Caput 3
Caput 3
Utrum agere contra voti obligationem sit peccatum, et quam habeat malitiam?
1. Prima assertio : violare votum, intrinsece malum est et peccatum.— Objectio. — Sohutio. —bico primo : violare votum rumpendo obligationem ejus, intrinsece malum est et peccatum. Conclusio est certa et de fide, nam habetur expresse in Scriptura, Deut. 23: Cum ovotum voveris Domino Deo, non tardabis reddere, quaia requiret illud Dominus ; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Et satis idem probant verba illa Eccles. 5: Displicet enim li infidelis et stulta promissio; quod enim Deo displicet, malum est, et in actu morali peccatum est. Item verb um illud reddite, Psalmo 75, verbum praecepti est, ut saepe dictum est; ergo non implere illud, peccatum est. Denique ex dictis libro praecedenti, capite primo,constat ratio hujus veritatis, quia votum inducit obligationem in conscientia; ergo contra conscientiam est non implere illam obligationem; ergo est peccatum. Dices: peccatum est dictum vel factum contra legem Dei; sed votum non est lex Dei, sed hominis voventis; ergo agerecontra votum non est peccatum. Respondetur negando consequentiam, quia agendo contra votum agitur contra legem Dei. Votum enim non est propria lex, ut supra explicui, sed promissio : facta autem promissione, lex divina et naturalis obligat ad illam observandam, quia jam hoc pertinet ad reverentiam Dei, quod totum in illo Deuteronom. loco satis explicatur.
2. Secunda assertio. in quo consistat malitia peccati contra votum. —Dicocecundo: malitia hujus peccati unica est per se loquendo, et formaliter consistit in pertidia, seu infidelitate ad Deum, quae mendacium et sacrilegium quodammodo virtute continet. Haec assertio ponitur ad explicandam qualitatem, et quasi speciem hujus malitiae, Nam primo videri po- test hoc peccatum esse mendacium, quia dum non impletur Deo promissum, falsa fit assertio inclusa in promissione Deo facta. Secundo videtur esse hoc peccatum sacrilegii, quia res Deo dicata per votum irreverenter tractatur. Tertio est ibi peccatum perfidiae, quia promissio non impletur. Nihilominus tamen verum est malitiam hujus peccati esse tantum unam, et illam esse proprie ac formaliter malitiam infidelitatis contra Deum, licet secundum quamdam eminentiam deformitatem sacrilegii et mendacii involvat. De qua assertione dixi multa superiori volumine, tract. 3, 1. 3, c. 3, a principio, et ideo hic breviter explicatur ex dictis libro praecedenti, c. 1; ibi enim ostensum est obligationem voti esse fidelitatis ad Deum; ergo in transgressione est privatio illius honestatis debitae, quae est infidelitas, seu perfidia. Quod satis declaravit Paulus, 1 Tim. 5, dicens: Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quae verba ita omnes exponunt, et ita in hac parte consentiunt in hac materia D. Thomas, et omnes. Potestque confirmari, tum ex dictis in d. c. 3, tum quia inter homines non implere promissum quaedam infidelitas est ; ergo et in ordine ad Deum. Quod vero in tali peccato non sit alia malitia, patet, quia in voto non est nisi una honestas et una obligatio; privatio autem servat proportionem ad habitum. Et hoc amplius patebit, respondendo ad duo prima argumenta.
3. Fit satis oppositis argumentis.—1 stantia. — Solvitur. — Ad primum ergo negatur, transgressionem promissionis esse mendacium, ut in praecedenti tractatu, libr. 3, c. 16, ostendi, tum auctoritate D. Thomae, tum ratione. Et breviter nunc declaratur: nam qui non implet votum, nihil affirmat vel negat; ergo non potest proprie mentiri. Solum ergo dici potest esse bi causa, ut non sit verum, quod prius promittendo dixit; hoc autem non est proprie aut formaliter mentiri, ut constat ; non est ergo in illa omissione malitia mendacii. Dices . eo ipso quod ille tenetur vitare ne prior assertio falsa fuerit, ei imputatur maIitia mendacii. Respondetur imprimis negando absolute assumptum, quia ibi numquam invenitur propria malitia mendacii quae imputetur ; sed solum invenitur defectus veritatis quasi materialis, et a principio non intentus, qui propterea non imputatur, nisi juxta obligationem, quae est ad vitandum talem defectum. In praesenti autem obligatio vitandi hunc defectum tota est ex virtute religionis, et ideo defectus ille veritatis solum im- pntatur ratione divinae irreverentiae, quae in talia perfidia invenitur. Denique supra ostensum est obligationem servandi veritatem in tali actu solum esse genericam, et contrahi ex obligatione reddendi Deo debitum cultum in promissis servandis; ergo defectus ille veritatis non est specialis malitia mendacii, sed solum per modum circumstantiae genericae inclusa in tali peccato. Et sic potest intelligi illud 5: Non es mentitus homini)us, sed Deo. Quamvis probabile sit, in eo facto, praeter transgressionem voti, commissum esse proprium et formale mendacium , affirmando tanti fuisse venditum agrum, intentione negandi pluris fuisse venditum. Quod mendacium non negatur fuisse hominibus dictum ullo modo ; nam constat, Petro fuisse dictum, sed sensus est, fuisse mendacium non mere politicum, sed irreligiosum, quia fuit ad transgressionem voti c.ommittendam ordinatum.
4. Fractio voti secundum se non habet proprium malitiam sacrilegii. — Ad secundum, nego fractionem voti per se spectatam esse propriam malitiam sacrilegii, prout est species distincta ab aliis malitiis contra religionem. Quod late probavi in d. c. 3; nunc solum addo duo. Et imprimis expendo quod diciturinl. 2, ff. de Pollicitationibus: Votum personam vocentemn, non rem, qua vovetur, obligat ; e quasi pro ratione additur: A's enim, quae vovetur, soluta quidem liberat vota, ipsa tamen sacra non efficitur. Si ergo res promissa Deo per votum sacra non efficitur , non erit sacrilegii materia in fractione voti, quia sacrilegium, proprie et specifice sumptum, circa rem sacram versatur, non immediate circa Deum ipsum. Non omittam tamen advertere, Alexandrum, in additione 1 ad Bartol. super dictam leg. 2, dicere legem illam non habere locum de jure canonico, et citat Glossam, quam dicit notabilem, in c. Mulier, 23, quaest. 2. Sed in ea quaest. nullum est c. Mulier, nec in tota illa quaestione Glossa tractat de hac materia, neque etiam in c. Mulier, 22, q. 2. Nec in c. Mulier, 1, vel 2, 33, q. 5, neque in ullo alio. Neque etiam invenio canonem cui lex illa quoad praedicta verba repugnet. Nam, licet ubi non solum votum simplex, sed etiam speeialis consecratio interponitur, res vel persona sacra fiat secundum canones, non tamen invenitur in canonibus, quod per solum votum simplex res efficiatur sacra :
5. Imo hinc sumo alteram confirmaticnem, quia inter res sacras in infimo ordine constituuntur bona ecclesiastica, quae actu sunt sub Ecclesiae dominio, et consecratae specialiter non sunt, jaxta doctrinam D. Thomse, 2. 2, q. 99, art. 3. Sed res, tantum promissa Deo per votum, nullo illorum modorum est sacra, quia nec in se consecrata manet, nec inter ecclesiastica bona propter solam promissionem computatur; ergo illam contrectare, vel ad usum profanum convertere, non est sacrilegium proprie, sed sola perfidia in Deum. Unde tandem ita concludo: nam omne sacrilegium est aut contra jus naturale, aut ratione legis ecclesiasticae prohibentis illo intuitu profanum usum alicujus rai sacrae , ut supra in materia de sacrilegio visum est. Sed violatio voti nec est sacrilegium ex vi solius rationis naturalis, ut optime probat rauo facta, et lex civilis, quae naturalem rationem ostendit ; nec etiam invenitur lex ecclesiastica, quae naturali obligationi voti aliquam positivam et diversae speciei addat; ergo. Unde si intedum in Decretis vel Patribus vocatur hoc peccatum sacrilegium, ut apud Basilium in hegulis fusius dis., in 14, vel sumitur illa vox late, prout frequenter dicitur de omni irreligiositate , vel sermo est de rebus alias sacris, quae non tantum ratione voti, sed etiam ratione consecrationis specialiter violantur, ut dicemus latius tractando de castitate personarum sacrarum.
6. Toertia assertio - trausgressio voti interdum potest esse comumissionis, interdum omissionis. — Dico tertio: transgressio voti interdum potest esse peccatum commissionis, interdum omissionis. Haec assertio est contra aliquos, qui dixerunt, semper transgressionem voti esse commissionem. quia consistit in falsitate quadam et mendacio. Sed haec ratio ex dictis soluta est, quia non implens promissum non mentitur de novo, aut dicit falsum, neque etiam praebet aliquod signum falsitatis, ratione cujus possit dici falsitatem committere ; sed solum non ponit terminum, seu mensuram necessariam ad veritatem assertionis, seu promissionis prius prolatae, et ita non est necesse ut delinquat committendo ; nam omittendo potest impedire ne fiat verum, quod dictum est. Alii e contrario dicunt hoc peccatum esse omissionis, quia est contra affirmativum praeceptum : Aedde Domino vota tua; sed hoc optime intelligitur, quando votum est de opere positive agendo ex vi voti; nam tunc in rigore per solam omissionem violatur tam votum ipsum, quam praeceptum obligans ad iilius observationem. At vero quando votum est negativum, non violatur nisi per ac- tum positivum, et ideo non videtur tunc esse peccatum omissionis, sed commissionis.
7. Unde necessaria videtur assertio posita, quae supponit transgressionem voti de se abstrahere ab omissione et commissione, sicut transgressio praecepti eodem modo abstrahit ; videtur enim esse eadem proportio, quia sicut praeceptum abstrahit ab affirmativo et negativo, ita etiam votum. Unde licet praeceptum de reddendo voto affirmativi formam habeat, utrumque complectitur ; ita enim reddit votum, qui cavet quod cavere promisit, sicut qui facit quod facere promisit. Illud ergo reddere, moraliter potius quam physice accipiendum est, sicut omissio moralis nomine actionis comprehendi solet. Sensus ergo praecepti est : 7ta te gere sicul promisisti, sive agendo, sive non agendo. Sicut obedientia obligat ad parendum superiori; parere autem interdum est agere, interdum non agere. Vera est ergo assertio posita, quod votum violetur omittendo, quando affirmativum est, committendo vero, quando est negativum.
8. Peccata, licet physice specie differant, possunt tamen moraliter esse ejusdem speciei. — Dices : ergo illa peccata different specie. Respondeo consequentiam non esse formalem, quia omissio et commissio possunt esse ejusdem speciei in formali ratione mali, licet physice differant in ratione actus, ut docuit D. Thomas 1. 2, quaest. 72, art. 6, et patet in materia justitiae. in peccato furandi et non restituendi, et in peccato decipiendi, et non docendi verum, quando ex justitia teneris. Et in materia de obedientia, non obedire, vel agendo, vel non agendo, si materia sit alias eeque indifferens, et in illa sola honestas obedientiae videtur, peccatum est ejusdem rationis. Ita ergo esse potest in praesenti, et ratioa priori est, quia malitia moralis sive adhaereat actioni, sive cessationi promissae, ejusdem turpitudinis est in ordine ad promissionem Deo factam : unde actus voluntatis, in quo est formaliter transgressionis malitia, eamdem accipit secundum speciem malitiam ab illo objecto, sive in se sit positivum, ut est agere; sive negativum, ut non agere.
9. Quarta assertio: transgressio voti ejusdem speciei est respectu cujuslibet voti, etsi materie distinguantur.— Objectio. — Solutio. —Hincdico quarto : transgressio voti ejusdem speciei est respectu cujuslibet voti, etiamsi materiae votorum distinctae sint, ut temperantiae, castitatis, etc. Hanc pono assertionem, quia aliqui existimarunt peccata contra haec vota esse specie diversa, sumpta analogia ex praeceptis , in quibus unaquaeque obligatio specificatur, juxta exigentiam materiae, et ita peccata contra diversa praecepta specie distinguuntur, non propter praecepta, sed propter materias diversam habentes honestatem ; idem ergo putant esse in votis. Sed nihilominus contrarium dicendum est juxta assertionem positam, quia formalis ratio hujus malitiae est perfidiae ad Deum, ut explicuimus; haec autem ejusdem rationis est in quacumque materia, ut recte Cajetanus explicuit, d. q. 88, artic. 5. Et patet ex supra dictis ; ostendimus enim diversitatem votorum ex materiis non esse formalem ; quia honestas voti in omnibus eadem est; ergo et e contrario idem est de malitia, quae in privatione illius honestatis consistit. Nec est simile de praeceptis, ut idem Cajetanus dixit; nam praecepta non extrahunt actum, seu materiam, a propria ratione virtutis et honestatis, quam habent, sed intra illam imponunt necessitatem ; lex enim in materia temperantiae praecipit actum temperantiae, et in materia religionis actum religionis, et sic de aliis; votum autem addit materiae specialem honestatem divini cultus, ordinando talem materiam ad hunc cultum, et sub illa ratione imponit necessitatem, et ita est obligatio ejusdem rationis in omnibus, et consequenter etiam transgressio. Dices: ergo in confessione non oportebit explicare in specie materiam transgressionis voti, et satis erit dicere, Violavi quoddam votum grave, seu graviter. Hhespondetur negando consequentiam , tum quia non solum nudam speciem malitiae tenemur confiteri, sed ut in re committitur per talem vel talem actum, quando ex malitia actus potest multum variari judicium confessoris, et gravitas delicti, et necessitas medicinae seu remedii adiibendi in peccat: curatione; tum etiam quia ex parte materiae frequenter additur nova species malitiae, ut jam explicabitur.
