Caput 4
Caput 4
De gravitate peccati violandi votum, et an interdum possit esse veniale?
1. Violatio voti ex suo genere est mortalis. — Diximus de unitate, et qualitate seu specie hujus peccati, nunc de gravitate seu quantitate dicendum est. Et primo, tanquam certum asserimus, peccatum hoc esse mortale ex suo genere. Hanc assertionem posuit D. Thomas, in quarto, distinctione 38, quaest. 1, artic. 3, quaestiuncula prima, et in eam non solum Doctores omnes, sed etiam omnia jura canonica, et universa Ecclesia conspirant ; quare non est dubium quin sit de fide. Imo videtur esse satis in Scriptura expressa. Ad quod imprimis ponderari potest, quod in Psalmo 75, post illa verba : Vovete, et reddite Domino Deo vestro, subjungit David: Terribili, et ei qui aufert spiritum principum, terri'ili apud reges terre. Quibus verbis exaggerare voluit gravitatem peccati non reddendi Deo votum, ex divina majestate et potestate. Praeterea adduci solet illud Proverbiorum 20: Ruina est homini devorare Sanctos, et post vota retractare ; ubi aliqui pro devorare legunt denotare, ut Beda, Lyra, et Carthusianus. Sed retinenda est lectio vulgata, et optimus sensus esse videtur, ut devorare Sanctos sit temere , et magna cum facilitate vovere; quia inde fit ut vota postea retractentur, id est, non impleantur, propositum mutando et retractando, et hoc dicitur esse ruina hominis , quod plane peccatum mortale significat. Evidentiora vero sunt verba Pauli, 1 ad Timoth. 5: Zabentes damnationem , quia primam fidem irritam fecerunt , id est, promissionem prius datam, ut ex Conciliis et Patribus supra exposuimus; non dicitur autem habere damnationem, nisi qui mortaliter peccat. Atque hinc ortum est illud Hierony mo attributum, 17, q. 1, cap. 2: Voventibus virginitatem, non solum nubere, sed etiam velle nubere, damnabile est. Et habetur in Augustino, de Bono viduit., c. 9. Unde cap. 11 subjungit, gravius esse violare castitatem contra votum, quam adulterare, et idem habet Chrysostomus, Epistola sexta ad Theod. lapsum ; Ambrosius ad virginem lapsam, cap. 5, unde lib. 9 in Luc., circa capit. 20, inquit: Quam gravia vincula promittere Deo, et non solvere! Denique Innocentius llI, in c. Licet, de Voto, tam necessariam esse dicit voti solu- tionem, ut sine dispendio propriae salutis praetermitti non possit.
2. Ratione probatur assertio. — hRatione probatur haec veritas, primo, quia hoc peccatum est contra praecepta primae tabulae, quae sunt gravissima ; ergo ex suo genere est mortale peccatum. Antecedens est Div. Thom., Quodlib. 3, art. 12, ubi sentit hoc peccatum esse contra primum praeceptum, quod est de latria soli Deo exhibenda, quia votum continet cultum latriae. Sed haec ratio solum probat esse contra illud primum praeceptum, votum facere, vel offerre alteri, quam soli Deo; non tamen videtur probare pertinere ad illud praeceptum solvere vota facta Deo. Responderi autem potest, in illa negatione includi, vel potius supponi affirmationem dandi Deo cultum latria debitum secundum rectam rationem : hic autem cultus, prout exhibetur in observatione voti, debitus est secundum rectam rationem, ut in praecedenti libro eapite primo, ostensum est; ergo. Alii vero potius existimant hoc peccatum esse contra secundum praeceptum primae tabulae, quia qui non implet votum, re ipsa facit ut Dei nomen in vanum assumptum fuerit ; nam per votum nomen Dei assumitur, et votum vanum redditur, cam non impletur. Et ita docet Catechismus hRomanus, tertia parte, in explicatione secundi praecepti Decalogi ; et Angelus, verbo Interregationes , circa secundum praeceptum ; Navarrus, capit. 12, in princ., qui citat Concilium Coloni. Et quod ad rem praesentem spectat, fere in idem redit, quia etiam secundum praeceptum primae tabulae gravissimum est, et ideo peccatum contra juramentum promissorium ex suo genere est peccatum mortale; ergo multo magis frangere votum. Probatur consequentia, quia supra ostensum est, majorem esse ex suo genere obligationem voti, quam juramenti promissorii. Quia gravius esi infidelem esse ipsi Deo quam homini corarn Deo, seu assistente Deo, et dante robur promissioni. Tertio possumus argumentari ex D. Thoma, 2. 2, quaest. 89, art. 8, quia infidelitas servi ad Dominum est magna irreverentia, argumento leg. 1, tf. de Constituta pecun., et quo gravior est persona cui fides frangitur, eo majus est delictum, ut ibi sentit Gloss., et sumitur ex leg. 1, S Merito, ff. Depositi ; ergo respectu Dei est gravissima injuria, ac subinde grave peccatum; sed tale est peccatum non implendi votum ; ergo.
3. Quam grave sit peccatum votum violare — Quaeri vero hic potest quam grave sit hoc pec- catum, seu in quo gradu gravitatis existat. Sed haec dubitatio cum proportione expedienda est, sicut similis de perjurio supra tractata libro tertio superioris tractatus, capite tertio; ibi enim ostendimus , peccatum hoc in eodem ordine gravitatis esse cum perjurio, esse vero medium inter perjurium contra assertorium, et contra promissorium juramentum, ita ut sit minus grave quam primum, et gravius quam secundum. Hinc ergo concludimus, perfidiam contra votum esse minus grave peccatum, quam sint peccata contra virtutes theologicas, et quam omnia peccata contra religionem , quae sunt graviora perjurio ; esse vero gravius omnibus peccatis religioni oppositis, et perjurio inferioribus. Quae omnia ex ibi dictis satis constant. De comparatione autem cum peccatis contra alias virtutes morales inferiores religione, nihil magis certum dici potest, quam quae ibi de perjurio dicta sunt; et ideo nihil hic videtur de illa comparatione addendum.
4. Non servare votum erit veniale, si sit ex surreptione. — Secundo, principaliter certum est, hoc peccatum non servandi votum posse esse veniale ex surreptione seu indeliberatione. Patet , tum quia hic modus extenuandi culpam etiam in gravissimis peccatis infidelitatis, desperationis, et odii Dei, locum habet, et in peccato perjurii, ut supra visum est. Tum etiam quia propter indeliberationem potest interdum omnis culpa etiam venialis excusari, ut manifestum est, si ex obligatione naturali votum non impleatur, vel si ex motu primo id contingat ; ergo pari ratione poterit impediri culpa mortalis, et relinqui venialis; quia potest esse aliqualis negligentia, vel hbertas ita imperfecta, quae ad culpam levem, non tamen ad gravem sufficiat. Quando autem contingat transgressionem voti esse levem culpam ex hoc capite, non habet hic specialem considerationem, sed juxta generalia principia de peccatis et actibus humanis intelligendum est. Praecipue vero sumi potest ex dictis in libro primo de deliberatione necessaria ad substantiam voti ; illa enim indeliberatio, qua in principio impediret voti valorem, in ejus transgressione impediret etiam mortalem culpam ; quia pro regula posuimus, illam deliberationem esse necessariam ad votum, quae ad peccandum mortaliter necessaria est; ergoe contrario, quae ad votum non esset sufficiens, multo minus erit ad peccandum mortaliter contra ipsum votum. Hic vero occurrebat difficultas, an possit contra votum peccari venialiter per surreptionem. Sed hoc sufficienter attigimus l. 2, c. 3.
5. Peccatum contra volum potest esse veniale ex levitate materie. — Violatio materiee levis in voto non est gravis injuria. — Dico tertio : transgressio voti potest esse peccatum veniale ex levitate materiae, etiamsi cum sufficienti deliberatione fiat. Haec est communior sententia, quam imprimis tenent omnes, qui de juramento promissorio id sentiunt, ut Archidiaconus, Anton., Sylvest., Angel., Graffis, et Anton. de butrio, quos retuli praecedenti tractatu, lib. 3, cap. 16. Tenet etiam Soto, lib. 7 de Justitia, quaest. 2, art. 1; Navar., c. 12, n. 40, et communiter recentiores Theologi et Summistae. Probatur , quia haec est generalis regula, ut peccatum mortale ex genere fiat veniale ex levitate materiae, quae non habet exceptionem formalem (ut sic dicam), sed tantum materialem, ut statim declarabo. Et ratio illius est, quia in moralibus parum quasi nihil reputatur, et ideo non censetur gravem Dei injuriam continere, nec contrarie opponi charitati ejus; ergo etiam in voto habet locum haec regula, quia omissio fidelitatis in re parvi momenti non est gravis injuria. Declaratur praeterea, quia hic nulla ratio talis exceptionis locum habet; nam in perjurio contra juramentum assertorium censetur habere illa regula exceptionem, quia ex testimonio cujuscumque mendacii levissimi infertur Deo gravissimum nocumentum, quantum est ex parte jurantis ; et ideo dixi similem exceptionem non esse formalem, quia illa materia non est levis, sed gravissima, eo modo quo sub juramentum cadit ; et ideo etiam illud perjurium est de materia gravi, formaliter loquendo, licet materialiter mendacium illud secundum se, et respectu hominis, leve sit. Et idem cum proportione invenitur in blasphemia, et ubicumque cessaverit illa regula ; nam semper invenitur aliqua specialis ratio gravitatis in materia, quae alias apparet levis. In voto autem nulla talis ratio reperitur, quia per transgressionem ejus nihil attribuitur Deo repugnans dignitati ejus, nec aliquod nocumentum quasi intrinsecum ei infertur, etiam ex affectu operantis, sed solum negatur ei quoddam debitum extrinsecum, quod pertinet ad extrinsecam injuriam, quae recipit magis et minus usque ad diminutionem venialis culpae. Denique ita in aliis irreverentiis contra Deum et res sacras videre licet ; nam in oratione debita ex praecepto datur gravis et levis transgressio, et in debitis decimarum, oblatio- num, et similium; ergo et votorum; nulla enim invenitur specialior ratio in voto; ergo eadem regula servanda est.
6. Contra assertionem hanc non invenio opinionem aliquam directe seu formaliter repugnantem, licet ex parie et quasi materialiter Cajetanus contradicere videatur, ut statim dicam. Nec etiam inveni rationem alicujus momenti cui respondere necesse sit. Solum enim objici potest argumentum a simili de juramento assertorio. Item infidelem esse ad Deum, est res gravissima, etiamsi in re minima esse contingat, plus enim est infidelem esse ad Deum in re minima, quam regi in re gravi, quia major est excessus personae ad personam, id est. Dei ad regem, quam possit esse inter materias regi vel Deo promissas ; sed negare debitum regi in gravi materia est injuria gravis; ergo gravior erit ad Deum etiam in levi materia. Verumtamen ad argumentum de juramento assertorio responsum jam est, negando consequentiam'; quia gravior est obligatio juramenti assertorii, et quia modus irreverentiae adducendi Deum in testem mendacii longe alterius et gravioris rationis est. Ad alteram vero partem fatemur, infidelitatem ad Deum esse gravissimam in suo et ex suo genere ; nihilominus .vero in individuo posse diminui in illo ordine usque ad venialem culpam ; quia gravitas vel levitas culpae non est consideranda ex sola excellentia divina, quae semper est, sed ex materia, ut habente habitudinem sd Deum, quae habitudo est proportionata materiae, et ideo inde fieri potest ut sit tantum proportionata veniali culpae. Ad simile autem adductum aliqui fortasse dicent, infidelitatem ad regem non esse gravem culpam etiam in materia gravi, nisi transeat in injustitiam vel formalem contemptum. Quidquid vero de hoc sit, negatur similitudo ; quia fit comparatio inter res diversorum ordinum, unde solum fit omnem infidelitatem ad Deum esse altioris ordinis et speciei, quam ad quemcumque hominem, non tamen concluditur simpliciter et in individuo esse gravius peccatum infidelitatem in re levi respectu Dei, quam infidelitatem in re gravi respectu regis. Quia unaquaeque augetur vel minuitur in suo ordine juxta proportionem suae materiae, ut constat in omnibus alns vitiis diversorum ordinum. Argumentum enim fere generahter fieri potest de omnibus peccatis venialibus ex levitate materiae, comparatis ad peccata inferiorum ordinum.
