Caput 17
Caput 17
Vota conditionata quando et quomodo obligent
1. Alique conditiones generales incluse in omni coto. —Quoniam conditionata vota aliquid peculiare habent in modo obhgandi, ideo de illis in particulari dicere necesse est. Supponimus autem primo, omne votum aliquas involvere conditiones generales, non tamen propterea omne votum conditionatum esse. Utrumque explicandum est cum proportione ad ea, quae de juramento diximus superiori tract., lib. 2, cap. 27. Primo enim in omni voto includuntur conditiones generales, quae ad tres revocantur. Una est, Si potuero, in qua includitur quod non res mutentur notabiliter, quae conditio in sequentibus est late explicanda. Altera conditio est, Si mihi licuerit, ubi involvitur, quamdiu licuerit, vel quamdiu Deo placuerit, quae conditio ex dictis in lib. 1 satis explicata est. Tertia est, S7 superior non abstulerit obligationem, quae in lib. 6 tractanda est. Prima conditio sumitur a simili, cap. Querelam, et cap. Quemad modum, de Jurejuran., et notatur ab auctoribus, in cap. Quod super his, de Voto, et constat ex illo principio, quod nemo obligatur ad impossibile. Secunda sumitur ex cap. AScripture, de Voto, et fundatur, tum quia votum non potest esse vinculum iniquitatis; tum etiam quia Deo non placet stulta promissio; tum denique, quia votum non obligat, nisi prout a Deo acceptatur; non acceptatur autem nisi pro his, quae sunt secundum beneplacitum ejus. Ultima conditio habetur ex cap. 1, c. Non est, cum aliis, de Voto. Et ita in his conditionibus omnes conveniunt, ut videri potest in Panorm. et aliis circa eadem jura. Quod autem hae conditiones non faciant votum esse conditionatum, etiamsi exprimantur, patet ex dictis supra de juramento, ubi jura et doctores allegavimus. hatio vero est, quia hae conditiones non sunt ad suspendendam voti obligationem, seu executionem, sed praesupponuntur potius, ut votum debitas conditiones et causas habere possit, et ideo licet votum omnes illas condituones includat, poterit esse absolutum, nisi aliqua specialis addatur, quae obligationem ejus aliquo modo suspendat ; et haec est propria differentia inter conditionatum votum et absolutum.
2. Votum conditionatum non obligat ante impletam conditionem, post illam vero statim. — Ex hac ergo differentia videntur duo concludi : unum est, votum conditionatum non obligare ante impletam conditionem; aliud est, impleta conditione, statim incipere obligare. Quae duo communi consensu omnium videntur recepta. Ratio autem prioris assertionis est, quia conditionalis nihil ponit in esse, quamdiu conditio non ponitur. Item quia conditio additur ad suspendendam obligationem; ergo quamdiu non impletur conditio, obligatio non cogit, quia hoc est, esse suspensam. Ratio autem alterins partis est, quia conditionalis, impleta conditione, transit in absolutam. Item, quia obligatio desinit esse suspensa. Et ita votum conditionatum, post impletam conditionem, perinde ac absolutum reputatur. Unde omnia dicta de obligatione voti absoluti in eo locum habent.
3. Solum potest quis interrogare, an haec pars intelligenda etiam sit de votis poenalibus. Nam Catharin. contra Cajet. dixit, votum hoc, Si tale peccatum commasero, promitto ingredi religionem, non obligare etiam post impletam conditionem. Sed est falsa et absurda sententia. Doctrina ergo generalis est quoad absolutam obligationem, quia illud votum poenale a principio validum fuit, quia esi de re honesta, et non impediente majus bonum, et cum sufficiente libertate fit, ut supponitur; ergo a principio fuit votum validum, ut supra etiam ostensum est; ergo inducit obligationem. Et hic est communis consensus Doctorum. Cajetanus, d. q. 88, art. 2, et Sum., verb. Votum, cap. 2; et ali: Theologi commcniter, in 4, d. 38; Durand., in 3, d. 39,1. 4; Henr., Quodlib 8, q. ?3; Sylvest., verb. Fotum, 2. q. 2, et ali Summistae ibi; Sot., lib.7 de Just., q. 2, art. 1. et q. 4 artic. 3; Cordub., in Sum., q. 152; et Covar. specialiter impugnat Catharin., in cap. Quamvis pactum, I p., 83, num. ult.; et Vital., 3 p. Candelab., cap. 14, num. 45 et 47; et in lib. 6, videbi mus omnes Doctores supponere haec vota obligare. nisi dispensentur. Solumque assignant in illis aliquam differentiam iu ordine ad dispensationem vel commutationem, de qua ibi dicemus.
