Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quibus modis peccari possit contra votum, et quando talia peccata multiplicentur?

CAPUT VI. QUIBUS MODIS PECCARI POSSIT CONTRA VOTUM, ET QUANDO TALIA PECCATA MULTIPLICENTUR?

1. Duplex modus in generali circa hunc peccandi modum supra dictus est, scilicet, committendo vel omittendo; priorique modo violantur vota negativa, posteriori affirmativa, sicut in praeceptis contingit, et supra etiam tactum est. De his ergo duobus modis distincte in praesenti loqui oportet, ut clarius et brevius, quae ad utrumque membrum pertinent, expediantur.

2. Prima assertio : per omissionem interdum peccatur contra votum solz dilatione, interduin absoluta violatione, qua illius obligatio finitur. — Dico ergo primo : per omissionem interdum peccatur contra votum sola dilatione, interdum absoluta voti violatione, qua illius obligatio extinguitur et finitur. Utrumque colligi potest ex verbis Deut. 23 : Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere ; et infra : Si moratus fueris, Vnputabitur tibi in peccatum. Peccatur ergo per solam dilationem; constat autem multo magis peccari per totalem omissionem. Et ideo non tantum ad omitiendum, sed etiam ad differendum sine peccato necessaria est dispensatio, ut sumitur ex cap. JVon est, de Voto. Ideoque in cap. Per tuas, eodem, voti transgressor dicitur, qui intra praefium tempus votum religionis non impleverat, ut ibi Panormitanus notat. Ratione declaratur, quia hic modus peccaudi per omissionem est contra obligatio- nem voti affirmativi, ut supra declaratum est ; omne enim votum aftirmativum habet aliquod determinatum tempus, pro quo ob' igat, ut supra etiam ostensum est ; ergo si pro illo non impleatur, per omissionem peccatur: omissionis enim peccatum eo tempore maxime committitur, pro quo praeceptum affirmativum obligat.

3. Atque hinc facile declaratur duplex ille modus peccandi, vel per totalem violationem voti, vel per solam dilationem. Quia duobus modis definitur tempus obligationis voti affirmativi: unum vocare possumus affirmativum, alium negativum ; quia per unum praescribitur totum tempus in quo potest et debet impleri votum; per alium solum praescribitur terminus, ultra quem non est differenda voti solutio, quamvis si differatur , nihilominus postea fieri possit et debeat. Unde in priori modo terminus est ad extinguendam voti obligationem, in posteriori ad accelerandam illam, ut non differatur ; et ideo prior dici potest necessarius ad solutionem non solum debitam, sed etiam possibilem, postcrior vero solum ad debitam. Item prior dici potest de substantia voti, secundus de obligatione tantum. Exempla clara sunt in voto jejunandi in vigilia talis Sancti, vel jejunandi ante mensem elapsum, et alia superiori libro tractata. Hinc ergo fit, ut si votum non impleatur toto tempore quo impleri potest, usque ad terminum affirmativum, seu substantialem, tunc prorsus violetur per totalem ac substantialem omissionem ; quando autem differtur ultra terminum praefisum ad urgendam solutionem, tune solum violatur per nimiam dilationem.

4. Corollarium : gravius peccatur contra votum per totalem omissionem, quam per solum dilationem. — Hinc sequitur primo, gravius peccari per totalem omissionem, quam per solam dilationem. Patet, quia prior peccandi modus est contra substantiam voti omnino; posterior vero solum contra circumstantiam temporis. Item per priorem lapsum ita contemnitur votum, ut amplius servari non possit ; at per posteriorem minus contemni videtur, quandoquidem semper potest retineri propositum implendi votum, saltem quoad substantiam ejus. Unde fit ut, caeteris paribus, facilius committatur grave peccatum in absoluta voti omissione quam in dilatione, tum quia de se major est prior violatio voti quam posterior; tum etiam quia facilius excusari, imo honestari potest dilatio aliqua, quam omissio simpliciter ; nam minor causa sufficiet ad diffe- rendum quam ad omittendum. Quae omnia possunt a simili confivmari ex obligatione restituendi, seu solvendi justitiee debitum, vel humanam promissionem; nam dilatio solutionis seu restitutionis de se minus gravis est, faciliusque excusatur, quam absoluta debitinegatio.

