Caput 2
Caput 2
Quale peccatum sit vovere materiam deo indignam?
1. Semper esse peccatum vovere Deo malteriam incapacem obligationis. — Possumus in hac quaestione generalem regulam constituere, semper esse peccatum vovere Deo materiam incapacem obligationis voti, nisi inadvertentia vel ignorantia excuset. Probatur primo, quia actus ille est imprudens et irrationabilis, quia ut minimum est otiosus et inutilis. Secundo, est contra reverentiam Deo debitam, quia offertur ei aliquid quod ei placere non potest, quod est illi quodammodo illudere. Tertio, censeri potest, tale votum superstitiosus cultus; nam per illud res inepta ad divinum cultum, ad Deum honorandum usurpatur.
2 Primum corollarium : peccatum est vovere aliquid quod nequit impleri. — Ex qua regula sequitur primo, esse peceatum vovere aliquid quod impleri non potest. Sumitur ex D. Thoma , d. q. SS8, art. 2, quatenus dicit stultum esse vovere id, quod est necessarium esse vel non esse. Quod enim impleri non potest, necessarium est non esse, ac subinde impossibile est esse; ergo stulte vovetur; ergo non sine peccato vovetur. Idem sumitur ex eod., q. 89, art. 7, ubi docet esse peccatum jurare facere aliquid, quod praevidetur fieri nou posse; eadem autem ratio est de voto. Tradunt etiam Navar., c. 12, n. 38; et Angel., Votumn, 2, n. 9. Ratio clara est ex proposita regula, et rationes pro illa factae possunt hic applicari.
3. Veniale esse vovere quod nequit impleri, st votum fiat bona fide. — Sed hoc peccatum mortale est aut veniale ? Navarrus enim supra abstracte loquitur, et rem amplius non declarat; Angelus autem dicit esse peccatum mortale, nisi ignorantia seu existimatio de potestate implendi excuset, vel nisi aliqua conditio possibilis subintelligatur, qua subsistente, votum servari posset ; nam, licet postea non - subsistat, et ideo votum impleri non possit, nullo, si probabilis fuit existimatio; vel saltem sine mor:ali, si imprudenter factum est votum. Dico tamen, si bona fide quis voveat, et sub ratione ac intentione honesta, raro in hoc committi peccatum mortale. Quia fieri non potest ut quis ex animo voveat facere, quod scit non posse facere. in quo est notanda differentia inter votum, et juramentum; nam facile potest quis jurare ex animo, et ex absoluta intentione jurandi, quamvis sciat sibi non fore possibile id facere, quiá potest quis scienter jurare falsum; nam velle sic jurare, non est velle aliquid impossibile. Non sic autem est de voto, quia non potest quis efficaciter velle facere impossibile, aut se obligare ad impossibile; et ideo non potest vere et ex animo vovere id, quod novit esse impossibile. Unde si sic voveat, erit fictum votum, et sine animo se obligandi, quae est culpa alterius rationis, de qua supra dictum est. Solum ergo accidere potest ut aliquis sic voveat cogitans sibi esse possibile, quod re vera non est, et tunc quamvis haec cogitatio sit ex levitate animi concepta vel ex ignorantia voluutaria, non videtur gravis malitia, quando alioquin bona est intentio; quia ille error non videtur redundare in gravem Dei injuriam, nec in dctrimentum proximi. Et ideo nisi interveniat contemptus vel scandalum, aut periculum alterius nocumenti, non videtur haec esse materia peccati mortalis.