4. Objectio. — Solutio. — Quibus modis apponi possit conditio in voto. — Circa priorem autem partem occurrit difficultas ; nam votum conditionatum statim ac fit, et ante impletam conditionem, est verum votum ; ergo necesse est ut statim obliget. Antecedens ab omnibus supponitur, et patet, quia est vera promissio, et quia sine novo consensu inducit obligationem, impleta conditicne. Consequentia vero probatur, quia obligatio est quasi formalis effectus voti ; unde non potest ab eo separari, illo existente; vel si dicatur esse effectus in genere causae eflicientis, etiam hoc modo non libere, sed naturaliter fit. Unde non potesta vovente impediri. Haec ratio convincit commune illud dictum, conditionem non impletam suspendere obligationem voti conditionati, non esse intelligendam de omni obligatione, sed de illa, qua postulat actualem executionem actus promissi. Unde hic applicari potest distinetio supra data de obligatione, quae statim imponitur, et pro statim. Votum enim conditionatum siatim obligationem imponit, ut ratio facta probat, quia tunc vere fit, sed non obligat pro statim, sed pro eo tempore in quo fuerit impleta conditio ; quia quoad hoc suspendit conditio obligationem usque ad illud tempus. Declaratur tandem, quia votum non dicitur conditionatum subjective (ut sic dicam ), sed objective, seu non ex parte actus promittendi ; nam si hoc modo esset conditionatum, non fieret tunc votum, sed diceretur vel statueretur faciendum, impleta conditione. Ut cum quis intra se statuit, Si Petro videbitur, ego voveam virginitatem , nondum vovet, sed proponit vovere, si alteri videatur, et nondum obligatur ad aliquid ; et licet postea, impleta conditione, non voveat, non erit voti violator, quia nondum voverat, sed erit inconstans in proposito. Ad votum ergo conditionatum, necesse est ut votum statim fiat; unde quoad positionem actus promittendi (ut sic dicam absolutum est votum, quia absolute fit ; conditio ergo ex parte objecti seu actus promissi intelligenda est; ergo tale votum, eo modo quo absolute fit, statim obligat ; eo autem modo, quo actus promittitur sub conditione, habet suspensam obligationem, donec impleatur conditio. Imo hic etiam est considerandum, duobus modis posse conditionem apponi etiam ex parte actus promissi. Uno modo simpliciter, quoad executionem ejus, ut, Promitto ingredi religionem si pater consenserit, et hoc est propriissime conditionatum votum. Alio modo potest conditio apponi, veluti quoad durationem vel firmitatem, ut cum quis vovet non nubere, nisi pater praeceperit ; nam tunc statim obligat votum, et pro statim; unde quoad hoc in rigore est absolutum. Est tamen non omnino firmum, et conditionatum quoad durationem, et quoad hoc sequitur naturam voti conditionati ; et ad illud applieari cum proportione poterunt, quae dicemus de priori voto simpliciter conditionato.
5. Ad quid obliget votum conditionatum, duin uon impletur conditio. — De illo ergo superest explicandum ad quid obliget tale votum, dum non impletur conditio: duo enim sunt in quae potest cadere illa obligatio, scilicet, conditio, et actus sub conditione promissus. Et quantum ad actum , dicendum est obligare ad propositum, seu animi praeparationem de actu illo faciendo, si conditio impleatur. Quia respectu illius non potest intelligi alia obligatio, cum de actuali executione non st: et illa est neccessaria, quia dispositio voluntatis contraria repugnaret tali voto. Ad impiendam antem hanc obligationem, sufficit fecisse votum cum illo proposito, et intentione. et postea nunquam habere propositum contrarium, quia hoc satis est ut virtualis voIuntas maneat, et repetitio formalium actuum non cadit sub obligationem, nisi specialiter promissa sit. Ad hoc etiam propositum spectat, ut quamdiu conditio pendet, homo non se reddat inhabilem, seu impotentem ad implendum votum ; quia hoc manifeste est conira dubium propositum implendi votum pro casu promisso. Quod peccatum gravius et clarius est, quando ex directa intentione excusandi obigationem voti hoc fit. Idem autem erit, quomodocumque id fiat voluntarie, et praevidendo impedimentum., et sine rationabili excusetione, juxta superius dicta. Unde recte dixit Abulen., q. 110. in cap. 10 Num. eum, qui votum conditionale emisit , debere se talem custodire, ut, veniente conditione, votum implere possit.
