Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An possit votum irritari, et quid ac quotuplex sit irritatio voti?

CAPUT I. AN POSSIT VOTUM IRRITARI, ET QUID AC QUOTUPLEX SIT IRRITATIO VOTI?

1. Ad declarandam voti irritationem supponendum est ex dictis in fine libri secundi, in ultimis fere verbis, quaedam esse vota ita abso- luta et firma, ut in rigore non pendeant, per se loquendo, nisi ex voluntate voventis. tam ex parte ipsius persona voventis, quam ex parte materiae promissae, ut est, verbi gratia, votum castitatis emissum ab homine majoris aetatis, et similia ; quaedam vero esse vota quae habent dependentiam ex voluntate alterius praeter voluntatem voventis, quae quidem non habent ex voluntate voventis plenam firmitatem, quia quatenus ab alia pendent, eatenus infirma dici possunt.

2. Objectio. — Solutio. — Dices: omne votum, cum sit promissio, pendet ex voluntate ejus cui fit, nam si ille non acceptet, non valebit promissio; et si, postquam acceptavit, remittat, tolletur obligatio ; ergo saltem ex hac parte omne votum infirmum est et irritabile, sicut supra diximus omne juramentum promissorium per remissionem creditoris esse remissibile seu irritabile. Respondeo, cum votum sit promissio Deo facta, ex parte promissarii proprii non posse secundum legem ordinariam auferri per condonationem, quia inter nos et Deum non intercedit tam familiaris communicatio, sicut inter homines. Oporteret enim Deum per se ipsum sibi immediate promissa condonare, quod non facit, sed per vicarium suum ; et ideo in votis loco condonationis succedit dispensatio, ut infra dicam. Igitur haec habitudo ad Deum ut promissarium communis est omni voto, nec ex illa habet majorem firmitatem vel infirmitatem unum quam aliud, sed potius, eo ipso quod voetum validum est, habet firmitatem ex parte Dei, quia certum est Deum acceptare illud. Cum ergo dicitur aliquod votum esse infirmum, intelligitur secundum dependentiam ab alio extra promittentem et promissarium, et illud votum, quod talem dependentiam non habet, vocatur hic simpliciter firmum.

3. Quodnam votum sit irritabile. — Quid sit et quotuplex irritatio coti. — Tunc ergo dicitur votum irriiabile, quando in suo valore et obligatione, vel (ut ita dicam) in suo fieri et conservari pendet ex voluntate alicujus tertiae personae extra promittentem et promissarium. Unde tale votum semper est conditionatum expresse vel tacite: habet autem hoc peculiare, quod ex parte conditionis involvit consensum positivum, aut saltem non repugnantem alterius, et ideo ab illo, a quo pendet, irritabile est. Alia enim vota conditionata, quorum conditiones ex aliis causis contingenibus pendent, licet possint non valere, vel cessare ex defectu conditionis, non dicuntnr proprie irritari, sed per se desinere, aut mutari, vel esse nulla. Irritatio enim dicit actum liberum vo'untatis, quo is, a quo votum pendet, facit ut non sit seu non obliget. Talis autem dependentia voti ab alterius voluntate multiplex esse potest ; ad duo vero capita reducitur. sciiicet, vel ex parte materiae, vel ex parte personae seu voluntatis ipsius voventis. Priori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando matezia voti ab illa pendet in aliqua conditione necessaria ad valorem voti, ut in honestate, quia potest ab alio prohiberi vel non prohiberi ; vel in possibilitate, si materia voti est sub alterius potestate. Posteriori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando voluntas voventis ita est subordinata voluntati alterius, ut in sua obligatione includat conditionem, Si alter consenserit, aut non repugnaverit, ut filius impubes pendet a patre, religiosus a suo Praelato.

