Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Possintne summus pontiefex, aut alii praelati aut principes vota subditorum irritare ?

CAPUT II. POSSINTNE SUMMUS PONTIEFEX, AUT ALII PRAELATI AUT PRINCIPES VOTA SUBDITORUM IRRITARE ?

1. Objectio. — Solutio. — Doctrina generaliter data de irritatione votorum utilior et clarior erit, si ad particulares personas applicetur, tam ex parte irritantium vota, quam eorum quorum vota irritantur, quae duo quasi correlativa sunt ; et ideo de utrisque simul dicemus. Sunt autem quinque genera personarum, de quibus tractari solet, scilicet, Praelati, seu superiores, ratione jurisdictionis in subditos ; dominus, respectu servi, propter speciale dominium quod in illum habet ; maritus, respectu uxoris, et e converso, propter speciale vinculum inter se; pater, respectu fiiii; et superior religionis, propter specialem etiam potestatem quam habet in subditos. Dices : interdum potest privatus creditor irritare votum, remittendo debitum, ut si quis promisit puellae pauperi dotem, et votum fecit Deo implendi promissionem , potest nihilomninus illa puella, remittendo promissum, irritare votum. Respondeo, votum illud esse conditionatum, si illa voluerit, et cessante conditione, desinere obligationem voti ; qui modus irritationis generalis est omnibus votis conditionatis, de quibus supra dictum est, et de illo particulari exemplo diximus in materia de juramento, et ibi dicta hic applicari possunt, nam cum eadem proportione sunt intelligenda. Quapropter, omissis quae generalia sunt, de illis quinque personis seu statibus, cum omnibus auctoribus, in particulari dicemus, accommodando doctrinam ad ea tantum quae ratio et obligatio voti formaliter postulat (ut sic dicam) ; nam velle hac occasione explicare omnia jura, quae ex his vinculis oriuntur , tam ex parte superiorum quam subditorum, infinitum esset, et ab hoc loco alienum. Constituemus ergo in singulis generalem regulam, et uno vel alio exemplo illas explicabimus. Et in hoc capite dicemus de his, qui per potestatem jurisdictionis superiores sunt, et quia supremus est Summus Pontifex, de illo prius specialiter dicemus, et inde facile constabit quid de aliis dicendum sit.

2. Opinio eorum asserentium Sunmwn Pontificem omnia vota Christianorum irritare posse.—be Summo ergo Pontifice referri solet quaedam opinio dicens, posse illum irritare omnia vota Christianorum (de illis enim tantum loquimur, nam de his qui foris sunt, nihil ad nos). Fundamentum esse potest, quia Pontifex habet supremam potestatem in terris. et illi sine limitatione dictum est in Petro: Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris, etc. ; ergo etiam illi data est potestas irritandi omnia vota. Unde aliqui Canonistae dicunt. auctoritatem Pontificis censeri exceptam in omni voto; ergo omne votum includit conditionem, Nisi Pontifex restiterit; sed hoc est fundamentum irritationis, ut diximus ; ergo. Sic Glossa, in e. Quemadmodum, de Jurejur., ver. Conditio, dicit, in omni juramento includi hanc conditionem, Sa Pape placuerit; ciximus autem saepe votum et juramentum in his conditionibus aequiparari. Sed haec sententia ita generatim et absolute sumpta vera non est, et ideo, supposita distinctione de duplici irritatione directa et indirecta , duae regulae sunt constituendae.

