Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum dolere, seu poenitere de voto facto, sit peccatum contra votum vel contra aliud praeceptum ?

CAPUT VII. UTRUM DOLERE, SEU POENITERE DE VOTO FACTO, SIT PECCATUM CONTRA VOTUM VEL CONTRA ALIUD PRAECEPTUM ?

1. Hoc dubium non est tactum in superioribus, neque etiam ex dictis de obligatione voti sufficienter expeditur, et ideo breviter tractandum hic est, sicut tractatur communiter a Doctoribus in hac materia, praesertim a Cajetan., d. q. 88, art. 6, qui distinguit inter poenitentiam voti, et poenitentiam de hoc, quod est fecisse votum, et primam censet esse peceatum mortale, non vero secundam. Soto vero, lib. 7, q. 2, art. 4, ad2, illos reprehendit terminos, et non sine occasione, quia subobscuri sunt. Quid enim est poenitentia voti, nisi poenitentia de hoc. quod est fecisse votum. Poenitere enim de peccato, et poenitere fecisse peccatum, idem sunt; ergo similiter penitere aliquem de voto, vel quod fecerit votum, idem sunt. Item poenitentia non est nisi de actu praeterito ; ergo poenitentia de voto non est de actu faciendo ex voto, quia ille actus non est praeteritus, sed futurus; ergo tantum est de voto jam facto; ergo illa duo non distinguuntur. Nam poenitentia de voto facto, et quod fecerim votum, idem sunt.

2. Duplex poenitentia que dari potest de voto facto. — Clarius ergo distinguere possumus duplicem poenitentiam voti, unam efficacem, aliam inefficacem. Efficacem voco illam, qua ita quis detestatur votum factum, ut siatuat et proponat non servare iilud, vel si illud hactenus servaverit, amplius nolit custodire, etiamsi ejus obligatio duret. Potestque ad eum gradum deordinationis talis poenitentia pervenire, ut doleat vovens non solum quod voverit, sed etiam quod talia opera fecerit, vel ita se continuerit ad servandum votum. Poenitcntiam inefficacem voco, quae solum habetur per simplicem affectum displicentiae de priori voto, seu (quod idem est) quo displicet me fecisse votum ; nihilominus tamen, non obstante hac displicentia, retineo propositum implendi votum. Quae distinctio sumpta est cum proportione a poenitentia peccati commissi, quae tunc est efficax, quando inducit propositum non peccandi de caetero ; tunc vero inetticax, quando solum est displicentia velleitatis, quae relinquit affectum iterum peccandi. Et fortasse Cajetanus eamdem doctrinam intendit, quamvis illam non eisdem verbis exposuerit.

3. Prima assertio : poenitentia efficae de observatione voti facti mortale peccatum est voto contrarium. — Objectio. — Solutio. — Dico primo: poenitentia efficax voti facti, in ordine ad observationem ejus, peccatum mortale est eidem voto contrarium. Hanc assertionem intendit Cajetanus, et admittunt Soto, et omnes statim referendi. Et patet, quia talis poenitentia includit propositum non servandi votum, et est quasi quaedam apostasia a voto; sed tale propositum est peccatum mortale contra obligationem voti, quia trapsgressio et propositum ejus eamdem habent malitiam; ergo. Dixi autem notanter: Ad observationem ejus ; nam si quis de voto efficaciter poeuiteat, ad remedium ejus per justam dispensationem vel commutationem, talis poenitentia nullum erit peccatum, quia propositum efficax, quod includit, nullum est peccatum, si dispensatio (ut supponitur) justa sit, et idem est de irritatione, ut infra dicetur. Dices: illa poenitentia tendit ad non observandum votum. Respondeo: tendit ad non observandum illud, illo juste ablato; at hoc nullum est peccatum ; imo proprie ac formaliter non est, non observare illud, sed est materialiter 1;on exequi illud quod fuerat votum, quatenus non continetur sub promissione voti, quae includebat conditionem, nisi per superiorem tollatur. Assertio autem procedit de poenitentia, quae immediate inducit formalem non observantiam voti, illo durante, et sic est manifesta. Unde constat idem dicendum esse de poenitentia actus prius facti ad votum implendum , ut si quis habens votum simplex religionis, ex vi ejus religionem profiteatur, et postea doleat quod factus fuerit religiosus, includendo compositionem ad prius votum, et considerando illum statum ut impletivum prioris voti, ut explicatur his verbis: Paenitet me implevsse tale cotum, etiamsiillud haberem. Constat ergo hanc poenitentiam esse peccatum mortale, quia includit desiderium hujus, quod est fregisse votum, quod continet malitiam directe oppositam obligationi voti. Secus vero erit si talis poenitentia sit de ipso actu secupdum se, et absque compositione cum voto, sed potius desiderando ut votum non fuerit, ut constabit ex dicendis.

4. Secunda assertio: ponitentia inefficaa voti per se non est peccatum. — bico secundo: peenitentia inefficax voti, per se loquendo, non est peccatum. Hoc supponit D. Thom , d. art. 6, ad 2, ubi Cajet. et Soto supra; et Navar., cap. 12, n. 64; Sylvest., Votum, 2, q. 20; Ang., Votum, 3, n. 13. Et probatur, quia haec ponitentia non est de objecto prohibito ex vi obligationis voti; ergo per se non est peccatum contra votum. Antecedens patet , quia votum solum est promissio faciendi hanc vel illam rem, non autem est promissio gaudendi semper, aut nunquam dolendi de voto facto ; ergo si dolor non sit tantus ut excludat voluntatem implendi promissum, non est contra votum. Imo hinc ulterius concluditur, hujusmodi poenitentiam ex genere suo nullum esse peccatum. Probatur, quia nullum praeceptum invenitur, cui directe opponatur. Item nolle vovere, nullum peccatum est; ergo et hic actus, JVollem vovisse, ex objecto nullum peccatum est, quia objectum utriusque actus idem est, et propter habitudinem ad diversas differentias temporis non variatur in bonitate vel malitia. Quia sicut a principio non fuit obligatio vovendi. ita neque postea est aliquod praeceptum quod obliget ad ita perseverandum in priori voluntate vovendi , ut per actum etiam simplicem et inefficacem non displiceat.