6. An cocens teneatur non impedire conditionis eventum, ut votum impleat, et si impediat, anm illud violet.— Prima sententia. — Quantum autem ad conditionem qua fit votum, difficultas est an homo ex voto teneatur non impedire conditionis eventum , et consequenter an violet votum illam impediendo, ac denique an, si ob culpam voventis conditio non impleatur, votum nihilominus obliget. De quo puncto variae sunt sententiae. Prima affirmat contra votum peccare, qui impedit, vel procurat, ne conditio impleatur. Secundo addit, si ob eam causam conditio non eveniat, teneri nihilominus voventem ad votum implendum. Ita Richard., in 4, d. 38, art. 5, q. 3; Supplem. ibi, q. 1, art. 3, concl. 2; Angel., Votum , 1, n. 10; Tabien., Votum , 2, n. 2. Prior pars non probatur a dictis auctoribus, sed supponitur ut clara: tum quia contra obligationem voti est procurare ne impleatur ; sed hoc facit, qui procurat ut conditio non impleatur ; ergo. Tum etiam quia ille fraudulenter videtur agere, ac subinde contra fidelitatem ex voto debitam ; tum denique quia votum conditionatum statim inducit aliquam obhgationem ; ergo maxime hanc, scilicet, fideliter expectare conditionem, et illam non impedire, alias frivolum esset votum, et nullius momenti. Posterius autem dictum probat Richardus, nam vovens sub conditione, remittendo postea condiionem, non minus obligatur quam si conditio esset impleta ; sed qui voluntarie impedit couditionem, illam remittit saltem aequivalenter ; ergo obligatur. Confirmat ex cap. Sicut ex terminis, de Sponsal., ibi: Si per eum non stetit ; ex quo verboa contrario sensu colligit, quod si per eum stetisset, obligaretur ; sed quando quis impedit conditionem, per eum stat ; ergo obligatur.
7. Ex quo inferunt hi auctores, si quis fecit votum ingrediendi religionem, si a tali peccato praeservetur, et postea non faciat quod in se est ad vitandum illud, et ideo illud committat, nihilominus teneri ad ingressum. Quod Richardus hmitare videtur, quando hac intentione illud committit, ne voto obligetur, quia non debei illi fraus et dolus patrocinari. Et ita intelligit et sequitur Navar., c. 12, n. 42; Ang., q. 2, de Voto, art. 2, diffic. 17, dub. 8; Palac. etiam in 3, d. 38, disp. 1, licet prius absolute rejiciat sententiam Richardi , tamen in d. 3, post concl. 5, cum hac limitatione illam amplectitur; in Supplem. vero generaliter videtur sentire, si sua culpa cadit, obligari, quia sua culpa non impletur conditio. Et idem sentiunt Tabien. et Angel. dicentes: Vel etiam si voluntcrie se precipitaret. Quae verba habet etiam Sylvester , Votum, 2, quaest. 2, distin. 2, nec discrepat a sententia Richardi, sed limitat illam, nisi constet aliam fuisse intentionem voventis.
8. Tria genera conditionum in votis distinguenda. — In hoc vero puncto duo sunt distincte tractanda, quae jam insinuata sunt. Primum, quando in hoc peccetur contra votum ; sccundum, quae obligatio maneat post tale peccatum. In neutro autem puncto potest, ut existimo. generalis regula tradi, praeter illam de intentione voventis, quam posuit Sylvester ; quando vero illa non est specialis, nec distincte cognoscitur, considerandae sunt conditiones, et ideo tria genera conditionum distinguenda esse censeo. Aliquando enim conditio posita est in libertate voventis; aliquando est posita in alterius voluntate anut judicio; interdum vero pendet ex causis naturalibus. Item sub conditione primi generis tripliciter solet fier1 votum. Unum est poenale , ut, Si hoc commisero, illud faciam. Aliud vocare possumus gratitudinis, seu gratiarum actionis, ut, Si hoc peccatum vitavero, religionem ingrediar, vel quid simile. Tertium genus vocare possumus pure conditionale, ut, Si venero, vel abiero, hoc faciam; ibi enim nullus alius respectus, nisi purae conditionis involvitur. Similiter quando conditio pendet ab alio, interdum potest pendere ex mera illius voluntate, ut, Si Petrus voluerit vel consenserit ; interdum vero magis ex judicio et consilio, ut, Si Petrns expedire judicaverit. In conditionibus etiam naturalibus potest esse varietas, sed ad praesens non refert. :
9. Prima assertio : in voto penali licet non ponere conditionem, quamvis fiat ad vitandam obligationem. — Dico ergo primo: quando votum est poenale, licitum est voluntarie non ponere conditionem. Imo, licet id fiat pure ad ; vitandam voti obligationem , nullum erit peccatum respectu obligationis voti. Prior pars per se nota est, quia qui sic vovet, praecipue intendit vitare conditionem. Item conditio illa non impletur sine peccato; ergo vitare illam bonum est, nec votum potest obligare ad non vitandam illam ; optimum ergo est procurare nc talis conditio impleatur. Altera vero pars declaratur exemplis ; nam si quis vovit, Si juravero, dabo eleemosynam, cogatur eleemosynam dare, non agit contra votum. Probatur, quia ipse non vovit dare eleemosynam quasi id per se intendens, sed potius vovit cohiberi a jurando timore eleemosynae; ergo uti illo fraeno non est contra intentionem voventis, et consequenter nec contra votum. Quin potius si ille habeat hunc actum internum, Si non haberem hoc votum, jurarem, licet peccare possit contra praeceptum de non vane jurando, nihilominus contra votum nihil aget; quia potius se abstinet, implendo intentionem quam in vovendo habuit, quamvis in modo illam implendi alias peccet.
