Caput 4
Caput 4
An unus coniugum possit alterius vota irritare?
1. Prima. assertio: maritus non habet potestatem ad irritandum directe vota umoris. — Quaestionem hanc eodem modo definiendam censeo ac praecedentes, scilicet, per eamdem distinctionem de irritatione directa et indirecta. Dico ergo primo : maritus non habet potestatem ad irritandum directe vota uxoris, unde a fortiori neque uxor habet talem potestatem super maritum. Haec posterior pars evidens est, tam per se, quam per consecutionem necessariam, priori supposita, quia vir eaput est mulieris, non e converso, ad Ephes. 3; ideoque uxor esse debet subdita viro, et non e con- trario, Genes. 3, 1 Corinth. 14, ad Colos. 3. Prior igitur pars communis est eorum auctorum, qui dicunt maritum solum posse irritare vota uxoris, quae sibi, aut familiae, vel gubernationi domus praejudicium afferunt, praesertm Sylvest., Votum, 5, n. 3; Angel , Votum, 2. n. 8; Navar..c. 12, n. 64; Cajet. d. art. 8; Anton., 3p., tit. 1, c. 229; Tabien., Matrim.1.
2. Ratio vero est, quia subjectio uxoris ad virum solum nascitur ex vinculo matrimonii, et est illi commensurata, non enim intercedit ibi alia specialis promissio, vel ratio obligationis, ut per seconstat. et omnes fatentur. Sed ex vitalis vinculi solum sequitur subjectio neeessaria, et conveniens ad talem statum, id est, ad usum mairimonii, educationem filiorum, et gubernationem familiae. Ergo dependentia et subjectio in votis secundum se et ex parte voluntatis, non se juitur ex vinculo matrimonii, sed solum ratione materiae, vel in ordine ad dictam gubernationem. Minor patet, quia ille modus subjectionis est necessarius, quoniam non possunt esse duo capita, alias non esset pax nec ordo; et ideo, supposita diversitate sexuum, clarum est uxorem debere esse subjectam viro. Major autem subjectio quam praedicta, necessaria non est; ergo non est unde fingi possit, quia media sunt proportionata fini, et ita etiam effectus est commensuratus causae ex qua nascitur. Et confirmatur primo, quia subjectio uxoris ad virum non est absoluta in rebus omnibus, ut per se patet; ergo continetur intra dictos limites ; nullo enim alio modo rationabiliter definiri potest. Confirmatur secundo, quia non potest maritus prohibere uxori pro suo arbitrio omnia opera supererogationis, nec jpotest praecipere quidquid libuerit etiam in corporalibus, sed cum proportione ad statum, ut late Panor., in c. Zitteras, de hestit. spoli., n. 97 et 25. Ergo nec potest praecipcre ne voveat id, quod alias potest facere, cum sit opus supererogationis ; ergo nec tollere potest vota, ex eo solum quod voluntariam obligationem afferunt. Tandem hic habet locum, quod de servis dicebamus, quod haec subjectio uxoris ad virum, corporis est, non spiritus, per se loquendo ; quia non ordinatur per se et immediate ad finem spiritualem, sed ad humanum et quasi corporalem ; ergo per se et directe non extenditur illa subjectio ad dependentiam ex parte voluntatis in vovendo, et se obligando Deo, sed ad summum ex parte materiae promissae, ut declarabimus. Aliqui vero videntur contra hanc assertionem sentire, cum quibus paulo inferius disputabimus. Objici vero solet, quia mulier est imprudens, et facilis in verbis et promissis, et ideo Deus subdidit ejus voluntatem viro in votis emittendis. Sed respondetur facile, Deum non plus subdidisse illam quam naturalis ratio postulat, attento vinculo matrimonii, et naturali conditione utriusque conjugis. Mulier autem non est ita carens discretione vel usu rationis, ut non possit prudenter et valide vovere, alias omnium feminarum vota deberent esse irritabilia, vel a parentibus in omni aetate, vel ab Episcopis, vel aliis superioribus, etc. Non sunt ergo vota feminarum, sicut vota impuberum, nec ideo subjiciuntur maritis, sed solum propter debitum ordinem juxta finem matrimonii.
3. Secunda assertio : maritus indirecte , et ex parte materie valet usoris vota irritare. — Dico secundo : maritus indirecte et ex parte materiae potest irritare vota uxoris. Haec etiam est certa et communis: D. Thom., d. art. 8, ad 3; et ibi late Cajet. et omnes, ac Soto, lib. 6, q. 3, art. 1; Palud. et Supplem., 4, d. 38, loc. cit. ; et Palac., d. 32, disp. 2; Augel., Votum, 2, n. 8; Sylvest., Votum, 5. q. 1; Navar., 12, n. 61 et 64; Abulens., Numerorum 30, quaest. 80, et sequentibus. Sumiturque ex Num. 30, ubi late Aug., quaest. 59. Alia referuntur 33, quaest. 5, quae in sequentibus expendemus. hatione a:.tem probari debet conclusio, eodem modo quo de servo similem osteudimus ; nam uxor etiam est subjecta, et in multis potest ei a marito aut praecipi aut prohiberi ; unde potest etiam ipsa aliqua vovere, quae juri mariti praejudicent ; ergo potest maritus irritare vota uxoris, vel prohibendo illi juste aliquas actiones, quae eo ipso non poterunt esse materia voti, vel non consentiendo illi in his quae uxor facere non potest sine licentia mariti, seu quae praejudicium afferre possunt juri mariti. Et haec est indirecta irritatio.