3. Summus Pontifev non potest irritare vota Christianorum, nec inferiores Praelati, directe. — Prima regula est: Summus Pontifex non potest directe irritare vota Christianorum, unde multo minus 1id possunt inferiores Praelati ecclesiastici, vel principes seu gubernatores temporales. Loquimur de his Praelatis formaliter , quatenus sua potestate jurisdictionis utuntur ; nam si aliunde aliam babeant, alia erit ratio consideranda juxta modum potestatis. Et cum proportione loquimur de votis subditorum, ut subjiciuntur tali potestati, et ita excludimus religiosos, quatenus speciali modo subjiciuntur Pontifici, de quibus irifra dicemus. Et sic est assertio communis ; sumitur ex Palud., 4, d. 38, q. 4, n. 10, ubi alii videntur illam supponere ; et magis declarat Soto, d. 1. 7 de Just., q. 3, in princip., ubi specialiter de Pontifiee loquitur. De illo igitur probatur prior assertionis pars, primo, ex c. Jfagna, de Voto, ubi aperte supponit Innocentius IlI, non potuisse irritare votum cujusdam Episcopi sine causa. Et idem intelligi potest ex toto titulo de Voto, ex quo sumitur argumentum a jposteriori, quia non potest Pontifex pro suo arbitrio tollere vota Christianorum ; imo infra ex communi sententia ostendemus non posse in illis dispensare sine causa, et si id facere tentet , nihil facere; ergo signum est non posse irritare. Secundo, falsum est in omni voto includi illam conditionem , Si Pape placuerit, ut de juramento diximus, lib. 2 de Juram., c. 27, cum Panor., d. c. Quemadmodum, ubi declarat non omnia juramenta pendere ex absoluto beneplacito Papae, sed tantum illa quae versantur in materia concernente Pontificem. Tertio, est ratio a priori, quia illa potestas nec necessaria nec conveniens erat ad regimen Ecclesiae ; nec legimus a Christo esse datam, sed tantum potestatem supremae jurisdictionis ad qubernandam Ecclesiam ; haec autem potestas est longe diversa; ergo. Et confirmatur, nam ex vi potestatis jurisdictionis Pontificiae factum non est, ut omnes voluntates Christianorum ita sint dependentes a voluntate Papae, ut non possint obligari firmiter et absolute Deo, nisi dependenter a consensu Papae ; unde enim fingi potest talis dependentia? Alias etiam homo homini obligari non posset, nisi sub conditione inclusa, Si Pape placuerit, et sic nec ipsum matrimonium, nec professio religiosa firma esset, si Papa vellet illam irritare; quae sunt absurda.

4. Objectio. — Solutio. — Unde rationes factae non solum probant Papam non posse irritare directe vota laicorum, sed etiam clericorum, Episcoporum et omnium, nec solum probant non posse illo modo irritare omnia vota Christianorum, sed etiam nullum omnino votum posse hoc modo irritari ; quia eadem ratio est de singulis quae de omnibus. Neque hoc est contra supremam potestatem ejus, quia illa est suprema in suo genere, scilicet spiritualis jurisdictionis, quae non extenditur ad actus qui non sunt jurisdictionis, ut est directa irritatio voti validi. Imo nec ratione jurisdictionis potest Papa pro suo arbitrio prohibere fidelem subitum ne jejunet, aut opera supererog;: tionis efficiat ; et ideo multo minus potest directe irritare vota de his operibus facta. Dices: potest Pontifex irritare vota antecedenter, irapediendo ne obligatio nascatur, ut supra libro tertio, cap. 3, ostensum est; ergo etiam potest irritare vota jam facta, directe tollendo obligationem jam contractam. Respondetur negando consequentiam, tum qnia difficilius tollitur jus acquisitum quam acquirendum ; tum etiam quia irritatio antecedens non fit pro solo arbitrio, sed ex necessaria et rationabili causa, unde non fit per potestatem dominativam , sed per potestatem jurisdictionis, ad quam spectat praescribere conditiones necessarias ad contrahendum vel se obligandum. Et ita illi potestau quoad vota facienda correspondet potestas dispensandi quoad vota valida jam facta, quae ex legitima causa et per potestatem jurisdictionis etiam fit; non vero respondet absoluta irritatio directa, quae ex dominativa potestate pro solo arbitrio fiat.

