donare, transferre dominium, obligare, et si qui sunt similes. Nam de effectibus physicis nulla est quaestio, ut per se constat ; nam qui ludit contra votum, vere ludit quoad physicam actionem ; moraliter vero inquiri potest an veram rationem contractus efficiat ; et qui donat contra votum, physice quidem rem tradit, sed an donatio valeat inquiri potest, et sic de aliis. Ut ergo breviter respondeamus, est advertendum secundo, duas actiones posse intelligi voto contrarias. Una dici potest contraria voto ex parte ipsius, seu quoad obligationem, ut si promisi Deo non ludere, et postea promisi homini ludere, etc. Alia actio esse potest voto contraria ex parte materiae, seu quoad executionem, ut est transgressio ipsius voti, ut si promisi non donare et dono, vel si promisi dare talem rem in eleemosynam, et postea vendo illam.

2. Prima assertio : promissio facta contra votum validum invalida et allicita est. — Dico ergo primo: omnis promissio, facta contra prius votum validum et obligans, non solum illicita est, sed etiam invalida et irrita. Probatur primo, quia est de re illicita ; est enim promissio de fractione voti, quae intrinsece mala est. Secundo, juramentum promissorium, factum contra prius votum, non obligat, ut supra ostensum est; ergo multo minus obligabit promissio ipsa per se spectata. Tertio, votum etiam factum contra prius votum invalidum est; et factum contra absolutam et validam promissionem homini factam, invalidum est; ergo a fortiori promissio humana facta contra prius votum invalida est. Á ntecedens quoad utramque partem supra, lib. 2, probatum est. Consequentia vero tenet a forliori, quia minus potest praevalere promissio facta homini contra promissionem factam Deo, quam e contrario. Tandem hac ratione, sponsalia facta contra votum simplex religionis, castitatis, aut non nubendi, vel assumendi ordinem sacrum, non valent, quia impleri ncn possunt de se sine transgressione voti, et ita continent promissionem de re illicita. Et eadem ratione, promissio donandi homini quamcumque aliam rem Deo promissam non valet, quia est voto contraria. Quod si contingat promissionem factam esse homini intuitu pietatis, tune habebit rationem voti; et tunc si opus illud censeatur majoris pietatis quam aliud priori voto promissum, valere poterit posterior promissio, non ut contraria voto, sed per modum commutationis unius voti in aliud melius, ut supra dictum est.

3. Secunda assertio : acta contra voti oblagationem et observuntiam valida sunt, licet illicita. — Dico secundo : acta contra voti ohligationem et debitam observantiam valida sunt, licet male fiant. Loquimur de voto praecise ut votum est, et ex vi obligationis ejus, abstrahendo nunc a solemnitate voti, et a statutis Ecclesiae, de quo postea, tractando de statu et de voto solemni. Sic ergo intellecta conclusio declaratur exemplis : nam matrimonium, contra votum castitatis simplex, validum est, licet male fiat, ut habetur in c. unico, de Voto, in 6, et tractandum est late in sequenti volumine. liem, eadem proportione, si quis vovit non acceptare donationem sibi factam, vel episcopatum, aut dignitatem, et similia, et postea acceptat, factum tenet, ut est per se notum. Item probari hoc potest ex dictis de juramento : ostendimus enim facta contra illud valida esse; obligatio autem voti et juramenti quoad hoc aquiparantur. Ratio autem propria est, quam eodem loco tetigimus, quia hujusmodi actus habent valorem et effectum ex hominis voluntate, quae potens est ad se obligandum, ad donandum vel contrahendum et similia; sed votum licet obliget ad non utendum tali potestate, non tamen aufert potestatem ipsam, nec potest ita illam ligare, quin possit contrarium velle, et efficaciter facere; ergo. Minor declaratur, quia imprimis votum non aufert libertatem naturalem ad volendum absolute contrarium, ut per se constat. Deinde non privat hominem materia apta, ut circa illam faciat efficaciter quod vult, etiamsi non bene faciat. Probatur, quia, non obstante voto, manet homo dominus materiae promissae ; nam qui vovet Deo rem aliquam, non statum illam a se abdicat, nec quoad pos- sessionem, nec quoad dominium ; ergo ex hac parte tenebit donatio illius, non obstante voto. Et banc rationem reddunt communiter Doctores, ob quam matrimonium tenet, non obstante voto simplici castitatis ; quia votum est tantum promissio, per quam non abdicat a se homo dominium sui corporis, et ideo traditio illius, quam per matrimonium facit, valida est, utpote facta a vero domino, nulla lege irritante aut resistente. Haec autem ratio cum proportione locum habet in omni simili actu seu largitione, voto repugnante. Sicut etiam inter homines traditio alicujus rei Petro facta valet, licet prius per contractum fuisset Paulo promissa, juxta l. Quoties, C. de Rei vindic.

