Caput 20
Caput 20
Duae dubitationes ex praecedenti doctrina corollarie expediuntur.
1. An cotum obliget in articulo mortis vel gravis jactura. — Ut doctrina praecedentis capitis veluti duobus exemplis magis declaretur, libet duo brevia et ordinaria dubia ex principiis positis definire. Primo igitur ex dictis resolvitur dubium, an votum obliget in casu necessitatis, vel extremae, ut in periculo mortis, et simili, vel gravis, ut cum discrimine magnae jacturae, vel in temporalibns bonis, vel in fama, vel in statu et honore, vel in saIute, aut corporis incommodis. Videtur enim ex dictis sequi in hujusmodi eventu et necessitate votum non obligare, quia tunc observatio voti est moraliter impossibilis, vel adeo difficilis, ut nemo intentionem habeat obligandi se ad voti observationem cum tanto dis- crimine. Confirmatur, quia in his materiis, a lege positiva ad votum, licitum est argumentari; sed lex positiva non obligat in casu necessitatis, unde habetur regula juris : Quod no est licitum in lege, necessitas facit justum, quia necessitas non subjacebit legi, ut dicitur in capite 2, de Obser. jejun.; ergo idem est in voto, ut infert Gloss. ultim., in dicta regula juris 4, et ibi Panorm., n. 2, simpliciter et sine restrictione dicens, non frargere votum, qui illud propter necessitatem non servat. Confirmatur etiam a simili de juramento promissorio, quod etiam voto aequiparatur; at qui ob necessitatem non implet tale juramentum, non est transgressor illius, ut sumitur ex cap. Quaerelam, de Jurejur., ibi : Non necessitate, sed voluntate, ubi Glossa et Doctores id notant, et multa allegant. Quae etiam congerit Selva, de Jurejur., 3 p.,,q. 1, n. 13 et 14, ubi in hoc votum juramento aequiparat. Sumitur etiam ex Glossa 2, in c. Si vero, de Jurejur., ubi Panorm., n. 2, eamdem aequiparationem facit. Sequitur Anton., 2 p., tit. 10, c. 6, verb. Secundus casus. Idem tere Turrec., in cap. JVon solun, 32, q. 8, n. 3; Gerson., in Regu. moralib., c. de Gula, Alphab. 24, Littera X. Potestque probari ex eodem : tum quia in utroque includitur illa conditio: $ potuero, vel, Si commode potuero, intelligendo illud commode, secundum prudens arbitrium; tum etiam quia alias votum esset temerarium, neque Deo censendum esset acceptum pro tali eventu.
2. In contrarium vero apparet, doctrinam hanc non posse universaliter defendi. Primo, quia in multis casibus vota obligant etiam cum periculo mortis. Vulgaris casus est ce lege Carthusianorum abstinendi a carnibus; nam multi censent voto obedientiae confirmari, et ideo obligare etiam in extrema necessitate. Alius casus est, si quis voveat curare infirmos perpetuo in hospitali ; nam obligatur etiam cum periculo vitae, et sic de aliis. Secundo est a priori ratio, quia tale votum potest esse gratum Deo; quia non tenetur homo semper conservare vitam speciali diligentia, nec fugere omnia mortis pericula; ergo potest saepe votum hoc esse gratura Deo, et non temerarium, ut aiebat Panormitanus. Unde in tali voto non necessario includitur illa conditio, Si potuero, subintelligendo commode, seu sine : tali periculo, quia votum ipsum obligare potest ad subeundum illud periculum. 3