3. Atque ita tandem ut clara relinquitur reliqua pars conclusionis, quae plures complectitur, ut de Episcopo respectu suorum snbditorum, et de rege respectu cujuslibet vassalli, et sic de aliis. Nam in Episcopis a fortiori procedunt rationes factae de Summo Ponuifice, et est res per se nota, et indubitata apud omnes De potestatibus autem temporalibus est res clarior, quia nec spiritualem potestatem habent, nec in temporali quantumvis suprema haec includitur. Quia nec ex naturali lege, nec ex. jure gentium, vel alia via probabili ostendi potest, esse in rege vel imperatore hujusmodi dominium super voluntates subditorum; aliunde vero homo ex natura sua est iiber ad voven- dum independenter ab alterius consensu. Imo etiam est eodem modo liber ad se obligandum homini. Nec potest rex pro suo arbitrio irritare justam promissionem homini factam, et directe tollere obligationem ab eo qui promisit, vel jus ab eo-cui promíssio facta est, sed solum ex justa caysa potest per modum dispensationis vel punitionis haec jura mutare ; multo ergo minus potest promissionem ad Deum directe irritare.

6. Summus Pontifen, imo et alii preelati possunt aliquando indirecte vota subditorum irritare. —Secunda regula est : Summus Pontifex potest aliquando irritare indirecte vota fidelium cujuscumque status, et hanc potestatem cum proportione participant inferiores Praelati, imo et in temporalibus suo modo et per quamdam consecutionem invenitur. Prima pars hujus assertionis sumitur ex doctrina communi, ut videre licet in Palud., d. q. 3, art. 2, n. 21; Sylv., Votum, 3, q. 4, et Votum, 2. q. 4; et aliis Summistis ibidem ; Canonists, in c. Cum pridem, de Renun., c. Magnee, de Voto, c. Sicut, de Jurejur; Greg. Lop., in leg. 3, tit. $, p. 1; Abulen., Num. 30, q. 66 et sequentibus. Qui specialiter loquuntur de votis Episcoporum et clericorum, sed (ut ostendam ) eadem est ratio cum proportione de reliquis. Maxime item loquuntur de irritatione praeveniente, quae per aliqua jura facta videtur, de qua sufficienter diximus supra, lib. 3, c. 4, ubi ostendimus, ex jure communi nullam talem irritationem propriam colligi, sed solum haberi in jure prohibitiones aliquorum actuum, qui licet secundum se boni sint, et apta materia voti, nihilominus non licent Episcopis sine licentia Papae, vel inferioribus clericis sine licentia Episcopi ; et ideo si de talibus actibus vota fiant, non esse omnino nulla, sed obligare quasi sub conditione, Si Papa consentiat, et non alias.

7. Hinc vero optime probatur assertio, quia in aliquibus votis includitur conditio, Si Papa licentiam praebuerit, ut maxime in Episcopis cernitur ; ergo talia vota irritari poterunt a Papa licentiam denegante. Item alia vota includunt conditionem, Si Papa non contradixerit, quod facere potest, quando materia voti ad ipsum aliquo modo pertinet, et illi vel commodis Ecclesia potest afferre aliquod praejudicium, argumento c. jSicut nostris, de Jurejur.,et c. 3, de Precariis. Unde per argumentum a contrario facile colligitur, hanc potestatem Pontificis ad irritanda vota Episcoporum, etiam indirecte non extendi ad omnia illorum vota, sed solum ad ea quae possunt afferre praejudicium Ecclesiae, vel quae ob specialem rationem habent materiam pertinentem ad jus Pontificis. Nam in reliquis actibus, sicut non potest Papa omnes actus bonos prohibere Episcopo, vel limitare, ut sine licentia sua illos facere non possit, ita nec potest prohibere quin de illis possit firma et absoluta vota facere, et consequenter nec vota de illis irritare. Unde concludit Abulen. supra, d. q. 66, vota omnia Episcopi, de rebus quae sibi absolute et sine licentia licent, irritari non posse a Papa, quod etiam docent omnes, in c. Magna, et c. Scripture, de Voto; Hostien., in Summa, tit. de Voto, et alii supra allegati. Denique eadem ratione colligitur, hanc Pontificis potestatem cum proportione habere posse locum in omnibus fidelibus, tam clericis quam laicis principibus et plebeis, quamvis usus ejus frequentius habeat materiam in clericis quam in laicis. Ratio est, quia jurisdictio Pontificis ad omnes extenditur, et omnibus potest praecipere vel prohibere in materia proportionata; haec autem potestas eadem est cum potestate prohibendi materiam voti, vel praecipiendi contrariam. Unde quia non omnes aeque immediate pendent a Pontifice, neque tam frequenter, ideo rarius potest hanc potestatem exercere in quibusdam, quam in aliis.

