Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

An ex mutatione materiae cesset interdum obligatio voti?

CAPUT XIX. AN EX MUTATIONE MATERIAE CESSET INTERDUM OBLIGATIO VOTI?

1. Duplex voti impedimentum. — Triplex gradus mutationis in materia voti.— Primus. — Duplicia solent esse impedimenta voti: quaedam antecedentia, alia subsequentia dici possunt. Priora sunt, quae antecedunt votum, et impediunt ne recte vel valide fiat, de quibus in primo libro dictum est. Posteriora vero sunt, quae contingit oriri post votum emissum, de quibus nunc dicendum est. Constat autem apud omnes, aliquando posse ex hoc capite cessare voti obligationem per se, et sine necessitate dispensationis. Loquimur autem in his omnibus de voto simplici, seu pure, et secundum se, seclusa solemnitate ; nam quae ad votum solemne, ut tale est, pertinent, in proprium locum reservamus. Difficulta: ergo est in assignanda regula ad cognoscendum quando tale sit impedimentum, seu, quod idem est, quando tanta sit mutatio materiae, ut ad hoc sufficiat ; nam hujusmodi impedimenta ex mutatione materiae maxime oriuntur. In qua re tres gradus mutationum distinguere possumus. Primus est, quando tanta est materiae mutatio, ut actus promissus non possit honeste fieri. Et tunc manifestum est cessare obligationem voti, imo resultare obligationem non servandi votum, quia votum non obligat ad rem illieitam, et quia non potest Deus colt per actum turpem. Exempla sunt, si res antea concessa postea prohibeatur : si votum, quod antea poterat ex propriis bonis impleri, jam non possit nisi ex alienis, et similia.

2. Secundus. — Secundus gradus est, quan- do materia ita mutatur, ut, licet non fiat turpis, desinat tamen esse honesta illo genere honestatis, quod fuit principaliter intentum et promissum, et tunc etiam cessat obligatio voti; reducitur autem ad cessationem causae, ut patet ex dictis in capite praecedenti, ubi sufficientia exempla posita sunt. In hoc autem casu, licet votum non obliget, non tamen datur obligatio non servandi illud, per seloquendo. Quamquam potest in praesenti accommodari distinctio supra de juramento tradita ; nam potest intelligl observatio voti, vel formalis, vel materialis. Formalis est, quando actus fit ad obligationem voti observandam, et haec fit impossibilis, eo ipso quod cessat obligatio voti, quia repugnat impleri obligationem, quae non est. Materialiter autem impleri dicitur, quando fit actus materialis, qui erat promissus, non ad satisfaciendum obligationi, sed ex quadam abundantia voluntatis, quia vult homo id facere quod promisit, licet non teneatur; et tunc si actus ipse honeste fieri possit, et ita fiat, clarum est licitum hoc esse et laudabile.

3. Tertius. — Quae requirantur ad valorem voti ex parte voventis. — Tertius gradus mutationis est, quando in actu promisso non deest honestas , nec motivum proprium et principale per votum intentum ; aliunde vero magna mutatio facta est in circumstantiis materiae, quibus longe difticilius ad observandum votum redditum est. Circa hanc ergo mutationem solet assignari reguia, mutationem illam auferre obligationem voti jam facti, et validi, quae, si in principio fuisset, impediret ne fieret. Ita D. Thomas, 4, d. 38, q. 1, art. 3, q. l. ad 1; et ibi Supplem. Gabr., quaest. 1, art. 3; Palac., disp. 1, circa concl. 3; Cajet., 2.2, q. 88, art. 3, dub. 2, circa ad 2, et ibi alii; et Sot., d. lib. 7, q. 1, art. 1; Ant .9D tit. 10, c.6, 8$5; Sylvest., Fotum, 2, q. 11, etJaramentum, q. 13, verb. Pactumn, q. 4; et ibi Angel., n. 4, et ibi alu Summistae, et verb. Votu ; Navar., c. 19. n. 39, et c. I8. n. 7; Cordub., in Summa Hispana, q. 141, punet. 2. Et ex Canonistis, Archid., in c. Qui bona, 11, q. 1, n. 4; et sumi potest ex eodem in c. IVon solum, 32, q. 8, licet ibi scrupulose loquatur. Habet etiam Panor., in c. 1, de Voto, n. 4; Anton., in c. Quemadmodum., de Jurejuran., n. 2, et alii. Ut autem haec regula exponatur , duo distinguenda sunt necessaria ex parte voventis ad valorem voti, scilicet , potestas et voluntas : potest ergo intelligi illa regula, vel de mutatione facta in objecto voti in ordine ad potestatem voventis, vel in ordi- ne ad voluntatem, et in utroque sensu habere potest veritatem , licet in priori majori explicatione indigeat.