4. Differentia inter promissionem et donationem voto contrariam.— Praeterea actus contra observantiam voti factus, licet male fiat, non inclinat nec obligat ad aliquid malum, sed potest conservari, et ad usum applicari sine ullo peccato, per se loquendo; ergo etiam ex hac parte potest ille actus esse validus, id est, habere suum effectum, quatenus actus huma - nus est, non obstante malitia, quam contra votum habet. Sicut ex humana generatione contra votum facta resnltat bonus effectus, filius, scilicet, procreatus. Unde in hoc cernitur differentia inter promissionem et largitionem voto contrariam, quod promissio obligat ipsum promittentem ad agendum contra votum, quod fieri non potest; largitio vero semel facta non obligat postea ad agendum aliquid conwa votum, et ideo ex hac etiam parte valida esse potest. Denique neque ex parte personae voventis cogitari potest aliqua inhabilitas, quae ex voto resultet, ut ob eam actus postea factus validus esse non possit. Quod ita declaro: nam votum non operatur ultra intentionem voventis, ut saepe dictum, et probatum est; sed vovens, verbi gratia, non nubere, non intendit se inhabilem reddere ad nubendum, sed solum intendit promittere, et se obligare ad id non faciendum, licet possit, et habilis sit. Et in idem redit, quod vovens per se, et ex vi voti non intendit irritare suas actiones, sed solum se obligare ad illas faciendas vel non faciendas; ergo non plus facit vovendo.

5. Addo vero quod, licet intenderet et vellet irritare suas actiones, non posset, nisi perseverando in eadem voluntate non faciendi talem actionem. Nam si mutat voluntatem per aliam contrariam, eo ipso destruit priorem, et jam vult esse ratum quod nolebat, et posterior voluntas revocat priorem, et ita haec habet effectum. Ut si quis nolit contrahere, dum in illa voluntate perseveraverit, inhabilis erit ad contrahendum, in sensu (ut ita dicam) composito ; nam stante illa voluntate, impossibile est facere contractum validum. Tamen si voluntatem mutat, jam erit habilis, quantum est ex hoc capite. Et similiter, licet homo prius absolute velit omnem contractum a se postea factum irritum esse, si postea velit absolute contracium validum facere, revera facit ; quia semper posterior voluntas efficax est ad revocandam priorem, nec potest homo se privare hac potestate, nisi aliunde privetur, vel nisi per priorem voluntatem rem itaa se alienet, ut jam non habeat dominium, vel potestatem in illam. Et hac ratione nunquam potest Fontifex gratiam aliquam ita irrevocabilem concedere, quin ab ipso revocari possit ; quia semper potestas est eadem, et posterior voluntas praevalet ; ita ergo se habet voluntas propria hominis circa suos actus, si a superiore non impeditur. Nullum ergo excogitari poetest principium, quare acta contra votum invalida sint, licet male fiant. Et hanc assertonem attigit ex parte Molin., tract. 2 de Jud., disp. 369, S Quintum.

6. Acta contra cotum non solum sunt valida, sed et rata, et firma. — Ampliatur haec assertio primo, ut hujusmodi acta non tantum sint valida, sed etiam firma, id est, sine ulla obligatione irritandi vel revocandi illa ex parte voventis. Potest enim interdum actus non esse irritus ipso facto, esse tamen irritabilis vel irritandus, ut est vulgare in legibus, et contractibus humanis. Ostendimus ergo acta contra votum non esse irrita ipso jure, nunc autem addimus nec esse irritanda vel retractanda. Loquimurque in conscientia, et quantum est ex intrinseca obligatione voti: nam alia quaestio est, an talia facta irritabilia sint, vel irritanda per Ecclesiam, quae ad praesens non spectat, nec semper locum habet ; statim vero de illa aliquid attingemus. Primo ergo id patet in esemplo de matrimonio contra votum ingrediendi religionem ; est enim irrevocabile. Idem est in professione facta in religione laxiori contra votum ingrediendi strictiorem , quia non est revocanda , nec manet obigatio transeundi ad strictiorem, juxta capit. Qui potest, de Regularib.. in 6. Ad haec vero exempla dici potest, hoc ideo esse, quia illi actus matrimonii et professionis natura sua sunt perpetui. Verumtamen idem est in quocumque alio genere donationis, vel traditionis, ut si quis donavit amico rem promissam alteri, donator non tenetur donatio- nem cassare, imo nec jure potest titulo solius voti. Ratio, cur non teneatur, est, quia id non vovit, neque ad id intendit se obligare ex vi talis voti. Et praeterea addi potest non licere, et ideo non posse votum ad id obligare. Antecedens probatur, quia illa actio facta est cum potestate dominii, et cum plena voluntate, ut supponitur, et ex parte recipientis est acceptata sine ulla injuria ; ergo non potest donator illam revocare.