4. Tertia assertio: que vota ucoris possit maritus irritare. — Hinc dico tertio: non potest maritus omnia vota uxoris simpliciter irritare, sed illa tantum quae sibi, suaeque familiae vel gubernationi afferunt praejudicium. Ita docent expresse dicti auctores, Glos., in c. Manifestum, 33, q. 5; et Innoc., in c. Scripiure, de Voto; et ibi Hostiens., Joan. And., Anton., Card., Anchar., et plures alii, quos refert Sanc., loco infra citando. Et sequitur evidenter ex prima assertione, quia uxor multa vota emittere potest, quae nullum praejudicium afferant marito ; ergo illa irritare non poterit maritus. Consequentia patet, quia nec directe juxta primam conclusionem , nec indirecte juxta secundam , quia non praejudicant illi, et consequenter non subduntur potestati ejus. Antecedens patet inductione, primo, in votis de rebus praeceptis et necessariis, quas maritus prohibere non potest. Et hac ratione irritare non poterit votum castitatis conjugalis uxoris, quia illud est optimum, et sine praejudicio mariti, imo cum commodo. Secundo in votis factis pro tempore viduitatis , si evenerit, quia illud nec quoad praesentem obligationem, nec quoad futuram executionem pertinet ad maritum, ut constat, et colligitur ex c. Placet, de Convers. conjugat., et ibi notant Panorm. et Hostiens., et tenet Cajetanus, d. a.8; Sylv., Votum, 4, q. 2, d. 5; Angel, Votum, 2, num. 13; Tabien., Votum, 5,n.5; Palud., 4, distinct. 38, disp. 1 et 3; et ibi Sup., q. 1, 1. X; Nav., n. 66. Tertio in votis obligantibus pro tempore matrimonii,quae non sunt contra jura mariti, ut erunt, quoad vota personalia, votum de brevi recitatione in die, vel quid simile ; quoad realia vero, si uxor habeat res aliquas, de quibus disponere possit sine licentia viri, ut expressit Abb. in c. Scripturae, et Palud., dict. d. 38, quaest. 3, n. 10, quod ordinarie habet locum in rebus levibus, vel quae pertinent ad ejus statum. Extraordinarie autem potest contingere in aliquibus casibus, quos explicare non spectat ad hunc locum, quia hic formaliter tantum ( ut sic dicam ) explicamus firmitatem talis voti, supposita tali conditione materiae possibili ; quando autem et quibus modis illa conditio impleatur, materiale est ad rationem voti; per se autem spectat ad materiam de matrimonio, vel de justitia. Quod est in hac materia prae oculis habendum, nam ob eam causam consulto multa omittemus, quae in praesenti in particulari tractari non possunt.
5. Contra hanc vero assertionem sentit Soto, dicta q. 3, art. 1, et simul contra primam. Nam primo aequiparat uxorem religioso, quoad irritationem (ut sic dicam) suorum votorum ; deinde ait posse maritum irritare votum non mentiendi uxoris, et similia. Denique concludit posse maritum irritare vota uxoris, nullo excepto. Et rationem reddit, quia est subdita quoad ultroneam obligationem. Idem habet in 4, d. 32, q. 1, art. 3, ubi ex hoc principio infert, posse virum irritare votum uxoris non petendi debitum. Et pro hac sententia possunt citari, qui distincte asserunt uxorem non pos- se vovere sine consensu viri, ut Durand., 4, d. 38, q. 1, n. 7; Palud., q. 3, n. 10. Refertur etiam Glossa, in dicto c. Manifestum, quia postquam contrariam opinionem retulit ex Hugon., addit, textum illum mndistincte loqui. Item citatur Panormitan., in c. Scripture, de Voto, a Sylvest. et Navar. supra, nam dicit maritum posse irritare votum abstinentiae uxoris, etiamsi nullum sibi praejudicium afferat, quod videtur sequi Summa hosel., Votwn, 2, n. 8. Allegari etiam solet D. Thomas, d. art. 8, ad 3, qui eodem modo loquitur de votis uxoris et religiosi. Citatur etiam August., d. q. 59 in Num., et Ambros., lib. de Paradis., c. 10, et habetur in c. Manifestumn, et c. Noli, et c. ultim., 33, q. b, ubi etiam Gratian. in fin. hoc significat. Deniquce hanc partem late defendit Sanci., lib. 9 de Matrimon., d. 39, n. 4, ubi plures Doctores allegat. Et fundatur in c. 30 Num., et quia uxor simpliciter et in omnibus subjicitur viro.
