Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

An cessante causa voti ejus obligatio cesset?

CAPUT XVIII. AN CESSANTE CAUSA VOTI EJUS OBLIGATIO CESSET?

1. Ratio dubitandi. — Explicuimus voti obligationem, et quomodo incipiat, et quamdiu duret, per se loquendo, et quantum est ex parte voti; nunc videndum superest quibus modis cessare possit per se, seu ipso facto, absque actione extrinseci agentis directe auferentis illam, de qua in lib. 6 agendum est. Certum est autem voti obligationem non impletam non cessare pro tempore habili, nisi interveniente aliqua mutatione, nec posse auferri per solam mutationem voluntatis; oportet ergo ut vel ex parte finis, vel ex parte materiae mutatio intercedat. Finem autem hic causam appellamus, quia illa est praecipua, et quia ita loquuntur jura et Doctores, cum de donationibus et promissionibus agunt, et ut illam a materia voti distinguamns, de cujus mutatione postea dicemus. hatio ergo dubitandi circa positam quaestionem est, quia id, quod in principio impediret voti obligationem, sufficit ut postea votum non obliget (ut est axioma multorum Doctorum, quos infra referemus) ; sed in principio, quando votum fuit emissum, si non extitisset causa quae movit ad illud emittendum, votum non obligas- set, quia vel factum non fuisset, si vovens sciret defectum causae, velsi ex gnorantia, et falsa existimatione causae vovisset, eo ipso votum non obligasset ; ergo nec postea obligat. In contrarium vero est, quia si quis vovit religionem, ut paupertatem effugeret qua tunc premebatur, licet postea ditiorfiat succedendo in haereditatem, vel alio simili modo, nihilominus obligatur voto, juxta cap. Magnee, de Voto, et cap. Ex parte, 2, de Convers. conjugat.; ergo.

2. Prima sententia. — Tres sententiae possunt in hoc puncto referri. Prima simpliciter affirmans, cessante causa seu ratione voti, cessare obligationem ejus. Pro hac referri possunt Navar., in Summ. , capit. 18, n. 6; Sylvest., verb. Pactum , q. 4; Med., Cod. de hRestt., q. 24; Molin., tom. 2, de Justit., disput. 209, quatenus asserunt donationem, legatum aut promissionem non tenere, non subsistente principali causa ; ergo consequenter dicere debent non durare obligationem non durante causa. Videtur enim esse proportionalis ratio, licet oppositum doceat Anchar., in eapit. Magnae, de Voto, n. 13, inter illa duo distinctionem faciens. Probatur autem illatio, quia defectus causae principalis ideo impedit obligationem, quia resolvitur in conditionem, sub qua datur consensus, et non sine illa; sed eodem modo datur pro duratione obligationis; ergo eodem modo cessat obligatio, cessante tali causa. Nam ut dixi capite praecedenti, eadem est ratio de voto conditionato quoad primam obligationem, et quoad durationem ejus, ut deficiente conditione non subsistat, proportione servata.

3. Secunda sententia. — Secunda opinio absolute negat, cessante causa voti, cessare obligationem ejus. Ita sentit Gloss. 1, in cap. Magnuae, de Voto, verb. Ut v nires ; Hostiensis, in capit. Magne, de Voto, num. 10 et 11, et in c. Ez parte, 2, de Convers. conjugat., n. 10; et ibidem Anchar., num. 4, et ubi supra. Moventur ex iisdem juribus ; et quia votum non indiget alia causa praeter causam religionis ; ergo quacumque alia cessante valet. Tertia opinio distinguit inter causam finalem et impulsivam ; et de priori ait, cessante illa, cessare obligationem voti, propter rationes primae sententiae, et propter rationem dubitandi in principio positam. De posteriori vero ait, quamvis illa cesset, non cessare obligationem vori, propter dieta jura, quae de hac causa aperte loquuntur ; et quia haec causa non est de substantia, nec carentia ejus impedit con- sensum, ut probat etiam ratio dubitandi in secundo loco posita. Et confirmari hoc solet, quia cessante fine adaequato et principali legis, cessat obligatio legis, non autem cessante fine tantum impulsivo, ut suppono ex materia de Legibns. Ita Panorm., in d. c. Magnuae, n. 14, et in d. cap. Ez parte, 9, n. 8; et ibi Cardin., n. 5; Anton., n. 14; Sylvest., Votum, 2, q.8; Angel.. Votun, 3, n. 5, et generaliter de hac distinctione videri potest Tiraquell., in tract. Cessante causa, limit. 1, a principio.