7. Acta contra votum ad nullam obligant recompensationem. — Ampliatur secundo , ut non solum talis largitio sit valida et firma, sed etiam ut ex illa nullum relinquatur onus voventi ad aliquam recompensationem faciendam pro voto violato. Hoc patet ex dictis cap. 15, ubi ostensum est, violationem voti non obligare ad aliquam recompensationem ; nam illa regula generalis est, ut ibi est probatum; ergo etiam in praesenti locum habet. Oportet autem advertere, aliud esse recompensare voium in eo qued violatum est, aliud implere votum, ex parte violatum, in ea parte quae residua est, et servari potest. Prius enim dicimus non cadere sub obligationem, posterius autem nihilominus cadere potest. Contingit enim votum ad plura obligare, et licet in uno violetur, et quoad id non obliget ad recompensadonem, nihdominus ad aha obligat, quae observari possunt, non obstante priori actione voto contraria, et effectu ejus. Sicut supra dicebamus de virgine habente absolutum votum virginitatis, si virginitatem perdiderit, quoad eam partem solum teneri ad poenitentiam agendam pro fractione voti, nihilominus ex vi ejusdem voti teneri ad castitatem in posterum servandam, quia in eo integrum permansit votum. Sic etiam dicunt Theologi, qui contra votum castitatis matrimonium contraxit et consummavit , teneri nihilominus ad non petendum debitum, non per modum recompensationis , sed per formalem voti observationem, quia ejas obligatio durat in eo, in quo impleri potest ; pro priori autem transgressione nulla recompensatio necessaria est praeter poenitentiam. Item qui contra votum religionis uxorem duxit, adhuc tenetur non consummare matrimonium , quia potest implere votum, quod de se semper obligat ; si autem matrimonium consummavit, jam non tenetur ad aliquam recompensationem, sed solum tenetur esse in praeparatione animi ad implendum votum, quacumque ratione a vinculo vel ab obligatione matrimonii liberetur,

8. Acta etiam contra vota realia non obligant ad recompensationem, licet sepe maneat obligatio voti. — Maxime autem oportet hoc notare pro votis realibus; nam post transgressionem illorum rtiam non relinquitur onus recompensandi, licet interdum et fortasse saepe perseveret obligatio voti, ut in simili materia impleatur. Et ideo est attente considerandum, an votum fiat de re singulari et individua, ita ut ad illam solam feratur intentio voventis, vel fiat de aliqua re in genere, seu secundum valorem et aestimationem ejus. Quando enim fit hoc posteriori modo, non obstante violatione voti, manebit obligatio ad votum in alia re simili implendum, non per recompensationem , sed quia obligatio voti non fuit extincta, et potest impleri. Ut si quis vovit ex praesenti pecunia dare dimidiam partem pauperibus. et postea totam illam vane et prodige consumit, tenetur nihilominus postea quamprimum possit votum implere ex quacumque aia pecunia, vel re aquivalente, quia votum non fuit extinctum, licet fuerit violatum quoad dilationem. Quia intentio principalis voventis non fuit limitare promissionem ad praesentem pecuniam, sed fuit de facienda eleemosyna secundum se et simpliciter; ad accelerandam autem solutionem designavit praesentem pecuniam. At vero si intentio voventis limitata fuit ad hanc rem individuam, verbi gratia , hunc servura, hunc equum, hunc calicem , hanc imaginem , etc., licet postea violet votum, donando alteri talem rem, non manet obnoxius alicui recompensationi. Nam obhligatio voti extincta est, quia non potest impleri in illa materia, cum jam res sit aliena, quia donatio tenuit juxta dicta ; nec extenditur ad aliam, quia intentio voventis in illa fuit terminata a principio ; et ideo non tenetur ad valorem rei tribuendum, quia illud solum esse posset per modum recompensationis , ad quam votum non obligat.