4. Prima assertio: mutatio in materia voti, in ordine ad potestatem voventis sufficiens in principio ad illud irritandum , sufficit postea ad obligationem tollendum.—Dico ergo primo: quandocumque tanta fit mutatio in voto ex parte materiae ejus in ordine ad potestatem voventis, ut in principio esset sufficiens ad ad impediendum valorem ejus, suffhicit etiam postea ad tollendam ejus obligationem. Haec regula satis nota est ex dictis, sumiturque ex l. Pluribus, 140, S Ft si placeat, ff. de Verb. obligat., ubi dicitur, extingus obligationem, si in eum casum inciderit a quo incipere non polest. Licet ibi aliquae limitationes assignentur, quae ad nos nunc non spectant , quia cadunt in illam regulam, quatenus intelligi potest de casu in quo obligatio incipere non potest jure; sic enim in aliquo casu fortasse conservatur et defenditur obligatio jam imposita, in quo non permitteretur imponi. In praesenti autem intelligitur regula de impossibili et jure et facto. Et sic, sicut probatum est supra, votum de re impossibili non obligare nec valere, ita clarum est, quoties decursu temporis fit impossibilhs observatio voti, cessare obligationem ejus, tum quia Deus nullo in tempore obligat ad impossibile ; tum quia etiam lex desinit obligare, quoties fit observatu impossibilis ; tum praeterea quia in omni voto subintelligitur conditio: Si potuero, vel, Quamdiu poiuero, ut supra ostensum est; tum denique quia votum licet uno momento fiat, extenditur simul ad totam materiam futuram , et ad omnes actus, qui in virtute illius postea exercendi sunt ; ergo totam illam materiam respicit ut possibillem, et haec est prudens intentio omnium voventium ; ergo eo ipso, quod materia fit impossibilis, votum non oblgat.

5. Primum corollarium : impedimentum in materia voti perpetuum votum aufert. — Atque hinc sequitur primo, si haec impotentia, sive impedimentum unde illa provenit, sit perpetuum, extinguere et omnino auferre votum ; si vero sit temporale, solum suspendere, seu differre obligationem. Ratio utriusque partis clara est, quia impedimentum talem inducit excusationem , qualem impotentiam affert ; impedimentum autem perpetuum affert impotentiam simpliciter , et ideo simpliciter aufert votum. Voco autem impedimentum perpetuum cum proportione, omne illud, quod durat pro toto illo tempore, pro quo votum pote- rat obligare; ut, si votum sit de uno tantum actu pro certo die faciendo, ita ut sit onus proprium illius diei, et pro illo die occurrat impedimentum, extinguet votum. Si vero sit votum pro certo tempore cum termino posito ad finiendam obligationem, si impedimentum duret toto illo tempore usque ad ejus terminum, omnino etiam auferet obligationem. Si autem votum sit indefinitum , vel usque ad terminum positum tantum ad differendam solutionem et terminandam dilationem , tune oportet ut impedimentum sit absolute perpetuum, ut votum extinguere omnino possit. Itaque oportet (ut ita dicam) quod impedimentum sit adaequatum voto quoad durationem, ut illud prorsus extinguat. At impedimentum temporale non potest extinguere votum ; nam si cesset impedimentum, statim resurget oblgatio, cum tamen votum de novo non fiat ; praeexistebat ergo et durabat, sed pro tunc excusabatur vovens ratione impedimenti. Et hoc modo dicitur obligatio illa suspendi vel differri per talem mutationem, juxta c. Quod super his, de Voto, et quae ibi notantur. Unde licet voto, verbi gratia, de templo aliquo aedificando intra certum tempus, superveniat impedimentum impotentiae et paupertatis durans pro toto illo tempore , suspendit obligationem pro eodem ; si tamen postea perveniatur ad pinguem fortunam, urgebit obligatio. Sicut etiam in debitis civilibus contingit, S ult , Inst. de Actioni., et sumitur ex l. ult., ff. de Action. emp., etc.. ubi etiam significatur, impedimentum temporale differre obligationem, non auferre, quia non reddit solutionem simpliciter impossibilem, sed pro tunc. 6. Secundum corollarium : idem dicendum est de impedimento adequato vel inadequato in muteria voti, quod dictum est de tempore. — Secundo infertur, quod dictum est de impedimento adaequato vel inadaequato quoad tempus, intelligendum esse quoad materiam voti ; nam si impedimentum sit adaequatum, sive totale, aut integrum, ita ut totam materiam reddat impossibilem , integre etiam excusabit aut extinguet votum ; si autem solum ex parte impediat, quoad aliquid excusabit. Quoad partem vero possibilem semper obligat votum, quando , videlicet , materia divisibilis est , et singulae partes separatae eamdem retinent rationem et capacitatem obligationis , quia tale impedimentum non excusat, nisi propter impotentiam , et ideo non plus excusat quam afferat impotentiae. Quae est doctrina communis, D. Thomae, d. art. 4, ad 2; et Cajet. ibi, et in Summa, verb. Votorum omissio. De qua videri possunt dicta lib. 2, c. 2; nam qua ibi diximus de valore voti, quando a principiu est de re impossibili, habent eamdem rationem cum proportione de duratione obligationis ejus. Et idem dicendum est de dilatione ; nam quod integre impleri non potest intra praescriptum terminum, si potest ex parte, non est differendum quoad illam partem, quando commode dividi potest, et contrarium non constat de intentione voventis ; haec enim conditio semper subintell'igenda est. Supererat autem explicandum an haec regula intelligenda sit tantum de impossibili simpliciter, vel etiam de difficili, quod in sequenti regula simul explicabitur.