4. Secundum corollarium : vovere actum moraliter malum, peccatum est. — Objectio. — Solutio. — Secundo sequitur esse peccatum vovere aliquem actum moraliter malum. Probatur ex regula posita, et rationibus ejus. Et ita in hoc conveniunt omnes. Intelligitur autem, quando id vovetur cognita malitia actus: nam si actus putetur honestus, jam votum ex intentione voventis non est de turpi, sed de honesta. Et quamvis materialiter sit de re prava, excusari poterit ratione ignorantiae, vel omnino, si ignorantia sit probabilis aut naturalis inadvertentia , vel saltem quoad gravitatem mortalem propter rationem proxime factam, nisi temere procedatur ad executionem actus mali promissi simme majori examine et diligentia ; nam tunc erescet peccatum juxta gravitatem actus, ut mox explicabimus. Dices : quomodo potest quis ex animo velle vovere id quod scit esse malum, nam in ordine ad voti ohligationem tam impossibile est objectum pravum, quam quod absolute est impossibile ? Respondetur : ubi est impossibilitas facti, et illa cognoscitur, simpliciter est impossibile velle efficaciter illud promittere intentione se obligandi; at vero ubi tantum est malitia facti, etiamsi cognoscatur, potest factum promitti absoluta intentione, quia opus malum potest absoluta voluntate intendi, et similiter obligatio ejus, ut patet de promissione ad hominem faeta. Multi autem sunt adeo stolidi, ut non distinguant inter Deum et homines, et ideo ita promittunt Deo malum opus, ac si homini promitterent ; qui etiam cogitare possunt posse de facto se obligare tali promissione, et maxime si apparenti bona intentione tale opus malum promittant.
5. Quam grave sit actum moraliter malum vovere. — Superest vero explicandum quanta sit hujus peccati gravitas. In quo distinguendum est an votum fiat de peccato mortali committendo, vel de veniali. De primo, fatentur omnes esse peccatum mortale speciale contra religionem, illud vovere. Probatur, quia illa non est promissio, sed gravis comminatio, quae Deo fit, ut ait divus Thomas, dicto articulo secundo. Nam promissio est de aliquo bono ejus, cui fit ; comminatio autem est de malo; peccatum autem mortale non est bonum Dei, sed magna injuria; ergo vovere Deo tale peccatum, est comminari illi gravem injuriam, quae comminatio non minor injuria est. Secundo, quia si tale votum ut promissio spectetur, continet aliunde majorem injuriam ; nam promittens eo ipso profitetur gratum esse promissario id quod illi promittit; ergo qui sic vovet, profitetur placere Deo peccatum mortale ; haec autem grandis blasphemia est. Tertio, qui sic promittit, vel habet animum implendi, et sic jam peccat mortaliter, non solum quia habet propos:tum peccandi mortaliter, sed etiam quia illud habet tanquam necessarium ad bene vovendum Deo. Et sic qui promittit Deo vindicari de inimico, occidendo illum, et cum tali intentione, malitiam gravem homicidii et irreligiositatis committit. At si voveat sine intentione faciendi, excusatur quidem ab homicidio ; nihilominus tamen non excusatur a culpa ex suo genere gravi. Quanquam oppositum doceat Angl., q. dc Voto, art. f, dist. 11. cap. 1, ubi ex sententia Vict.(ut ipse refert , ait non peccare mortaliter eum, qui sic vovet sine proposito implendi, quia voluntatem peccandi non habet, sed venialiter tantum, quia tale votum est otiosum. Sed illa ratio solum probat ilud peccatum non esse mortale in propria materia actus promissi. At contra religionem vide- tur esse mortale ex duplici capite : nam et est infidelis, et stulta promissio Deo facta in materia gravi.
6. Aliquorun limitatio. — Soto. — Magis apparens limitatio esset, si diceretur tale votum, factum ficte et sine intentione se oblgandi, esse tantum veniale. Et fortasse in hoc sensu locutus est Victor., et indicat Soto, d. art. 3, sic enim ait: Peccatum est mortale, etiamsi non fiat cum proposito implend voLum, dummodo adsit intentio voventis ; hanc ergo requirit ut conditionem necessariam ; ergo si haec etiam desit, non erit peccatum mortale. Et patet simili ratione, quia tunc nec facto, neque intentione promittit ; ergo nec malitiam mortalem committit. Unde consequenter sequitur, si quis voveat animo faciendi, non tamen se obligandi, peccare quidem mortaliter in illa specie malitiae, in qua est factum promissum, non tamen malitia talis voti, quia non habet propositum faciendi.