9. Advertendum ad supra dicta. — Aliud advertendum. — Duo autem videntur addenda : unum est, regulariter haec vota fieri priori modo, et ideo ita debere praesumi, et obligari voventes. nisi ubi vel per expressam declarationem, vel ex conditione materis, et modo vovendi, ac circumstantiis constiterit, votum esse factum posteriori modo. Quod maxime contingit, quando res, quae vovetur, non est pecunia, nec ex aliis quae suo usu statim consumuntur , ut triticum et oleum, sed est res permanentior, ut pretiosa mobilia, res se moventes, et interdum etiam immobiles; nam haec solent magis secundum propriam rationem et conditionem, quam secundum communem voveri ; et saepe magna facilitate aliquis vovet aliquam hujusmodi rem, qui pecuniam seu pretium non promitteret. Aliud addendum occurrit per modum limitationis, quae mihri videtur valde verisimilis: nam si quis hujusmodi rem voto promissam postea vendat, vel commutet , videtur mihi teneri ad implendum votum ex pecunia, vel alia re, in quam illam commutavit. Non proter recompensationem, nam haec nunquam habet locum, sed quia verisimilius est hoc fuisse inclusum in voto ; nam qui rem talem Deo promisit, profecto habuit intentionem vovendi Deo omnem ejus utilitatem. Item quia tunc pretium vel res alia quasi subrogatur loco alterius , et ita in eam cadit eadem obligatio, quod secus est, quando omnino alienatur vel consumitur. Hoc autem non est certum, quod aliis magis considerandum relinquo, nam in auctoribus non invenio declaratum ; videtur tamen satis pium, et probabile, et utile, ne homines nimiam licentiam assumant violandi similia vota.

10. Qui accepit aliquid ab eo qui contra votwin donat, non tenetur ad recompensationem. — Ampiiatur tertio secunda assertio, ut non solum procedat respeciu voventis, sed in votis realibus locum habeat, etiam respectu aliorum, quibus tales res donantur aut venduntur. Nam etiam respectu illorum, contractus, largitio et similis actio valida est et firma, et ideo postea tuta conscientia rem possident ac retinent, nec tenentur contractum rescindere, aut rem ipsam, vel aliquid loco illius restituere, sed possunt illa libere uti tanquam sua. Probatur, quia si actio fuit valida, recipiens acquisivit dominium, et quia fuit firma, non tenetur rem acceptam reddere, vel contractum rescindere, et consequenter illa libere uti potest. Onia ratione justitiae non impeditur, vel ad aliquid horum obligatur ; nec etiam ratione voti, quia ipse votum non fecit. Et hoc a fortiori concludit ratio: nam si illemet, qui votum fecerat, post talem transgressionem ad aliquid horum non obligatur, multo minus obligatur alter, qui votum non fecit.

11. Qui accipit a donante contra votwmn, etiamsi peccet, non tenetur ad recompensationem. — Ampliaturque ultimo hoc posterius dietum, ut locum habeat, etiamsi talis persona peccaverit, rem talem accipiendo, vel emendo, etc. Potest enim ille excusari a peccato, si bona fide rem accipiat, quae Deo erat voto promissa, quia illud ignorabat, ut testatur Augustinus, Epistol. 7, et habetur in c. Nos novimus, 11, q. 2. Et tunc clarum est ad nihil teneri, quia nec ratione acceptionis, cum nihil peccaverit, nec ratioue rei accepitae, quia vere et solide illam comparavit, ut ostensum est. Et a simili potest optime confirmari ex capite primo, de eo, qui duxit in matrimonium, quam polluit, etc. Posset etiam fortasse excusari a culpa, etiamsi sciret votum alterius, quando ipse non induxit ad donandum vel contrahendum, sed illi res est oblata, vel alter se ostendit paratum ; quia tunc non videtur peccare iacceptando rem oblatam, quia non inducit alium ad malum, sed in suum commodum bene utitur malitia alterius. Quanquam hoc mihi satis incertum est, nam, licet ille excusetur a peccato scandali, non tamen videtur excusari a cooperatione cum alio in fractione voti. Sed hoc parum in praesenti refert. et tractabitur infra disputando in speciali de voto castitatis. Demus ergo illum peccare acceptando, vel etiam inducendo aut invitando alium, cum sciat eum habere votum, et non posse id facere sine fractione voti, in quo casu certissimum est, grave peccatum committere contra religionem, quia non solum est cooperator, sed etiam causa fractionis voti; ut si quis inducat virginem habentem votum castitatis ad matrimonium, vel secum, vel cum alio contrahendum, gravissime peccat, ut est per se notum.

12. Dico ergo etiam tunc procedere conclusionem positam, et post illud peccatum posse illum licite retinere rem acceptam, et libere illa nti tanquam sua. Hoc patet excmplo matrimonii : nam qui sic desponsavit sibi virginem habentem votum, non solum dominium corporis ejus acquirit, et perpetuo retinet, propter validitatem matrimoni, sed etiam libere illa utitur, non solum reddendo, sed etiam exigendo, ut bene notavit Sylvest., Matrimonium, 1, quaestione b5, distinct. 6, in fine; et Sanc., lib. 9 de Matrimon., disput. 33, num. 2. Et ratio est, quia ille non obligatur ad non petendum, proprio voto castitatis, quia illud non habet ut supponitur; nec obligatur voto uxoris, quia votum non obligat nisi voventem ; nec obligatur ratione peccati commissi inducendo, vel cooperando ad fractionem voti, quia fractio voti non obligat postea ad recompensationem, sed ad poenitentiam, etiam ipsum voventem ; ergo multo minus obligabit cooperantem vel inducentem. Idem ergo dicendum est in voto reali, quando quis rem voto promissam alteri donavit, qui forte peccavit, vel petendo, vel accipiendo illam; nam post illam acceptam ad nullum onus obligatur, nisi ad poenitentiam. Probatur, quia si votum ibi fuit extinctum, principalis vovens, et proprius fractor voti ad nihil obligatur; ergo nec alter, qui solum fuit cooperator vel inductor : si vero votum adhuc obligat. quia non erat limitatum ad rem illam numero, obligabit solum voventem, non alium.