7. Tertium corollarium: mutatio materie in voto, sive sit voluntaria, sive involuntaria, si est supradicta, tollit obligationein voti.—Tertio infero, conclusionem procedere, sive mutatio illa fuerit voluntaria, sive involuntaria, et sive fuerit praevisa, sive non, ac subinde sive fuerit cum culpa, sive absque illa ; etiamsi oppositum sentiat Abbas, in c. Licet, de Voto. Ratio est, quia in hac materia culpa praecedens non relinquit obligationem faciendi recompensationem, sed tantum poenitentiam, et postea non excusat culpa praecedens, sed impotentia praesens. Exempla sunt, si quis habens votum castitatis duxit uxorem ; non enim peccat reddendo, licet peccaverit mutando statum. Item si quis habens, verbi gratia, votum peregrinationis, quod in episcopatu vel alio simili officio implere non potest ; nam, licet peccaverit acceptando munus incompossibile ante votum impletum, si commode poterat, postea nihilominus a nova culpa excusabitur, nisi tale sit votum, ut pro illo implendo relinquendum sit munus etiam episcopale, juxta cap. Per tuas, de Voto, de quo infra suo loco dicetur. Dixi autem: Sà commode potest, quia tanta potest esse necessitas vel occasio acceptandi statim Episcopatum, vel quidpiam simile, ut non detur locus implendi votum, et tunc excusari potest quis a culpa, tam faciendo mutationem ( quia non creditur habuisse intentionem se obligandi cum tanto rigore, et pro tali opportunitate, juxta statim dicenda ), quam postea non implendo propter impossibilitatem, si absoluta sit. Nam si tantum sit conditionata, ut verbi gratia, quia factus episcopus non potest longam peregrinationem facere sine licentia Papae, tunc tenebitur illam petere ; et si denegetur, tunc excusabitur, quia votum manet irritum.

8. Mutatio materie, quae non reddit impossiLilem observantiam voti, non tollit illius obligationem. — Duplex mutatio quee accidere potest in voto. — Dico secundo : si mutatio facta non reddit absolute impossibilem observationem voti, non sufficit ad tollendam obligationem , etiamsi talis sit, quod, si a principio extitisset, homo non vovisset, nisi etiam moraliter credatur non fuisse ad illum statum extensam intentionem voventis. Prior pars communis est, ut constat ex Cajet., Soto, Navar., et aliis locis citatis; Armil., verb. Votu, n. 11, quos omnes moderni sequuntur. Et declaratur, ac probatur. Nam illa mutatio dupliciter accidere potest : primo ex parte ipsius voventis ; secundo, ex parte ipsius voti, vel circumstantiarum ejus. Ex parte item voventis potest accidere variis modis: unus est ex parte intellectus, qui nimirum, postea multa cogitat, quae antea non cogitavit , et si cogitasset, forte averterent ejus voluntatem, vel etiam quia, licet de difficultate cogitaverat , non erat expertus, postea vero per experientiam longe aliter illam apprehendit. Et haec mutatio sine dubio non sufficit ad obligationem tollendam, quando non includit igaorantiam vel errorem circa substantialia voti, quia non excludit verum et absolutum consensum in tale objectum, alias nulla esset firmitas in humana obligatione, sive in voto, sive in quocumque alio contractu humano. Unde hic locum habet, quae de voto per errorem vel ignorantiam facto diximus supra, 1l. 1, c. 10. Nam eadem est ratio de inceptione , et conservatione obligationis, ut proxime disi.

