Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quando et quam graviter peccetur in vovendo modo indebito.

CAPUT I QUANDO ET QUAM GRAVITER PECCETUR IN VOVENDO MODO INDEBITO.

1. In modo emittendi votum, aliquid requiritur ex parte intellectus, et aliquid ex parte voluntatis, et ob utriusque defectum potest peccari in vovendo, et ita variis modis potest in hoc peccari, licet non aeque graviter, quod per sequentes assertioues breviter explicabitur.

2. Prima assertio : vovere temere et sine delita consideratione aliquod peccatum est. — Dico primo: vovere temere et sine debita consideratione, ac deliberatione intellectus, aliquod peccatum est, raro autem erit mortale, nisi ratione alicujus gravis et moralis periculi, cui homo se exponit. Prior pars supponitur ab auctoribus, quorum aliqui requirunt exactam et accuratam considerationem, ut vctum obliget ; alii requirunt illam saltem ut debito modo fiat. Ratio autem est, quia votum est gravissimus actus religionis, et gravem inducit obligationem ; ergo postulat prudentiam et magnam considerationem , ut recte fiat; ergo temere vovere non fit sine culpa. Confirmatur primo : quia vota temeraria , qua facilitate fiunt, eadem violantur ; ergo non ita fiunt sine aliqua culpa. Confirmatur secundo: quia temere jurare peccatum est, ut supra vidimus; ergo et temere vovere. L autem altera pars et tota assertio comprehendatur , adverto, si tanta sit indeliberatio in vovendo, ut excludat usum libertatis completum et humanum, tunc non fieri votum validum juxta supra dicta, et ita non peccari tunc in emissione veri voti; nihilominus tamen illam voti invalidi prolationem non esse sine aliqua culpa ex parte actus; quia nomen Dei frustra, et in vanum, ac subinde irreverenter assumitur; culpa autem illa non poterit esse mortalis, quia, ut supponitur, deest libertas ad mortale peccatum sufficiens; erit ergo venialis, et tanta potest esse inadvertentia, ut omnem culpam excuset.

3. De qua deliberatione hic sit sermo. — Vovere sine debita considerat ione ordinarie venialis culpa est. — Quando sit peccatuu mortale vovere sine delita consideratione. — Conelusio vero maxime intelligitur, quando non deest advertentia sufficiens ad valorem voti, tamen intra gradum illum parum est considerata; et tunc culpa consistit in nimia praecipitatione voluntatis (ut sic dicam) , quamvis sit libera. Non est autem facile gradum et mensuram hujus culpae praefigere, quia pendet ex circumstantia personae , gravitate negotii, et similibus conditionibus. Dico tamen ordinarie hunc lapsum esse venialem ; tum quia ipsemet defectus majoris advertentiae ordinarie non cogitatur, nec advertitur; tum etiam quia cum votum et intentio ejus de se sint bona, ille defectus prudentiae videtur esse per excessum in affectu ad tale bonum, qui valde excusabilis est. Unde per hoc non fit gravis injuria Deo per se loquendo, nec rehgioni; erit ergo venialis culpa. Aliquando vero propter talem praecipitationem homo se exponit periculo vovendi aut illicita, aut impossibilia, vel mutandi postea facile voluntatem , et non implendi votum ; et tunc dico ratione periculi posse votum esse peccatum mortale, si periculum advertatur, vel facile adverti possit, ut contingit, quando homo expertus est, ex tali facilitate vovendi similia incommoda solere incurrere ; tunc enim voluntarie se exponendo illi periculo, peribit in illo.

4. Secunda assertio : vovere ficte, vel quoad substantiam, vel quoad obligationem voti, peccatum est, non tamen mortale, per se loguendo. — Dico secundo : vovere ficte in substantia voti, id est, in ordine ad ipsam voti obligationem et subsistentiam, atque adeo sine animo vovenui aut se obligandi , peccatum est , non tamen est rmortale, per se loquendo, id est, secluso contemptu, scandalo, injustitia, et aliis accidentalibus incommodis. Prior pars per se clara est; tum quia talis fictio non fit sine aliquo mendacio ; tum etiam quia ibi nomen Dei in vanum assumitur : sic enim juramentum cum simili fictione prolatum peccatum esse, supra ostensum est. De posteriori autem parte dubitare quis potest, quia illa fictio non videtur esse sine gravi irreverentia Dei, juxta illud: Displicet ei infidelis et stulta promissio. Nam votum sic factum conira fidelitatem esse videtur, et satis stultum. Nihilominus vera est etiam illa pars, quam supponunt Soto et Victoria, et Angles, capite sequenti referendi.