13. Duplex difficultas contra docirinam. — Dnae vero circa hoc occurrunt difficultates: una est, quia licet regula juris civilis sit, ut quando eadem res duobus distrahitur, ille eam retineat, cui primum tradita est, seu qui primus illam possidere incepit, L. Quoties, C. de Rei vendit., nihilominus haec regula non habet locum in spiritualibus, juxta cap. $2 Libi absenti, de Praeben., in 6; sed votum spirituale quid est; ergo in illo non habet locum regula juris civilis, sed canonici, quae habet, collationem beneficii absenti factam ab Episcopo non posse fieri alteri, ante elapsum terminum priori constitutum ad acceptandum. et si fiat, nullius esse momenti ; ergo homini etiam in praesenti collatio facta post promissionem Deo factam non valet. Maxime cum Deus non sit absens, sed statim acceptet. Accedit, quod licet per contractum non soleat transterri dominium ante traditionem rei, juxta Leg. 7aditionibus, C. de Pactis . nihilominus Ecclesiae, seu potius Deo acquiritur, juxta Leg. Uft inter, C. de Sacros. Ecclesiis ; ergo per votum etiam transfertur dominium, et consequenter omnis contraria traditio invalida est. Et hoc maxime urget, quando votum reale de re certa factum est. Nam, ut dicitur in leg. 2, ff. de Pollicit., decima voto promissa non desinit esse in bonis voventis, donec separetur, utique propter confusionem et incertitudinem ; ergo e contra si res promissa fuit certa, ac separata, eo Ipso quod vota est, desinit esset in bonis; ergo si postea aliter de illa vovens disponat, dispositio non tenet.

14. Et confirmatur, quia ob hanc causam per votum reale censetur jus acquiri Ecclesiae, propter quod cogi potest vovens ad illud implendum ; ergo quidquid fit contrarium tali voto, est irritum et inane. Antecedens videtur posse sumi ex cap. Z parte, de Cens., ut ibi sentit Abb. in princ., citans cap. Scimus, 12, quaest. 1, ex quo nihil colligitur ; aliquid vero indicat ibi Glossa 1. Item Abb., in cap. Quod super, de Voto, num. 2, et in cap. Rursus, Qui clerici vel voven., num. 4. Clarius id tradit Sarmient., de Redit. Eccles., part. 4, cap. 3, num. 3 et 6, ubi ait, ex voto speciali acquiri jus et actionem ipso jure, loco cui fit, juxta leg. 2, cum Glossa, ff. de Pollicit. Tandem augetur difficultas, quia licet daremus regulam legis Quoties, habere locum in spiritualibus, nihilominus solum haberet locum, quando quis bona fide accipit rem Deo promissam a conferente illam contra obligationem voti. Ita enim limitant legem illam etiam in contractibus humanis multi juristae, quos refert et sequitur Covar., lib. 2 Variar.. cap. 19, num. 5. Et videtur rationi consentaneum, quia si male fide quis accipiat, facit injuriam priori emptori, seu creditori ; ergo eadem limitatio erit in praesenti adhibenda, quod est contra dicta.