3. Resolutio prioris dubii.— Breviter tamen dicendum est, aliud esse vovere generaliter, nulla facta speciali reflexione, nec habita speciali intentione circa tale periculum; aliud vero esse vovere ex intentione formali vel virtuali comprehendendi talem casum. In praesenti loquimur priori modo, et sic procedent omnia priori loco adducta, et generalis regula, quod, facta tali mutatione, seu occurrente tali necessitate, votum non obligat, nisi ex certis conjectüris constet aliam fuisse intentionem voventis. Objectiones autem in contrarium procedunt in casu, in quo satis constat aliam esse intentionem voventis. In quo imprimis requiritur ut intentio sit rationabilis et prudens, quia non est licitum homini sine causa prodigere vitam suam, vel salutem, nec tale votum esset Deoc placitum. Non est tamen duhbium quin interdum possit esse honestissimum votum, et magnae perfectionis, ut probat ultima ratio facta. Item, quia lex humana potest interdum obligare cum discrimine vitae, ut nunc suppono. Item lex naturalis ad hoc saepe obligat ; potest autem fieri votum de observatione cujuscumque legis. Item saepe est opus supererogationis et consilii, ut non recedere ab infirmo, quantum expedit ad teurationem vel consolationem ejus, etiamsi contagium timeatur, et aliquando est opus magnae charitatis se morti exponere ne alius pereat; omne autem tale opus potest sub votum cadere
4. Non est ergo dubium quin possit votum obligare cum periculo mortis, quando illud est rationabile et intentum, et tale videtur esse votum serviendi hospitali sine limitatione, seu juxta morem ejus in omni occasione. Alius vero casus de Carthusianorum statuto valde controversus est ab auctoribus, ut videre licet in Panormitano, Anton., 3elva, et Gerson., locis citatis, et aliis, cum quikus de hoc puncto late disputat Vasquez 1. 2, disp. 162; ego vero id nunc omitto, quia revera Carthusiani non habent de hoc speciale votum, sed statutum, in quo non dicitur, ut etiam in extrema necessitate carnes non comedant, sed consuetudine ita servant et interpretantur statutum, et ideo non spectat ad hunc locum, sed de illo dicemus tractando de statu religioso, et in particulari de sacra illa religione.
5. An qui vovit jejunare omnibus seatis ferüis obligetur ad jejunandum etiam in die Natalis Domini, si incidat in tali feria. — Secundo, principaliter potest expediri dubium in hac materia frequens, an qui vovit jejunare simpliciter omnibus feriis sextis, obligetur ex voto ad jejunandum etiam in die Natalis Domini, quando in feria sexta incidit. Supponi- mus enim, si quis ex voto specialiter id vovit, vel si vovendo generaliter habuit intentionem se obligandi etiam pro illo die, obligari ex voto juxta caput ult., de Obser. jejun., quia licet Ecclesia non prohibeat comedere carnes illo die, non tamen prohibet ab illis abstinere; et ideo tale votum validum est. Dubium ergo solum est, quando fit generaliter votum sine advertentia ad casum illum, an votum nihilominns obliget etiam pro illo die. Quidam simpliciter affirmant, quia illa circumstantia mere est accidentaria respectu talis voti; ergo non obstante illa, obligat votum pro tali die. Probatur consequentia : quia occultatio seu ignoratio extrinsecarum circumstantiarum non tollunt voluntarium, et alias votum fuit generale, et sine limitatione; ergo. Ita tenet Palud., in 4, dist. 38, q. 4, n. 26, et in hanc partem inclinat Panor., in cap. ult., deObser. jejun., loquens de voto abstinendi a carnibus in sexta feria. Et plane idem sentit Gloss. 1, ibi, fundaturque in generali principio, quae generaliter et sine conditione promittuntur, generaliter etiam absolute esse implenda. Sentit Sylv., verb. Jejunium, in fine; tenet Vasquez 1. 2, disp. 30. cap. 4.