4. Atque haec sententia est vera, si membra illius distinctionis convenienter explicentur, in quo paululum immorandum est. Et primo videndum est quid intelligatur nomine causae finalis in praesenti puncto. Quidam enim ex dictis auctoribus per causam finalem explicare videntur generalem finem voti, qui est, ut votum sit de re quae Deo placeat, et cedat in cultum ejus. ita videntur explicare Panor., Sylvest. et alii. In quo sensu manifestum est, quotiescumque cessat causa finalis voti, cessare obligationem ejus; nam perinde est ac si dicatur, si res promissa ita mutetur, ut incipiat non placere Deo, votum jam non obligare, ut si ex licita fiat illicita, et ex bona et honesta, fiat vana et indifferens. Et ratio est, quia ibi jam non cessat tartum eausa, sed etiam materia capax obligationis voti. Item quia votum nunquam esse potest vinculum iniquitais aut vanitatis , neque in suo fieri, neque in suo conservari, ut sic dicam; et similiter neutro modo potest obligare ad alhquid quod Deo non placet. Et hac ratione, qui vovit jejunare hodie, si per superiorem prohibeatur , cessat voti obligatio. Item qui vovit non ingredi domum ubi habebat occasionem peccandi, ablata occasione, cessat votum, quia jam illa res est indifferens, et impertinens ad Dei cultum ; ergo quoties cessat hic finis universalis voti, cessat ejus obligatio. Dicitur autem cessare hoc modo , quando observantia voti vel fit illicita, vel vana et omnino impertinens ad cultum et honorem Dei. An vero idem sit dicendum, quoties ex parte voventis est occasio impediendi majus bonum, vel alicujus mali, dicemus in capite sequenti.

5. Superest vero difficultas juxta banc interpretationem : nam vel non est universalis nec adaequata, et sic non declarat sufficienter quando, cessante causa voti, cesset obligatio ejus ; vel si doctrina est adaequata. est creditu difficilis In hoc autem posteriori sensu illam sententiam declarat Angel., num. 5, dicens, in omni voto finalem causam esse, ut placeat Deo, et reliquas omnes esse impulsivas, unde infert, aliis cessantibus, non cessare obligationem voti. Quod etiam sensit Anchar., d. cap. Magnae, n. 13. At hoc modo falsa plane videtur sententia ; tum quia finis proximus ac per se primo intentus non potest dici causa tantum impulsiva, ut distinguitur a finali, nam est propriissimus finis, et dans speciem actui ; tum etiam quia falsum est dicere, cessante hoc fine, non cessare obligationem voti, nam saepe sufficit ut cesset finis particularis, ad hoc ut cesset obligatio voti. Ut, si quis vovit dare Petro pauperi quotidie tantam eleemosynam propter indigentiam ejus, si ille fiat dives, cessat obligatio voti , quia cessat finis particularis subveniendi indigentiae illius, licet fortasse non cesset finis universalis, quia forte posset illa elargitio fieri studiose, ita ut placeret Deo. Clarius exemplum est, si quis vovit peregrinari pro salute amici, et amicus moriatur ante inchoatam peregrinationem, non obligatur voto , etiamsi peregrinatio per se posset Deo placere. Item si promisi redimere Petrum captivuni, et antequam possim implere votum , ipse fugiat , non teneor amplius voto, nec obligor dare illi in eleemosynam pretium redemptionis, licet fortasse placeret Deo, quia illud non vovi.