15. Datur responsio ad primam partem prime difficultatis. — Ad primam partem hujus difficultatis responderi potest primo, negando secundam consequentiam, quidquid sit de toto antecedente. Et ratio est, quia votum non habet vim actualis collationis, seu donationis, sed tantum promissionis de futuro ; et ideo etiamsi sit a Deo acceptata, non privat voventem dominio, et absoluta potestate utendi re sua : solum obligat illum ne illa utatur, nisi tali modo, vel in talem usum. Quod si ille rumpat hanc obligationem, et liberius de illa re disponat, tactum tenet, iicet ipse peccet ; nam usus rei propriae non est invalidus, licet sit injustus, uisi vel ubi dominium est diminutum, vel lex irritat actum. Deinde dicitur, regulam illam cap. S tibi absenti, non esse extendendam ad omnia spiritualia, sed esse peculiarem in beneficiorum collatione, in qua lata est, ut bene notavit Barbosa, in Rubr., ft. Solut. Matrim., part. 2, num. 83, et sentit etiam Covar., lib. 3 Variar., cap. 16, num. 1. Et ratio reddi potest, quia nulbbi in jure fit illa extensio ad omnia spiritualia; et ideo specialis dispositio odiosa non est extendenda conira generalem regulam. Ratio autem specialis in beneficiis redditur a Barbosa, quia in beneficii collatione non transfertur dominium, sed manet semper apud Christum, et homini conceditur administrandi jus. Sed non placet, tum quia verius fortasse est, beneficiatum esse dominum sui beneficii; tum etiam quia (ut tollatur quaestio de modo loquendi) de illo jure administrandi eadem redit quaestio, cur in illo acquirendo non praeferatur qui acceptavit illud, et in possessionem missus est. Alia ergo ratio est, quia Episcopus, conferens beneficium absenti, non donat rem suam, sed est publicus dispensator, qui jam functus est officio suo; et ideo non permittitur illi ut collationem mutet, donec alius respondeat. Ita Covar. supra, cum aliis, et est optima congruentia, et maxime decens. Et ita ibi locum etiam habet regula juris, Quod semel placuit, etc. Illud ergo lege canonica firmatum est, quia ad publicam beneficiorum dispensationem et administrationem decebat; secus vero est iu donationibus, quas unusquisque facit de bonis suis, ut notant Bartol., Palud., Castren., et alii, in l. A bsenti, ft. de Donat. Et quoad hoc idem est in spiritualibus, ut patet in professione religionis; quia licet quis se offerat alicui religioni, non solum per modum promissionis, sed etiam donationis ex parte sua, donec realiter se tradat et acceptetur, non acquiritur jus religioni, et si alteri se tradat, tenebit factum, argumento cap. unic. de Voto, in 6. Multo ergo magis hoc procedit in voto simplici, seu puro, quod est tantum promissio.

16. Respondetur ad confirmationem. — Unde ad primam confirmationem negatur consequentia, dato antecedente, quia illud procedit in donationibus, legatis, et contractibus factis cum ecclesiis, etlocis piis, de quibus loquitur d. l. Ut inter ; nam de illa materia disponit lex civilis, et privilegium Ecclesiae concedit ; non in voto puro, quod non continet contractum per modum donationis, sed solius promissionis Deo factae. Ut autem satisfaciamus aliis partibus illius confirmationis, oportet ex supra dictis advertere, votum reale factum Deo interdum esse solum et purum; interdum habere promissionem humanam adjunctam, ut quando promitto Ecclesiae calicem, et voveo Deo illud implere. Quando ergo votum fit priori modo. non solum vovens non amittit dominium rei suae, sive votum fuerit de re incerta, sive de re determinata, et separata ab aliis. verum etiam nec ex vi illius voti aliquod jus acquiritur alicui homini, vel loco pio, ut recte notavit Cajetanus, tom. 2 Opusc., tract. 11, q. 3. Et patet, quia non est promissio facta homini vel Ecclesiae; ergo non est unde oriatur obligatio respectu illius. Item quia si quis vovit dare eleemosynam pauperibus, nullum jus inde acquirunt pauperes, nec obligatio voventis terminatur ad illos. Et de hujuscemodi votis hic loquimur ; nam alia promissio, quae iuterdum fit homini, quasi per accidens se habet, vel ad summum ut materia voti. Sic autem evidens estrem voto promissam Deo non transferri in aliquem alium quoad dominium,nec separari a bonis voventis ; quo sensu dictum est in d.1.2, de Pollicit., illam non fieri sacram. Et ita quod ibi dicitur de decima promissa, non solum procedit propter incertitudinem, sed etiam propter naturam promissionis purae, quae ad hoc satis est, ut notavit Petrus Andr. Gammar., tract. de Extensionibus, num. 105, tom. 18. De alia vero promissione, quae interdum fit Ecclesiae, ex aliis principiis judicandum est. Tamen de illa etiam certum est, quod, licet per eam acquiratur aliquod jus Ecclesiae, non tamen potest acquiri dominium, quia non est facta donatio, sed promissio tantum, ut supponimus. Unde etiam illa promissio non obstat, quominus donatio, alteri facta a vero domino, valida sit, sicut est matrimonium validum, etiamsi fiat vel post votum religionis Deo factum, vel etiam post promissionem de futuro factam ipsi religioni. Ideni ergo est iu quacumque promissone alterius rei sivecertae, sive incertae, ut etiam notavit Molin. supra.