5. Dubia aliquot circa violationem totalem voti.— Occurrunt autem in praesenti nonnulla dubia circa utrumque membrum. Et primo, circa totalem violationem quaeri potest an, postquam votum omnino omissum est, obligatio maneat ad aliquam recompensationem, et quasi restitutionem. Sed hoc sufficienter superiori libro tractatum est, quia ad obligationem voti plene explicandam pertinebat. Et simile dubium est, quando aliquis habet tempus, seu diem certum et praefisum ad votum implendum, et in eo non potest, an peccet tunc non implendo. Ad quod dicendum est, sicut in aliis omissionibus, supposita impotentia, jam non peccari de novo coram Deo, quia nemo peccat in eo quod vitare non potest, cum illud jam non sit voluntatis, sed necessitatis. Solet autem omissio praesens imputari ad culpam ratione praecedentis causae voluntariae, et tunc quaestio est de nomine (ut in superioribus tetigi), an externa omissio, quae tempore impotentia contingit, denominetur peccatum a superiore causa necne. De quo alias; magis autem ad rem spectat inquirere, si quis praevideat fore ut non possit eo die vorum implere, an teneatur praevenire. Sed hoc etiam in superiori libro sufficienter tractatum est.

6. Ac tandem potest inquiri, quando opus est promissum pro certo die, an possit licite vovens extendere sua voluntate tempus illud sine transgressione voti; ut, verbi gratia, si vovit jejunare die sabbati, an peccet differendo illud jejunium in proximam feriam, animo retinendi eamdem obligationem et servandi illam. Respondeo hoc fieri non posse, si jejunium promissum est ut onus proprium talis diei ; quia vel in ipso die sabbati occurrit ratio sufficiens ad excusandum jejunium in illo die, et tunc non est necessarium habere animum postea implendi votum, juxta dicta in libro praecedenti, quia tunc extinguitur obligatio elapso tempore ; unde si quis id facere velit, erit voluntatis actus, non obligationis; vel, si nova obligatio assumpta est, erit novum votum, non prioris observatio. Si autem pro illo die sabbati non occurrit ratio sufficiens ad excusandum, non potest esse licita omissio illius propter intentionem postea faciendi, quia illa non est dilatio, sed totalis voti omissio, quae non honestatur propter intentionem futuri actus. Dices posse illam esse quasi voti commutationem. Respondeo, etiam ad hanc requiri causam justam, et potestatem Praelati ; non enim existimo fieri posse propria voluntate, etiam in aequale, ut infra dicam. Eo vel maxime quod illa non est aequalis, omnibus pensatis, quia licet opus jejunii videatur aequale, ipsa dilatio est quaedam obligationis relaxatio, et fortasse ex circumstantia non est tam sacrum jejunium alterius diei, icut vigiliae, verbi gratia, vel alterius similis. Dices : compensari hoc totum potest addendo aliquid oneris, ut si statuam alio die jejunare, ei eleemosynam facere, vel quid simile. Respondeo tunc utendum esse regulis justae commutationis infra tradendis, et ita posse excusari peccaminosam omissionem, non per modum dilationis, sed per modum justae commutationis.

7. An semper sit peccatum mortale voti dilatio, quando materia est gravis. — Circa aliud autem membrum de dilatione ultra terminum praefixum ad accelerandam solutionem, dubitari potest an semper sit peccatum mortale quaelibet dilatio, quando alias materia voti est gravis, et de se sufficiens ad peccatum mortale respectu totalis omissionis. Videri enim potest semper esse peccatum mortale, etiamsi mora non sit nimia, quia in aliis praeceptis, ita designantibus terminum dilationis, videtur hoc esse semper peccatum mortale, ut in praecepto de communione in Paschate, si per diem differatur, ultra ultimum jam designatum , et in praecepto ab homine comparendi intra novem dies, si decimo compareat aliquis, censetur graviter transgressum esse praeceptum, et excommunicationem incurrisse, si imposita erat ipso facto. Quia ibi includitur praeceptum negativum : Non differas ulira hoc facere, quod videtur graviter violari, eo ipso quod subditus praefixum terminum iransgreditur in re gravi. Item si juramentum fiat solvendi intra talem terminum, qui intra illum non solvit, etiamsi paulo post impleat, censetur perjurus, et consequenter peccare mortaliter, si alias materia sit gravis; ergo idem a fortiori in voto. Antecedens patet, quia cum veritas in indivisibil consistat, per minimam termini transgressionem deficit veritas juramenti. Et hoc confirmari potest ex cap. Commissum, de Spons., juxta quemdam intellectum, quia ne differatur terminus juraurento praefixus, consulitur matrimonium ante ingressum religionis.

8. Resolvitur, eu parte moreg brevis posse esse veniale peccatum contra votum. — Fespondeo nihilominus, etiam ex parte morae brevis posse hoc peccatum esse veniale, etiamsi actus, qui differtur, alias gravis sit. Ita sentiunt communiter Summ., verb. Votum ; Sylvest., 2, q. 4; Angel., 3, n. 2; Tabien., num. 3. Probatur, tum quia promissiones et obligationes justitiae non obligant cum majori rigore, ut patet deobligaticne solvendi mutuum intra certum diem ; tum etiam quia non est verisimile voventem habuisse animum se obligandi cum majori rigore; tum etiam quia materia potissima illius violationis voti est circumstantia temporis; ergo ex diminutione illius poterit etiam esse levis omissionis culpa. Adverto autem hoc frequentius contingere, quando terminus implendi votum non est praecise definitus ex formali intentione voventis, sed ex prudenti arbitrio; nam sicut in hoc potest esse latitudo intra gradum licitum, ita etiam in gradu illicito, ita ut prius judicetur quasi inchoari transgressio per venialem culpam, et postea aggravari usque ad mortalem. Quando vero indivisibilis terminus est praefixus, statim totus transitur, et ideo major est deformitas; sed nihilominus si hoc fiat sine contemptu, et cum aliqua humana excusatione, et causa saltem apparente, et alias sit bona fides, et moralis certitudo brevitatis morae, poterit culpa sse venialis. Nec objecta in contrarium: aliud probant, sed potius juxta hanc regulam moderanda sunt. Solum in exemplo de communione Paschali, adverto dilationem in rigore incipere fieri a die Paschatis, et consuetudine factum esse, ut absque ullo peccato etiam veniali differri possit per octo vel quindecim dies; et ideo quando jam differtur ultra ultimum diem promissum, videtur statim esse transgressio gravis. nisi causa gravis excuset. Et hoc maxime timendum est, quando excommunicatio est imposita, quia videtur in ipso termino contumacia consummari, et saltem in foro Ecclesiae ita praesumitur; in conscientia vero posset quis excusari, si mora non fuit gravis in re, nec fuit ex animo contumaci.

9. An quando constat de termino dilationis in voto, habeat ibi locum epiikeia. — Dubitari praeterea potest, quando constat de termino praefixo, an locum habeat epiikeia propria auctoritate, vel prudentis viri, sine auctoritate superioris. Sylvest. enim, Fotum, 2, q. 3, in fine, ait, si quis procrastinet ex spe majoris commoditatis, posse excusari; ilia autem est quaedam epiikeia. Et favet Glos., in c. on est, de Voto, dicens, in voto includi conditionem implendi illud statim, si commode fieri potest. Et idem fere sentit Angel. supra, addens aliam distinctionem parum necessariam. Unde dico imprimis, si dies vel hora implendi votum expresse constituta sit per verba vel intentionem voventis, nullum esse locum dilationi per epiikeiam vel interpretationem, nisi in eo casu in quo occurrit impedimentum sufficiens ad tollendam obligationem voti, ut supra declaratum est ; quia si tale non sit impedimentum, obligatio urget, et posita illa determinatione, non est locus prudenti arbitrio. Et ita sentit Panormitanus, d. c. JVon est, reprobans Glossam praedictam. At vero si vovens non determinavit tempus, quia in illo fit determiratio prudenti arbitrio, in tantum admitti poterit illa excusatio, in quantum illa major commoditas confert ad prudentem conjecturam, vel de intentione voventis, vel de majori obsequio Dei. Potest enim iu praesenti etiam intervenire quaedam tacita commutatio in melius bonum, si revera tale judicatur, ut si quis vovit ingredi religionem, et differt aliquantulum, ut discat litteras necessarias usui religionis, quae in illa non possunt commode addisci, facile poterit a culpabili mora excusari, dummodo virum prudentem consular.