7. Hanc nihilominus assertionem limitat Cajetanus, 2. 2, q. 89. art. 7, dicens procedere, quando materia voti non :mpleta partialis est ; non vero ubi votum in tota materia sua non observatur ; nam tunc censet semper esse peccatum mortale, quantumvis materia mini - ma esse videatur. Quam sententiam secutus est aliquando Navarrus, postea vero illam retractavit. Illi vero adhaeret Corduba, in Sum., q. 188, punct. 2, ubi licet contrariam dicat esse probabilem, hanc dicit esse securiorem et communiorem, sed nullum auctorem pro illa refert, et pauci pro ea invenientur in quaestione de voto, quidquid sit de juramento promissorio, de quo suo loco dictum est. Cavendum item est exemplum quod ibi adducit de religioso proprietario in re parvi momenti, ut in quarta parte argenti, quem dicit peccare mortaliter ; hoc enim est contra omnes, et contra ipsummet Cordubam, quia respectu voti paupertatis illa non est materia totalis, sed partialis, et tamen ipse fatetur cum Cajetano, quod transgressio voti in materia levi partiali non est peccatum mortale ; rejiciendum ergo omnino est simile exemplum.
8. Proponitur fundamentum Cajet. — Fundamentum ergo Cajetani est, quia si materia est totalis, non potest esse levis ( et ideo dicebam materialiter dissentire etiam in hac materia, quia semper requirit materiam gravem ad peccatum mortale, sed in modo judicandi de materia gravi aut levi discrepat ). Probat ergo assumptum, quia magnum et parvum respective dicuntur, et ideo ubi totalis materia gravis est, minima pars ejus poterit dici levis respectu totius materiae, quae gravis est. At vero ubi materia totalis est, non habet materiam respectu cupjus sit levis, et ideo semper est gravis. Quod si objicias, quia hinc sequitur furtum unius argenti esse de materia gravi, et consequenter esse peccatum mortale: sequela patet, quia materia illa est totalis ; ergo gravis: respondet negando sequelam, et constituendo differentiam inter votum et praeceptum, ac materiam eorum; nam matcria praecept: est generalis, et valde ampla, et respectu illius est materia partialis illa, quae est materia tantum unius vel alterius actus, et ita materia talis furti esse potest levis, quia est partialis respectu materiae totius praecepti. Votum autem est particularis lex, quae respicit interdum rem in se parvam tanquam materiam totalem : et ideo non potest illa respectu voti dici levis materia, quia nullam habet graviorem vel totalem ad quam comparetur. Quoties ergo materia voti totalis est, perfecta est et gravis, constituitque actum perfectum voti; et consequenter obligat sub praecepto perfecto, et sub mortali.
9. Diluitur fundamentum Cajetani. — Hoc autem fundamentum Cajetani nititur in voluntaria explicatione illius habitudinis parvae et magnae, seu levis et gravis materiae , quae sine dubio falsa est. Primo, quia non oportet ut dicantur comparative inter se in ordine ad materiam actu promissam vel praeceptam, sed in ordine ad alteram materiam, quae praecipi vel promitti possit. Ut praeceptum Praelati vel confessoris recitandi semel Orationem Dominicam levis materia est, non respectu majoris materiae praeceptae, nulla enim est; ergo respectu gravioris quae praecipi posset, si necessitas vel causa subesset. Unde sumitur argumentum , quia alias praeceptum confessoris vel Praelati de tali actu obligaret sub mortali, quod dici non potest. Sequela patet, quia illa materia est totalis respectu talis praecepti , et in hoc aequiparatur voto. Simile argumentum sumi potest ex promissione humana, vel supponendo obligare ex justitia, et sub mortali ex genere suo, vel saltem loquendo de promissione includente contractum mutuum obligantem ex justitia : sequitur enim quod, si fiat mutua conventio et promissio de re levissima, ut dandi panem, si actum levem feceris, esse peccatum mortale non implere, quod nullus admittet ; nam furari rem similem non est mortale; ergo non solvere illam, etiamsi sit debita ex quocumque pacto, non est mortale. Sequela autem patet, quia respectu talis pacti illa est materia gravis, quia est totalis. Signum ergo est materiam gravem vel levem non dici respectu alterius materiae actu comprehensae sub eadem promissione, vel pacto, sed respectu alterius materiae, quae promitti posset aut voveri. Et haec argumenta evertunt plane differentiam a Cajetano positam inter votum et praeceptum , ut consideranti facile patebit.