6. Sed nullum video fundamentum hujus sententiae satis probabile. Nam magis est ex ratione naturali colligendum, quam ex aliqua lege positiva ; illa autem tanta subjectio uxoris. ;on colligitur ex ratione naturali, ut ostendi. Quare si in lege Num. plus adderetur quam ratio moralis postulet, dicendum esset non obligare nunc, quia fuisset positiva. Sed revera quoad hanc partem non addit aliquid, ut mox ex Augustino dicam. Nec auctores communiter in eo sensu loquuntur, sed cum restrictione in prima conclusione indicata, quam etiam indicavit Abulens., Num. 30, q. 84, dicens, uxorem esse penitus subjectam viro, quantum ad domesticam gubernationem.
7. Unde Panormitanus expresse approbat sententiam Glossae, dicentis posse uxorem vovere, sine consensu mariti, quod potest dare sine licentia ejus. Quomodo autem consequenter loquatur de voto abstinentiae, paulo post dicam. D. Thomas autem valde generaliter loquitur, et cum proportione potest intelligi, vel certe potius videtur restricte loqui de irritatione votorum religiosi, ut infra dicam. Apud Ambrosium loco citato nihil invenio; Augustinus antem potius limitat et declarat legem Numerorum, ut intelligatur de votis abstinentiae, sub quibus intelligit illa quae sunt de rebus affligentibus corpus, et similia; et ideo de voto continentiae dicit non posse irritari a marito, et consequenter esse attendendum an praejudicium afferat juri mariti. Regula ergo generalis est, ut quoties vota uxoris dicuntur irritabilia, intelligantur quasi formaliter de uxore, ut subdita, et ut promittit de rebus in quibus parere tenetur, et quae possunt usum matrimonii vel commodam familiae gubernationem impedire. Et in eodem sensu loquitur Gratianus, ut declarant illa verba ejus: Nulla vola abstinentie seu religiose conversationis ; nam haec solent obsequiis conjugalibus nonnihil derogare. Alia autem vota, quae nihil ad matrimonium referunt, dici possunt emitti ab uxore quasi materialiter, quia in illis perinde se habet, ac si non esset subdita nec uxorata; et ideo non possunt in rigore a marito irritari. Unum vero addere possumus in gratiam alterius opinionis, licet maritus aliquod votum uxoris in rigore non possit irritare, ut moderatae abstinentiae ex devotione alicujus diei, nihilominus si ipse expresse contradicat, et acerbe ferat, ita ut inde perturbetur pax, id sufficere ut pro tunc votum non obliget, non tam quia proprie irritetur, quam quia ex circumstantiis et mutatione materia votum non censetur tunc esse de meliori bono. Unde a principio censendum est includere hanc conditionem, faciendi hoc, si commode, et sine occasione scandali et perturbationis potuero.
8. Quarta assertio: que vota mariti possit indirecte uaor irritare. — Dico quarto: etiam uxor potest irritare indirecte illa vota mariti, quae fuerint in praejudicium ejus. Ita sumitur ex D. Thoma, 4, dist. 38, q. 1, art. 1, quaestiuncula 3, ad 4; etibi Richard., art. 4. q.2; Palud., q. 3, n. 10; Supplement. Gab., q.1; Abulens., Matth. 5, q. 49; Innocentio, Panormitano, et aliis, in cap. Scripture, de Voto; Hostien., in Sum., tit. de Voto, S Quis vovere potest ; Gregor. Lopez, in l. 3, tit. S, p. 1, n. 8, et sumitur etiam ex eadem 1., et 1. 8 et 9 ejusdem tituli ; Sylvest. et Angel. supra, et aliis communiter. Et supposita hypothesi, quod votum viri possit esse in praejudicium uxoris, res est evidens, quia tunc tale votum absolute intellectum est iniquum tanquam de re aliena, et ita per se erit irritum; ut ergo sit licitum, debere includere conditionem, Si uxor consenserit, vel non repugnaverit ; ergo tunc irritabitur votum mariti per dissensum uxoris. Quod autem hypothesis in multis vera esse possit, patet primo in votis realibus; nam si vir voveat facere copiosam eleemosynam, vel pium opus, quod implere non possit, nisi dispensando et alienando aliquid de bonis uxoris, clarum est non posse id facere sine consensu uxoris, et consequenter posse uxorem tale votum irritare. Secundo, in votis personalibus, si vir voveat peregrinationem qua privetur uxor, et usu corporis viri, et adiutorio ejus ad vitam necessario, cedit maxime in praejudicium uxoris. Idem est si vir voveat abstinentiam nimiam, quae illum reddat ineptum ad usum matrimonii. Quia sicut vir non habet liberam potestatem minuendi dotem mulieris, aut bona quae ad illam pertinent, ita nec corpus suum debilitare aut labefacere potest, quia magis uxoris quam suum est, nt recte Chrysostomus, Hom. in Psal. 50, in fine.
9. Objectio. — Sed objici potest, quia Numeror. 30, soli viro datur facultas irritandi vota uxoris, non vero e contrario; ergo falsa est assertio. Et confirmatur, quia irritare est actus superioris; mulier autem in nullo est superior viro, sed est illi subjecta, ut supra dixi. Imo (ut ait August., in lib. Quaest. veteris Testamenti, q. 45), mulier iia est subjecta sub dominio viri, ut nullam auctoritatem habeat, et habetur in c. Mulierem, 33, q. 5.
10. An sit equalitas in arritando inter maritum et ucorem. — Antequam respondeamus, inquirendum est an in hac potestate irritandi sit aequalitas inter virum et uxorem. In quo Innocentius, in d. c. Scripture, quem ibi Cardin., Anton.. et nonnulli alii sequuntur, et videtur sequi Navar. supra, n. 64, et Angel., Fotum, 2. n. 8, absolute ait eos esse aequales, quia uterque potest irritare alterius vota sibi praejudicantia. et neuter potest irritare vota alterius, quae sibi non praejudicant. At vero Panormitanus, in eod. cap. Scripture, docet hoc esse verum quoad materiam castitatis aut religionis, vel mu-*ationis status, non vero quoad alias materias votorum, tam realium quam personalium. Idem in c. Clarissimus, de Convers. conjug., n. 4; Glos., in c. Manifestum, 33, q. B, ubi Gratian. idem significat, S Ez praeter missis , et ibi Archid. et Turrecr., et idem tenet Hostiens., in Sum., ubi supra; et Palud., d. 38, q. 3, n. 10; Ant, 3 p., ut. 11, c. 92, S 1, et idem in re sentit Sylvest., Votun, 5, q. 1, licet reprobet Panorm. sine causa. Est ergo haec vera sententia. Et prior pars constat, quoniam in his quae spectant ad usum matrimonii, vir et uxor ad paria judicantur, juxta c. Gaudemus, de Divort., et clare docet Paulus, 1 Corin. 7: Vir sui corporis potestatem non habet. De votis autem conjugum, iam castitatis quam religionis, in praesenti non disserimas, quia totam materiam de voto simplici castitatis in sequentem tomum reservamus, ubi de aliquibus votis in speciali, maxime de votis castitatis et religionis in omni genere personarum disserendum est.
11. At vero in aliis votis, licet dicatur esse quaedam aequalitas quasi proportionalitatis inter virum et uxorem, quia neuter potest vovere cum praejudicio alterius, nisi in ordine ad consensum ejus, et consequenter uterque potest votum alterius, quod vergit in suum praejudicium, irritare, nihilominus absolute non est aequalitas. Quia potestas irritandi aliquando oritur ex proprio dominio, seu jure aliquo justitiae illi aequivalente; aliquando vero ex potestate gubernativa, qua locum habet in hac irritatione indirecta ex parte materiae, ut supra explicatum est. Muiier ergo quamvis sit subdita viro, aliquarum rerum dominium habet ; praecipue vero habet dominium in corpus viri quoad usum matrimonii ; habet etiam consequenter speciale jus ut vir secum cohabitet, et sibi cooperetur ad onera matrimonii sustinenda. Habet etiam proprium dominium dotis et aliquorum bonorum; non habet tamen potestatem gubernativam, nec administrationem bonorum, ut constat. Vir autem et habet dominium in corpus uxoris, et in hoc aquálitatem habet, et praeterea habet potestatem gubernativam familiae et administrativam bonorum, in qua superat uxorem.
12. Quando sit majer potestas irritandi vota in marito. — Quatenns ergo irritatio voti potest ex dominio provenire, sunt aequales vir et uxor, sicut de voto castitatis diximus; et hinc sunt etiam aequales in irritandis votis personalibus. quae derogant huic dominio seu juri, proxime vel mediate. Et huc spectant vota peregrinationum; item vota dormiendi in loco separato, vel induendi vestibus, vel nimium macerandi corpus. Item votum deferendi habitum eremiticum, aut beatorum (ut vocant), vel similia, que aut omnino impediunt, aut horrorem inducunt, ut bene Sylvest., Angel. et Rosell. tradunt, et sumitur ex doctrina Augustini, epist. centesima nonagesima nona, et habetur in c. Quod Deo, 33, q. 5. Idemque cum proportione est in votis realibus, quae repugnant dominio quod unusquisque eorum habet in propria bona, ut dictum est. At vero quatenus irritatio potest emanare ex potestate superiori quam gubernatricem vel administratricem vocamus, in ea non est aequalitas inter virum et uxorem ; nam vir habet hanc potestatem. et omne jus ad illam pertinens, et non uxor, ideoque in his votis, quae in materia talis potestatis versantur, potest vir irritare vota uxoris, et non e contrario.