4 Differentia inter modum irritandi ex parte snateriag voti, et modum ex parte actus se habentem. — Ex qua diversitate colligitur primo duplex modus irritandi votum: unus est ex parte materiae, quasi subtrahendo vel mutando illam; alius ex parte ipsiusmet actus vovendi, seu voluntatis voventis, revocando et quasi dissolvendo illum. Priorem modum vocare soleo indirectum et communem, quia non cadit immediate in votum ipsum, sed fit per subtractionem materiae; unde similis estilli ablationi vel cessationi voti, quae contingit ex mutatione materiae, ut in fine hbri quarti visum est. Posterior autein modus est directus et proprius, quia immediate cadit in votum ipsum, et habet specialem et propriam rationem auferendi illud. Est autem diflerentia valde notanda inter hos duos modos irritationis voti ; nam irritatio directa ex parte obligationis est irritatio simpliciter, et quasi totalis destructio voti; altera vero indirecta irritatio ex parte materiae potest dici secundum quid, quantum est ex se. Unde saepe est quasi temporalis suspensio voti, et licet interdum omnino auferat obligationem voti, est quasi per accidens, quia vel votum solum fuit factum pro eo tempore, pro quo materia ejus prohibetur, aut, licet sit perpetuum ex parte sua, deficit persona prius quam irritatio finiatur.

5. Secundo hinc etiam fit, ut votum directe irritatum nunquam amplius reviviscat ; si vero tantum irritetur ex parte materiae, ablata prohibitione, vel illa cessante, votum incipiat obligare. Prior pars nota est, quia prior obligatio extincta fuit per irritationem; et patet exemplo; nam si impubes faciat votum religionis, et a patre irritetur, factus pubes non obligatur tali voto. Alteram vero partem videtur negare Abul., numero 30, q. 67 et 68, ubi de Episcopo loquitur, qui vovit peregrinari, et petiit licentiam a Papa, qui illam non concessit, et ita votum irritavit; et de illo ait Abulen., licet postea dimittat episcopatum, non teneri votum impnsere, quia irritatum fuit. Dico tamen id non esse per se, sed considerandam esse conditionem voti. Nam si obligat pro certo tempore. et pro illo negetur licentia, vel prohibeatur materia, consequenter extinguitur votum ; si autem votum sit indefinite factum, vel sit perpetuum, non extinguitur, sed solum ad tempus impeditur ejus executio, et ita mutato statu poterit oblizare. Ita sensit Cajet., d. q. SS, art. 8. Et declaratur exemplo servi, si votum religionis faciat. Nam potest a domino prohiberi ejus executio, et tunc dicitur irritare votum, non tamen aufert illud, quia si dominus moriatur, vel servus ille alia via fiat liber, obligabitur voto; quod si nunquam fiat liber, nunquam obligabitur, non quia votum fuerit extinctum, sed quia semper fuit impeditum.

6. Omnis fidelis ectra Summum Pontificem potest habere vota irritabilia ex parte materie, non tamen ex parte olligationis. — Ex his sequitur tertio, in quocumque homine fideli exira Summum Pontificem posse dan vota irritabilia ex parte materia, non vero dari in omnibus vota irritabilia directe et ex parte obligationis, licet in aliquibus detur. Prima pars constat, quia omnes homines infra Pontificem habent superiorem in terris, a quo interdum prohiberi possunt, ne hoc vel illud faciant ; ergo ex hac parte potest essc in quocumque homine aliquod votum irritabile , vel etiam aliqua. Dixi enim indefinite in quocumque homine infra Pontificem posse dari vota irritabilia . quia non omnia vota subditorum sunt irritabilia ex parte materiae, etiam per Summum Pontificem , quia non potest omnia pro libito suo praecipere, vel prohibere. Nec enim opera bona et consiliorum generaliter prohibere potest, quia non est data ei potestas in destructionem, sed in aedificationem, nec ad omnia privata facta hominum praecipienda, sed ad ea, quae ad regimen Ecclesiae spectant, et ad bonum animarum necessaria sunt, aut regulariter expediunt. Quod tam de clericis quam de laicis verissimum est, quamvis pro ratione status quidam illi in pluribus subdantur, quam alii. Igitur absolute et genera. tim non potest omnia vota singulorum irritare. Non repugnat autem in quolibet homine inveniri materiam aliquam voti irritabilis per Pontificem , quia in quolibet potest occurrere occasio illi praecipiendi aliquid propter commune bonum , etiamsi sit privato voto contrarium. [n ipso autem Pontifice non habet locum irritatio haec, quia non habet superiorem, ut constat.