17. Fit satis alteri confirnationi. — Ad alteram vero confirmationem, quod Ecclesia potest cogere homines ad haec vota implenda, respondetur: si supponatur cum voto promissio facta Ecclesiae, ratione illius datur fortasse actio ipsi Ecclesiae, ut possit exigere obligationem sibi factam. Idemque est, si cum voto adjungatur consuetudo solvendi, qua jam transierit in praescriptionem, et hoc titulo exigunt saepe ecclesiae vota, et obligationes, ut supra tetigi, tract. 2. Hoc vero ad praesens nihil refert, ut dixi, et notavit Cajetan. supra. Loquendo vero de voto puro, cum eodem Cajetano respondetur, Praelatum Excclesiae non posse cogere subditum ad votum implendum quasi exigendo proprium jus, sed vel exigendo jus Dei, cujus ipse vices gerit, et cui commissa est administratio bonorum, seu jurium ad Deum pertinentium, vel cogendo subditum ut servet praeceptum divinum de reddendis Deo votis. Unde in simili casu, particularis persona, vel ecclesia in cujus ntilitatem redundat executio talis voti reahs, non potest agere contra voventem, tanquam habens aliquod jus contra illum, sed potest apud Praelatum agere, implorando officium illius. Et in hoc sensu intelligepda sunt dicta juristarum, alioquin illa non admittimus, cum Cajetano supra. Sicut etiam de juramento per se stante in superioribus dictum est. Ex hoc autem sensu nihil sequitur contra assertionem positam, si advertamus hanc coactionem vel exigentiam voti proprie habere locum, quando res est integra, et vovens potest implere votum cujus obligatio durat. At vero si de re promissa jam disposuit, et voti obligatio extincta est, in rigore non poterit obligari ad votum implendum, sed per modum poenae cogi ad recompensationem aliquam faciendam, licet ipse per se, et in conscientia illam facere non teneretur; quia propter transgressionem commissam potest ab Ecclesiae Praelatis illo modo puniri.

18. Ad ultimam confirmationem, primo incerta est illa sententia in foro conscientiae stando, nimirum, secuundum emptorem emendo rem prius emptam ab alio, et mala fide illam actu recipiendo, ut alium praeveniat, teneri in conscientia ad rescindendam suam emptionem, et tradendam rem priori emptori recuperato pretio; fortasse enim neutrum est verum per se loquendo, et secluso alio nocumento inde resultante, quidquid sit, an per judicem cogi possit ad rescindendum contractum, si de mala fide et scientia prioris venditionis convincatur. Et multo magis incerta erit talis obligatio, quando non donatio aut venditio, sed pura promissio praecessit. Sed omissa disputatione illa pro materia de justitia, in praesenti negatur consequentia: nam ibi ratione malae fidei committitur aliqua injustitia respectu hominis; ex tali autem injustitia sequi solet obligatio restituendi, quae fortasse etiam in illo casu locum habet. At in praesenti ex mala fide solum sequitur cooperatio ad fractionem voti, ex qua non sequitur obligatio ad recompensationem, ut ostensum est.

19. Secunda difficultas est, quam supra huc remisi; nam ex dictis sequi videtur, iu eo casu, in quo testator habens votum reale expresse declarat se nolle obligare haeredem ad illud implendum, haeredem non obligari; et ideo merito dubitamus an hoc sit admittendum, vel quae ratio diversitatis assignanda sit. Sequela patet, quia, esto illa voluntas testatoris sit contra votum, nihilominus valida erit, et factum per illam tenebit, juxta resoluta in hoc capite; ergo non est unde haeres maneat obligatus. Probatur haec ultima consequentia, tum quia testator est potens ad non onerandum illum, et hoc vult efficaciter ; ergo facit, quia votum licet prohibeat illi tale factum, non irritat illud ; tum etiam quia formalis obligatio voti, mortuo testatore, extinguitur, quia erat pure personalis, unde ex vi illius non obligatur haeres; similiter voti transgressio fuit a testatore consummata per illam iniquam voluntatem, et perseverantiam ejus usque ad mortem, et ex illa transgressione non nascitur obligatio ad aliquam recompensationem, ut definitum etiam est; ergo non est unde ad haeredes transeat talis obligatio. Quia haereditas seu bona ipsa per se non sufficiunt, quia non erant affecta illo onere quasi reali, ut patet, quia si transferantur per donationem, aut venditionem, aut quocumque alio modo, non deferunt secum illud onus. Praeterea est valde apparens ratio: quia si testator mortuus est in illa voluntate, etiamsi postea haeres faciat quod alter voverat, non implet votum ejus: ergo non tenetur id facere. Consequentia est clara, quia solum potest haeres obligari ad votum implendum. Antecedens autem probatur, quia non potest aliquis implere votum per alium contra voluntatem suam; nam ut votum per alium impleatur, oportet ut alius agat nomine voventis, et quasi deputatus ab illo tanquam minister, quod repugnat, quando alter non vult.

