Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER QUINTUS DE VITITS SEU PROCATIS VOTO EJUSQUE OBLIGATIONI CONTRARIIS.

Quibus modis peccetur contra votum. — Que requirantur ad honestatem voti. —Explicuimus omnia, quae ad intelligendam voti naturam et obligationem necessaria visa sunt ; nune oportet ut de peccatis voto contrariis disseramus ; hoc enim necessarium est ad perfectionem doctrinae moralis : nam, licet fere omnia superioribus libris tractata moralia sint, tamen non satis applicantur ad mores, nisi modi peccandi in tali materia in particulari tradantur. Et ideo haec consulto separatim tractanda reservavimus, ut distinctius et facilius comprehendantur, et usui esse possint. Optimoque ordine in hunc locum cadit haec disputatio, priusquam de modis, quibus vota auferuntur, tractemus, quia voti ablatio ad hoc ordinatur, ut culpa et peccatum in iilo non observando excusetur. Duobus autem modis, in genere loquendo , peceari potest circa votum , scilicet, vel male vovendo, vel violando votum, quia duplex intelligitur in voto obligatio : una, quasi antecedens ipsum votum, et obligans ut debito modo fiat ; alia, ex voto ipso resultans, ut impleatur. Contra priorem peccari potest in voto faciendo ; contra posteriorem , contra votum jam factum. Et de utroque modo peccandi dicendum est. Ad honestatem autem voti duo requiruntur, scilicet, modus fidelis ct prudens vovendi, et materia debita, et ita possumus duos modos peccandi in vovendo considerare , qui faciles sunt ex dictis, et ideo illos prius breviter expediemus ; postea circa proprias votorum transgressiones immorabi mur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum