Caput 5
Caput 5
Quando sit mortale peccatum transgressio voti, quam per plures actus leves ex parte materiae fieri contingit.
CAPUT V. QUANDO SIT MORTALE PECCATUM TRANSGRESSIO VOTI, QUAM PER PLURES ACTUS LEVES EX PARTE MATERIAE FIERI CONTINGIT.
1. Difficultas questionis. --Haec quaestio oritur ex resolutione capitis praecedentis, habetque locum tam in opinione Cajetani quam in nostra. Conting:t enim fieri votum dandi quotidie per mensem vel annum parvam eleemosynam, vel orationem brevem recitandi. De quo voto certum est trausgressionem ejus in uno die solo, esse tantum veniale peccatum, sive quia illa materia simpliciter est levis, sive etiam quia est partialis secundum Cajetanum. Unde fit idem dicendum esse de omnibus et singulis diebus divisim sumptis. Difficultas ergo oritur an, procedendo ita per singulos dies anni, multiplicentur tautum venialia peccata, et nunquam peccetur mortaliter ; vel si interdum peccetur mortaliter, quado id contingat, et quae sit ratio illius peccati? Supponimus enim, quod, licet multa peccata venialia siinul sumpta non possint efficere unum mortale, ex 1. 2, quaest. 88, art. 4, quia non sunt partes unius, nec componunt unum, sed tantum unam collectionem, vel multitudinem , nihilominus aliquando possunt praecedentia peccata venialia, ratione materiae. ita conjungi cum posteriori peccato, ut faciant illud esse mortale, quod alias per se ac solitarie sumptum esset veniale, ut in parvis furtis frequentatis certum est apud omnes. Punctum ergo difficultatis est, an hic modus peccandi mortaliter in transgressionibus similium voto rum contingat.
2. Quando ger transgressiones voti singulorum dierum obligatio ita extinguitur, ut uulla in posterum maneat. — Circa quod supponitur ulterius juxta dicta in praecedenti libro, ex transgressione voti in tempore debito, interdum relinqui obligationem ad votum implendum in tempore futuro ; aliquando vero non relinqui, sed extingui obligationem per lapsum temporis. Quando ergo tale est votum de quo tractamus, ut licet pro aliquibus diebus non impleatur, semper duret obligatio implendi id quod fuit omissum, indubitatum est tandem peccari mortaliter violando votum in tota materia, vel in gravi parte ejus. Quia licet frangi videaiur per parvas transgressiones multipli- catas, necesse est tandem pervenire ad diem et horam, in qua similis transgressio sit peocatum mortale. Quamvis enim fiat post actum de simili materia levi, non versatur circa illam , ut levis est, sed ut complet materiam gravem. Ut, verbi gratia, si quis promisit dare quotidie argentum in eleemosynam, ea intentione ut dies intelligatur praefixus ut terminus, non ut praecipua ratio obligationis, quamvis uno vel alio die id omittatl, tenetur sequentibus diebus supplere, et ideo semper posterior omissio gravior est; et post paucos dies erit mortale id omttere, quia non solum omittitur eleemosyna illius diei, sed omnium praecedentium, quae eodem die simul dandae essent, et ita jam illa omissio habet materiam gravem. Idemque est de voto simili recitandi quotidie brevem orationem, si eadem intentione fiat, nam est eadem ratio, ut dicemus. Et in hac parte non videtur esse dissensio inter auctores, ut videbimus. Superest ergo dubium, quando per transgressiones voti singulorum dierum obligatio ita extinguitur, ut jam nulla sit ad faciendum quod praetermissum est; et in hoc sunt varia opiniones.
