Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De votis familiorumfamilias puberum, et potestate parentum ad irritanda illa.

CAPUT V. DE VOTIS FAMILIORUMFAMILIAS PUBERUM, ET POTESTATE PARENTUM AD IRRITANDA ILLA.

1. Explicatur sensus quaestionis. — Suppono sermonem esse de filiis existentibus sub cura parentum nondum emancipaus. Nam emancipati sunt sui juris, et liberam habent suarum rerum administrationem, etiamsi vigesimumquintum annum aetatis non attigerint, ut nunc suppono, et videri potest in Covar., in 4, secund. part., c. 7, S 1, n. 13; Anton. Gom., in leg. 47; Barbos., inleg. 2.8 Quod si, in princ., ft. Soluto matrimonio; Sylvest , verb. Emancipatio, e verb. Patria potestas ; Molin., tractatu secundo, de Just. disp. 299. Igitur de votis filiorum emancipatorum ita judicandum est, sicut de caeteris, qui sunt sui juris. Filii autem familias quidam sunt impuberes, de quibus in capite scquenti ; alii puberes, de quibus per distinctionem datam respondendum est.

2. Prima conclusio. — Quid requiritur ex jure naturali ad valorem voti. — Dico primo: pater non potest vota fiiorum puberum cirecte irritare ex parte ipsorum votorum. Ita sumitur ex auctoribus in assertione secunda et tertia citandis; omnes enim constituunt radicem hujus irritationis in jure, quod habet pater, vel in administranda re familiari, vel in gubernatione suae familiae, sub qua filii maxime continentur. Quod fundamentum totum est ex parte materiae votorum, non ex parte voventis, ita ut non sit capax propriae voluntatis quoad absolutam potestatem se obligandi Deo, si materia suppetat, quae in praejudicium patris non cedat. Ratio vero est eadem quae in superioribus facta est. Quia haec potestas non oritur ex puro jure naturali, nec ex jure positivo, nec ex speciali contractu, vel promissione filii ; ergo nulla est. Consequentia est clara, quia homo de se est liber maxime in ordine ad Deum, nisi ex aliquo speciali principio subjiciatur, quod non potest nisi ad aliquod ex dictis capitibus pertinere. Probatur ergo prima pars antecedentis, quia ex vi juris paterni solum sequitur potestas commensurata oeconomicae gubernationi, et honestae ac convenienti educationi filiorum, ad quem finem nullo modo pertinet nec refert aliquid obligatio voti secundum se spectata, si materia voti illi non praejudicat. Deinde ex jure naturali solum requiritur ab absolutum valorem voti sufficiens discretio rationis, et materia capax obligationis sine praejudicio alterius ; sed in filiofamilias majoris aetatis est perfectus usus rationis, nam etiam jus canonicum praesumit plenam discretionem in illa aetate, ut videbimus ; ergo si materia sit honesta, et nihil patri praejudicet, votum ilhus erit omnino firmum et validum. Denique si parens potest irritare directe vota filii puberis, vel est in ordine ad rem familiarem, et domesticam ac temporalem, vel in ordine ad honestatem et bonos mores filit. Si dicatur primum, totum illud pertinet ad indirectam irritationem; si vero dicatur secundum, profecto ad illum finem non pertinet potestas directe irritandi vota, quia votum de se opus honestum est , et supererogationis; et ideo etiam pastoribus Ecclesiae , qui maximam habent potestatem gubernandi in ordine ad riorum honestatem, illa potestas irritandi data non est. Unde in his, quae ad Deum pertinent, non potest pater impedire honestam actionem filii, nec opera supererogationis, quae sibi non praejudicant ; ergo nec votum potest directe impedire aut tollere ex vi solius potestatis naturalis. Quod vero a jure posiuvo nullam habeat, certum est, quia nullum tale afferri potest, imo oppositum ex illo colligitur, ut videbimus. Deni- que quod nec habeat ex speciali promissione filii, manifestum est, et ex sequentibus assertionibus hoc magis constabit.