10. An ex parte materie in voto semper adJungatur alia malitia specie distincta in hoc genere peccati. — Sed dubitari potest. esto malitia irreligiositatis, quae est in trausgressione voti, sit una tantum, et ejusdem rationis in omnibus violationibus votorum, an ex parte materiae semper adjungatur aiia malitia specie distincta in hoc genere peccati. Quod dubium non movetur de votis, quae sunt de materia necessaria ex aliis praeceptis, ut sunt votum castitatis, quoad abstinendum a fornicatione et adulterio, et omni simili turpitudine, et votum non furandi, et similia ; nam de iis notum est, duas malitias esse in tali transgressione: unam, contra specialem virtutem, ad quam pertinet materia et praeceptum ejus, scilicet contra castitatem, justitiam, etc.; aliam contra rationem voti. Imo interdum poterit utraque esse contra religionem secundum diversas rationes, ut in voto audiendi Missam in die festo, et similibus, ut satis constat ex dictis in superioribus. Difficultas ergo est, quando votum est de actu alias non necessario, ut in jejunio supererogationis abstinere a carnibus, in voto castitatis non ducere uxorem, vel si illam habeas, non petere debitum ; nam ante votum hi actus honesti erant, et abstinere ab illis non erat necesse ad vitandum peccatum ; post votum autem mnali sunt; quaeritur ergo an comedere carnes contra votum, sit non solum irreligiositas, sed etiam intemperantia; et similiter, an inconjuge habente votum sit luxuria petere debitum, et sic de aliis. Et ratio dubitandi esse potest, quia qui non jejunat, verbi gratia quando tenetur ex voto, non facit actum temperantiae, sed intemperantiae; ergo non tantum peccat contra religionem, sed etiam contra temperantiam. Idemque argumentum est de conjuge habente votum castitatis, et petente debitum, quia non facit actum castitatis, sed luxuriae. Utrumque antecedens patet, quia ille non servat medium temperantiae et castitatis, quia non exercet actum, quando et quomodo oportet, sed excedit in affectu ad talem materiam, quandoquidem ex affectu illius excedit limites rectae rationis in ejus usu. Et confirmatur, quia ille, qui sic vovit, se obligavit ad talem temperantiam et castitatem ; ergo agens contra illam obligationem, contra temperantiam et castitatem peccat.
11. Responsio negativa ad superiorem queestionem. — Nihilominus dicendum est, per se loquendo et ex vi talis actus. in transgressione voti non esse aliam malitiam, nisi contra religionem, scilicet perfidiae in Deum. Ita docet late Cajetanus, ind.a. 5, dub. ult., et ibi Soto, Arag. et omnes. Ratio est, quia votum non est lex vera, sed tantum promissio , ut in superioribus declaratum est, et ideo non imponit necessitatem nisi in ratione fidelitatis proportionata personae cui fit promissio, quae in voto est fidelitas religiosa ; ergo transgressio illius per se soli religioni repugnat ; ergo sola malitia irreligiositatis in ea invenitur. Confirmatur et declaratur, quia licet votum dicatur inducere obligationem, quia illo posito nascitur obligatio, tamen pro- pria obligatio in conscientia immediate nascitur ex lege divina et naturali obligante ad rcddenda vota, ut supra dictum est; sel, posito voto jejunandi, vel dandi eleemosynam supererogationis, non obligat lex naturalis temperantiae, vel misericordiae ad jejunandum, vel faciendam eleemosy nam ; sed obligat tantum lex illa: Kedde Domino vvta tua ; ergo solum contra illam peccatur; ergo sola malitia contra religionem ibi invenitur. Probatur utraque consequentia, quia nullum est peccatum, nisi quod alicui legi repugnat, nec habere potest malitiam, nisi legi contrariam. Et quamvis sufficiat interdum lex positiva, ibi etiam non intervenit, quia (ut dicebam) votum non est lex, et ibi nullus actus intervenit qui possit inducere legem positivam ; et ex responsione ad argumenta hoc evidentius constabit. Intelligenda autem est assertio ex vi solius necessitatis, quam votum imponit; nam, si cum voto conjungitur promissio ad hominem, et si fit materia ejus, dupliciter peccatur unica transgressione ; quia secunda promissio inducit obligationem diversae rationis, quae simul violatur. Sed haec est accidentaria ad rationem voti ut sic, sicut in superioribus explicatum est.