20. Auctoris judicium in hac difficultate.— In hac difficultate mihi est res dubia, et ideo aliis cogitandam et definiendam illam relinquo. Nam rationes factae apud me valde suadent hanc partem. Quae non videtur esse aliena a mente auctorum. Nam cum dicunt teneri haeredem ad persolvenda vota defuncti, fundant hanc obligationem in quasi contractu inter ipsum et testatorem, ut patet ex Abb., in cap. Zicet, de Voto, in fine; Ang., Votum, 3, num. 8; Sylvest., Votum, 3, q. 11, dist. 4. Alii vero expressius fundant hanc obligationem haeredis in voluntate expressa vel tacita testatoris, quia vel praecipit sua vota impleri in testamento, ut in cap. Si heredés, de Testamen., aut verbo, ut in cap. Licet, de Voto, ubi nulla fit mentio testamenti, ut ibi notat Panorm., num. 5, aut quia nihil in hoc disponit, et eo ipso quod non revocavit, censetur perseverare in priori voluntate, argumento 1. Cum hic status, S 1, ff. de Donat. inter virum et uxor., quod maxime debet praesumi in voluntate implendi tale votum, utpote ad salutem necessaria. Ergo a contrario, si constet non fuisse hanc voluntatem defuncti, cessat ratio obligationis in haerede ex mente ipsorum auctorum. Casus autem hic vix videtur esse moralis, et ideo praetermissus videtur ab his auctoribus.

21. Aliorum opinatio. — Nihilominus con- trarium videntur sentire alii auctores, qui hanc obligationem fundant in generali obligatione, quam haeres habet ad solvenda debita defuncti, aequiparando vota aliis debitis humanis, ut Palud., 4, d. 38, q. 3; et Abul., in cap. 30 Num., q. 98, et super 3 Reg., cap. 15, q. 20, ubi expresse proponit hanc quaestionem, et ita illam definit. Habet tamen falsum fundamentum scilicet, quod per votum amittitur dominium rei promissae, sola possessione retenta, quod esse falsum supra dictum est, ut in voto religionis et castitatis est manifestum. Alu ergo hanc obligationem fundant in cap. 1 de Solution., et similibus. Videntur ergo sentire, sicut haeres tenetur ad alia debita, etiamsi testator nolit hoc imponere onus, ita etiam teneri solvere vota realia. Accedit 1l. 2, de Pollicit., quae absolute et sine restrictione dicit, voti obligationem ad heredem transire; quae verba non significant, posse talem obligationem imponi a defuncto, sed ipso jure transire, et cum lex illa indistincte loquatur, non videtur a nobis limitanda. Praesertim cum causa religionis c. p-etatis extendenda sit potius quam coarctanda, et nullus favor dandus sit pravae voluntati testatoris.

22. hesolutio difficultatis supra posite. — Prop:er quae, et propter alia, quae supra, cap. 10, insinuavi, ego in hanc partem propensus sum : est enim securior, et videtur valde consentanea rationi, licet difficile sit objectioni factae satisfacere. Posset vero dici, esse specialem rationem in haerede, quia simpliciter succedit loco defuncti, et occupat universaliter bona ejus. Quia vero hoc non satisfacit stando in puro jure naturali, addi potest hunc casum excipi, ut in eo voluntas testatoris non sit efficax ; quia obligatio illius voti non transit in haeredem ex sola voluntate illius, ut imponentis tale onus, sed etiam ex virtute et adminiculo legis id statuentis iu favorem religionis, et (ut ita dicam) ipsius Dei. Magis autem hoc statuit lex in haerede quam in aliis donatariis, vel quia voluit cogere testatorem, ut saltem in morte votum impleat, nec possit libere de bonis suis testari, nisi cum illo onere; vel quia haeres magis repraesentat defunctum, et quasi unus cum illo reputatur; vel quia haereditas per se complectitur omnia bona defuncti, ex quibus debita illius solvenda sunt.

23. Unde non dubito quin etiam in particulari casu, quem tractamus, non obstante illa prava dispositione testatoris, possit haeres per legitimum judicem cogi ad solvenda vota de- functi, si certo constet et emisisse illa, et non implevisse, tum propter dispositionem jurium, tum etiam quia viventem cogere posset Praelatus ad votum implendum ; ergo etiam potest cogere illum in rebus suis, quia moraliter perinde est. An vero in conscientia teneatur haeres in rigore in eo casu, res dubia est. Maxime vero posset haeres conformari priori sententiae, quando probabiliter praesumere posset, testatorem per illam dispositionem voluisse declarare, vel non fecisse votum, vel jam implevisse illud, vel a principio fecisse illud sub conditione, ut non transiret ad haeredes, juxta dicta in cap. 10. Ubi autem talis praesumptio non haberet locum, et constaret de iniquitate dispositionis, securius est posteriori sententiae adhaerere; imo practice necessarium, quia nullus auctor contrarium asseruit, et quia in his rebus, quod in foro exteriori praeciperetur, est per se et in conscientia necessarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16