5. Et ratio est, quia votum non potest esse sic fictum respectu Dei, sed tantum respectu hominum; ergo per illud necDeofit gravis irre- verentia , nec hominibus gravis injuria, per se loquendo; ergo non est, per se loquendo, peccatum mortale. Antecedens declaratur, quia cum substantia voti consistat in actu interno, quem Deus intuetur, si fit, vel videt carentiam ejus, si revera non fit, nemo potest esse tam stultus, ut intendat tingere votum respectu Dei; nam hoc esset intendere Deum decipere, quod sine manifesto errore et haeresi cogitari non potest: si quis autem illo errore laboraret, gravissime peccaret , illum profitendo; illa vero est circumstantia alterius rationis a fictione, de qua nunc tractamus. Igitur votum non fingitur respectu Dei, sed respectu hominum. Jam igitur probatur consequentia quoad priorem partem , quia nolle vovere per se non est peccatum ; ergo velle proferre verba vovendi cum nolitione vovendi , non est gravis injuria Dei, quia per talem abusum talium verborum non violatur fidelitas erga Deum, quia ubi non est promissio, nec infidelitas reperitur ; nec decipitur Deus etiam ex intentione et affectu voventis, ut ostensum est; neque fit aliquid directe contra aliquod divinum attributum ; soIum ergo est vanus quidam et fictus usus nominis Dei, qui per se non continet gravem injuriam. Et confirmari potest haec pars ex his, quae de juramento promissoro et ficto diximus superiori tractatu, lib. 3, cap. 17, ubi ostendimus, si Deus non afleratur exterius, ut testis mendacii (nam in hoc specialis cernitur deformitas propter pravum usum jurementi cum fictione jurandi), non peccari mortaliter; idem ergo erit in voto; nam est eadem ratio, quia per hanc fictionem nulla falsitas Deo tribuitur, nec alia gravis injuria irrogatur.

6. Vovere ficte quando sit peccatum mortale? — Altera vero pars illius consequentis facile probatur, quia mendacium illud inclusum in tali fictione per se non est perniciosum respectu homirum , sed potest esse vanum mendacium, aut officiosum. Ut si quis ficte voveat ad evadendam violentiam cogentium ad vovendum, aut si quis inventus in adulterio ficte voveat religionem ut dimittatur. Si autem contingat talem fictionem fieri cum detrimento proximi, erit grave peccatum contra justitiam; sed illam vocamus malitiam per accideas, ut revera est respectu virtutis religionis, quam respicit votum. Idemque est de malitia scandali aut contemptus, ut per se constat. Aliquando etiam potest adjungi malitia mortalis ex parte materiae voti, ut capite sequenti dicam ; tamen illa est per accidens ad malitiam fictionis, de quam nunc tractamus , etiamsi utraque sit contra religionem. Denique adverto, potissimum accidere mortalem malitiam in hoc genere fictionis in votis solemnibus, vel quae fiunt in assumptione status religiosi, quia in ea fictione magna fit injuria religioni, et consequenter etiam Deo et Ecclesiae, et vix separari potest gravissimum scandalum. Ad quid vero postea teneatur qui cic finxit, dicemus in materia de statu religionis; nam in caeteris votis simplicibus talis fictio nullam obligationem postea relinquit, nisi cavendi scandalum, et proximi injuriam.