3. Prima sententia. — Prima dicit nunquam peccari mortaliter in talis voti trangressione, sed posse omnino violari per solam multiplicationem transgressionum venialium. Pro hac sententia referri possunt Soto, Aragon. et Vasquez : nam formaliter videntur in hoc convenire, quod in praedicto easu transgressio voti hodierna (quae ex obligatione praesentis diei tantum est venialis ) non augetur propter similes transgressiones praecedentes, nisi quando durat obligatio reparandi et quasi restituendi hodie , quod praeteritis diebus omissum est ; et copsequenter, quando hae. obligatio non durat, sed extinguitur, omnes transgressiones diurnas esse veniales tantum , licet per earum multiplicationem obligatio voti exhanriatur et violetur. Ratio hujus opinionis esse potest, quia si onus diei praecedentis non adjungitur hodierno, non est unde augeatur materia praesentis diei; ergo permanet levis, sicut de se erat, et eadem est ratio de singulis et omnibus.
4. Differunt autem dicti auctores in apphcatione hujus doctrinae: nam Soto sentit hanc posteriorem partem non habere locum in voto rea1, sed tantum in personali. Unde lib. 7 de Just., q. 2, art. 1, et Aragon., 2. 2, q. 88, art. 3, distinguunt inter vota realia et personalia. Et de reali voto dicunt, si sit, verbi graua, votum de facienda quotidie parva eleemo- syna, licet in principio aliquae transgressiones leves praecedant, cum pervenitur ad statum in quo gravis quantitas completur, tunc omissionem illam, per quam completur illa quantitas, esse peccatum mortale, et a fortiori omnes sequentes, et statum in illo peccato semper durare, donec votum impleatur, sicut est vulgare in furto; idem enim esse de voto censent dicti auctores. Et in hoc concordat Medin. 1. 2, quaestion. 88, art. 4, qui in hoc fundat hanc partem, quod per illas transgressiones fit grave nocumentum proximo. et ideo tunc peccatur mortaliter, quando incipit nocumentum esse grave. Et illa ratione etiam utitur Aragon. Sed ad culpam contra votum non recte consideratur proximl nocumentum ; tum quia in transgressione voti realis non fit injuria proximo, quia respectu illius non nascitur obligatio, etiamsi materia voti illi utilis sit; ergo non proprie fit ilh nocumentum , sed solum non redundat in eum urtilitas, qui effectus est ibi quasi materialis ; ergo non peccatur contra proximum, sed tantum contra Deum. Et consequenter nocumentum proximi nihil hic refert, sed respectu fidelitatis Deo debitae ostendendum est quomodo ibi augeatur materia gravis respectu ultimi actus (ut sic dicam ). Ratio ergo unica esse debet, quam Soto tetigit, dicens: Quia quod hodie non tribuis, cras teneris; binc ecnim aperte fit, ut perveniatur ad materiam gravem; unde in hoc sensu haec pars non pertinet ad praesentem dubitationem, sed ad suppositionem, quam secundo loco fecimus, et diximus esse extra controversiam. De personali autem voto, ut de parva recitatione quotidie facienda, dicunt dicti auctores, etiamsi quotidie omittatur oratio promissa, nunquam peceari mortaliter ; quorum fundamentum esse debet, quia in his votis nunquam est obligatio recitandi hodie, quod heri omissum est, et ita materia singulorum dierum semper manet tantum venialis.
5. Refellitur distinctio de voto reali et personali — Hanc vero distinctionem improbat Vasquez, 1. 2, d. 146, cap. 2, in fine, et non sine magno fundamento, quia tam votum reale quam personale fieri potest pro tali die in specialem devotionem et cultum ejus. Ut potest quis vovere singuhs sabbatis jejunare, et eleemosynam facere intuitu colendi Deum illo die, et tunc sicut votum personale illo die non impletum non obligat pro die sequenti, ita nec votum reale. Et e converso sicut potest votum reale fieri pro singulis diebus, ut non differatur solutio, non vero ut extinguatur, ita etiam potest votum recitandi et quodlibet personale eadem intentione fieri, et tunc sicut votum reale obligat ad dandam hodie eleemosynam heri praetermissam, ita etiam votum personale obligabit ad recitanlum et supplendum quod fuit praetermissum. Ergo nullum est discrimen inter talia vota, cum proportione de illis loquendo. Nam si fiant priori modo, etiam in realibus semper materia cujuscumque dieli est levis; si vero fiant posteriori modo, etiam materia voti personalis paulatim aggravatur ex parvis transgressionibus, et ita pervenietur necessario ad gravem transgressionem. Quod autem illi duo modi vovendi in utroque voto locum habeant, patet, quia hoc pendet ex libera intentione voventis, ut supra dictum est.
6. Dicet forte aliquis, esto hoc ita sit, nihilominus regulariter observari, ut vota realia non ita determinentur ad praescriptam diem sicut personalia, nec eleemosyna praescribatur ut onus proprium talis diei, sicut jejunium. Et ratio esse videtur, quia eleemosyna principaliter intenditur propter subveniendum necessitati proximi, quae durat, transacto die designato; jejunium vero et similia opera personalia solent frequenter fieri in peculiarem sanctificationem talis diei, in reverentiam alicujus Sancti, vel divini beneficii. Sed hoc, esto ita sit, ad factum pertinet, non ad jus, et est accidentarium ex usu, vel intentione operantium, non ex natura talium votorum. In utroque ergo genere votorum formalis doctrina eadem est, nimirum, si fiant ut onus singulorum dierum, non augeri praesentem transgiessionem per praecedentes, et consequenter si singulae transgressiones diurnae per se spectatae leves sint, posse per solas transgressiones veniales multiplicatas totum votum violari, sive reale, sive personale: si vero neutrum fiat ut onus diei proprium, in utroque augeri praesentem transgressionem ex praecedentibus, et sic non consummari violationem ejus sine peccato mortali, per se loquendo, et seclusa inadvertentia.
7. Secunda sententia. — Nibilominus alii sentiunt votum, tam personale quam reale de parva materia pro singulis diebus auni ve] mensis, quae tota simul facit gravem materiam, non omitti in tota illa materia, vel in gravi parte illius, sine peccato mortali, etiamsi onus uniuscujusque diei voveatur, ut proprium ejus, et semel omissum non maneat obligatio illius pro altero die. Ita sentii Valentia, disp. 6, quaest. 6, puncto 4, q. 2; nam indefinite, et sine limitatione vel distinctione loquitur, etiam in votis personalibus. Potestque suaderi ex contrario fundamento, quia materia posteriorum transgressionum semper augetur ex praecedentibus transgressionibus, etiamsi priores transgressiones resarciendee, seu quasi restituendae non sint; ergo materia hodiernae transgressionis post praecedentes poterit esse gravis, et consequenter materia peccati mortalis per relationem et conjunctionem ad praecedentes, etiamsi secundum se levis videatur, et consequenter non violabitur totum votum sine peccato mortali. Antecedens probatur, quia illud votum unum est, et habet pro materia adaequata cumuium, seu collectionem illarum parvarum orationum vel eleemosynarum; ergo inducit obligationem gravem circa totum illud, quod sicut paulatim per partes impletur, ita etiam violatur ; ergo cum multiplicantur partiales transgressiones, paulatim augetur transgressio voti; ergo quando multiplicatis transgressionibus pervenitur ad terminum augmenti, in quo laesio voti (ut sic dicam) gravis esse incipit, jam illa materia, ut consummativa gravis laesionis, est materia gravis, et consequenter in illa peccatur mortaliter; quia ut peccetur mortaliter contra votum, satis est quod votum ipsum graviter laedatur, etiamsi non relinquatur obligatio faciendi quod omissum fuit. Parumque ad rem moralem videtur referre, quod illa laesio gravis paulatim fiat et consummetur, vel quod simul fiat: nam in re in idem redit, quando sciens et videns aliquis paulatim consummat gravem illam transgressionem.
8. Confirmatur ac declaratur ; nam si post tale votum emissum, aliquis haberet propositum non implendi illud, sed transgrediendi per multiplicatas omissiones singulorum dierum, peccaret mortaliter; ergo et postea, quando pervenit ad terminum, in quo videt consummari transgressionem gravem, peccat mortaliter. Antecedens videtur sane per se probabile et verum, quia votum illud grave est, et de gravi Dei obsequio; illud autem propositum opponitur toti voto, et destruit illud; continet ergo deformitatem gravem. Prima vero consequentia patet, quia propositum illud est peccatum mortale propter gravem laesionem voti, quam objective sibi proponit ; sed hanc laesionem voluntarie facit, qui per leves transgressiones videt illam consummari, et nihilominus consentit et vult per aliquem actum illam consummari; ergo in illo actu exercet et continet totam malitiam illius propositi. Confirmatur secundo, quia ut augcatur niateria peccati, quod additur praecedentibus, non semper est necessarium, ut praecedentia relinquant obligationem quasi restituendi vel reparandi quod omissum est, sed sufficit quod paulatim augeatur aliquod malum, quod homo vitare teneatur. Verbi gratia, quando homo leviter peccat intemperate comedendo contra salutem suam, non tenetur postea reparare illud damnum; tenetur tamen non augere illud multiplicando similes actus gulae ; unde licet prior excessus fuerit venialis, secundus erit gravior. si homo videt augeri nocumentum ; et ita fieri poterit ut tertius vel quartus sit mortalis, si consummetur nocumentum grave. Item hoc modo licet praeceptum jejunii leviter violetur per pravam sumptionem cibi, si tamen eodem die saepius multiplicentur prava illa sumptiones, consummari poterit grave peccatum, quia laeditur jejunium in materia gravi. Idem videri potest in infamatione proximi : nam si incip:o infamare venialiter, aperiendo occultum detectum levem, et postea addam alium, et iterum alium, poterit eo perveniri, ut in collectione fiat nocumentum grave, et ita in aliqua infamatione consummetur peccatum mortale, nisi advertentia excuset. Haec enim limitatio semper subintelligitur, quia sine advertentia sufficiente non peccatur mortaliter : sed hoc generale est, et ideo illud supponimus, et loquimur de actu ipso secundum se. Sic ergo in prassenti ex ipsa laesione voti, et augmento ejus, augetur sufficienter materia, licet obligatio restituendi non intercedat.
9. Fertur iudicium de secunda sententia, et impugnantur difficultates que orauntur ex preedicta doctrina. — Quamvis autem baec ultima sententia videatur probabilter suaderi his conjecturis, nihilominus scrupulosa est, et vix poterit, qui illam defenderit, variis difficultatibus moralibus insurgentibus occurrere. Nam juxta illam dicendum esset, si quis fecit votum non mentiendi, etiam jocose vel officiose, posse mortaliter peccare propter solam multiplicationem mendacii jocosi ; quia 1nultiplicando mendacia laedit votum graviter, et privat Deum magno obsequio, quod in tali objecto simul sumpto reperitur ; consequens autem nullo modo videtur concedendum, quia non apparet major ratio in illo voto, quam in lege non mentiendi. Unde Navarrus, c. 12, n. 65, dixit transgressiones voti de vitando aliquo peccato veniali, communiter tantum esse peccatum veniale, et in hoc putat esse votum aequiparandum legi ; quod etiam censuit Soto, d. art. 1. Secundo sequitur ex dicta sententia, si quis vovit quotidie recitare rosarium, et singulis diebus partem levem omittat, inde augeri malitiam posteriorum transgressionum, et tandem fieri materiam peccati mortalis in transgressione secundum se levi propter relationem ad praecedentes. Consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia etiam tota illa transgressio simul sumpta est gravis laesio talis voti, et illi applicari possunt rationes supra factae. Minor autem videtur clara, quia illi defectus non uniuntur inter se, ut videre licet in defectibus qui quotidie committuntur in recitatione horarum canonicarum ; nam defectus unius diei non conjungitur cum defectibus alterius diei ad componendam unam materiam gravem. Alias post semel completam materiam ex successiva multiplicatione talium defectuum, semper peccaretur mortaliter per similes defectus in se leves, quod est dictu absurdissimum. Et patet sequela, quia semper conjungerentur praecedentibus et efficerent transgressionem graviorem. Unde idem argumentum fieri posset in voto recitandi quotidie horas canonicas ; nam sine dubio per defectus leves multiplicatos in dies nunquam venietur ad peccatum mortale committendum, cujus tamen oppositum ex dictis sequitur applicando rationem factam. Item si quis vovit jejunare Adventum, hcet singulis diebus levem defectum in jejunio committat, nunquam peccabit mortaliter, etiamsi illae transgressiones simul sumptae gravem materiam contineant, ita ut si uno die fierent, sufficerent ad frangendum graviter jejunium.
10. Levis transgressio voti diversis temporibus sepsus repetita non est gravis, nisi ex his actibus componatur unus moraliter. — Dico ergo, in his levibus transgressionibus voti diversis diebus seu temporibus factis, semper spectandum esse an ex his componatur unus actus moralis, necne; nam si non componitur, nunquam transgressio gravis est, licet multae leves multiplicentur. Et hoc probant rationes faciae, et illa generahs supra facta, ob quam multa peccata venialia non componunt unum mortale, scilicet, quia non uniuntur ullo modo ad unum actum componendum. At vero si plures actus divisim facti tendant ad unum componendum, et ut sic cadant sub voium, tunc ex multis poterit unus actus conflari, vel, suppositis prioribus, poterit per aliquem posteriorem consummari ; et ita poterit peccari mortaliter in eo momento, in quo gravis ille actus consummatur. Sub actu vero etiar omissionem contrariam voto comprehendimus, ut saepe diximus. Et ratio est opposita superiori, quia si actus est unus et gravis, potest esse sufficiens ad unum peccatum mortale constituendum; nam sicut negatio est causa negationis, ita affirmatio affirmationis.
11. Duobus modis per plures actus efficitur unus gravis moraliter. — Esx levi omissione unius Psalmi in Prima, alterius in Vespera, et sic in aliis intra eumdem diem gravis transgressio insurgit. — Dices: quando per plures actus leves censetur unus gravis paulatim perfici? Respondeo duobus modis posse id contingere. Primus est supra positus, quando ex prioribus actibus levibus relinquitur obligatio, quae conjungitur praesenti obligationi, et ex utraque fit una gravis; et tunc est res clara, et frequenter contingit in votis realibus, et posset etiam inveniri in personalibus, ut dictum est. Et juxta hunc modum processit prima sententia, non tamen exclusit alium modum, licet illum non explicuerit. Secundus ergo modus esse potest, quando secundum moralem usum et aestimationem censetur componi moraliter unus actus ex multis, vel ex quadam successione actuum aut omissionum, ut, verbi gratia, ex horis canonicis unius diei censetur componi una integra recitatio; recitatio vero unius diei non componit unum actumn moralem cum officio alterius diei, et ideo in habente votum recitandi officium canonicum, ex levi omissione unius Psalmi in Prima, verbi gratia, et alterius in Matutino intra eumdem diem, posset insurgere gravis transgressio voti; si autem fierent in diversis diebus, essent tantum plures transgressiones leves. Idem cerni potest in jejunio unius diei, vel plurium. In diversis autem diebus raro invenitur unus actus moralis, qui hoc modo componatur ex pluribus actibus illorum dierum, non tamen repugnat inveniri. Ut siquis vovit per novem dies assistere in ecclesia, religionis causa, si singulis diebus parum absit, moraliter conjungentur illi defectus ad componendum unum gravem defcctum in illo actu, seu materia voti, quia ex modo et intentione voti est una obligatio, quae paulatim violatur. Idem dico si quis voveat dicere rosarium divisum in tres partes per tres dies, singulas partes singulis diebus designando tanquam onera talium dierum in illis praecise implenda ; nam si ille omittat singulis diebus aliquid leve. si ex omnibus illis omissionibus aliquid grave respectu totius rosarii resultet, credo peccari mortaliter, sicut si uno die recitandum esset rosarium ex voto ; quia distinctio dierum parum refert, quandoquidem actus ille semper respicitur ut moraliter unus, et ut talis vovetur.