6. Alii contrarium simpliciter defendunt, quia sub generali promissione non veniunt illa, quae si specialiter essent proposita, verisimiliter non essent intenta; tale autem est jejunium illius diei, quia est praeter generalem consnetudinem Ecclesiaee, et ita cireumstantia illius diei, licet non faciat votum involuntarium proprie loquendo, facit non voluntarium, seu non volitum quoad illum diem. Et ita tenet Molin.. tom. 2, de Just., disp. 2712. quia non intelligitur ordinarie vovens comprehendisse illum diem, nec voluisse singularis esse, nec onerosus familiae suae. Et hoc ipsum sentit Joan. Andr., dicto cap. ult., de Obser. jejun., et eamdem rationem significat dicens, qui sic vovet, solum intendere illas sextas ferias. in quibus Ecclesia praecipit abstinere a carnibus. Nec est contemnenda ratio (quidquid ibi dicat Panormitanus), tum quia, licet abstinentia a carnibus sit in praecepto, potest etiam voveri ; tum etiam quia vovens jejunare, non tantum vovet abstinentiam a carnibus, sed etiam formam jejunii. Videtur autem qui sic vovet, non addere hanc formam sua voluntate, nisi supposita necessitate abs tinendi a carnibus, vel quia ideo videtur illum diem potius vovere quam alium, vel quia non vult esse in hoc singularis, vel certe quia licet in peculiarem observantiam passionis Domini id faciat, non vult excludere laetitiam Natalis. Et in hanc partem inclinat Azor, 1, tom. 1, lib. 11, c. 20; et Jacob Zoechus, in tract. de Jejuniis, num. 76.
1. Mihi videtur res satis dubia, et ideo cum votum sit certum, et jus commune magis illi faveat, tutiorem partem esse sequendam. Claritatis vero gratia, aliqua in particulari adverto. Primum, distinguendum esse de voto abstinendi a carnibus, vel de voto jejunandi; item de voto quasi continuo totius temporis, vel de sexta feria in speciali ; et de perpetuo voto vel temporali. Qui ergo vovet nunquam comedere carnes, sine dubio illum etiam diem comprehendit, ut bene dicit Panormitanus, quia plane movetur ex aliqua superiori et gcnerali ratioue, et quia in hoc sensu solent talia vota vel statuta fieri. Si autem vovit abstinere a carpbus sextis feriis, consideranda est occasio : nam si id vovit, quia solebat frangere abstinentiam illam, ad se corrigendum, vel quia versabatur inter haereticos, ut sese in observatione ecclesiastica confirinaret, sic recte interpretabimur, solum vovisse abstinentiam illam, ad se corrigendum, prout observatur communiter ab Ecclesia, quia ad hoc tantum ducit intentio. Quamvis oppositum doceat Abbas in illo casu, quia alias ( inquit) eotum esset inutile; sed hoc non sequitur, ut ex dictis constat. Si tamen sine aliqua speciali occasione hoc vovit solum ex devotione, vel alia simili, videtur voluisse obligare se simpliciter, et sine exceptione, et ad hoc maxime emisisse votum.
8. Auctoris judicium in hoc dubio.—CQnuando autem votum est de jejunio, si esset de perpetuo, et quasi continuo jejunio, idem dicendum esset propter eamdem rationem. Item si sit de solis sextis feriis, tamen sit absolute pro tota vita perpetuum, etiam videtur comprehendere omnes sine exceptione. Nam illa circumstantia non adeo immutat jejunium , ut faciat casum specialem. Quod videtursupponi in dicto capite ultimo, nam excipit vota, et statuta regularia ; intelligit autem de statutis, non solum quae prohibent in universum usum carnium, nec solum de his quae specialiter disponunt ut in illo casu jejunetur, sed quae simpliciter disponunt ut omnibus sextis feriis jejunetur, ut omnes exponunt. Ergo eodem modo intelligit alteram partem de voto, et non judicat de illo casu, ut de speciali, sed ut comprehenso sub generali clausula. Item quando votum est generale de tota vita, jam ibi comprehenditur casus ille, quia necesse est ut durante vita interveniat , neque oportet ut hoc ipsum in speciali cogitetur , quia in nullo voto necessarium hoc est. Denique si votum est pro uno vel pro altero anno, et in eo accidit casus ille omnino impraemeditatus, tuncres est magis dubia, et probabile satis est posse tunc voventem excusari, maxime quando cir cumstantiae personae aliquo modo favent ; vel : saltem dicendum est, et sine scrupulo, posse voventem conformari secundae sententiae. Ego tamen semper consulerem sequi priorem , ut- j pote communiorem, et magis juri conformem, ac securiorem.
On this page