10. Secunda assertio : si votum factum sit sub conditione gratificanda per votum , non est contra volum citare conditionem. — Dico secundo : etiamsi votum factum sit sub conditione gratificanda per votum, non est ceontra votum , voluntarie ac libere vitare conditionem illam, seu contrariam ponere. Probatur primo : quia alias votum illud esset absolutum, et non conditionatum ; consequens autem est absurdum, nam est evidenter contra formam ejus, et contra intentionem voventis; ergo Sequela patet; quia si ille non potest libere vitare conditionem, quin frangat votum, ergo sive impleatur conditio, sive non impleatur, franget votum ; ergo est votum absolutum. Patet haec posterior consequentia, quia obligat independenter a condiuone, sive illa impleatur, sive non, et haec est natura voti absoluti. Prior vero consequentia patet, quia si ille impleat conditionem vitando peccatum, jam obligatur voto; si vero vitat conditionem voluntarie committendo peccatum, dicitur etiam transgredi votum et illo obligari; ergo nihil operatur conditio. Qua ratio maxime convincit contra eos qui dicunt, illum sic peccantem teneri postea ad votum implendum. Si quis autem diceret, illum quidem transgredi votum, quia non facit quantum potest ad conditionem ponendam, postea vero non teneri ad votum, non convinceretur illa ratione ; satis enim salvaret proprietatem voti conditionalis in illo voto quoad actum directe promi:sum. Contra hoc vero insto : quia qui sic vovet, non se obligat ex voto ad faciendum quantum in se est, ut peccatum illud vitet ; tum quia nec talis intentio est expressa, nec est ulla sufficiens ratio ad praesumendam illam; tum etiam quia alias ille absolute voveret vitare tale peccatum, quod plane falsum est. Et sequela patet, quia si ille faciat quod in se est, vitabit peccatum ; ergo si vovit facere quod in se est. virtute vovit absolute vitare. Sicut ergo non vovit peccatum illud vitare, ut supponimus, sed solam gratitudinem, si vitaret, ita licet illud non vitet, non peccabit contra votum; quando autem illud non vitat, voluntarie impedit conditionem ; ergo per hoc non peccat contra votum.
11. Tertia assertio : non est improbabile, eum, qui vovit religionem , si vitet peccatum, non violare votum, etsi ea intentione peccatum committat. — Unde dico tertio: non est improbabile eum, qui vovit religiosus fier , si tanto tempore tale peccatum evitet, non proprie trausgredi votum, etiamsi ex directa intentione peccatum illud committat, ne voto ligetur ; nihilominus tamen probabilius est ilIud esse contra fidelitatem, et contra pactum in tali voto inclusum, certiusque est in eo peccari gravius, irreligiose abutepdo tali voto. Declaro et ostendo priorem partem. Nam si recte pensetur illa conditio, magis ponitur ex parte Dei quam ex parte hominis, ita ut sit sensus, Si mihi Deus efficacem gratiam dederit, ut tale peccatum cum effectu evitem, hoc faciam ; haec autem conditio pendet ex beneplacito Dei; unde si de facto pecco, quacumque ratione aut intentione id faciam. non recipio a Deo gratiam efficacem ad illud peccatum vitandum ; ergo non impletur conditio ex parte Dei, ac subinde ego in hoc non pecco specialiter contra votum. Dices: per te stat, non per Deum, quod illa gratia non sit efficax. Respondeo de facto ita esse, potuisse tamen Deum facere ut per me non staret, et hac intentione factum esse votum, scilicet ad obtinendam a Deo gratiam talem, cui ego de facto non resisterem, et per quam Deus faceret ut per me non staret . quod ex sola ipsius voluntate pendet ; et ideo mihi non potest imputari quod conditio illa, prout in voto fuit intenta, non impleatur.