7. Qui vovet actum malwm, etiam sine amimo implendi, sacrilegium committit. — Mihi tamen videtur etiam in eo casu peccari mahtia iniquae promissionis et sacrilegii contra Deum. Patet, quia sic vovere, etiam sine animo faciendi et promittendi, peccatum sacrilegii est; est enim actus inordinatus, non tantum propter mendacium, sed etiam propter irreverentiam in Deum. Quia licet ille non velit vere promittere, vult tamen exterius promittere, vel potius comminari Deo tale malum, quod sine dubio est contra reverentiam Deo debitam. Unde etiam ulterius mihi verisimilius est, illud ex gravitate materiae esse peccatum mortale, non solum ratione scandali, quod regulariter intervenit, sed etiam ratione injuria divinae, quae ibi esse videtur per modum cujusdam blasphemiae. Qui enim in Deum blasphemus est, ut mortaliter peccet, non oportet ut proferat verba blasphemiae ex desiderio aut voluntate inferendi aut optandi Deo aliquod malum, sed satis est velle proferre verba quae hoc indicent ; sic ergo in praesenti. Item comminari grave malum regi, etiam sine animo faciendi aut se obligandi, censetur moraliter gravis injuria, saltem propter verborum temeritatem et contumeliam ; ergo a fortiori idem judicandum est respectu Dei : nam haec promissio de peccato mortali potius est comminatio gravis mali contra Deum, et ideo seclusa etiam voluntate faciendi et se obligandi, sola voluntas proferendi talia verba gravis blasphemia mihi esse videtur,
8. An qui vovet peccatum veniale mortaliter peccet? — Àn vero idem dicendum sit, quando materia voti est tantum veniale peccatum, dissensio est inter auctores. Nam Sotus supra dicit, tale votum non esse peccatum mortale, sed veniale. Idem tenet Navar., cap. 12, n.28 et 34. Indicat Sylvest., verb. Votum, 1, q. 4, nam praecise ait, vovere malum tunc esse peccatum mortale, quando malum illud, quod vovetur, est mortale peccatum, et aequiparat illud juramento, de quo dixerat, verb. Juramentum, 2, quaestione septima, juramentum de peccato veniali solum esse peccatum veniale. Idem tenet Anton., 2 p., tit. 10, cap. 4. S 1. Ratio est, quia talis materia etiam respectu religionis est levis. Item, quia implere tale votum non est nisi veniale peccatum ; ergo neque facere. Tertio, quia jurare facere aliquod peccatum veniale, non est nisi venialis culpa.
9. Cajetani opinio asserentis mortale esse vorere Deo veniale. — Nihilominus Cajetanus, verb. lotum, oppositum sentit; ait enim, si aliqnuis sic vovens ccgnoscat et advertat quid faciat (nimirum, quod attribuit Deo acceptare simile votum), peccare mortaliter, quia sciens ct videns attribuit Deo quod ei non convenit ; quod spectat ad speciem blasphemiae. Unde juxta sententiam hanc licet peccatum veniale in propria specie, et ut faciendum, sit quid leve, tamen ut offerendum Deo in cultum per votum, censetur materia gravis in specie irreligiositatis, et ideo tale votum, per se loquendo, est peccatum mortale, nisi per ignorantiam vel inadvertentiam excusetur. Quae sententia inde maxime confirmatur, quod rationes contrariae sententiae leves sunt. Nam in prima sumitur quod probandum est, scilicet, banc materiam esse levem. Quod si ex levitate actus in una specie colligatur levitas materiae in ordine ad aliam speciem peccati, nulla est consecutio, quia affirmare mendacium officiosum placere Deo, gravius peccatum est, quam ipsum mendacium dicere. Unde mendacium, quod secundum se quid leve est, respectu talis assertionis est gravis materia ; ergo similiter idem mendacium esse poterit gravis materia respectu promissionis; nam in actu exercito est veluti quaedam assertio per ipsum factum, quod talis culpa placeat Deo.