8. Praeterea hinc facile probantur aliae partes assertionis; nam Episcopi et alii Praelati ecclesiastici in suis dioecesibus habent jurisdictionem sibi proportionatam, ratione cujus possunt hoc vel illud prohibere in ordine ad spirituale bonum subditorum ; ergo, mediante tali prohibitione, ex parte materiae, poterunt irritare aliqua vota subditorum, licet non omnia. Et sic in clericis qui tenentur Ecclesiae servire, poterunt irritare vota quae praejudicent debito muneri, vel ad quorum executionem fuerit licentia necessaria. In aliis vero minime habet locum talis irritatio, et ita servatur proportio, ut bene notavit Abul. supra, q. 10, cum Raymund., et aliis quos refert. Et sumitur ex Sylvest., Votum, 3, q. 2. De laicis etiam est eadem ratio : nam, licet rarius occurrat in eis materia apta ad talem irritationem respectu Episcopi, non repugnat interdum occurrere, ut si laicus voveat peregrinationem, ex qua timeri potest periculum fidei vel spiritualis salutis, potest Episcopus illam prohibere, et sic votum irritare, et sic de aliis. Denique idem cum proportione applicari potest ad laicos vassallos respectu regis, imo ad quemcumque voventem aliquid, quod sine consensu alterius licite exequi non potest, ut ex sequentibus etiam capitibus constabit.

9. An per hanc irritationem possint vota quae praecedunt statum subjectionis irritari? — Responsio. — Cur susceptio episcopatus non ertinguat omnia vota antecedentia ? — Prina assertio. —Sed quaeri hic solet an haec irritatio locum habeat, quando vota praecedunt statum subjectionis, verbi gratia, susceptionem episcopatus, vel beneficii, etc., vel solum quando subsequuntur. Respondeo, de omnibus esse idem dicendum cum proportione. Quia si observantia talium votorum non praejudicet superiori, nec impediat executionem muneris suscepti, aeque absoluta manent, neque irritari possunt, ut per se constat , quia illa mutatio status impertinenter se habet ad talia vota; si vero praejudicent, tunc praevalet jus superioris, et obligatio justitia, quae ex munere suscepto nascitur, sive in illa mutatione peccatum fuerit commissum, sive ron, juxta dicta supra, lib. 4, c. 16. Potest autem quis specialiter interrogare de assumptione episcopatus, cur non extinguat omnia vota antecedentia, sicut professio religiosa. Sed de hoc aliquid forte inferius dicemus circa statum religiosum. Nunc dicimus rationem esse, quia id fieri non potest sine aliquo jure positivo, vel aequivalente consuetudine ; neutrum autem invenitur in episcopali statu, sicut in religioso. Nec immerito, quia licet episcopatus sit perfectior status, tamen quoad onera votorum, et quoad consilia ex illis servanda, et quoad subjectionem voluntatis, excedit status religiosus, et ideo magis liberari debuit a prioribus votis et oneribus voluntariis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2