6. Quonam fine cessante cesset voti obligalio. — Dico ergo nomine causae finalis in praesenti, intelligendum esse, non tantum remotum finem, sed etiam illum qui est proximus, et est proprium motivum actus promissi , et quasi dans speciem illi. Est enim advertendum, quod, licet finis generalis voti sit colere Deum, non tamen est ille finis proximus cujuscumque voti ; quia non per omne votum intendimus colere Deum eisdem rebus, sed in uno per observationem castitatis, in alio per jejanium, in alio per tale opus misericordiae, et sic de aliis. Dico ergo, causam propriam et finalem cujuscumque voti non esse cultum Dei in communi, sed ut exercendum per talem actum virtutis, qui a vovente promittitur et intenditur, et ita ad causam propriam, et per se voti pertinere motivum illud, quod constituit talem actum in. tali specie virtuus; ideoque cessante hoc fine, sine quo non potest esse actus ejus virtutis, cujus promissus est, cessare etiam obligationem voii. Quod intelligendum semper est de fine operis, non de fine operantis. Hoc probant exempla adducta, quibus addi possunt alia ; hac enim ratione, qui vovit jejunium, si non potest, non tenetur eleemosynam dare, etiamsi foret placita Deo ; imo si non potest a carnibus abstinere, non tenetur ad aliud genus abstinentiae, quod non sit jejunium, licet posset illud servare, et Deo placeret. Item qui vovit religionem in tali monasterio principaliter, si claudatur illi janua, quia non recipitur, et ideo cesset propria causa sui voti, non tenetur alibi ingredi, licet id fortasse esset placitum Deo.

7. Et ita sumitur haec sententia es D. Thoma, quaest. 88. art. 3, ad 2 Et in simili declaravit eam Medin., Cod. de Restit., quaest. 214, S Corollarie, cum sequentibus, ubi dicit contra Angel., verb. Restitutio, 1, num. 8, eum, qui simulando sanctitatem legatum obtinuit, teneri ad restituendum, quando principalis et finalis causa donationis est sanctitas. Deinde objicit ex Angelo, quia relinquens tale legatum habet pro principali fine Deum, non sanctitatem talis personae, et respondet Deum esse causam remotam principalem, proximam vero esse conditionem sanctitatis, quae ponitur esse in persona, ut in ea et per eam honoretur Deus; et ideo cessante causa illa proxima, non tenere legatum. Quod convincit exemplo ab omnibus recepto de fingente paupertatem, quam non habet; quidquid enim illo titulo accipit, tenetur restituere, quia illa fuit proxima per se causa donationis, qua cessante non tenebit donatio. Ita ergo in votis et promissionibus judicandum est. Et quoad hoc idem est de valore voti a principio (de quo supra dictum est) et de duratione obligationis ejus. Est autem ratio, quia cessante illa causa finali deficit intentio voventis, quia deficit proprium ac principale motivum ejus. Item quia si attente consideretur, etiam deficit materia propria talis voti, quae erat eleemosyna, jejunium, vel quid simile: deficiente autem materia, obligatio cessat, nec tenetur quis aliam substituere alterius rationis, ut supra dictum est, quia illam non vovit. Denique ille finis est quasi objectum intrinsecum talis actus , et ideo cessante illo, cessat obligatio.

8. Quid intelligendum nomine cause impulsive. — Ex quo infertur, nomine causa impuisivae intelligendum esse omne aliud secundarium motivum, quod non est intrinsecum actui promisso, nec pertinet ad proximum ac per se objectum ejus, sed adjungitur ex parte voventis ad impellendam voluntatem ejus. De qua causa impulsiva diximus alibi esse finalem, quod in rigore philosophico verum est, quia non impellit nisi mataphorice, et per modum finis ; est tamen finis secundarius, et quasi accidentarius respectu talis operis; et ideo alter finis intrinsecus vocatur causa finalis quasi per antonomasiam, et hic vocatur causa impulsiva, ut ab illa distinguatur. Potest etiam sic declarari, quia prior causa, quae simpliciter finalis dicitur, est finis non solum actus vovendi, sed etiam actus promissi, et quasi specificans illum; et ideo simpliciter dicitur finis voti non tantum active, sed etiam passive (ut sic dicam), id est, actus quo voveo, et quem voveo. At vero causa, quae impulsiva dicitur, est finis actus vovendi, non vero actus promissi; et ideo non simpliciter finis appellatur. De hac ergo causa clare loquuntur jura in dicto capite Magne, et dicto capite Ez parte, et d. capite Dudum, de Convers. conjugat., cum negant cessare voti obligationem, tali causa cessante. Hoc etiam convincunt exempla supra adducta. Adde saepe contingere, causam impulsivam esse iniquam, et nihilominus supra ostensum est votum esse validum; ergo tunc non solum obligabit cessante fine impulsivo, sed etiam necesse est illum cessare, ut votum possit honeste impleri.