12. Fit satis ad rationes oppositas.—Ad primum respondeo, difficultatem esse communem de omni actu, qui dese est unius virtutis, et deest illi circumstantia necessaria ex alia virtute extrinscca, et non ex propria, an retineat aliquam honestatem, non obsiante malitia aliunde proveniente, quae in 1. 2ex professo tractanda esi. Nunc breviter dico posse nos loqui, vel de actu exteriori jejunii, vel de interiori voluntate. Quoad primum, dico jejunium illud, vel petitionem debiti, posse esse actum temperantiae, vel castitatis, et retinere in se honestatem objectivam harum virtutum. Patet, quia potest in quolibet illorum servari medium talis virtutis cum omnibus circumstantiis requisitis ad mediocritatem et honestatem ejus. Neque repugnat cum illa voluntate conjungi malitiam formalem et moralem ex ratione extrinseca, ut ex fine pravo extrinseco operantis, vel in praesenti ex obligatione voti. Loquendo autem de interna voluntate, fateor vix posse committi illud peccatum contra votum sine aliquo excessu in alio motivo operandi, quia nemo transgreditur votum propter transgressionem ipsam ; perversissima enim esset talis voluntas; ducitur ergo alio motivo, quod profecto non erit honestum ; nam illud non induceret ad executionem adeo imprudentem et pravam; semper ergo est aliquod motivum, vet malum, vel saltem non bonum moraliter, ut alicujus delectationis vel commodi humani. Ex hac igitur parte fateor regulariter admisceri aliam malitiam. Dico tamen illam et esse per accidens respectu talis materiae, ex sola libertate, et fine operantis, et non necessario esse in suo genere mortalem; sufficit enim venialis excessus in appetendo objecto indifferente, vel leviter malo, ut homo sua libertate graviter excedat, rumpendo votum propter illam causam levem ; et ita tunc tota gravitas mortalis sumitur ex effectu transgressionis voti.
13. Non potest aliquis per votum sibi imponere nisi obligationem religionis. — Ad secundum respondent aliqui, dupliciter posse hominem vovere jejunium : primo, ex simplici intentione vovendi, et consecrandi Deo jejunium, et tunc procedere omnia dicta. Secundo, ex speciali intentione reddendi sibi necessariam et debitam non tantum rectitudinem religionis, sed etiam temperantiae et jejunii, et tunc verum esse duplicem esse in fractione jejunii malitiam gravem , aliam contra religionem, aliam contra temperantiam , et hoc concludi argumento facto. Sed non est necessaria distinctio, nec veram doctrinam continet quoad posterius membrum. Nam , licet homo maxime velit sibi imponere per votum aliam obligationem quam religionis, non potest. Ratio est supra tacta ; quia homo non potest sibi legem imponere, quae ex potestate jurisdictionis procedat, ut per se notum est, et ideo ex hac parte non potest sibi imponere obligationem, et quasi praeceptum obligans in unaquaque materia secundum exigentiam ejus, sed hoc pertinet ad potestatem superioris. Unde nec unus homo potest hoc genus obligationis alteri imponere, nisi jurisdictionem in illum habeat, etiamsi aliunde possit illi praecipere ex promissione aliqua humana inter illos, ratione cujus poterit exigere fidelitatem vel justitiam, non vero imponere necessitatem temperantiae propriam vel alterius similis virtutis, quam tamen potest super;or ponere per potestatem jurisdictionis. Ad argumentum ergo respondeo negando consequeniiam, quia necessitas quam sibi homo potest imponere, solum est voti seu promissionis, non legis, vel praecepti determinantis materiam virtutis.
On this page