10. Gravitas materie in voto unde desumenda. — Secundo ( quoniam materia est universalis ) addendum est gravitatem vel levitatem materiae non solum non considerari semper per respectum ad materiam majorem vel totalem, etiam possibilem, sed saepe considerari secundum alios respectus. Nam Lucae 21, de vidua paupere mittente minuta duo in gazophylacium, dixit Christus plus caeteris misisse, quod non potest intelligi secundum comparationem ad materiam totalem, vel minorem in quantitate sua, sed per respectum ad perso- nam. Et ita furtum unius et ejusdem pecuniae potest esse de materia levi respectu divitis, et de gravi respectu pauperis, sive sit totalis, sive partialis. Non est ergo inde sumenda gravitas vel levitas materiae, sed ex aliis respectibus, et maxime per comparationem, vel ad personam operantem, vel ad eam circa quam actio versatur. Sicut idem pondus est magnum respectu pueri, et leve respectu viri, et idem verbum est levis injuria respectu unius personae, et gravis respectu alterius. lgitur ad minimum non est adaequata illa ratio explicandi parvam materiam, a Cajetano explicatam, et consequenter etiamsi materia voti sit totalis, poterit secundum alios respectus morales levis censeri. Aliunde vero ille modus explicandi lubricus est et periculis expositus. Nam posset inferri, respectu voti perpetui recitandi quotidie officium canonicum, esse levem materiam, uno vel alio die totum officium omittere ; quia respectu totius collectionis materiae sub voto illo comprehensae videtur minima pars officium unius diei, ac subinde levis materia: et sic de alus.
11. Non ergo secundum illam habitudinem totius et partis, sed secundum comparationem ad rectam rationem, judicium de levi vel gravi materia ferendum est. Et sic semel dicere Orationem Dominicam, etiamsi sit tota materia alicujus voti, levis est non solum respectu gravioris, quae promitti posset, sed etiam quia in se spectata levem Dei honorem vel cultum continet, et consequenter ejus omissio levem etiam injuriam Deo infert. Illa ergo circumstantia totalis vel partialis materiae nihil mutat ad judicium rationis in ordine ad divinam irreverentiam, et ideo materia illa quae non sufficit ad peccatum mortaie, quando est pars materiae voti, non sufficiet, licet sit tota materia, et e converso. Assumptum patet, quia illa habitudo partis vel totius quasi materialis est, parumque refert ad moralem mutationem, ut inductione etiam ostendi potest, tum in praeceptis generalibus non furandi, non nocendi proximo, de quibus id Cajetanus fatetur ; tum in praeceptis particularibus, ut confessoris, Praelati, etc ; tum in particularibus oblitionibus contractuum. Eadem autem ratio est in praesenti, quia praeceptum reddendi vota obligat ad reddendum votum integre ; unde parum refert, quod omittatur in toto vel in parte, si id, in quo omittatur, aequale est in se, quia aeque violatur praeceptum de voto servando. liemy quia praeceptum reddendi Deo vota est quasi praeceptum reddendi debita, sub quo praecepto non tantum debitum unius voti, vel alterius, sed simpliciter totum debitum comprehenditur, respectu cujus objecti materia cujuslibet voti potest tanquam partialis repntari ; culpae autem gravitas in ordine ad illud- praeceptum spectanda est ; non est ergo necessaria limitatio, sed conclusio absolute vera est.
