Praeambulum
Praeambulum
LIBER SEXTUS DE MODIS QUIBUS VOTUM EJUSVE OBLIGATIO TOLLI POTEST, VIDELICET, TRRITATIONE, DISPENSATIONE ET COMMUTATIONE.
Explicando voti naturam et obligationem, declaravimus quomodo interdum contingat, aut votum a principio non obligare, ac subinde esse nullum ; vel, licet initio validum fuerit, postea per rerum mutationem cessare; in hoc ergo libro explicandum superest quibus modis possit votum validum, et in sua vi et obligatione perseverans, per hominem auferri; nam quod auferri possit, pro constanti supponitur, et patebit ex dicendis. Non enim uno tantum modo auferri potest, et ideo generalis illa conclusio melius probabitur discurrendo per singulos modos, quibus auferri potest, quam in communi, quia hujusmodi actiones et causae earum circa particularia versantur. In communi ergo satis sit dicere, non fuisse conveniens obligationem voti ita esse perpetuam, ut semel inhaerens removeri non possit; nam considerata mutabili conditione humanae naturae, esset valde dura et perniciosa talis conditio. Pertinuit ergo ad convenientem gubernationem, et quasi necessariam providentiam erga homines, ut aliqua via et modo posset haec auferri, si expediret. Tres autem modi auferendi votum distingui solent, qui sunt irritatio, dispensatio et commutatio, quos terminos explicuimus tractando de juramento, quoad vocum significationem ; quoad ipsam vero rem ex singulorum tractatione constabit, quid sint, et quomodo distinguantur, ac denique quomodo nonnulli alii, qui addi solent, ad illos reducantur.
On this page