3. Secunda assertio : non potest pater asolute irritare omnia vota filii puberis. — Dico secundo : ron potest pater irritare omnia vota filii puberis absolute et simpliciter. Est certa, et sequitur ex praecedenti ; quia non omnia vota talium filiorum versantur in materia, quae ad parentis potestatem pertineat, vel illi praejudicet ; ergo non possunt irritari a patre ex parte materia-; sed neque directe tolli possunt, ut ostensum est ; ergo. Deinde patet inductione: nam hac ratione non potest pater irritare vota castitatis vel religionis talium filiorum, ut est constans sententia apnd D. Thomam et interpretes, d. art. 8 et 9, et 2. 2, q. 189, a.2, et aliorum Theologorum ac Summistarum in locis citatis; et Sum. Confess., lib. 1, tit. 8, q. 3; Sylvest., verb. Religio, 2, q. 15, qui hoc probat ex cap. S dominus, 11, q. 3; sed ibi solum dicitur filios non teneri obedire parentibus, in his quae sunt contra Deum, quod non probat, quia illud etiam in impuberibus locum habet ; et hoc est quod quaeritur, an talis irritatio sit contra Deum; expressius ergo id probatur ex c. 1 et 2, 20, q. 2. Et fundari etiam potest in c. Ad nostras , de Regular., et ex l. Deo nobis, S Hoc etiam, C. de Episcop. et Cleric., et ex Authentica de Sanct. Episcopis, cap. 4. Quibus locis hoc tradunt Doctorcs. Ratio vero est, quae ex dictis assertionibus colligitur, quia filius in illa materia non praejudicat patri ; quia in ordine ad divinum obsequium, et praesertim quoad statum ad illud pertinentem, filius habet plenum jus et potestatem disponendi de se, et aliunde oblhigatio voti de se rata est. Sed de his votis plura in propriis locis.

4. Quae vota personalia filii non possint irritari a patre. — Denique ob eamdem rationem irritari non possunt vota personalia filii, quae sine praejudicio obedientiae patri debitae servari possunt, ut sunt votum moderatae orationis aut abstinentiae, quae nec vires ad convenientem laporem pro ratione status minuat, nec domesticum ordinem perturbet. Item vota de rebus alias praeceptis, ut audiendi Missam die Dominica ; item vota quae referuntur ad tempus emancipationis, quando erit filius sui juris ; idem tradunt communiter Doctores de votis realibus, si fiant de bonis castrensibus vel quasi castrensibus, de quibus filius et dominium et administrationem habet, ut nunc supponitur. Denique ratio facilis est ex dictis principiis. Item a simili de uxore, etc.; item a fortiori ex voto castitatis.

5. Objectio. —Sed objici potest, quod Num. 30 sine limitatione dicitur, parentem posse irritare vota filiae existentis in domo sua, in puellari aetate, ubi puellaris aetas etiam pubertatis intelfigenda videtur, ita ut illa particula addita sit ad excludendam filiam emancipatam, ut, verbi gratia, viduam habitantem cum patre, non vero filiam existentem sub patria potestate in quacumque aetate, ut Abulens.. q. 15, Cajet., Carthus. et Oleaster exponunt. Propter quod Tabien , Votum, n. 5, generaliter ait , vota simplicia fihorum non emancipatorum non esse rata, quamdiu sunt sub cura parentum, etiamsi facta sint post pubertatem, solumque excipit votum religionis, quasi ex speciali privilegio. Sed est improbabilis sententia, maxime cum neque castitatem excipiat, nec votum ordinis, et similia. Verumtamen de aliis etiam non habet fundamentum in ratione aut jure. Nam quod jura statuunt de voto religionis, non est speciale privilegium, et quasi exceptio a regula contraria, sed est potius quasi extensio vel exaggeratio regulae, quod talia vota non sint irritabilia, quandoquidem etiam difficillimum votum, et quod majorem deliberationem requirit, irritabille non est, ut recte notavit Soto, d. q. 3, art. 2, cujus sententia , ne nimium videatur parentum potestatem restringere, juxta tertiam assertionem moderanda est, ut videbimus.

6. Aliter Angles, q. de Voto, art. 7, difficult. 12, dub. 6, distingui inter filios et filias, et in feminis fatetur posse parentem vota illarum irritare, etiamsi facta sint post pubertatem, et nullum excipit, etiam castitatis vel religionis. Imo ex conclusione 2 colligitur, idem de his votis sentire ; nam ibi oppositum docens de filiis masculis, in voto re'igionis, et aliis personalibus, id declarat. Moveturque tantum ex lege Numer., quae ex vi verborum de filiabus disponit, et ita illam ibi exponit Oleast. Sed non potest Angles sententia probari. Nam imprimis illud de voto religionis est contra expressa jura, et contra torrentem Doctorum, ut visum est. Deinde nulla est ratio diversitatis in filia; nam potius praesumitur citius habere perfectum judicium, et pervenire ad annos pubertatis, ut supra lib. 3 vidimus, et ex parte materiae est eadem ratio, ut constat.