12. Quod autem illud votum ex se hanc intentionem, et non aliam includat, declaratur, quia intentio sic voventis non est obtinere a Deo gratiam sufficientem ad evitandum peceatum, si fecerit quantum in ipso est, quia jam habet omnem gratiam sufficientem ad evitandum peccatum, et si homo fecerit quantum potest cum illa, vitabit peccatum. Imo hanc gratiam semper ille homo habuit. quoties sic peccavit, et nihilominus per obligationem voti intendit obtinere majorem gratiam; ergo sensus illius conditionis est, Si Deus mihi dederit gratiam congruam, qua faciam quod in me est, et qua cum effectu evitem peccatum ; hoc enim est peculiare beneficium, cui gratum se fure promittit per tale votum, nam habere gratiam suftficientem commune est. At vero quoties ille non vitat tale peccatum, quacumqune intentione id faciat, non recipit tale beneficium, nec est in manu ejus facere, ut a Deo praeveniatur majori gratia quam suffhiciente; ergo non potest in eo peccare contra tale votum. Confirmatur, quia ex vi soiius voti non tenetur quis facere, quantum in se cst et debet, ad obtinendam a Deo gratiam specialem; tum quia alias obhgaretur ex vi illius voti ad orandum. et petendum talem gratiam specialem, et ad alia media, quod est praeter intentionem sic voventis. Tum etiam quia non posset humano modo cognosci, quando homo peccet contra tale votum; quia non potest constare homini an Deus deneget specialem illam gratiam propter indispositionem ejus, vel quia simpliciter non vuit dare illam. Solumque potest constare hominem de facto non resistere tentatiori, quia non vult cooperari gratiee quam recipit, quae solum est suffieiens, et pro illa sola non fit votum, ut ostensum est.
13. Denique qui sic vovet, non se obligat per votum illud absolute et simpliciter ad vitandum tale peccatum, quia non hoc promittit, sed solam talem grati animi ostensionem, si tale beneficium recipiat; ergo nec ohligatur per illud votum ad non peccandum tali intentione, et consequenter, licet id faciat, non agit formaliter contra intentionem voti. Probatur prior consequentia, quia non magis constat voluisse voventem obligare se ad hoc secundum per tale votum, quam a primum.
14. Approbatur communis resolutio.—Sed licet haec probabilia videantur, securior est sententia communis. Quia sincere et pure intelligendo tale votum, et pactum in illo inclusum, intentio voventis videtur fuisse bona fide procedere, et conari morali et ordinario modo ad vitandum illud peccatum, saliem non utendo fraude aut dolo. Unde licet verum sit, tale votum solere fieri ad obtinendam a Deo gratiam extraordinariam et peculiarem, et non tantum communem et sufficientem, et hominem sic voventem non obligari ex voto ad faciendum totum quod in se est, saltem videtur obligari ad non utendurn dolo et fraude, nec resistendum tam directe gratiae Dei. Declarat hoc Palaci. supra, non incommodo exemplo. Nam si Titius promittit Sempronio decem, si eum in domo sua visitaverit, et pos- tea jubeat fores occludi Sempronio venienti, contra promissionem agit Titius, quia in pacto erat tacite inclusum, ne illa vis vel fraus Sempronio fieret; sic ergo cum proportione in praesenti intelligendum est. Unde etiam constat certius esse, intentionem peccandi, ne obligetur voto, esse valde inordinatam et injuriosam voto ; nam qui sic peceat, abutitur voto, ut ex illo sumat delinquendi occasionem, et directe intendit peccare, ut resistat Spiritui Sancto, et ita praeter obligationem supra dictam augetur ex hac parte peccatum ex naturali obligatione non abutendi rebus divinis ad ipsius Dei offensionem. Et ita satis probatae sunt omnes partes assertionis.