13. Fit satis superiori objectioni, — Hanc ergo partem probat objectio facta; de hac enim irritatione loquitur lex Numerorum, nam illa est (ut ita dicam) propria et specialis marito ; alia enim irritatio, quae provenit ex dominio puro, est quasi generalis omnibus hominibus, qui vel rerum dominium, vel jus ad actiones aliorum habere possunt, ut capite praecedenti attigimus. Et ita ad confirmationem, dicitur, irritationem non semper esse actum potestatis superioris, sed esse posse cujuscumque habentis dominium, sive sit aequalis, sive etiam inferior. Et hinc est, ut in votis realibus possit maritus aliquod facere de aliqua eleemosyna, vel pio opere. quod non possit uxor irritare, et non e converso; quia illud pertinet ad superiorem administrationem bonorum, quam vir habet, et non uxor. In personalibus etiam potest vir vovere moderatam peregrinationem, ita ut uxor impedire non possit, non vero e converso; nam sine voto potest vir absens fieri ad breve tempus, etiam renuente conjuge, et ideo etiam potest absolute vovere peregrinationem, quae majorem absentiam non requirat ; uxor vero prohiberi potest, etiam ne domo exeat, quia subdita est. Idem cum proportione est de voto jejunii, licet contrarium sentiat Innocentius. Nam vir, non solum ratione dominii potest prohibere jejunium uxori, quando impedit conjugalem actum, sed ratione administrationis, quando perturbat aliquo modo ordinem vel convenientem domus administrationem, et sic de aliis. 14. An heec irritatio subeat aliquam limitationem ? — Circa hanc vero irritationem explicandam superest, an limitationem aliquam seu exceptionem recipiat, vel ampliationem. Nam imprimis limitari solet ut non procedat in voto peregrinationis Hierosoly mitanae, nam si vir illud emittat, implere illud debet, etiam invita uxore, unde non potest per ipsam irritari. Ita docent Glos. et Doctores, ex decisione c. Ex multa, et c. Quod super his, de Voto. Nam propter commune bonum potuit jus privare uxorem suo privato jure. Et ita non potest illud decretum ad alia in eo non expressa extendi; quin potius inde per argumentum ab speciali confirmatur regula generalis posita , posse uxorem irritare omnia vota mariti, quae in snum praejudicium cedunt, nisi fuerint in jure excepta ; nullum autem praeter hoc in jure invenitur exceptum. Unde non video cur Abul., Levit. 27, q. 10, dixerit, posse maritum omnem peregrinationem vovere sine licentia uxoris, praeter transmarinam. Nam po tius dicere debuisset , nullam posse vovere praeter transmarinam , ut dicitur in d. l. 9, tit. S, p. 1. Et intelligitur de peregrinatione longinqua : nam minor non censetur praejudicare uxori, ut dixi. Adde exceptionem illam non esse intelligendam de voto simplicis peregrinationis , sed de voto in subsidium terrae sanctae ; nam de illo tantum loquitur d. cap. Quod super his, et expressius d. c. Ex multa, S In tanta , ut notat Suppiem. Gabr., in 4, d. 32, q. 1, lit. F; et Gregor. Lop., L. 9, tit. 9, part. 1. Et hoc etiam sentit D. Thom., 4, distinct. 32. art. 1, ad 4, ex ratione ipsius textus, scilicet, ne in tanta necessitate populi christiani tlerre sancte impediatur subsidium. Quae ratio cessat in peregrinatione ex privata devotione, neque alia subesse videtur ad privandam uxorem jure suo. Imo addunt D. Thomas, Quodl. 4. art. 11, et Ant., 3p, tit. 1, e. 22, S 1, virum non posse personaliter implere tale votum, si uxor nolit illum comitari, et sit juvenis, ac relinquatur in periculo incontinentiae, quia ex jure naturae tenetur vir periculum illud uxoris praecavere ; unde tunc satisfaceret redimendo votum. Nec potest vir cogere uxorem ut ipsum comitetur, quia est res gravissima , et valde onerosa. Et ita sumitur ex d. c. Quod super his.