10. Unde etiam secunda ratio non urget; dupliciter enim fieri potest tale peccatum promissum : uno modo quasi materialiter, solum quatenus talis actus est , et sic verum est, esse tantum peccatum veniale; alio modo potest fieri formaliter, id est, intentione cultus, et propter implendam promissionem Deo factam, et sic falsum est quod assumitur; nam sic implere illud votum peccatum mortale est, quia est opere ipso profiteri Deum coli peccatis, et obligare hominem ad peccatum faciendum. Unde retorquetur argumentum, nam implere promissionem illam ex voto peccatum mortale est; ergo multo magis vovere.
11. Et simili modo putant aliqui, tertium argumentum esse retorquendum; nam juramentum mentiendi jocose, ve! aliud simile peccatum veniale committendi, peccatum mortale est. Sed de juramento contrarium censuimus supra de illo disputando. Potesique facile diversa ratio assignari: nam in juramento promissorio materia jurata non offertur in cultum Dei, sed Deus adducitur in testimonium veritatis, in quo non invoivitur gravis irreverentia in Deum, quia veritas, etiamsi sit in materia mala, per se testificabilis est (ut sic dicam), neque est contra bonitatem divinam illam testificari; quia non propterea censetur illam approbare. At vero per votum materia ipsa offertur Deo in cultum ejus, et tanquam illi gratum, et ideo semper videtur esse gravis blasphemia offerre Deo aliquod malum morale, etiam minimum ; quia ex vi et genere talis actionis tribuitur Deo, ut illi gratum.
12. Aliquorum responsio. — Dicunt aliqui, etiamsi sit blasphemia, posse esse venialem ex levitate materiae. Sed imprimis verius est nunquam peccatum blasphemiae esse veniale ex levitate materiae, ut tract. 3 diximus, et significat D. Thomas, 2. 2. q. 13, art.2, ad 3. Et deinde in praesenti talis materia non potes: levis censeri; nam directe opponitur summae bonitati Dei, quia si vel minima malitia illi esset placita, non esset summe bonus. Simili enim ratione probatur, jurare mendacium minimum esse peccatum mortale, quia si Deus minimum mendacium sua auctoritate testaretur, non esset summa veritas, et ideo sic jurans, quantum est de sc, infallibilem Dei veritatem destruit ; non minus autem repugnat divinae bonitati acceptare promissionem de peccato etiam minimo. Est ergo lioc (ut opinor) pevcatum mortale ex vi materiae.
13. Quando sit solum veniale vovere Deo actum venialem ? — Poterit autem hoc peecatum esse veniale ex surreptione, et naturali inconsideratione, qua vel aliquis non advertit id quod facit, an Deo promittat, uecne; vel saltem non advertit per promissionem illam significari tale opus esse gratum Deo, sicut etiam de blasphemia in genere docet D. Thomas in loco proxime citato. Multi etiam excusarentur, quia indiscrete proferunt similia verba: Promitto Deo me facturum hoc vel illud : nullam enim intentionem habent divini cultus, nec promittendi Deo, sed vel comminandi, vel promittendi alteri, vel explicandi suam vo!untatem. Nominant autem Deum, ut fidem concilient dictis suis, unde magis adducunt illum ut testem, quam ut personam cui fit promissio. Sicut quando sponsus solet his verbis uti : Promitto Deo te in urorem ducere, non vovet Deo, sed promittit homini coram Deo. Haec autem promissio et obligatio ad hominem, etiamsi sit de peccato veniali, potest esse culpa venialis ; secus vero est quando re vera promissio fit Deo, propter rationem factam.