9. Alio modo potest accidere haec mutatio ex parte voluntatis voventis, quia cum vovit, erat bene affe.tus ad talem personam, cui ex voto promisit eleemosynara: postea vero intercessit dissensio aliqua, vel occasio aversionis, aut odii, quae si praeextitisset in principio, non vovisset. Et haec etiam mutatio non suffticit, dummodo illa persona pauper semper sit, quia illa dispositio est extrinseca voto, et non abstulit verum consensum, nec postea extrahit actum promissum ab objecto illius consensus. Denique hinc etiam fit ut, licet aliquis post votum castitatis se fragilem experiatur, et saeepius cadat, ac sentiat vinculum illud sibi non prodesse, nihilominus voto obligatur, nec per se cessat, donec per dispensationem auferatur, ut est communis doctrina. Ratio autem est, quia tota difficultas provenit ex sola dispositione subjecti, cooperante libera voluntate ejus. Accedit, quod si in hiscasibus daretur li- centia non servandi votum tamquam non obligans, infinita mala et scandaia provenirent.

10. Objectio. — Dices: si homo ille interrogaretur in principio cum vovit, an vellet obligari pro tempore talis occasionis, vel si talis mutatio eveniret, responderet se nolle; ergo de facto non se obligavit pro illo tempore, sed quasi sub conditione vovit hoc facere, si talis mutatio non eveniret. Hac enim conjectura utuntur auctores , praesertim Canonistae et Summistae, et in promissione humana illam habet Armilla saepe verb. Pactum, n.2, et verb. Juramentum, n. 35; Angles, q. de Voto, art.2, difficult. 3, concl. 5. Unde infert, quod si tempore promissionis erant amici, et tempore adimpletionis inimici, non obligat promissio, neque si tempore promissionis erat ditior quam tempore adimpletionis.

11. Solutio. — Respondeo imprimis, conditionalem illam: homo interrogaretur in principio, non vovisset. valde incertam esse, et insufficientem ad effectus morales, quia homo non obligatur, sicut nec meretur uec demeretur ex his quae vellet, si hoc vel illud ei occurrisset, sed ex his quae vult secundum ea quae illi repraesentantur, quando deliberate vult. Unde parum refert quod fortasse nollet, si jam vovit, sicut de casu majoris experientiae et advertentiae diximus. Falsum auiem est, voluntatem illam esse conditionalem, eo quod forte mutaretur voluntas, si aliud eveniret; nam qui resistit tentationi praesenti, absolute resistit, licet fortasse non resisteret, si esset major tentatio ; et qui proponit, nemini malum inferre, absolute proponit, et non tantum sub conditione, nisi ei fiat injuria, licet fortasse, si de facto fieret, mutaret propositum. Itaque conjectura illa non est sufficiens, nisi in casibus explicandis in sequenti puncto, et ita sunt limitandi dicti Doctores, vel non est admittenda eorum regula. Exempla autem illa, quae adducit Angles, sunt valde incerta, et maxime tam generaliter proposita. Nam primum de mutatione amicitiae in inimicitiam in promissione humana fortasse aliquid facit, in voto autem nihil ; quia votum fit Deo, et non nitiwur in humana amicitia vel gratitudine. Imo nec inter homines est tam indefinite accipienda. Quid enim si promissor fuit causa inimicitiaa , numquid propterea non obligabitur promissione, et fructum ex sua malitia reportabit ? Itaque in tantum id poterit habere locum, in quantum promissarius per injuriam vel ingratitudinem fit indignus promisso. Quod item promittens fuerit ditior in tempore promissionis, non satis est nisi tanta fuerit mutatio, ut moralem impotentiam inducat.