7. Altera pars de irritatione directa probatur, quia, non omnes homines habent suam voluntatem ita subordinatam et dependentem ab alterius consensu , ut sine dependentia ab illo obligari non possint Deo pro arbitrio suae voluntatis, si illis suppetat materia licita, et ab alus obligationibus vel debitis libera. Hoc patet inductione ; nam imprimis ex parte aetatis omnes homines adulti majoris aetatis, quae saltem transcendat annos pubertatis, habent raUone libertatis suae sufficientem potestatem ad se oblisandum per votum, nec ex hac parte pendent a Papa vel rege, aut alio superiore, ut in sequenti capite videbimus. Deinde ex parte status soli religiosi in rigore habent talem subordinationem et dependentiam ab alterius voluntate , ut ex discursu materiae constabit. Itaque ex parte aetatis in solis impuberibus, ex parte autem status in solis religiosis sunt vota omnia irritabilia directe, et ex parte obligationis. In majori enim aetate est sufficiens libertas ex parte sua sufficiens ad votum, ut supra visum est ; et in omni statu extra religionem est homo sui juris in ordiue ad Deum, quoad ea omnia quae ex parte materiae illi prohibita non sunt; et ideo absolute et simplieiter obligari potest sine conditione tacita, quae dependentiam ab alterius voluntate includat. Quod a fortiori constabit ex his, quae de Episcopis, servis et conjugatis dicemus.

8. Potestas irritandi non est semper spiritualis. — Sed oportet advertere aliud esse lo- qui) de voto irritabili ex intrinseca conditione personae voventis , aliud de voto irritabili ex voluntaria intentione seu conditione posita a vovente. Nam dicta procedunt priori modo, et ita etiam semper loquemur ; quia ille modus est quasi per se, et potest sub doctrinam cadere. Posteriori autem modo, nuilus est hominum qui non possit facere votum irritabile per alterius voluntatem ; nam ipse etiam Summus Pontifex potest vovere jejunium , vel eleemosynam, si confessor suus non contradixerit, vel si consenserit, et tunc confessor poterit irritare directe tale votum Pontificis, quia potest facere ut non impleatur conditio, sine qua votum non obligat. De hoc autem modo irritationis nihil fere dicendum occurrit, praeter ea quae de voto conditionato diximus; aliqua vero ex his, qua dicemus, possunt ad illam applicari. Quarto, colligitur ex diciis, potestaiem irritandi non semper esse spiritua!em, ve! fundari in potestate jurisdictionis, sed in hoc distinguendum etiam esse inter irritationem directam et indirectam. Patet, quia directa irritatio ex parte irritantis fundatur in patria potestate, vel naturali, ut est in proprio parente respectu filii, vel spirituali, ut est in Praelato respectu religiosi ; ex parte autem voventis tundatur, vel in imperfectione voluntatis cum tali modo emanationis vel subjectionis , ut in filio impubere; vel in speciali proinissione, et pacto praecedenti, ut in religicso. Et ideo potestas haec ad irritanda vota directe vocari solet dominativa , quod maxime dicitur ad distinguendam illam a propria potestate jurisdictionis, quae per se et proxime non requiritur ad hanc irritationem ; intelligendum autem est non de quacumque dominativa potestate, sed de illa peculiari , quae in parentibus vel religionum Praelatis in tales personas reperitur. Verum etiam est, ad constituendum vel determinandum hoc genus potestatis, aliquo modo intervenire jus humanum civile vel ecclesiasticum, ut infra videbimus, quod jus a potestate jurisdictionis pendet ; sed nihilominus talis actus irritandi immediate non procedit a potestate jurisdictionis, nec a supernaturali et spirituali potestate, sed a dominativa, quae vel a naturali origine, vel a voluntate voventis dimanavit, ut dixi, et in sequentibus latius declarabimus. Secus vero est de potestate irritandi vota indirecte ; nam haec irritatio interdum provenit immediate a potestate jurisdictionis, non tamen semper a spirituali ; sed aliquando a temporali, aliquando vero a neutra, sed a dominio circa materiam voti. Probo sin- gula : quia haec irritatio fit per prohibitionem materiae ; haec autem prohibitio interdum est per potestatem jurisdictionis spiritualis, ut per se constat ; aliquando vero esse posset per principem saecularem, et per illum posset irritari votum, siles vel praeceptum esset justum, ut si rex praecipiat juste dari in subsidium belli aliquam partem bonorum, et ideo non possit quis dare quod promiserat in eleemosynam dare, etc. Saepe vero haec prohibitio est per potestatem dominativam circa personas vel bona, ut in hero respectu servi, marito respectu uxoris, et sic de aliis, quae in sequentibus videbimus.