14. Tertium corollarium : promittere Deo rem indifferentem peccatum est, licet sit tanlum veniale. — Tertio principaliter sequitur ex dictis, promittere Deo rem indifferentem, peccatum esse, licet per se non videatur plus quam veniale. Prior pars constat ex regula posita, quia illa est materia indcebita. Posterior autem communis esse videtur, et probatur , quia, licet haec materia non sit apta voto, non est tamen directe injuriosa et contumeliosa Deo. Nam, ut supra dicebam, qui vovet actum indifferentem, non vovet positive actum illum facere sine bono fine; jam enim illud non esset votum de actu indifferente, sed de actu malo et otioso, et de illo judicandum esset juxta duas praecedentes illationes. Qui ergo vovet actum indifferentem, tantum negative se habet circa finem, et ita non est adeo injuriosus, et contumeliosus in Deum, quia non profitetur aliquid per se contrarium bonitati divinae: nam Deus potest esse auctor actus indifferentis, et velle illum. Solum ergo deficit, quia promittit rem inutilem, vel quia in promittendo omittit bonum finem, quem debuisset adhibere, ut promissio esset valida ; hie autem defectus levis est ex levitate materiae, neque contra hoc occurrit objecuo alicujus momenti.
15. Quartum corollarium : vovere directe non ingredi religionem, aut non sequi similia consilia , peccatum est. — Quarto principaliter infertur ex eodem fundamento, esse peccatum vovere directe non ingredi religionem, aut non sequi similia Dei consilia. Patet, quia illa etiam materia est inepta, et non parum inju- riosa Deo, quia offertur illi, quod ei displicet ; imo de hoc solet esse gravior quaestio, an tale peecatum mortale sit. Multi enim sentiunt esse tantum veniale peccatum, quia illa materia est quasi indifferens, unde licet vanum sit tale votum, non tamnen attribuit Deo aliquid directe repugnans bonitati aut veritati ejus; supponimus enim non voveri omissionem il lam sub aliqua ratione mali, sed potius boni, licet non melioris. Excipiuntur autem duo casus. Prior est. si quis voveat nunquam facere opus consilii , etiamsi , occurrat occasio in qua possit esse sub praecepto : ut si quis voveret non mutuare, aut non dare eleemosynam etiam in articulo necessitatis. Sed hoc licet verum sit, non est exceptio, quia tale votum jam non tantum est de omissione consilii, sed etiam de omissione praecepti. Altera exceptio est, si tale votum fiat gratia displicendi auctori talium consiliorum, ut loquitur Navar., d. c. 12, n. 19; et idem fere babet Cajet., d. art. 2. Quod censeo esse verum, id tamen universale est in omni materia peccati venialis : nam si quis diceret mendacium levissimum ex directa intentione displicendi Deo, peccaret mortaliter, quia talis intentio continet directe odium vel formalem contemptum Dei, ac subinde magnam inordinationem voluntatis erga ipsum. Haec ergo exceptio generalis est, et adeo rara, ut vix in homine viatore possit habere locum, maxime cum votum fieri soleat ad placendum ei cui fit promissio.
16. Aliquorum exceptio. — Evasio. — Occluditur. — Et ideo alii potius excipiunt casuin, in quo talis materia offeratur Deo per votum tamquam illi placita ; nam si hoc animo fieret tale votum ex industria, esset peccatum mortale, quia blasphemiam contineret: quod sentit Cajetanus, d. art. 2. Haec vero exceptio destruit positionem ; nam si materia non offertur Deo ut placens illi, non est votum. Nam de ratione voti est, ut sit promissio ; de ratione autem promissionis est, ut promittatur res placens ei cui fit promissio ; alias non est promissio, sed comminatio, ut D. Thomas dixit. Item si non promittitur Deo, ut placens Deo, ergo promittitur ei, licet ei displiceat : haec autem est major blasphemia. Dices: potest promitri sine advertentia, an placeat vel displiceat. Sed contra; nam tunc vel non est votum, nisi voce tantum, vel si sit, per se habet gravem malitiam, solumque propter inadvertentiam excusatur. Dico ergo, etiamsi voveatur ut placens Deo, non esse mortale, quia non est necesse offerri ut magis placens, quod involveret haeresim, sed satis est ut offeratur tanquam aliquo modo placens. Fateor tamen hoc non posse contingere sine aliqua falsa opinione, vel circa materiam, vel circa ipsum votum, existimando esse posse Deo acceptum. Tamen hic error humanus est, et licet sit ex ignorantia culpabili, non continet blasphemiam aut contemptum, et ideo per se non sufficit ad mortalem culpam.
On this page