10. Ultimo dubitari potest circa idem membrum, an post hujusmodi parvam dilationem, aliquis continue peccet omittendo votum. Quae interrogatio non habet locum in priori totali omissione voti, quia ibi extinguitur obligatio voti, et ita transacto termino, amplius non peccatur omittendo ; quando autem omissio est per dilationem, tunc non extinguitur obligatio, imo post transactum terminum praefixsum magis semper obligatio premit, et pro semper ; ergo etiam semper ac pro semper peccatur. Cum qua dubitatione conjuncta est alia, scilicet, quando peccatum illud interrumpatur, et quando multiplicetur. Sed haec difficultas eadem est in hoc peccato, quae in peccato non restituendi, vel non solvendi debitum, nam cum proportione idem dicendum est in utroque casu. De quo pro nunc sufticiunt quae diximus in 4 tomo tertiae partis, disput. 22, sect. 5, num. 30 et sequentibus, et quae in 1. 2, in materia de peccatis traciantur. Summa omnium est, illud peccatum quoad externam omissionem actus promissi quasi continue durare; hanc vero durationem non esse moralem, et in ratione peccati, nisi quando actualiter est voluntaria directe vel indirecte. Ad hoc autem necesse est ut actu veniat in memoriam obligatio vel in se vel in ipso actu promisso, et quod possibilitas implendi votum hic et nunc actu duret, quia alias omissio non est actu voluntaria, et consequenter non est actuale peccatum.

11. Quando interrumpatur tale peccatum. — Unde fit ut tale peccatum interrumpatur, vel per naturalem inconsiderationem, vel per totalem occupationem circa res alias, per omnum, et per impotentiam implendi, et similia. Atque ita tunc iterabitur talis culpa, quando post moralem interruptionem homo iterum advertit, et nihilominus vult non implere votum, vel directe, vel indirecte volendo occupari circa aliud, et non curando de voti observatione. Fieri tamen potest ut, licet tempus implendi votum transactum sit, non poss:t postea in qualibet parte temporis impleri, sed certis horis vel temporibus opportunis ; nt si hodie audienda esset Missa, transacta hora Missae, commissum est peccatum, cessat vero reliquo diei tempore, obligabit tamen statim sequenti die, per se loquendo; et idem est cum proportione de jejunio, et similibus actibus, in quibus facile cernitur interruptio et iteratio peccati. At si votum sit ingrediendi religionem intra annum, transacto anno potest obligatio urgere continue, per se ac moraliter loquendo, et tunc procedit regula posita, ut constat.

12. Sevunda assertio : per modum commissionis non peccatur contra votum ob solum dilationem, sed per obligationis vaolationem. — In quo differant vota affirmativa a negativis. — Dico secundo: per modum commissionis non peccatur contra votum ob solam temporis dilationem, sed per violationem directae obhgationis voti; per hanc vero transgressionem non semper extinguitur obligatio voti; ideoque saepius tale peccatum commiüiti potest. Declaro singula, breviter explicando quomodo vota negativa violentur , et peccata contra illa multiplicentur ; nam per modum commissionis tanium vota negativa violantur, ut supra dixi. Vota autem negativa in hoc differunt ab affirmativis, quod de se semper et pro semper obligant, vel simpliciter, vel juxta intentionem voventis, ut supra explicatum est; et ideo ut observentur, nullam aliam requirunt temporis determinationem. Nam Si absolute fiunt, statim obligare incipiunt, et ex tunc pro semper obligant ;si vero fiant cum intentione suspendente obligationem us- | que ad certum terminum, illo completo, ex tunc etiam pro semper obligant, vel perpetuo, vel usque ad alium terminum praefisum. Hinc ergo fit ut votum negativum non possit per dilationem violari, quia cum obliget pro semper, nullam dilationem admittit, ex quo incipit obligare ; quod non ita est in affirmativo voto, nam, licet jam obliget et impleri possit, tamen, quia non obligat pro semper, de se admittit dilationem et arbitrium. Item quia votum negativum non obligat ad agendum, sed ad non agendum, ideo non violatur nisi transgrediendo substantiam ipsius voti, etiamsi in primo instanti obligationis ejus violetur ; unde si quis post votum castitatis simpliciter emissum vellet per unam tantum horam vel quadrantem non exequi illud, non diceretur differre executionem aut observantiam voti, sed frangere illud. Et hinc etiam fit ut ad augmentum vel diminutionem hujus peccati nihil referat mora temporis in voto exequendo post obligationem ejus; tantum enim peccat, qui statim post emissum votum castitatis peccat contra illam, ac si ante annum votum emisisset. Illa ergo, quae diximus de dilatione in affirmativo voto, non habent locum in negativo. Et ita patet sufficienter prior pars assertionis.