12. Juxta hunc ergo secundum modum procedere potest posterior opinio: si vero generalius loquatur, ut significat, illam non admittimus. Quotiescumque enim votum est de pluribus actibus levibus, quorum singuli totales sunt, et divisim ac sigillatim praestandi sunt, sive in distinctis diebus, sive etiam in diversis horis ejusdem diei, ex multiplicatione transgressionum venialium non pervenitur per se loquendo ad mortalem. Quia tunc nulla est unio, et ita unus actus nullo modo aggravat alium. Exempla sunt in votis affirmativis, si quis voveat singulis horis aut decies in die elevare mentem in Deum, licet decies omittat, non est gravior decima omissio, quam prima; idem dico de brevi recitatione, verbi gratia, Orationis Dominicae per singulos dies mensis; nam licet per totos dies omittatur, non est majus peccatum in ultimo quam in primo die. In votis autem negativis exempla sunt in voto non mentiendi jocose, vel non omittendi levem partem Missae, aut divini officii ; nam licet in diversis Missis seu diebus saepius hoc fiat, nunquam peccabitur mortaliter. Et idem erit de voto vitandi omnem levem sumptionem cibi in diebus jejunii peccando venialiter contra illud ; nam licet hoc peccatum in pluribus diebus jejunii fiat, nunquam est mortale; quia una materia non colligatur cum alia, nec illae plures comestiones parvae componunt unum actum moralem, quod secus esset si eodem die contra idem jejunium fierent, et sic de aliis. In quibus etiam semper spectanda est intentio voventis; multum enim conferre potest ad judicandum an vovere voluerit plures leves actus diversis temporibus efficiendos, ut sigillatim impleantur vel omittantur sine unione seu continuatione eorum inter se.
13. Fit satis fundamentis aliarum opinionuin. —Atque ex his satisfactum est fundamentis aliarum opinionum. Nam in priori credimus non esse dissenssionem circa jus, sed circa factum, et fortasse magis esse in modo loquendi quam in re; verum enim est, quoties ex voto hoc die non impleto relinquitur obligatio in sequentem diem, augeri materiam transgressionis, et non consummari sine gravi culpa, quando illa minima simul juncta gra- vem materiam componunt. Et hoc posse contingere in votis personalibus, licet rarius. Et hoc solum probant omnia quae circa illam sententiam adducta sunt. Non tamen probant exclusionem, id est, pon posse esse alium modum, quo distincti actus leves inter se continuentur, et quasi uniantur ad componendam vel consummandam unam gravem transgressionem voti, quae peccatum mortale sit. Et hoc damus secundae sententiae , et argumentis ejus. Quia vero generalius procedere videntur, illis satisfaciendum est, ne contra ea quae diximus, vim aliquam habere videantur.
14. Ad praecipuam rationem. — Ad principalem rationem dico, recte procedere, quando votum est de uno actu gravi, qui paulatim omittitur, seu diminuitur per partiales transgressiones leves, non vero quando actus leves sunt omnino distincti; tunc enim nego per multiplicationem actuum fieri gravem iransgressionem voti, sed tantum plures leves, quarum cumulus vel mulütudo nunquam est una transgressio, et ita nunquam est gravis seu mortalis transgressio. Cum autem urgetur, quia votum illud est unum et grave, respondeo imprimis esse unum ex parte actus animi, tamen ex parte objecti aequivalere pluribus, sicut praeceptum recitandi divinum officium dici potest unum ex parte actus, plura vero, ut applicatur ad plures dies. Deinde dico illud votum non esse grave intensive, id est obligans ad aliquem actum gravem, vel sub mortali, quia non transcendit materiam venialem, etiamsi tota simul sumatur , sed intra illam latitudinem potest dici grave extensive, id est, plures obligationes leves, seu sub veniali in se complectens. Quod in praeceptis de vitandis verbis otiosis, vel mendaciis levibus, videre licet; nam tota materia talis praecepti simul concepta gravis videtur secundum quamdam extensionem, seu multitudinem actuum, non tamen est intensive gravis, id est, quae per se sufficiat ad augmentum peccati mortalis, ut constat. Atque hoc ipsum probat secunda confirmatio , procedit enim quando multi actus leves intelliguntur iu uno effectu vel nocumento, quod sit objectum unius peccati mortalis commissi per transgressionem unius praecepti, et uno actu gravi ; non vero procedit quando actus leves sunt omnino condistincti; nam tunc augmentum, quod resultat ex eorum multiplicatione, solum est extensivum intra latitudinem venialem; et ita tunc non potest dici graviter laedi votum, nisi in eodem sensu, ut explicatum est.