15. Denique in hac exceptione non est eequalitas : nam uxor non potest facere et exequi tale votum invito marito, et ita ex parte uxoris haec non est limitatio , sed potius ampliatio, quam D. Thomas, 4, distinct. 32, art. 1, ad 4, notavit; et Anton., inc. Scripture, et c. Ex multa, de Voto. Ratio a priori est, quia in dictis juribus viris tantum conceditur haec facultas. Congruentia autem esse potest, tum quia mulieres non sunt ita aptae ad subsidium sicut viri, imo potius solent impedire; tum quia in illis est majus periculum castitatis; tum denique quia magis subjiciuntur viris. Contrarium vero docent Hostiens., in Sum., tit. de Voto, S Quis vovere possit, verb. Uxor, et in d. c. Ex multa, ubi etiam Panorm., et Ant. supra. Et fundari potuerunttin ultimis verbis dict. c. Quod super, ubi de mulieribus dicitur, ut quae remanere noluerint, viros sues sequantur ; ceetere vero (nisi forte sint divites, qua secum suis expensis possint ducere bellaLtores) vcotum vredimant, quod voverunt. Nam prior particula intelligitur de uxoribus quae non voverunt , ut Glossa notat, et exponitur in sequenti cap., S Quod autem ; ergo posterior particula intelligitur de illis quae voverunt, ut Glossa etiam notat ; ergo obhgantur voto. Sed respondetur sub illa dictione, ce- terc, includi omnes alias mulieres, sive uxoratas, sive non; nam partitio est adaequata et universalis. De illis ergo verum est teneri voto, et obligari eo modo quo de jure possunt; nullum tamen privilegiuin eis conceditur , et generalis dispositio secundum jus commune intelligenda est , et unicuique accommodari potest juxta capacitatem ejus. Et ideo mulier habens virum, si voveat, indiget consensu mariti ad exequendum, imo ad redimendum votum, nisi habeat bona de quibus libere potest disponere , quia in caeteris subjecta est viro. Sed haec hodie quoad praxim non sunt necessaria, quia non est locus, seu occasio, aut materia talis voti; esse tamen posset, si bellum pro recuperanda terra sancta moveretur.
16. Traditur secunda ampliatio. — Hatenditur etiam ad vota vealia. — Secundo ampliari solet praedicta irritatio, ut locum habeat etiam circa vota quae antecedunt matrimonium , quando sine praejudicio alterius conjugis servari nou possunt. Quia per mutationem status mutata etiam fuit materia voti, et ita sine injustitia servari non posset, renuente socio jus suum possidente. Ita Panor., in d. c. Scriptura, de Voto; Rosel., Votum, 2, n. 10; Navar., c. 12, n. 61; et Abul., Num. 30, q. 80; et sumitur ex aliis supra allegatis. Alii vero hoc limitant quoad vota realia; quia debita ante matrimonium contracta solvenda sunt post matrimonium, nec maritus potest impedire uxorem, quin illa solvat. Sed nihilominus doctrina formaliter intellecta universalis est, nam etiam votum reale impleri non potest cum praejudicio alterius; esset autem praejudicium viri, si uxor post contractum matrimonium de bonis libe:e disponeret, cum sint commissa administrationi mariti, vel etiam data ad sustinenda onera matrimonii; ergo licet votum praecesserit, non obligat sine consensu mariti, quia fieret illi injuria. Et confirmatur, quia, ut dixi, tale votum a principio inclusit virtute illam conditionem : Nisi statui mutavero, quia alias non fuisset prudens neque justum ; vel certe si directa intentione factum est animo se obligandi perpetuo per tale votum, etiam post matrimonium contractum, tunc debuit explicari conditio illa marito ante matrimonium , ut onus illud acceptaret, alias deceptio fuisset injusta. Et ideo si conditio explicata non fuit, maritus potest jure suo uti, non obstante voto, quia Deus non vult sibi offerri cultum de alieno, nec cum injuria alterius. ÀÁn vero possit maritus irritare vota quae sponsa ante pubertatem emisit, dicam in fine capitis sexti.
17. Proponitur tertia ampliatio.—Obligatio voli quomodo restringenda.— Tertio, solet ampliari dicta irritatio , ut semel facta sit perpetua, quia extinguit obligationem, et obligatio semel extincta amplius non redit, l. Qui res, S Aream, ff. de Solut., leg. Cum ea causa, c. de Remis. pign. Et ita sentit Panormit., in c. Scriptura , de Voto. n. 7; Sylvest., verb. Votum , 4, q. 2, et Religio, 2, q. 15; et Sot., ]ib. 7 de Just., q. 3, art. 1; Abul., q. 66, in 30 c. Num. ; et ibi Cajet., ad hoc inducens textum illum, qui juxta vulgatam lectionem nullam vim habet, ut facile legenti patebit. Dico ergo applicandam hic esse generalem regulam positam in cap. 1, juxta quam dicendum est, maritum per se tantum posse impedire executiorem voti pro tempore durantis matrimonii , et ita pro eodem tempore tollere obligationem ejus. Unde si a principio solumest factum pro illo tempore, clarum est manere extinctum post mortem mariti, imo et ante illam. si antea pertransiit tempus, pro quo praecise factum fuerat votum. At vero si factum fuit votum absolute pro toto tempore vitae, non extinguitur obligatio per irritationem mariti, quia tantum potest illud tollere, quod sibi parit prajudicium. Sicut si factum esset votum determinate pro tempore post solutum martrimomium , non posset irritari, ut supra ostensum est, est enim eadem ratio. Item si votum esset factum ante matrimonium, et esset perpetuum, vel ex se, vel ex intentione voventis, obligaret soluto matrimonio, ut sumitur ex Innocen., in c. Scripture, de Voto; et docet Rosel., Votum, 2. n. 1; Navar., d. n. 61. Indicant Palud., 4, d. 38, q. 4, n. 23et 29; Ant., 2 p., c. 1, S6. Et constat, quia illud votum non fuit mortuum, sed mortificatum tempore matrimonii. Et ita sumitur ex c. Quidam, et c. Placet, de Convers. conjugator., quatenus ex eis habetur, votum castitatis factum durante matrimonio , obligare postea ad non contrahendum iterum, et quoad hoc non posse irritari ab altero conjuge durante priori matrimonio.