9. Ita ergo explicata causa impulsiva, clara etiam est altera pars tertiae sententiae. Quia cessante tali causa, permanet principale motivum, et tota materia voti, et honestas ac utilitas ejus in ordine ad divinum cultum; ergo non est cur tunc cesset obligatio voti. Dices posse cessare, quia de intentione voventis fuit nolle obligari, cessante illo fine, etiamsi esset secundarius, et tantum impulsivus. Respondeo, nos hic per se loqui, et ex vi talium finium et causalitatum ; si tamen ponatur operans ita limitasse intentionem suam, tunc votum erit quasi conditionatum respectu talis conditionis, seu causae, et ex illa parte cessabit, cessante condivione. Oportet tamen ut haec intentio voventis sit expressa et formalis, vel saltem ita virtualis, ut sit aliquo modo actualis, juxta ea quae capite sequenti dicemus, et in superioribus etiam dictum est. Necesse est etiam, ut de illa sufficienter constet; nam in dubio praesumi non potest, cum sit valde extrinseca et accidentaria.

10. Objectio. — Solutio.— Dices : interdum in actu promisso conjunguntur plures honestates, quae per se primo videntur sumi ex objecto ; quid ergo dicendum erit, si altera tantum earum cesset? Ut, verbi gratia, promisi dare eleemosynam clerico pauperi, et intuitu misericordiae, et intuitu religionis; interim fit dives, et cessat ratio eleemosynae ; cessabitne votum, cum non cesset ratio religionis? Respondeo, tunc fere necessarium esse recurrere ad intentionem voventis, quae vel ab ipso explicanda est, vel ex verbis, quibus votum fuerit conceptum, poterit conjectari. Nam si quis dicat, Voveo subvenire tali clerico necessitatem patienti, certe videtur omnino respexisse ad misericordiam, quae licet plus moverit conjuncta religioni, tamen videtur principaliter movisse, et circumstantiam persona tantum fuisse impulsivam. Si autem voveat dare tali ecclesiae pauperi calicem, quia respectu loci sacri ron solet principaliter movere paupertas, sed religio, ideo verisimilius est religionem ibi esse causam principalem et circumstantiam paupertatis fuisse impulsivam; et ideo hac sola cessante, non cessare tale votum. At si dicat, Voveo restituere tali loco pio rem talem, quae sua est, vel illi debetur ; si postea constet non esse suam, nec deberi, non obligabitur, quia verbum restituendi limitavit honestatem justitiae, ut primario intentam, licet religio potuerit etiam impellere ; et per haec de aliis judicandum est.

11. Manente causa motiva vcti manet obligatio, licet omnis impulsiva cesset. — Ultimo colligo ex dictis, quod licet votum habeat plures causas impulsivas, et illae omnes cessent, si finalis et intrinseca permaneat, obligationem voti non cessare, quia illa sola est ex qua per se pendet consensus, et consequenter substantia voti. Et eadem ratione, e contrario, si finis praecipuus deficiat, licet plures impulsivae causae durent, non obligabit votum, quia deest propria materia talis voti, ut declaratum est. Nam cessante fine principali, cause impulsivae non potuerunt inducere ad actum ejusdem rationis, et consequenter neque ad idem genus voti, seu obligationis; ut autem inducant novam obligationem, oportet ut novum votum fiat: neque vero potest contingere ut votum habeat plures causas impulsivas, et nullam finalem propriam ac principalem, quia non potest dari intentio voventis, quae non habeat aliquod proprium motivum, et quasi specificativum sui actus; illa autem est causa finalis propria et proxima; ergo non potest dari votum cum sola causa impulsiva sine finali. Et ideo cessat alia comparatio et quaestio, quae moveri solet, si causae motivae sint plures, an, cessante una tantum, cesset obligatio voti; si enim hac quaestio supponat illas causas esse solas, supponet falsum, quia non possunt omnes causae esse impulsivae; si vero praeter eas datur causa finalis et propria, sive una impulsiva cesset, sive utraque, parum referet, si finalis duret, ut dictum est. Contingere autem potest ut omnes fines sint intrinseci operi, verbi gratia, de se indifferenti, et tunc respiciendum est quis illorum respectu voventis fuerit praecipuus, et quasi proprium motivum, et ad illum applicanda sunt omnia quae diximus, et ad cognoscendum illum conjecturae adductae applicandae etiam sunt. ( Quando vero res manet dubia, et durat aliquis finis honestus propter quem servari pctest votum, servandum est, juxta ea quae in ultimo capite hujus libri dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18