7. Tertia assertio : vovere sine proposito servandi votum, vere et ex animo factum, mortale peccatum eeést em suo genere. — Dico tertio: vovere ficte quoad executionem voti, id est, sine proposito servandi votum vere et ex animo factun quoad substantiam ejus, peccatum est mortaie ex suo genere. Haec assertio communis est. Et probatur, quia non implerc votum est peccatum mortale ex suo genere: ergo propositum non implendi est mortale peccatum ex objecto suo; ergo vovere cum tali proposito est peccatum ejusdem generis. Non intelligo tamen ibi esse duo peccata, sed unum, quia in voto illo sic facto una est malitia, quae tota derivatur ab illo proposito. An vero tale peccatum possit esse veniale ex levitate materiae, pendet ex alia quaestione de transgressione voti, quam infra tractabimus. Qualis enim fuerit transgressio voti in materia levi, tale erit propositum illius. Videtur autem peculiaris deformitas addi, quando simul conjungitur vera promissio cum proposito non implendi, quia videtur magis directe ac formaliter contemni Deus, ad quem directe votum dirigitur, et quem latere non potest animus voventis. Sed nihiloininus, secluso contemptu formali, non erit tale votum peccatum mortale , si ex parte materiae transgressio non sit futura peccatum mortale. Quia quod propositum illud simul concipiatur cum ipso voto, vel postea, non multum auget gravitatem , et ille modus vovendi potest oriri non ex contemptu, sed ex inconsideratione aliqua cum alio affectu vel passione. Denique aliqui limitant hanc assertionem , quando materia voti est peccaminosa, etiamsi peccatum mortale sit, de quo dicam in capite sequenti.

8. Quarta assertio : vovere propter pravum finem est peccatum contra religionem. — Dico quarto : vovere propter pravum finem peccatum est contra religionem. Conclusio intelligitur de fine voti, non de fine materiae, juxta distinctionem supra datam ; nam quando vo- tum fit de actione propter pravum finem intenta seu exercenda, tunc relatio voti ad finem est materia voti, et ita pertinet ad modum peccandi declaranduin capite sequenti. Hic ergo sermo est, quando votum ipsum fit ex pravo motivo; et ita evidens est assertio, quia prava intentio ccrrumpit actum de se bonum , et illum malum reddit, ut ex 1. 2 suppono ; idem ergo est in actu vovendi. Insurgit vero quaestio , an tunc in illo voto duplex sit malitia, una illius speciei, cujus est pravus finis; alia contra voti religionem. Quae dubitatio licet in omni actu ex genere suo bono, et malo ex pravo fine, locum habeat, specialem rationem dubitandi in praesenti habere videtur propter reverentiam debitam Deo, cui votum fit. Videtur enim esse irreverentia Dei illi aliquid promittere, intendendo pravum finem, et abutendo voto, quod ad ejus cultum referendum est, tanquam medio ad pravum finem consequendum. Et ita profecto censeo esse in tali modo vovendi malitiam irreligiositatis praeter malitiam propriam pravae intentionis, ut vanae glcriae, vel ambitionis, aut vitii similis.

9. Malitia contra rehgionem, que est in vovente praco fine, venialis est. — Addo vero illam malitiam , quae specialiter est contra rcligionem, venialem videri, etiam si contingat, intentionem talis finis in sua specie esse peccatum mortale. Ut si quis profitcatur religionem militarem intentione indigne obtinendi dignitates, vel captandi majorem libertatem, peccabit quidem mortaliter in ea intentione contra justitiam ; tamen contra religionem in male vovendo non videtur specialem malitiam mortalem committere specie distinctam , quia supponimus fileliter promittere animo servandi quae promittit, quae per se honesta suut, et honeste postea fieri possunt. Unde prava illa intentio in ordine ad cultum Dei non videtur gravem injuriam continere, nisi contingat pravam intentionem in vovendo esse contrariam obligationi voti, ut si quis, vovendo solemniter castitatem, intenderet habere majorem libertatem et commoditatem ad luxuriandum. llla enim intentio redundaret in voti infidelitatem animo et proposito conceptam, et ex hac parte esset peccatum mortale, ut jam dictum est. Praecise vero spectaudo habitudinem ad finem pravum, et malitiam mreligiositatis inde resultantem, illa venialis est; actus vero absolute consideratus erit peccatum mortale, aut veniale pro qualitate intentionis. Nam si in fine fuerit gravis turpitudo, erit peccatum mortale ; si levis, erit veniale, ut per se notum est. Poterat autem hic quaeri an finis temporalis, et inferioris ordinis, quamvis non malus, sit pravus in ordine ad votum, propter illum emittendum. .Sed hoc in lib. 2 satis explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1