18. Dices : quid si materia voti de se non est perpetua, et non constat satis de intentione voventis? Respondeo servandam esse generalem regulam supra positam, ut benignior fiat interpretatio voti, et restringatur obligatio ad praesentem matrimonii statum, et consequenter, si pro illo fuit irritatum, intelhgatur simpliciter extinctum. Praesertim quia hic interveniunt nonnullae conjecturae ad praesumendam hanc intentionem, quando de contraria non constet. Tum quia solent homines instruere rationem vitae suae secundum praesentem statum ; nam de alio possibili incerto et infelici regulariter non disponunt, nisi de illo expresse et cum aliqua occasione cogitent. Tum etiam quia sicut status futurus viduitatis incertus est simpliciter, ita multo magis quoad circumstantias temporis, aetatis, virium, etc. Et ideo non fit verisimile, quod ex nunc velit obligari aliquis pro illo statu, nisi expresse id declaret. Oportet ergo ut de intentione voventis satis constet, vel ex verbis ejus, vel ex materia quae ex se videatur referri ad liberiorem statum, ut maxime est castitas, religio, etc. Et ita limitat superiorem sententiam Navar., n. 66, citans Panormit., Sylvest. et Angelum, locis supra citatis ; et Cajetan., dicto artic. 8.
19. Maritus valide irritare potest etiam approbatum a se votum. — Ultimo interrogari potest an haec irrritatio fieri possit aut liceat, postquam semel votum approbatum est. Ut, verbi gratia, vovit uxor dare calicem ecclesiae, et petit facultatem a marito, qui illam concedit, de voto conscius ; postea vero ante voti executionem revocat facultavem, et votum irritat ; dubium est an talis irritatio sit valida et licita. De quo puncto infra de religiosis late dicturi sumus ; ideo nunc hreviter dicendum est, primo: si maritus revocet licentiam, et irritet votum quod probaverat, valida est irritatio. Ita docent Innoc., Panor. et omnes, in d. c. Scripture ; idem Panor., in c. Clarissimus, de Convers. conjugat., n. 4; Navar., d. n. 61, cum Richard., in 4, d. 32, art. 2, q.2; Cajet., d. art. 8, et omnes fere supra relati. Et sumitur ex Num. 30, ibi: Sin autem contradicerit (utique maritus) postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus, scilicet, uxoris. Quia nimirum illa non peccabit transgrediendo votum, sed maritus reddet rationem pro illa ; valida ergo est irritatio, et ita exponit ibi Aug., et habetur in c. Manifestum, 33, q. 1. Ratio autem est, quia, licet maritus det liceutiam, non abdicat a se proprium dominium vel potestatem ; nam si votum est reale, semper manet dominus pecunia, ad quam expendendam fecerat facultatem, vel saltem semper retinet liberam administrationem, saltem in rigore justitiae, quod satis est ut revocatio facta teneat; et similiter si votum sit personale, mulier manet subjecta viro, non obstante licentia, nec maritus potest a se ab- dicare potestatem gubernandi et regendi, et ideo valebit actus propter eamdem rationem. Ab hac autem regula solet excipi votum castitatis, quod habet specialem difficultatem, quam cum aliis reservamus in proprium librum de illo voto.
