Caput 3
Caput 3
An domini possint servorum vota irritare?
1. Dominus nequit irritare directe vota servi. — Objectio. — Solutio. — Haec quaestio eodem modo quo praecedens expedienda est, adhibita distinctione de duplici irritatione, directa et indirecta. Dicendum est ergo primo, dominum non posse directe irritare vota servi, tollendo, scilicet, obligationem voti immediate ac per se, et nulla facta morali mutatione ex parte materiae. Haec est communis, sumiturque ex D. Thoma, d. q. 88, art. 4, et clarius ex Cajetano ihi ; Soto, et aliis, in 4, distinct. 38. Ratio vero est primo, quia servus non est subjectus domino in spiritualibus, sed tantum in his quae ad usum actionum et rerum corporalium pertinent, quia non est servus secundum animam, sed secundum corpus (ut sic dicam); ergo ex parte voluntatis in ordine ad Deum, servus est plane liber ut Deo voveat, si materiam habeat voto accommodatam ; ergo dominus non potest irritare directe vota illius. Et confirmatur, quia servus ad se obligandum Deo non pendet intrinsece ac per se ex consensu domini; ergo nec dominus potest directe irritare votum ejus. Consequentia constat ex dictis c. 1. Antecedens autem patet, quia illa dependentia non est a natura, ut per se notum est, nec est ex voluntate servi, quia nullum tale pactum cum domino fecit, nec est ex jure servitutis, ut introducta jure gentium vel civili, quia nec invenitur tale jus, nec esset justum, nec fortasse possibile intra latitudinem servitutis civilis et humanae, quia est longe inferioris rationis; ergo. Contra hoc objici potest l. Si quis servus, ff. de Pollicit., quatenus ibi aequiparatur servus filio impuberi quoad impotentiam obligandi se voto sine consensu domini, sicut filius impubes uon potest obligari sine consensu patris. Respondeo non esse illam aequiparationem, sed simplicem commemorationem diversorum membrorum, quae non oportet esse ejusdem rationis, nec ex eadem radice oriri.
2. Secunda assertio : domini possunt irritare vola subditorum indirecte. — Dico secundo: domini possunt irritare vota servorum indirecte, et ex parte materiae, ita illam probibendo, ut non liceat servo votum exequi, prohibente vel non praecipiente domino. Ita Div. Thomas, dicto art. 8; ad 2; et ibi Cajet., Soto, et alii ; Palud., Supplement. Gabr., et alii, in 4, distinct. 38; Sylvest. et Angel., ubi supra; et Navar., c. 12, n. 64. Ratio est, quia servus est domini quoad usum actionum suarum, quas illi ex justitia debet ; ergo in illis pendet a voluntate ejus ; potest enim dominus vel actionem prohibere, vel contrariam praecipere ; ergo ex parte materiae potest irritare votum servi. Confirmatur, quia servus non potest aliquid promittere Deo cum praejudicio domini, quia talia obsequia, quasi de alieno, Deo non placent ; ergo quando materia voti talis est ut possit parere praejudicium domino, ut votum sit licitum et validum , oportet ut hanc conditionem includat, S dominus conseserit, vel saltem si non contradixerit ; ergo tale votum fiet irritum, si dominus non consentiat vel contradicat, et hoc est irritare votum indirecte- Denique, hac ratione, si servus voveat in- gredi religionem, et dominus non consentiat, votum non obligat ; quia nisi consentiat saltem indirecte , sciendo, scilicet , et tacendo, non potest tale votum executioni mandari, cap. Si quis servum, cum similibus, 17, q. 4. Idem est, si servus voveat peregrinationem, per quam subtraheretvr a servitio domini. Idem creditur de voto jejunandi, quod intelligendum est, si impediat debitum servitium, non vero alias, juxta dicenda in sequenti assertione.
3. Tertia assertio qua vota personalia servorwu possunt a dominis irritari. — Regulu generalis ad ostendendum quae vota servorum non possunt a dominis irritari. — Dico tertio: dominus non potest irritare omnia vota personalia servi, sed illa tantum quorum executio illi esset nociva, et contraria juri quod habet in servum. Haec sequitur ex dictis, nam quod possit dominus irritare vota praejudicium sibi afferentia, ex praecedenti assertione constat. Potest autem servus multa personalia vovere, quae non cedant in praejudicium domini ; in illis ergo non habet locum irritatio indirecta ; ergo nulla, juxta duas praecedentes conclusiones. Duo autem sunt genera horum votorum. Unum est, eorum quae referuntur ad tempus libertatis, et pro illo fiunt; ut si servus voveat servire hospitali, si libertatem consequatur, vel jejunare , fieri religiosus, et similia. Quia haec non praejudicant domino ex parte obligationis, et ideo non potest ipse votum auferre, ut dictum est. Et hinc est ut, si servus absolute voveat religionem, et durante servitute non possit exequi votum domino resistente, si postea comparet libertatem, obligari, ut supra dixi, per se loquendo ; quia votum illud absolute factum ad omne tempus habile refertur. Dixi autem per se, quia ex intentione voventis posset votum alter limitari, et ex dilatione temporis, et augmento aetatis, posset esse facta tanta mutatio quae excusaret, juxta superius dicta. Aliud genus votorum est, quae in ipso tempore servitutis possunt servari sine praejudicio domini, ut est votum castitatis, votum recitandi brevem aliquam orationem, et vota praeceptorum, ut audiendi Missam in festo, et similia. Itaque regula generalis est, vota omnia, quae prasjudicium non afferunt domino, quia ex parte materiae non opponuninr juri ejus, non posse ab eo irritari, quia oporteret irritationem esse directam, quae ab eo fieri non potest. Illa autem vota, quae hujusmodi praejudicium afferunt domino, ab illo irritari poterunt , quia non sunt omnino nulla ipso facto, ut lib. 3 ostensum est ; dependent autem a domino ex parte materiae, et ideo indirecte tolli possunt, ut declaratum est.