15. An formale propositum non implendi votum de levi peccato vitundo, vel de alio parvo opere, grave peccatum sit.—ln prima vero confirmatione, petitur quid dicendum sit de formali proposito non implendi tale votum de levi peccato vitando, vel parvo opere bono faciendo, singulis diebus. De quo clarum est tale propositum esse peccatum mortale, quando vansgressiones illa leves habiturae sunt inter se connexionem, aut augmentum aliquo ex duobus modis explicatis ; nam tunc tota malitia transgressionis futurae vel possibilis jam est in illo proposito; sed illa in se est peccatum mortale, ut declaratum est; ergo et illud propositum. Imo tunc si propositum illud antecedat, et ex illo incipiat votum non servari, a principio omnis transgressio est peccatum mortale, etiamsi secundum se parvae materiae esse videatur, quia jam procedit a proposito graviter peccaminoso, et ad illius complementum ordinatur, ut in simili notavit Nav., d. n. 65.
16. In quo sensu non est mortale habere propositum non implendi votum de vitando levi peccato. — Difficultas ergo est, quando votum est implendum vel omittendum per actus leves multiplicatos sine counexione vel augmento eorum inter se. Nam tunc etiam videri potest propositum illud peccatum mortale propter argumentum factum, quod illud propositum opponitur toti objecto, unde videtur gravem habere deformitatem. Nihilominus tamen dicendum videtur, per se et in rigore illud non esse peccatum mortale, quod aperte sentit Soto, d. a. 1, dicens: Dum materia levis est, nihil referre tolumne sit objectum voti, an pars. Nam par ratio est de proposito contrario. Idem sumitur ex Navar., d. cap. 12, n. 65, quatenus absolute dicit, transgressionem talis voti esse veniale peccatum, sumens argumentum a simiii ex lege. Unde probatur primo, quia illud non est propositum committendi aliquod peccatum mortale; ergo non habet objectum unde sumat mortalem malitiam. Item propositum mentiendi venialiter quoties occasio tulerit, in rigore non est peccatum mortale, quia praeceptum non mentiendi intra illam materiam non obligat sub mortali; ergo idem est de tali voto, nam aequiparatur in hoc legi secundum omnes, et ostensum est votum talis materiae non obligare in re ipsa sub mortai. Item si quis haberet plura vota de diversis materiis levibus, unum, verbi gratia, dicendi orationem Dominicam, aliud dandi parvam eleemosynam, aliud visitandi semel ecclesiam, et similia, licet uno actu proponeret nullum implere, non peccaret mortaliter; ergo idem est in uno voto obligante solum ad plures actus leves omnino totales et distinctos, licet sint ejusdem rationis.
17. Neque obstat quod propositum illud videtur habere materiam gravem contra religionem : dico enim illam materiam esse gravem intra latitudinem venialis, quia plura venialia confuse complectitur, quam vocavimus gravitatem extensivam, non tamen esse gravem intensive, et in ordine ad mortalem transgressionem, quia nunquam in executione continet objectum alicujus peccati mortalis; et ideo nec in ordine ad propositum habet talem gravitatem. Dixi autem hoc esse intelligendum per se et in rigore ; quia timendum est grave periculum talis propositi, et quod vix potest haberi sine contemptu, et ita ex circumstantiis poterit esse peccatum mortale.
On this page