5. Unde constat idem esse dicendum de actibus prius factis ex voto, quando alias per se, aut ex alio praecepto non erant necessarii. Nam de illis paenitere (ut supra dicebam) inefficaciter, et sub conditione separante ab illis obligationem voti, nullum peccatum est, quia objectum talis actus sic propositum malum non est; nam per conditionem adjunctam praescinditur ab eo omnis malitia. Similia exempla reperimus in obligatione praecepti positivi, cum qua, ut saepe diximus, magnam proportionem servat obligatio voti. Dolere igitur quod mihi fuerit tale praeceptum impositum, aut quod hodie sit dies jejunii, retinendo propositum jejunandi, per se nullum peccatum est; quia neque est contra temperantiam. cum haec et opere et proposito servetur, neque est contra obedientiam, quia haec non obligat ut ipsummet praeceptum placeat, aut non contristet, sed ut fiat quod praeceptum est. Et eadem ratione, dolere de praeterito actu praecepti jam facto, non quidem dolendo de ipsa observantia praecepti, sed solum de ipso actu secundum se, et solum de hoc quod fuerit tunc ex praecepto necessarius, nullum peccatum est (ut dolere quod praeterito die non laboraverim propter Ecclesiae praeceptum) ; tunc enim non displicet fecisse quod Ecclesia praecepit, sed displicet praeceptum occurrisse tali die, quod per se malum non est. lIta ergo in praesenti, de poenitentia voti et actionum ex illo factarum philosophandum est.

6. Tertia assertio: implere cotum cum panitentia inefficaci de obligatione ejus, nullum peccatum est. — Dico tertio: implere votum cum hac poenitudine inefficaci. et tristitia de voto emisso, et de ejus obligatione, per se loquendo, nullum peccatum est. Quod etiam sentit D. Thom. in d. solutione ad secundum. Et probatur, quia imprimis illa operatio non est obligationi voti contraria, quia votum obligat absolute ad implendum quod promissum est, non vero ad modum qui non fuit promissus; qui autem vovit dare eleemosynam, verbi gratia, non vovit dare aiacriter, seu absque ulla tristitia vel poenitentia voti. Loquimur autem de solo uno voto quasi directo; nam, si fingamus aliquem fecisse votum quasi reflexum nunquam dolendi de alio voto facto, aut obligatione ejus, tunc illa poenitentia esset mala, non- praecise quia est poenitentia voti, sed quia est directa transgressio alterius voti. At, seclusa hac reflexione, et per se ac directe rem considerando, per actum illo modo factum sufficienter impletur votum quoad ejus obligationem. Aliunde vero illa circumstantia non est per se mala, quia illa poeuitentia non est ex objecto mala, ut ostensum est; ergo.

7. Dixi autem semper, per se loguendo, quia per accidens potest talis poenitentia esse mala, et voto contraria, nimirum siratione illius constituatur homo in morali periculo proximo non implendi votum, quia qui amat periculum, peribit in illo: et ideo qui aliquid tenetur facere, tenetur etiam, quantum in ipso est, vitare talia pericula. Potest autem hoc in prasenti materia facile contingere, quia ea quae displicent voluntati, et cum deliberatione, facile omittuntur, et difficile fiunt integre et sicut oportet. Et ideo facile potest cum hac poenitentia misceri aliqua culpa. Qualis autem illa sit, ex circumstantiis personae et qualitate materiae. pensandum est. Et quoad hoc locum habet distinctio, quam Cajetanus attigit in suo puncto secundo; nam in votis levioribus et temporalibus facilius potest haberi haec poenitentia sire illo periculo, et consequenter sine voti laesione culpabili ; quia pro aliquo tempore, et in uno vel alio actu facile vinci potest illa poenitentia, ut non impediat nec retardet ab integra observatione voti. At vero in votis gravioribus ac perpetuis plus est periculi; et ideo facile potest admisceri aliqua culpa saltem venialis, nam mortalis raro erit ex hoc capite ; nisi fortasse experientia jam docuerit ibi inesse periculum morale omittendi grave aliquid circa voti observationem.

8. Quale opus sit ponitentia voti facti.— Tandem inquiri potest quale opus sit haec poenitentia voti facti, si per se et ex objecto peccatum non est. Rhespondeo etiam ex objecto non esse actum bonum, cum sit dolor de bono actu jam facto; unde sequitur al summum esse actum indifferentem ex objecto. Tamen quia de se magis potest impedire honum quam promovere. ideo in malum vergit, et difficile est ut habeat bonestum finem. Et ex hoc capite regulariter talis actus erit malus. Aliquando tamen posset honestari si rationabilis causa de novo cecurreret, vel cognosceretur, ob quam merito judicaretur fuisse magis expediens non vovisse. Quanquam etiam tunc judico esse melius abstinere a tali actu, eo quod jam utilis non sit ; nisi fortasse ad impetrandam justam dispensationem esset necessarius, nam tunc posset ex illo fine honestari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7