20. An peccet maritus in tali revocatione. — Quando non censeatur approbare per taciturnitatem ? — Secundo dicitur, communiter peccare maritum talem revocationem faciendo. Ita docent allegati auctores, et expresse Aug., in d. c. Manifestum. Et sumitur ex dicto capite 30 Num., in verbis allegatis. Nam in eo capite dicitur vir portare iniquitatem uxoris, quia ipse est qui delinquit, non uxor. Et, quod gravius est, non solum id dicitur quando maritus expresse consensit, sed etiam quando tacite, scilicet, quia votum scivit, et non contradixit, sed tacuit, quia nimirum tacens tacite consentit. Imo videtur ibi postulari ut statim contradicat; nam si statim tacuerit, et usque in aliam diem distulerit, censetur ita consentire, ut sine peccato retractare non possit. Sed in hoc distinguere oportet quid sit morale ex jure naturae, et quid fuerit positivum ex illa lege; nam illud nunc obligat, et non secundum, ut recte Cajetanus ibi potavit. Primo ergo quoad modum ratificandi votum per solam taciturnitatem unius diei, illa est lex positiva et caeremonialis, quae nunc non obligat. Nunc ergo in foro conscientiae, si vir tacens non intendit approbare, nec licentiam dare. votum non erit approbatum, sed liberum erit marito illud revocare, non solum post unum diem, sed etiam post plures, si in omnibus illis non consensit; nam est eadem ratio, et determinatio illius temporis fuit tantum positiva. Quoad prassumptionem vero, si materia voti positive cedat in praejudicium mariti, non censebitur approbare per solam taciturnitatem, nisi expresse concedat facullatem ; si autem materia pertineat solum ad debitam subordinationem et gubernationem, vel ad bonum animae uxoris, de quo non constet cedere in prajudicium mariti, tunc taciturnitas sufficit ad praesumptionem, ut possit uxor licite exequi votum. imo ut debeat, si tempus obligationis instet. Secundo, non obstante illa lege, certum est posse maritum suspendere positive votum, prohibendo ne votum mandetur executioni, non absolute, sed usque ad beneplacitum suum, vel donec deliberet, et judicet quid facere expediat. Hoc patet, quia ex natura rei hoc non est contra rationem vel prudentiam ; ergo nunc non est prohibitum ex vi illius legis. Unde post talem suspensionem sine dubio poterit maritus licite irritare votum, quia per illam conditionem reservavit sibi hanc potestatem. Imo sentit Cajetanus ibi, totum hoc etiam licnisse in veteri lege, quia lex illa nihil loquitur de hoc casu suspensionis quasi positivae, sed tantum de casu taciturnitatis.
21. Picet marito determinare tempus. — Tertio, eadem ratione licet marito approbare votum, vel licentiam dare, non absolute, sed pro tempore determinato, vel usque ad beneplacitum suum. Et tunc, licet servandum sit votum, vel pro eo tempore, vel quamdiu non revocatur, nihilominus licitum erit marito postea revocare, vel transacto tempore praescripto, vel quamdiu libuerit, si latior fuit conditio. Ratio est, quia sicut po*est vel approbare vel irritare statim totum votum, ita potest ex parte approbare, et ex parte irritare, vel ad certum tempus concedere, et pro ulteriori deliberationem differre. In omnibus enim his est eadem ratio potestatis et honestatis, nec ex natura rei aliquid inordinatum ibi invenitur ; imo nec ex vi dictae legis videtur fuisse hoc prohibitum, ut ex verhis et ex proxime dictis satis constat.
22. Quando talis irritatio sit peccatum. — Solum ergo superest casus, quando approbatio fit simpliciter et sine limitatione, vel quando fit pro determinato tempore vel actu, et pro eodem fit postea irritatio et retractatio. Et hoc censetur esse peccatum, et ita colligi ex illa lege. Dubitari autem potest an hoc fuerit malum quia prohibitum in illa lege, vel e converso fuerit prohibitum quia malum. Nam si primum dicatur ex vi illius legis, nunc non erit malum; si autem dicatur secundum, er:t nunc etiam malum ex jure naturae. Et hoc posterius videtur communiter affirmari, et sequuntur etiam Cajetanus, Abulens., etc.; non explicant tamen quae et quanta sit illa malitia. In legibus autem Hispaniae, Partit. 1, tit. 8, l. S, dicitur esse peccatum mortale. Quod est difficile creditu, nam primo non est contra justitiam, quia maritus utitur jure suo, ideo enim valida est actio; nec est contra religionem, quia nec ipse maritus violat votum, cum illud non fecerit, neque est causa violationis ejus, cum nec uxor violet. sed solum est causa ut votum non sit vel non obliget, quod per se malum non est, ut per se constat, nec videtur fieri intrinsece malum, ex eo quod hcentia praecesserit. Quare placet mihi regula quam tradit Anton., 3 p., tit. 4, c. 12, in princ., ex Raymund.; et eamdem habet Major, 4, d. 28, q. 4, dub. 1, et alii infra, c. T, citandi. Si vir postquam dedit licentiam uxori ad votum, verbi gratia, abstinentiae vel elecmosynae implendum, illud revocat ex rationabili causa motus, non peccat, sed bene facit, quia potestatem habet, et per priorem concessionem non se obligavit ad non revocandum, interveniente causa jnsta, vel re melius considerata. Si autem sine causa revocat, peccatum est, non solum propter inconstantiam et levitatem, sed etiam quia est contra urbanitatem, et convenientem gubernationem, et videtur etiam esse aliqua irreverentia De:. Raro autem videtur hoc peccatum esse mortale, nisi vel scandalum, vel contemptus gravis intercedat, ut videtur probare ratio facta. Neque lex Numeror. in rigore contra hoc obstat; nam cum dicitur : 7pse portabit iniquitatem ejus, ibi iniquitas non sumitur formaliter, sed materialiter, quia revera in uxore non est formalis, sed ipsa non observatio voti materialiter ita vocatur ; est ergo sensus, maritum esse rationem redditurum de illa non observatione voti, ut si sine justa causa facta fuerit, illi imputetur.
On this page