7. Explicatur les Numerorun. — ltem lex Numerorum tam de filiis quam de filiabus in- telligitur ab Abulens. ibi, quaestione 2, 14, 19 et 20. Unde ipse respondet, quoad illam partem fuisse legem illam positivam et cessasse, atque adeo in novo Testamento firmiora esse vota filiorum puberum existentium sub cura parentum, quam in lege veteri. Nam tunc omnia vota personalia poterant irritari a parenie, quamdiu filius erat sub ejus potestate et cura, etiamsi esset grandioris aetaus; nunc autem illa lex non obligat. Atque eadem responsio habebit locum, etiamsi lex illa de solis filiabus intelligatur, ut rigor litterae et contextus magis indicare videtur, et Cajetanus sentit, ac Oleaster; quia etiam hoc modo erit in hac parte positiva ( nam, licet Angles supra dicat, legem illam, in hoc sensu intellectam quoad solas filias, non fuisse positivam , sed moralem et naturalem, non potest id ratione probare); tum quia nulla est naturalis ratio quae id doceat magis de filiabus quam de filiis, cum in feminis adultis sit sufficientissimus usus rationis ad vovendum, et saepe major capacitas ex parte pietatis, et moderationis affectuum; tum etiam quia supra ostensum est, patrem non habere potestatem ex sola lege natura ad directe irritandum talia vota ; sublata autem directa irritatione, nullum relinquitur universale fundamentum ex parte materiae, etiam pro filiabus, ut per se notum est.

8. Alia ejusdem legis euplicatio. — Potest etiam illa lex aliter exponi, quoad illa verba: In etate adbuc puellari, ut intelligatur de impubere, tum quia non sine causa verba illa addita sunt post illa, qeulier, quae est in domo patris sui. Ergo tacite significatum est, posse esse in majori vel minori aetate, et limitata est ad puellas minoris aetatis. Et ita videtur intellexisse Glossa interlinearis, addens, adhuc scilicet parvula, et tamen divine eruditionis habens initia ; et Gloss. ordinar. dicit, adhuc tenera, cui pater dowinatur inm votis. Et juxta expositionem hanc lex illa potest quoad hanc partem eenseri pure moralis; tamen in ea non erat definitum per annos aetatis, quantum duraret aetas puellaris, sed oportebat vel per aliam legem humanam definiri, ut nunc factum est, vel arbitrio parentum relinqui. Nec etiam detiniebatur quid possent parentes circa vota filiorum puberum sub sua potestate existentium, sed id juri naturali esset relictum. Denique addi potest, licet illa lex intelligatur de votis filiarum non emancipatarum cujuscumque aetatis, limitari posse ad vota, quae juri patris aliquo modo derogant, sicut de uxore dicebamus, et ita significat ibi Nicolaus de Lyra.

9. Tertia assertio : que cota filiorum possint a patre indirecte irritari. — Dico tertio: potest pater irritare indirecte omnia vota filiorum supb potestate sua degentium, seu non emancipatorum, quae praejudicium afferunt patriae potestati, id est, quae regimen liberum et expeditum familiae impediunt, vel nimium subtrahunt filium ab obedientia et cura patris, ut sunt extraordinaria jejunia, longa peregrinatio, et vota realia de bonis paternis, vel quorum ususfructus et administratio ad patrem spectat. Haec est certa et communis sententia, D. Thomae, d. art. 8, ad 2, ubi Cajetanus et alii, et Soto, d. q. 3, art. 2. Alii Theologi, in 4, d. 38; Durand., q. 1, art. 7; Richard., art. 4, q. 2; Palud., q. 3; Major, q. 4, dub. 1; Supplem., q. 1, art. 5; Anton..2 p.tit.11, 0. 2, 86; Sylvest., Votum, 3, q. 6; Angel., Fotum, 2; Tabien., Rosel., Navar., n. 70; Panormitan. et alii, in c. Scriptura, de Voto. Et patet ex dictis supra de votis servi et uxoris, nam est eadem ratio proportionalis. Summaque ejus est, quia talia vota essent illicita ex parte materiae, et consequenter nulla; nisi includerent conditionem, S$ pater consenserit, vel saltem, Si non repugnaverit, juxta exigentiam materiae, quia essent contra jus paternum ; ergo ratione conditionis inclusae potest pater talia vota irritare. Denique pater potest prohibere filio talem materiam; ergo potest indirecte votum irritare.