15. Quarta assertio: votum patre conditionatun pendens ex conditione libera et quasi indifferente non violatur, etsi conditio non mpleatur. — Eceptio. — Dico quarto: quando votum est pure conditionatum, pendens ex conditione libera voventis, et quasi inaifferente, quia de se sine peccato fieri potest vel vitari, tunc censeo nec violari votum, nec peccatum aliud committi, non implendo conditionem mere voluntarie, et propter vitandam obligationem voti. Probatur primo, quia per tale votum non obligatur quis ad faciendum vel vitandum actum illum, quem sub conditione posuit: ergo quidquid in hoc faciat, non frangit votum. Antecedens patet, tum quia in forma sic vovendi hoc non continetur; non enim promittitur conditio, sed aliud, si conditio extiterit; tum etiam quia illa conditio non ponitur, in hoc tertio modo, ut sit occasio vitandi vel faciendi actum, sed solum ut suspendat obligationem exequendi votum ; ergo signum est, ideo aliquem sub tali conditione vovere, et non absolute, ut liberum illi postea sit implere vel non implere conditionem. Ut si ego alicui promitto, Si sacrum dixero, pro te offeram, non faciam contra promissum, si non dixero sacrum, ut constat ; idem est sisic promittam, Si domo exiero, in tuam ibo; quamvis enim libere me domi contineam, non ero infidelis. Imo, licet hac speciali ratione non egrediar, ne obliger ire in domum alterius, nihil agam contra promissum. Item si alteri sic promittam, Si veneris in domum meam, et ibi me inveneris, dabo tibi rem talem, et postea, sciens illum venire, domo egrediar, ne ibi me inveniat, non sum infidelis, nec ago contra promissum, quia non promisi illum expectare. Idem ergo est in praedicto voto conditionato; nam similis est conditio in illa posita, et eadem ratio in ea procedit. Estque optimum exemplum, si quis voveat hoc modo, Si in hac civitate per annum permansero, quotidie tantam eleemosynam faciam ; nam ille non obligatur voto ad ibi permanendum, ut constat; potest ergo libere vitare conditionem abeundo, et licet id faciat consulto, ut fugiat onus eleemosynae, non aget contra votum. Semper tamen habet locum exceptio, nisi de intentione promittentis aliud constiterit; nam hoc generale est: dicimus tamen ex vi talis modi vcvendi non posse colligi intentionem, nisi aliquod speciale verbum addatur, vel ipse vovens specialem reflexionem faciat.
16. Quinta assertio- in coto facto sub conditione dupendenti a alterius arbitrio, contra votum erit impedire vi aut fraude alterius consensum. — Dico quinto: quando votum fit sub conditione dependente a libero consensu et arbitrio alterius, sine alio respectu, tunc contra votum erit, per vim aut fraudem impedire liberem consensum vel dissensum ejus, non tamen erit contra votum, inducere illum ne consentiat, morali modo, et non injusto, procurando ne conditio impleatur. Ratio utriusque partis est, quia talis intelligitur esse intentio voventis, quantum est ex tali modo vovendi. Prior ergo pars probatur, quia qui vovet hoc facere, si Petrus voluerit, virtute constituit Petrum ut electorem suae obligationis; ergo virtute etiam se obligat ad relinquendam illi liberam optionem ; ergo si per vim vel metam illum cogat, ne conditioni consentiat, contra pactum et votum facit; nam in illo voto includitur pactum cum Deo expectandi liberam determinationem alterius, a quo pacto recedit per illam vim vel fraudem. Declaratur a contrario : nam si quis in eo casu cogeret Petrum per vim vel metum, ut praeberet consensum, et poneret conditionem, non censeretur impleta, eo quod merito intelligitur fuisse pendens a Petro suae libertati relicto: ergo ut servetur aequalitas et proportio, eodem modo intelligitur conditio ex parte voventis, nimirum quod relinquet liberam electionem Petro.
17. Ratio vero alterius partis est, quia precibus aut rationibus inducere alium, ad hanc partem potius quam illam eligendam, non est absolute contra liberam electionem ejus ; ergo ex hac parte hoc non repugnat tali voto. Aliunde vero materia illius voti non est de procurando ut talis conditio impleatur, nec etiam de non procurando ullo modo ne impleatur; nam ex vi conditionis non ostenditur talis intentio voventis ; ergo nisi aliunde de illa con- stet, non est ad hoc obligandus ex vi voti. Ut si filius voveat ingredi religionem, si pater licentiam dederit, dummodo se ostendat paratum ad ingressum, si pater concesserit, non peccabit contra votum, etiamsi ostendat desiderium ut pater non consentiat, nec de facto obligabitur ad ingressum, si de facto pater non consentiat. Itaque in hoc casu vovens non recedit a pacto incluso in voto, sicut in priori; nam, licet expectanda sit libera electio alterius, per illud genus inductionis non immutatue nec impeditur. Nam qui constituit rem in arbitrio alterius, non eo ipso oblizatur ad non petendum aliquid ab illo, vel al non ostendendum suum desiderium, vel quidpiam simile.
18. Sexta assertio : quid dicendum quando conditio constituitur dependens a consilio prudentis.—Sexto hinc constat, idem cum proportione dicendum esse, ubi conditio constituitur per modum prudentis consilii, si Petrus, verbi gratia, hoc judicaverit, etc. Nam tunc per fraudem vel dolun: inducere Petrum ad judicandum non expedire votum executioni mandare, plane est contra voti obligationem, et contra pactum in tali conditione inclusum. Nam qui vovet sub hac conditione, virtute vovet proponere Petro animum et votum suum, et plene illum instruere de circumstantiis personae, materiae et totius facti, et tunc stare libero et prudenti judicio ejus; ergo quacumque ratione vovens pervertat hoc judicium, contra votum agit. Si autem sine deceptione, vel occultatione veritatis, dum Petrum insiruit, simul ostendat affectum excusandi obligationem, et revera id desideret, non ideo frangit votum ; quia illud desiderium non est voto contrarium, quando nec excludit absolutam voluntatem implendi votum, si conditio impleatur, nec ratione illius fit aliquid ad impediendum injuste conditionem , sicut libro sequenti, in fine, dicemus non peccari per poenitentiam voti, quando non est observationi ejus contraria.