12. Differentia. — Declaratur secunda pars assertionis, quia obligatio voti pendet ex intentione voventis ; ergo si intentio non fuisset extensa ad talem rerum statum, ad quem per mutationem perventum est, tunc votum non obligabit. Quod mutatio talis esse possit, patet, tum quia in promissione humana ita contingit, ut docuit D. Thomas 2. 2, q. 110, art. 3, ad 5, ex Seneca, lib. 4 de Benef., c. 34 et 35; tum etiam quia unusquisque censetur promittere prudenti modo, et cum debitis conditionibus ; ergo tanta potest esse rerum mutatio, ut licet non sit res facta impossibilis simpliciter, nibilominus non credatur homo vovisse aut promisisse, nisi sub illa tacita conditione, nisi res ad talem vel talem statum pervenerint. Itaque in hoc est notanda differentia inter hanc partem et praecedentem , quod juxta praecedentem conditio non fuit posita, nec intellecta in objecto voti, quando votum fuit factum , sed ponitur quoad actum vovendi, si fieret, posita hac vel illa conditione, et talis conditio non mutat votum, prout factum fuit, nec facit quominus extendatur ad materiam promissam, etiamsi de facto occurrat illa conditio. At vero in hoc posteriori puncto conditio subintelligitur actu vel virtute posita in materia voti, ei quia posita est ad terminandam vel excipiendam obligationem voti, ideo si per mutationem impletur talis conditio, eo ipso cessat voti obligatio, et ita videntur interpretandi Doctores allegati.

13. Que mutatio sit sufficiens in materia voti, ad judicandum quod vovens intentionem se obligandi non haberet. — Jam vero exphcandum superest quomodo cognoscetur mutationem esse sufficientem ad judicandum, non fuisse intentionem voventis, se obligare pro tali casn, vel tacite apposuisse talem conditionem, Nisi hoc acciderit. Aliqui enim solum casum impotentia admittunt, quia extra illum nulla conjectura potest esse certa, et in re incerta videtur securior pars eligenda ; in praesenti autem votum est certum, intentio autem est dubia et incerta, et ideo tutius est adhaerere voto, ut absolute faetum est. Vel saltem aiunt, quod, licet inde sumatur sufficiens causa dispensationis, vel interpretationis quod votum non obliget, non licebit illam facere propria auctoritate, sed superioris. Sicut in lege humana, licet interdum occurrat casus qui per epiikiam praesumitur non comprehennsus in lege ex intentione legislatoris, nihilo- minus non licebit propria auctoritate talem interpretationem facere , saltem dum patet aditus ad superiorem. Alii, praeter casum impotentiae, solum putant sufficere mutationem illam, in qua ita cessat causa intrinseca et principalis voti, ut cesset etiam materia, et actus non censeatur sub objecto voti comprehensus; quia haec etiam exceptio est clara, reliqua sunt incerta.

14. Sed nihilominus major aliqua moralis excusatio et latitudo admittenda est; nam in promissione humana secundum Senecam, D. Thomam, et omnes, admittitur, et Dcus non est magis rigidus exactor, praesertim quia licet bomines promittant Deo, promittunt ut homines, et juxta conditionom humanam. Accedit quod etiam in promissione jurata admittitur talis interpretatio, ut expresse habetur incap. Quemadmogum, de Jurejur., et supra suo loco traditum est; ergo idem erit in voto. Praeterea juvat illa regula juris, quod in generali concessione non veniunt, quae in specie proposita verisimiliter non esset quis concessurus, c. In generali, 18, de Regul. jur., in 6, c. Si HEpiscopus, de Poenit. et remiss., ubi non solum propter impotentiam, sed etiam propter conjecturatam intentionem, seu limitationem intentionis, generalia verba concessionis limitanda dicuntur ; idemque censent omnes de verbis obligationis ; idem ergo erit in voto. Quaerit autem Glossa, in d. eap. 7n generat, quomodo scietur quae sint illa specialia, quae sub generali concessione non comprehenduntur. Et respondet hoc cognosci posse, ex impossibili, vel inhunana aut dura separatione. Ita ergo in praesenti dicere possumus, non solam illam mutationem, quae reddit observationem voti absolute impossibilem, sed etiam illam, quae reddit inhumanam vel nimis duram, tollere vel suspendere obligauonem; quia non solent homines, regulariter loquendo, se tam graviter obligare. Prudenti ergo judicio opus est. Unde Cajetanus, 2. 2, q. 113, dub. 4 :Oportet (dicit) considerare supervenienlia impedimenta, et conferre cum re promissa. et collatione facta, quod recta tunc ratio suadet, pensatis conditionibus locorum, personarwm, temporum, el negotiorum, honestum emegu. Loquitur autem de promissione generatim; est autem eadem ratio de voto, et ideo eadem regula potest hic cum proportione applicari.