9. Quomodo sit intelligendum , quod ad irritandum votum non sit necessariu causa. — Quinto, colligitur ex dictis quomodo intelligendum sit quod communiter dici solet, ad irritandum votum non esse necessariam causam, sicut ad dispensandum vel commutandum. Quod docent communiter doctores in 4, distinct. 38, praesertim Palud., quaest. 4, art. ?; Suppl., q. 1, a. 5, c. 2; Sylvest., Votum, 3, q. 3, et lVotum, 4, q.2; Angel. Votum, 2, n. 10; Abulen., num. 30, quaest. 43; Soto, lib. 1, quaest. 3, art. 1; Navar., cap. 12. num. 63 et 69; Cajetan., verb. Votum, cap. ult.; Anton., 2 p., tit. 12, cap. 2, S 6. Sumitur ex D. Thom., d. q.89, art. 12, ad2, ubi omnes moderni. Intelligendum ergo hoce est formaliter de irritatione, ut talis est ; ad illam enim ut sic non requiritur causa, licet ex parte fundamenti vel aliunde possit requiri. Ad quod explicandum oportet distinguere juxta proxime dicta. Nam illud maxime locum habet in irritatione directa, quae fundatur in potestate dominativa, loquendo praecipue de causa necessaria ad valorem irritationis ; nulla enim neccssaria est, tum quia utitur quis jure suo et re sua, et justa potestate quam super illam habet, ut supponitur; tum etiam quia tale votum fuit implicite conditionatum, et de facto conditio non impletur, quando alter repugnat, sive ex causa, sive absque causa suo arbitrio id faciat; ergo id satis est ut votum non obhget, utpote conditione non impleta. At vero quando irritatio est indirecta per potestatem jurisdictionis, necessaria est causa justa, ut lex sit valida, vel praeceptum obliget ; unde quia irritatio supponit validam prohibitionem, ex hac parte requirere potest causam, non quae tormaliter respiciat ablationem voti (nam in tah irritatione illa non necessario per se intenditur, sed quasi consequitur), sed quae respiciat aequalitatem legis vel praecepti.

10. An pctestas dominativa, ad irritanda vota justa, requirat causam. — Sed quaeres circa irritationem ex potestate dominativa, an requirat causam saltem ut juste fiat. Quidam enim simpliciter negant, quia unusquisque libere potest uti jure suo. At Soto et Abulens. supra affirmant, quia saltem erit actus otiosus vel imprudens irritare votum sine causa. Dicendum vero est, sermonem esse posse de peccato contra religionem voti, quod sit quasi injuriosum Deo, et sic nullum esse peccatum in tali irritatione, quale invenitur in dispensatione voti sine causa data. Et ratio est, quia illud votum est conditionatum, et positum in arbitrio irritantis. Posset autem generaliter iuterrogatio fieri de quovis gcnere peccati. Et sic dico, ulterius considerandum esse an talis potestas data sit irritanti in bonum et utihtatem voventis, vel in commodum ipsiusmet irritantis, vel utriusque intuitu. Primo modo data est Praelato religionis ; secundo modo, domino in servum; tertio data videtur patri in filium, et marito in uxorem. In primo igitur modo, ut irritatio licite fiat, oportebit ut censeatur utilis, vel voventi, vel religioni, aut quod, pensatis omnibus, censeatur esse majus Dei obsequium, alioquin male utetur Praelatus potestate sua; factum tamen tenebit. Et raro erit peccatum mortalé, nisi vel prava intentio vel grave nocumentum subditi ex notabili negligentia Praelati intercedat , quod raro eveniet, seclusa directa malitia. In secundo modo, nullum erit peccatum votum irritare ex solo affectu propria commoditatis sine alia speciali causa, quia ibi utitur dominus re omnino sua ; ut si alius voveat facere eleemosynam ex aliena pecunia, si dominus consentiat, omnino libere potest dominus non consentire. Sic ergo potest se habere dominus circa vota servi de rebus suis, vel de actionibus sibi debitis; solum oportet ut talis actus habeat generalem circumstantiam finis honesti, et observare etiam ne contra charitatem fiat, quae servo etiam debetur. Et idem fere est in tertio modo, quamvis ibi majori obligatione teneatur pater consulere commodis filii, et vir uxoris vel familiae, ut bene suo jure et potestate utatur.