4. Contra hanc vero assertionem allegari potest Abul., Numer. 30, q. 91; dicit enim, dominwm posse irritare votum servi, sive illi praejudicet, sive non. Respondeo, verba haec, ut jacent, falsam continere sententiam, et contra omnes, et contra eumdem Abulen.; nam in q. S7, cum dixisset servum non posse votum firmum emittere, subjungit: Quod intelligatur de illis, in quibus preejudicatur domino, nam in ceteris potest vovere, sicut facere orationem, eic. Et idem dicit postea in eadem q. 91, quare verisimile videtur irrepsisse mendum in prioribus verbis, et deficere negationem, legendumque esse domiuwmn non posse; quia illa negatione addita, caetera consonant.
5. Quarta assertio : dominus irritare calet omnia fere vota realia servi. — Dico quarto: dominus irritare potest fere omnia vota realia servi. Est communis, fundaturque in hoc, quod servus non habet materiam talis voti omnino firmi, quia nihil habet proprium, sed quidquid habet, domini est. Et ideo dicitur in leg. Si quis rem, ft. de Pollicit., servum non posse voto obligari, quod maxime habet locum in votis realibus, licet cum proportione applicari possit ad personalia, juxta proxime dicta. Dixi autem fere, tum quia ex conventione cum domino potest servus aliquid proprium habere, juxta Glos., in l. Quod attinet, 33, ff. de Reg. jur., et tunc si de illo facit votum reale, irritari non poterit, eadem ratione. Aliqui etiam excipiunt, si tale sit votum, ut possit licite impleri, dando, verbi gratia, quotidie minimum aliquid in eleemosynam, maxime si servus illa subtrahat ex his, quae in proprium usum sibi conceduntur. Sed non est necessaria exceptio ; nam, licet fortasse hoc liceat. non contradicente domino, ex quadam praesumpta voluntate, absolute potest contradicere, et ita votum semper est irritabile ex parte materiae, quia si contradicat, non licebit.
6. Creditor irritare valet vota creditoris, quae delati solutionem impediunt. — Et hinc colligo, cum proportione idem dici posse de quocumque debitore: nam si voveat aliquid quod solvere non potest sine praejudicio creditoris, poterit creditor irritare votum ; est enim eadem ratio, nam perinde est ac si voveat eleemosynam de alieno. Imo tale votum regulariter censetur per se irritum, nisi intentio fuerit vovendi procurare consensum domini seu creditoris, nam ita est votum interpretandum, ne vanum et iniquum fuerit, et obligabit ad consensum procurandum, alter autem negando consensum poterit votum irritare. Unde potest etiam extendi doctrina ad omnes servientes, seu mercenarios, qui ex justitia tenentur aliis praestare obsequia, vel suas operas. Nam si faciant vota de his operibus cum praejudicio creditorum seu patronorum, non poterunt illa exequi sine ipsorum consensu, et ita poterunt ab eis irritari, vel saltem suspendi aut differri usque ad tempus finitae obligationis; semper tamen exceptum censetur votum religionis, extra servitutem, vel matrimonium consummatum, ut suo loco dicetur.
7. Fota servorum ante servitutem emissa possunt irritari a domino, si illus servitium impediant. — Denique ampliari possunt dicta de votis servorum praejudicantibus dominis, ut locum habeant, sive vota praecesserint, sive secuta sint servitutem ; nam quamvis praecedant, mutato statu servari non poterunt contra legem justitiae, et ita pro tunc poterunt irritari vel suspendi per dissensum domini. Contingere autem potest ut vota praecedant servitutem in his casibus, in quibus fideles baptizati juste possunt in servitutem redigi, de quibus videri potest Molin., tom. 1 de Just., disp. 33. Frequentiusque accidere potest quidpiam simile in homine, qui post votum reale emissum, debita de justitia contraxit ; nam in solutione nihilominus praecedere debet justitia, ne votum ex alieno solvi videatur, et ita poterit a creditore irritari. Et juxta haec est de similibus judicandum.
On this page