15. Indicia ad colligendam et limitandam intentionem voventis.—Denique nonnulla indicia in particulari assignare possumus, quae sint quasi regulae ad colligendam hujusmodi iutentionem voventis, et limitandam illam. Unum est, quando per mutationem res ad eum statum perveniunt, in quo leges humanae non solent obligare, quia non censentur ohligare cum tanto rigorc, et ideo communiter sic intelliguntur. Ut si quis vovit jejunium, et aegrotet, excusabitur quoties aegritudo sufficeret ad excusandum ab obligatione praecepti ecclesiastici, et sic de aliis: quia haec duo vel aequiparantur in obligatione, vel certe semper praesumitur quis, in hujusmodi voto voluisse se obligare juxta ecclesiasticam consuetudinem. Aliud indicium est, quoties exceptio vel limitatio potest prudenter fundari in aliqua juris regula, vel ad illam reduci, ut, verbi gratia, quando potest reduci ad illud principium, quod sub generali clausula non continentur specialia ; nam si in particulari facta mutatione insurgit specialitas sufficiens judicio prudentum, et de illa non fuit cogitatum, habet locum benigna interpretatio, quod paulo inferius excmplis exponemus. Tertia regula seu indicium sumi potest ex communi hominum consensu et consuetudine; nam si per mutationem homo constituatur in eo statu, in quo non solent homines talia onera sibi imponere, verisimile est non habuisse voventem intentionem se obligandi pro illo eventu. Ut cum quis habens superflua, vovet facere eleemosynam quotidie, et pervenit ad statum in quo vix habet necessaria ad statum, non est censendus voluisse se obligare pro illo statu; quia non solent homines talem obligationem sibi imponerc in simili statu, nec tunc votum prudens fuisset; praesumitur autem quis prudenter vovisse. Sic etiam (ut referunt) aiebat Victor., qui in juventute promisit ingressum religionis, et distulit usque ad senectutem, licet antea peccaverit, ex tunc posse excusari a peccato, non solum quando jam est omnino ineptus, vel quando constat nullibi esse recipiendum, sed etiam quando religio facta esset notabiliter gravior, et praeter communem usum hominum est ad illam obligari pro illa aetate.

16. Objectio. — Solutio. — Sed objiei potest contra hanc partem assertionis, quia vorum a principio factum cum talibus circumstantiis validum esset ; ergo multo magis sia principio validum fuit, postea obligabit cum iisiem circumstantiis. Conscquentia patet, tum ex regula D. Thomae , quod illa mutatio tolht obligationem voti, quae a principio valorem ejus impediret ; tum etiam quia eadem est ratio initii et conservationis. Antecedens autem patet ex iisdem exemplis ; nam si quis in senectute voveat religionem, obligabitur, etc. Hespondetur distinguendo primum antecedens. Potest enim sumi servata proportione et aequalitate in omnibus, vel variata disposiuone voventis. Et priori modo falsum est quod assumitur ; posteriori autem modo, nulla est illatio. Declaro singula: nam si supponamus in principio voventem nihil considerasse de tali cireumstantia, vel statu rerum, quia vel nondum erat, vel, si erat, ipse non advertit, sed ignoravit, sic faisum est assumptum. Nam si ille status rerum non erat, non censetur comprehensus sub generali intentione, ut declaratum est ; si autem erat, et ignorabatur, perinde est, quia intentio universalis ita non extenditur ad casum specialem ignoratum, ac si non existeret, ut saepe dictum est. At vero si status ille jam erat, et fuit consideratus, et nihilominus homo emittit votum , jam non tantum in generali, sed etiam in speciali intenditur, et promittitur talis materia etiam pro tali statu. Et hoc modo, qui in senectute vovet religionem, obiigatur quantum est ex se, quia in particulari id intendit ; et idem est si pauper voveat eleemosynam, nam juxta suam paupertatem in particulari censetur vovere. Inde vero nihil potest inferri, quia longe alia est intentio, ut constat. Et haec doctrina sumitnr ex Panormit., in cap. Licet, de Voto, num. 13.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19