19. Septima assertio : conditio pendens ec causis naturalibus non obligat voventem simpliciter ad illam non impediendam. — Septimo dicendum est, quando conditio est tantum pendens ex naturalibus causis, non obligari voventem simpliciter ad non impediendum illam; obligari tamen ad bona fide procedendum, et non utendum extraordinaris, et praesertim illicitis mediis ad impediendum eventum ejus. Haec assertio cum proportione ad praecedentes posita est ; habet enim fere eam- dem rationem; nam, si quis recte consideret, effectus venturus per natnrales causas non ponitur ut conditio voti, quatenus ab eis necessario evenit, sed ut est aliquo modo contingens, alioquin inepta esset conditio. Est autem effectus contingens, id est, non necessario eveniens, vel quatenus provenit a voluntate divina, quae facile potest illum impedire, vel promovere, vel quatenus intervenire in eo potest voluntas hominis, et praesertim ipsiusmet voventis applicando activa passivis, vel ea removendo, vel eorum impedimenta. Quatenus ergo hi effectus pendere possunt a voluntate et industria voventis, procedit conclusio, quia reliqua non sunt in ejus potestate ; et ideo haec assertio fere camdem habet rationem cum aliis. Et declaratur in hunc modum: nam qui vovet aliquid sub tali conditione, non obligatur ad procurandum eventum conditionis, nec ad mutandum suum liberum et ordinarium operandi modum, ne conditio impediatur; nulla enim probabili conjectura potest haec obligatio vel intentio ejus voventi attribui ex vi talis voti, nisiipse aliter explicet suam voluntatem. Ut si quis vovit ingredi religionem, si Deus sa'utem concesserit, non ideo cogitur ex vi voti ad cavenda speciali cura impedimenta salutis; unde si excedat comedendo aut bibendo sine dolo aut fraude, non aget contra votum, etiamsi alias peccet contra salutem. Si vero id faciat ex industria et ,timore, ac poenitentia voti, procurando aegritudinem aut debilitatem, ne voto obligetur, videbitur profecto infideliter ac dolose agere contra pactum iu voto inclusum. Nam postquam fit sub tali conditione dependenter ex causis naturalibus, ut substant providentiae Dei, ab illa expectatur eventus; ut vero substant providentiae ipsius voventis, ita saltem expectatur, ut bona fide procedatur, et non ex industria, impediendo effectum. Et ita declarata et probata est tota conclusio, quae variis exemplis moralibus illustrari posset; sed dicta sufficiunt.
20. Ultima assertio : non oligatur vovens ad implendum votum non impleta conditione, etsi peccel non implendo illam.—Ulimo dicendum est, in his casibus nunquam obligari voventem sub conditione, ad implendum votum, non impleta conditione, etiamsi in impedienda conditione peccaverit. In hae assertione maxime dissentio a Richardo, et aliis, qui eum sequuntur, et dissensio est iu ultima parte, nam si conditio non evcniat, absque culpa voventis, omnes fatentur non oriri obligationem, et est res per se nota ex dictis, et a fortiori patebit ex dicendis. Probatur ergo illa pars primo, generali ratione, quia vovens non intendit se obligare nisi impleta conditione ad executionem rei promissa; ergo quomodocumque impediatur eventus conditionis, non nascitur obligatio ex vi voti; et aliunde ratione peccati commissi oriri non potest, quia votum non obligat ad recompensationem; ergo ex nullo capite dari potest talis obligatio.
21. Secundo explicatur distinguendo varios casus. Quia post non impletam conditionem ex culpa vorentis, vel conditio amplius impleri non potest, quia pro definito tempore vel actu posita erat, et jam occasio praeteriit: vel conditio habet tractum successivum, et potest postea impleri, licet pro aliquo tempore fuerit cum peccato impedita. In priori casu, copditione non impleta, votum jam obligare non potest ex vi formae suae, nec ex intentione voventis , nec ratione culpae praeteritae ; ergo nullo modo. Ut, verbi gratia, vovi ingredi religionem, si pater intra annum consenserit; postea doleo votum emissum, et ideo indebite procuro ut praetereat annus priusquam pater consentiat, et ita deinceps non potest impleri conditio; tunc ergo non potest obligare votum ex vi suae formalis obligationis, quia illa fuit suspensa per conditionem, et conditio cum effectu non fuit impleta. Imo semper est incertum an fuisset implenda, etiamsi pater suae libertati fuisset relictus. Nec etiam obligat ex intentione voventis, quia ipse nihil de hoc cogitavit, quin potius solum sub conditione consensit. Quod autem Richardus ait illum tunc cedere conditioni, falsum est; nam potius procurat non impleri ne obligetur ; ergo non vult cedere, sed potius vult obligationem semper esse conditionatam. Nec etiam tenetur ratione peccati commissi, quia solum fuit transgressio voti; transgressio autem voti non obligat ad executionem voti ultra priorem obligationem ejus. ut supra ostensum est, quia non obligat ad recompensationem.