13. Advertendum circa votum negativum. — Circa posteriorem vero advertendum est, votum negativum aliquando esse posse de uno tantum actu praeeise, qui statim transeat, nullo relicto termino quasi permanente moraliter considerabili, ut si vovem non coenare hodie ; aliquando vero esse posse de uno actu, qui videawur babere tractum successivum, et quasi continuum in suo termino, ut si voveam non ingredi domum, ubi post ingressum sequitur mora, vel major progressio, etc. Et simile est votum non egrediendi domo. Intei dum vero potest fieri votum de uno actu solo, non tamen absolute spectato, ut est talis naturae vel speciei, sed ut est primus in tali ordine, ut dicebamus supra de voto virginitatis praecise hac intentione facto, et simile esse potest in juvene emittente votum abstinendi a vino, id est, non incipiendi usum vel gustum ejus. Ultimo potest esse votum de negatione actus talis speciei sine alia determinatione ex parte actus, ut est in voto castitatis, vel abstinentiae a carnibus, sive talia vota perpetua fiant, sive temporalia, cum proportione ad tempus pro quo fiunt. Igitur in tribus primis modis semel tantum conira votum peccatur, et per unam transgressionem voti obligatio extinguitur, quia votum solum obligat ad abstinendum uno actu in individuo, et ideo post illum commissum jam non obligat ad abstinendum, quia ad praeteritum non est potentia ; nec etiam obligat ad abstinendum ab alio simili actu, quia de illo non est factum, nec etiam oblisat votum ad recompensationem, ut supra ostensum est. Discurrendo etiam per singulos modos id ostendi potest. Et quidem in primo res est per se nota, neque circa illum aliquid addendum occurrit; nam si quis vovit non coenare, et semel coenat, etiamsi postea iterum atque iterum comedat, non agit contra votum, quia votum solum cecidit in unicum coenae actum.

14. An qui ingreditur domum contra votwm, teneatur ea và illus ibi non detineri. — Circa secundum vero modum posset esse aliquod dubium, an qui ingressus est domum aliquam contra votum, teneatur ex vi voti ibi non detineri, et an continuo peccet quamdiu ibi voluntarie existit, vel postquam primam januam ingressus est, an peccet ingrediendo usque ad interiora domus, et sic ulterius progrediendo. Vel e contrario, si votum sit non egrediendi, an post primum egressum iterum atque iterum peccetur progrediendo. Sed in his omnibus dicendum est, ex vi talium votorum peccari ingrediendo vel egrediendo respective, ibique extingui obligationem voti quoad illum actum, quia permanere in termino, vel ambulare in illo, et similia, non sunt contra votum non ingrediendi, vel egrediendi. Nec satis est quod forte sint contraria fini talis voti, quia finis voti non cadit sub praeceptum, ut supra dictum est; hoc autem intelligenium est ex vi talis formae vovendi ; nam si intenUo voventis extendatur ad haec omnia, jam mutabitur materia voti, et ideo manet obligatio. Intelligitur etiam de unico ingressu seu egressu respectu sui termini, et omnium quae in illo fiunt, sine novo egressu vel ingressu. Nam si post primum actam ingrediendi homo exeat, et iterum ingrediatur, etc., tunc judicandum erit de secundo ingressu juxta modum voti , an fuerit de primo actu, vel de omnibus simpliciter, et ssecundum hanc comparationem pertinebit votum ad tertium vel quartum modum supra positum, et juxta illos definiendum erit , quomodo in eo casu peccata multiplicentur.