11. Prelatus non potest cogere subditum, ut conuutationem acceptet , si illum impediat ab observatione voti proprii. — Uberius vero interrogari potest, an teneatur Praelatus, qui votum irritat, praesertim quando id facit per potestatem jurisdictionis , non simpliciter tollere votum, sed in aliquid aliud commutare, prout fit in cap. Magne, de Voto. Ante cujus resolutionem oportet ulterius interrogare, an possit Praelatus cogere subditum ut talem commutationem acceptet. Et hinc initium sumendo, dico non posse Praelatum imponere hoc onus subdito, qui votum emisit, quando non vult dare licentiam ad servandum votum in propria specie in qua factum est. Ratio est, quia subditus non vovit nisi talem materiam in specie ; ergo si illa non permittitur, non potest cogi ad aliam; quia non potest cogi ad vovendum, vel simpliciter, vel hanc rem potius quam illam. Confirmatur, quia illa non esset irritatio, sed commutatio ; potestas autem commutandi pertinet ad jurisdictionem voluntariam, ut ex dictis constare potest, et infra etiam dicetur. Neque contra hoc facit cap. Magna, quia ibi facta est commutatio ad petitionem voventis. Itaque si vovens petat ablationem voti, potest Papa, si velit, per commutationem tollere, et non per irritationem , et tunc si subditus nolit acceptare commutationem, obligabitur ad votum implendum, et ita tunc commutatio est quasi conditionata , sub conditione, scilicet, acceptandi aliud onus ; tunc autem liberum erit voventi non acceptare, sed votum suum formaliter implere. Si vero Papa invitum compellat ad votum non implendum, non potest illum simpliciter cogere ad aliquid aliud faciendum. Addi etiam potest, si votum sit mixtum ex personali et reali, et solum praejudicet juri superioris vel Eccles:ae, ut personale est, posse irritari quoad eam partem, relicta obligatione quoad alteram de reali subsidio, quia tunc non tam est commutatio voluntaria, quam partialis irritatio, relicto partiali debito, quod inerat ex vi voti. Hoc autem solum habet locum quando talis obiigatio est per accidens conjuncta cum personali, non vero quando est accessoria , quae cessat cessante principali, juxta superius dicta.

19. Superior, qui votum irritat, non tenetur illud in aliud commutare. — Unde ad priorem interrogationem respondeo, non teneri superiorem ad hujusmodi commnutationem impo - nendam, per se loquendo, et ex vi obligationis voti. Probatur, quia non potest cogere ad illam acceptandam ; ergo non tenetur illam intentare, ut sic dicam. Item potest absolute uti jure suo, absque alia causa; ergo. Item votum non obligat ad compensationem, quando impleri non potest ; ergo neque illa est necessaria, quando alias irritari potest.

20. Quotuplex sit irritatio voti, el quomodo differat a dispensatione. — Tandem constat ex dictis quid et quotuplex sit irritatio voti, et quomodo a dispensatione differat ; conveniunt enim in effectu auferendi votum, differunt tamen in habitudine ad votum. Quia dispensatio cadit in illud, ut solum pendet ex acceptatione Dei, eiiamsi alias sit omnino firmum et absolutum ; irritatio vero respicit votum, ut est aliunde infirmum, et conditionatum ex parte materiae vel voluntatis ipsiusmet voventis. Unde provenit, ut etiam differant in potestate a qua manant; nam dispensatio semper provenit a potestate speciali a Deo concessa, non autem semper irritatio. Item dispensatio semper requirit justam causam, non autem irritatio. Item irritatio fieri potest invito vovente, ut constat, dispensatio vero minime ; quia est beneficium, quod non fit invito, et fit in levamen dispensati, et ideo non debet fieri in ejus gravamen, juxia regulasjuris 61 et 69, in 6. Maxime quia si dispensatus non acceptet dispensationem, eo ipso quasi confirmat, et iterum emittit idem votum. Quare si Praelatus velit subditi votum auferre, illo etiam invito, necesse est ut irritatione utatur, prohibendo materiam, vel resistendo obligationi voti, et quasi auferendo conditionem, sine qua validum esse non potest. Atque idem fere est de commutatione, quae in hoc maxime differt a dispensatione, quod dispensatio est quasi mera privatio, commutatio vero est quasi mutatio inter terminos positivos , quia non pure tollit obligationem, sed unam in aliam transfert: in quo etiam irritatio convenit cum dispensatione, a commutatione etiam differt , et fere in aliis omnibus , in quibus diximus a dispensatione distingui; nam illa suo modo commutationi communia sunt, ut in sequentibus videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1