22. In posteriori autem casu, quando conditio habet tractum successivum, et impleri adhuc potest, considerandum ulterius est an possit impleri intra tempus pro quo factum est, juxta exigentiam suam, vel justa primam intentionem voventis, vel non possit ulra illud impleri. Quando intra illud tempus impleri non potest, eadem ratio est quae in praecedenti casu ; nam esxtincta est obligatio voti, quia praeteriit tempus, cujus erat onus. Unde fit etiam ut conditio non impleatur formaliter, et pro eo tempore pro quo posita est ; ut verbi gratia, vovi ego jejunare hodie, si superiori placuerit, intendendo jejunium ut onus tantum hujus diei; si ergo hodie omittam consulere superiorem, et ideo non jejunem. licet crastino die consulam, et ipse declaret fntnurum fuisse contentum, et nunc esse ut alio die jejunem, non teneor; quia hoc non vovi, nec prior transgressio ad hoc me obligat, et eadem ratio est de omnibus similibus. ^t vero quando conditio potest intra tempus habile impleri, tune licet quis peccaverit impediendo ne debito tempore conditio posset impleri, postea tenebitur tollere impedimentum ; ut si vovi fieri religiosus, si pater consentiat, et procuro ut pater nesciat votum, peccare possum per nimiam dilationem ; nihilominus tamen non extinguitur obligatio, quia semper potest impleri conditio tempore habili. Nihilominus tamen etiam in eo casu non obligat votum ad religionem ante impletam conditionem, sed obligat vel ad tollendum impedimentum, vel ad faciendum quod ad ipsum voventem spectat in ordine ad eventum conditionis. Nam ad hoc obligat votum, non ut conditionatum est. sed ut est aliquo modo absolutum, ut supra declaratum est; semper ergo verum est, votum conditionatum non obligare ad executionem materiae promissae ante impletam conditionem.
23. Fit satis ad argumentum Richardi. — Ad argumenta autem Richardi, quatenus dictis obstare possunt, facile potest responderi. Et imprimis admittimus argumenta prioris partis, quatenus probant posse intervenire peccatum in impedienda voti conditione, si interveniat dolus et fraus, non tamen semper et omni modo, ut dixi, quia votum conditionatum ad hoc non obligat. Unde non semper est peccatum impedire executionem ejus, cum hoc non semper sit contra absolutam obligationem ejus. Ad rationem pro altera parte factam, jam responsum est negando minorem; nam qui fraudulenter impedit conditionem, non remittit illam, imo vult firmam permanere quoad suspendendam obligationem. Neque cap. Sicut ex terminis aliquid facit ad causam ; tum quia ibi est sermo de juramento promissorio absoluto ducendi quamdam in uxorem, in quo non incluaitur ut conditio, quod per jurantem non stet, sed est ipsa materia voti; tum etiam quia illa conditio semper poterat impleri tempore habili, quia vel promissio facta fuerat sine certo tempore, vel si additum erat certum tempus, erat ad differendam, non ad terminandam colutionem., Tum denique quia ibi est sermo de promissione humana, quae semel violata potest obligare ex justitia ad aliquam recompensationem, quod non ita est in voto; ex illo ergo textu nihil probatur.
24. Unde concludo, si quis vovit ingredi religionem, si per annum integrum a fornicatione abstineat, quacumque ratione, malitia, vel prava intentione non abstineat, licet forte peccet contra votum, postea non teneri ingredi, quia conditio non fuit impleta, nec ex peccato orta est obligatio absoluta, quam votum ipsum per se non induxit, ut satis declaratum est. Nec sequitur tale votum esse frustra; nam satis est quod obliget tum ad gratitudinem talem, si beneficium illud voventi conferatur, tum ad procedendum sine fraude et dolo, et consequenter ad peccandum, si aliter vovens se gerat, etiamsi ad recompensationem non obliget. In quo etiam non oportet aequiparari votum cum humana promissione, ut in exemplo supra posito ex Palacio; in illo enim et similibus intercedit injuria, eludendo promissionem, et occludendo fores; et ideo nascitur obligatio restituendi, quae respectu Dei locum non habet.
On this page