15. Cirea tertium ergo modum aliquid dictum est supra, lib. 4, cap. 4, explicando duos modos vovendi virginitatem, et omnes auctores ibi citati pro certo supponunt illum modum vovendi esse possibilem, quia pendet ex libera intentione voventis ; illo autem suppo- sito, manifestum est, per primum actum voto contrarium extingui obligationem voti, quia ex intentione voventis limitata fuit obligatio ad primum actum illius materiae, et obligatio non extenditur ultra intentionem, et circa primum actum jam est impossibile servare votum, quia jam factum supponitur. Quamvis autem hoc verum sit, supposita tali intentione voventis, necessarium est ut de tali intentione satis constet ; raro enim ex aola forma vovendi, et materia ejus, intentio haec colhgi potest, nisi ipsemet vovens formaliter earn expresserit, vel saltem conceperit, ut fere omnes auctores notant in voto virginitatis, et eadem ratio est in similibus; licet aliquando possit colligi intentio illa ex materia, ut de jejunio quoad unicam coenam seu comestionem ibi notavimus. Quocirca quartus vovendi modus frequentior est in his votis negativis, quia negatio de se omnia destruit, et ideo votum negativum factum de aliquo actu in communi obligat simpliciver ad abstinendum ab omnibus similibus, ideoque toties peccatur contra tale votum, quoties fit actus sub illa negatione comprehensus, sive tale votum sit factum pro diurno tempore, sive pro brevi, dummodo actus intra tempus prohibitum repetantur, ut in particulari de voto non bibendi vinum, in d. cap. 4, declaravi ; et eadem est ratio de caeteris, ubi de contraria intentione voventis aperte non constiterit, ut dixi.

16. An peccatum contra votum augeatur ex maultiplicatione votorum circa eamdem matcriam. — Caetera, de peccatis quae contra votum committi possunt, ex dictis libro praecedenti, de obligauone voti, colligi possunt: nam peccatum consistit in transgressione obligationis , et ideo pro varietate et modo obligationis voti erit de peccatis illi contrariis judicandum. Solet autem specialiter quaeri an peccatum contra votum augeatur ex repetitione, seu multiplicatione votorum circa eamdem materiam ; ut si quis saepius emisit votum castitatis, et postea castitatem violet, an peccatum illud habeat tot malitias, quot fuerunt vota castitatis emissa. In quo dubio dicendum est primo, in illo peccato tantum esse upam malitiam. Probatur , quia per illa vota non multiplicantur obligationes , sed eadem repetitur et confirmatur, sicut promissiones humanae, de eadem re eidem homini, et eodem titulo ac firmitate factae, non multiplicant obligationem, nec- honestates multiplicantur in actu , quo talia vota servantur ; ergo nec malitiae solo numero differentes multiplican- tur in eodem actu vel omissione. Secundo dicitur, ex illo capite posse accidentaliter augeri malitiam transgressionis. Probatur , tum quia quod pluribus titulis debetur, magis debitum est, saltem extensive, et ideo non reddere tale debitum aliquam majorem deordinationem continet, sicut ingratitudo major est, quo beneficia sunt plura, etiamsi non sint disünctae rationis. Tum etiam quia illa votorum repetitio de se magis excitat ad voti observationem, ipsamque obligationem magis in memoriam revocat, et ideo talis transgressio est magis voluntaria, et ex majori contemptu saltem virtuali.