12. Objectio. — Solutio. — Sed objici potest ex Cajetano, quia peccatum mortale ex genere non fit veniale, nisi propter imperfectionem actus; sed integra transgressio voti est actus perfectus, quantumvis materia in se minima sit; ergo est peccatum mortale, quia est actus perfectus contra grave praeceptum servandi votum. Minor probatur, quia perfectio actus non sumitur ex quantitate materiae secundum se, sed ex hoc quod sit omissio totius sub praeceptum cadentis. Respondeo, vel assumptum esse falsum, vel in eo peti principium. Interrogo enim quid intelligat per actum perfectum vel imperfectum; non enim potest loqui de perfectione vel imperfectione in modo libere operandi, sic enim falsa esset major; nam actus perfecte humanus et liber potest esse veniale peccatum, etiam in praecepto obligante ex genere suo sub mortali. Oportet ergo intelligi de perfectioue et imperfectione actus ex parte materiae, quae perfectio vel imperfectio in actu peccaminoso, per comparationem ad actum virtutis, quem excludit, sumenda est. Actus autem voti potest dici perfectus, quia est simpliciter actus virtutis, ad quam nihil illi deest ; et hoc non satis est ut actus censeatur materia gravis obligationis praecepti, sed oportet ut illamet perfectio et bonitas gravis sit in ordine ad honorem vel amorem Dei.
13. Eo vel maxime quod talis actus in materia voti aeque bonus est, quando est materia partialis, et quando est totalis ; ut si quis vovit recitare per annum Orationem Dominicam ter quotidie , alter vero tantum vovit hodie illam dicere, oratio illa ab utroque facta hodie aque bona est per se loquendo; ergo voluntaria omissio utriusque actus erit etiam aque mala, et consequenter aequaliter erit actus perfectus vel imperfectus in ratione peccati. Loquendo ergo de imperfectione cum eadem proportione, idem dicendum est de totali vel partiali transgressione voti. Igitur si major propositio intelligatur de imperfectione actus, quae in hoc consistit, ut sit partialis transgressio, sic facile negatur; nam in ea petitur principium: si vero intelligatur de imperfectione actus, quae in boc consistit, quod solum excludit actum levem, licet bonum, sic conceditur major, et negatur minor ; quia licet omissio sit totalis, si sit de re levi, est imperfecta transgressio voti ; nam, licet sit quoddam totum, est parvum et imperfectum. Sicut etiam votum ipsum detali materia. leve et parvi momenti, ac subinde in co sensu, seu negative, imperfectum Cici potest. Non ergo satis est ad perfectum actum, id est gravem, quod sit omissio alicujus totius, nisi illudmet totum grave sit secundum ordinem ad prudens judicium rationis.
14. Regula ad discernendno quando transgressio coti sit cenialis ex parte materie. — Unde desumenda gravitas materie in voto. — Atque ex his tandem intelligi potest qua regula utendum sit ad discerpendum, quando transgressio voti sit peccatum veniale ex levitate materiae ; nam eadem est quae in caeteris datur praeceptis seu peccatis, cum proportione illam applicando. Regula autem est, ut levitas vel gravitas materiae ex prudenti arbitrio desumatur, pensatis conditionibus personarum, et aliis circumstantiis respectu talis materiae, neque alia certior assignari potest. Et sic etiam dici solet, illam materiam esse gravem in aliquo praecepto. cujus violatio intelligitur charitati Dei aut proximi contraria, ut specialiter videri potest apud Cajetanum, tom. 1 Opusc., tract. 25, q. 1. Et indicant Sylvest., verb. Praceptum, q. 3; Antcn., 2 p., tit. 4, c. 2, 83. Hoc autem ipsum necessario reducendum est ad arbitrium prudentis, quia non aliter discerni potest an materia sit contraria charitati, necne; et tale judicium aeque in materia totali et partiali est necessarium, quia in utraque potest offendi graviter charitas erga Deum ; igitur non inde sumendum judicium est, sed ex gravitate ipsius actus, quatenus gravem vel levem cultum Dei continet, secundum communem prudentium aestimationem. Advertendum etiam est non esse sumendum judicium de gravitate et levitate materiae, ex eo quod ante votum esset fortasse res indifferens, vel leve peccatum ; quia, ut bene notavit Soto, lib. 7, q. 2, art. 1, in fine corporis, saepe fieri potest mortale ratione voti, quod antea erat veniale, vel nullum malum, imo interdum bonum, ut ludus, matrimonium, etc. Sed consideranda est gravi'as actionis, de qua tractatur, quae in ordine ad cultum Dei vel ad humana pacta potest esse res gravis, etiamsi absque voto non cadat sub obligationem gravem, et tunc in ordine ad votum erit materia gravis, si in gravi quanti- tate sumatur ; secus si in levi, quod semper ex arbitrio prudenti pendet, ut dixi.
On this page