17 Gravitas peccati qua oritur ex violaLione voti saepius repetiti non est circumstantia necessario aperienda in confessione. — Nihilominus addimus tertio hanc gravitatem, per se loquendo, non esse talem, ut oporteat circumstantiam illam in confessione explicare. Probatur, quia nec mutat speciem, ut per se constat, nec est ita notabilis, ut mutet judicium notabiliter, vel specialem obligationem inducat, aut peculiari indigeat remedio. Dico autem per se ioquendo, ut circumstantiam scandali, contemptus formalis, vel alias similes excludam. Et haec doctrina sumitur ex Medin. 1. 2, q. 72, art. 6, ubi de obligationibus votorum loquitur, et dicit non multiplicari per similia vota, et consequenter nec peccata in eorum transgressione , quam aequiparat transgressioni plurium legum idem, sub eadem ratione virtutum, praecipientium aut prohibentium, et in ordine ad confessionem idem dicit in Sum., cap. 9, in fine; et idem tenent plures moderni, quos refert et sequitur Sanc., lib. de Matrim., disp. 27, num. 25. Est autem hoc certius, quando illa vota sunt tantum simplicia: peculiare autem dubium habet, si unum sit solemne, et aliud simplex, vel sint duo solemnia diversarum rationum, ut sacerdotis et religiosi. Unde insurgit illa quaestio, an sacerdos religiosus castitatem violans satisfaciat, dicendo peccasse contra votum castitatis, vel dicendo se esse religiosum, vel tantum dicendo esse sacerdotem, vel teneatur utramque circumstantiam explicare. Sed quod ad praesens spectat, dicimus, quantum est ex parte voti, satis esse voti circumstantiam aperire; an vero status personae religiosae, vel consecratio ordinis sit cireumstantia specialis necessario aperienda in confessione, dicemus infra tractando de votis talium statuum, seu personarum in particulari. Interim videri po test Sanc., disp. 27, a n. 22.

18. An votum jejunii, et votum implendi jejunium si violetur , habeat distinctam malitiai. — Sed quid si quis votum habens jejunii, vel aliud simile, postea faciat votum implendi tale votum? numquid peccatum contrarium habebit distinctam malitiam? Videtur enim habere, quia illud votum distinctum est, et circa distinctam materiam ; nam unius materia est jejunium, alterius autem materia est observatio voti; ergo violantur ibi vota diversarum rationum ; ergo sunt plures malitiae in tali actu. Confirmatur primo, quia si quis voto facto adjungat juramentum servandi votum, et postea violet votum, duas malitias committit ; ergo similiter in praesenti. Confirmatur secundo. quia si quis voveat servare praece ptum, duas committit malitias ; ergo etiam in praesenti. Nihilominus dico ibi tantum esse unam malitiam, imo idem esse judicium de tali peccato, quod de iransgressione voti saepius repetiti cirra eamdem materiam. Ratio est, quia votum servandi prius votum jejunn, verbi gratia, nihil aliud est, quam iteratum votum jejunii aliis verbis explicatum DeclaIo, quia vovens jejunium virtute, seu in actu exercito (ut sic dicam ), vovet implere illud idem votum, quia ex vi illiusmet voti obligatur quis ad implendum ipsum ; ergo non potest votum illud separari ab obligatione fidelitatis servandi idem votum. quae obligatio ab ipsomet provenit ; ergo virtute includit illam quasi reflexionem in seipsum, ut promittendo rem promittat sui observationem. Unde etiam e contrario vovere servare votum jejunii, nihil aliud est quam vovere jejunium servandum ex obligatione voti; ergo illa duo vota in re non sunt distincta quoad obhgationem quam inducunt ; ergo nec peccata seu malitiae transgressionis oppositae inde multiplicantur. Neque est simile de juramento et voto, quia juramentum addit circumstantiam et obligationem distinctae speciei ab obligatione voti, ut supra, t.2,1. 2, declaratum est. Erit autem simile, si non comparetur juramentum ad votum, sed unum juramentum ad aliud; ut si quis juret servare votum, et postea iterum juret servare illud juramentum , non addet obligationem diversam a priori juramento, nec transgressio opposita habebit plus quam unam malitiam contra utrumque juramentum, praeter aliam contra votum, propter eamdem rationem. De praecepto item ad votum comparato non est simile, quia inducit obligationem diversae rationis, ut supra dictum est. Erit autem eadem ratio seu proportio, si praeceptum feratur de servando priori praecepto, quia etiam inde non multiplicabuntur malitiae contra praecepta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6