10. An patiatur aliquam exceptionem hec regula. — Quaeri solet an haec regula patiatur exceptionem aliquam, preesertim illam de peregrinatione terrae sanctae. Affirmant Sylvest., Votwn, 3, q. 6; Augel., Votum, 1, n.5;et Navar., n. 70. Sed hoc non invenitur in jure expressum, et ideo sumunt argumentum a simili, ex d. capite Ea multa. Nam majus videtur esse praejudicium uxoris quam patris; si ergo haec licentia datur marito, invita uxore, multo magis intelligetur concessa filiofainilias majoris aetatis, invito parente ; quia magis praejudicat uxori absentia mariti, quam patri absentia filii. Contra hanc vero sententiam objici potest, quia lex illa, quatenus praebet hanc licentiam viro in praejudicium uxoris, est quodammodo praeter ordinarium jus; ergo non est extendenda ultra casum in quo loquitur, propter aliquam similitudinem. Praesertim, quia in multis rebus est diversitas : nam filius est proprie subjectus patri, non sic autem vir uxori. Item vir habet administrationem familiae, quam filius non habet, et ita liberius potest disponere de actionibus et rebus suis, quam filius. Item magis confidit lex de viri prudentia in tali voto emittendo, et de ejus fructu in exequendo, quam de filiofamilias. Praeterea in servo non admittitur illa exceptio, neque in eo valet argumentum a simili ; cur ergo valebit in filio? Item etiam ad religiosum non potest fieri extensio propter argumentum a simili, ut notant Hostiens. et Panorm., in cap. ult., de Voto, et ideo nec Innocentius nec Panormitanus vel alii in d. cap. Ec multa, illam faciunt extensionem. Imo in v. Scripture, generaliter definiunt, non posse filium votum aliquod emittere in praejudicium juris paterni, quod ab ipso non possit irritari.

11. Propter haec, dubia mihi est haec exceptio. Et imprimis certum est non habere locum in voto peregrinationis Hierosoly mitanae, quod non in subsidium, sed tantum ob devotionem velreligionem fit, quia nec vir potest in eo casu, ut supra dixi. Deinde si subsidium sit futurum cum expensis, certum existimo non posse fieri de bonis paternis, inconsulto patre; quia filius non habet jus disponendi de illis, nec Ecclesia illud concedit, neque fortasse esset expediens. Si autem subsidium illud tantum esset personale, adjuvando. scilicet, per seipsum, vel militando, vel consulendo, vel aliud ministerium utile ad bellum exercendo, tunc fortasse admittetur exceptio, non tam ex jure positivo quam ex naturaii ; quia tunc fere nullum fit praejudicium patri, et homo videtur per tale votum vitam et corpus suum Deo consecrare, in quo magnum habet jus. Accedit etiam ratio boni communis, propter quod videtur juste praetermitti voluntas paterna in eo casu.

12. Quamdiu duret potestas in patre ad irritanda vota filiorum.— Possent tandem hic interrogari dubia superius facta, an haec irritatio sit perpetua, et an habeat locum revocatio post licentiam semel coucessam. Sed haec eodem modo hic expedienda sunt, quo in capite praecedenti, nam est eadem ratio. Interrogatio autem illa, an irritatio haec extendatur ad vota antecedentia talem statum, hic non habet locum, nam talia vota erunt facta in aetate impubere, et ita constat a fortiori esse irritabilia ; an vero eodem modo, videbimus capite sequenti. Item quid sit dicendum, quando dubium est an talia vota facta sint ante vel post pubertatem, in eodem capite sequenti dicetur. Praeterea interrowari potest quamdiu haec potesias duret in patre ad irritandum vota filii pube- ris. Solet enim abaliquibus limitari per annos aetatis filii, id est, usque ad vigesimum quintum aetatis annum, qnia usque ad illud tempus censetur minor, et ita vota post illam aetatem emissa a filio non poterunt irritari a patre. Dicendum nihilominus est tamdiu durare hanc potestatem, quamdiu durat patria potestas, seu quamdiu filius non est emancipatus. Potest autem esse emancipatus ante vigesimum quintum annum per matrimonium, vel alio modo, et tunc jam pater non poterit irritare vota ejus, licet contrarium dicat Glos. 22, q. 2, c. Mulier, quae haberet locum, quando filius emancipatus esset minor, et maneret sub tutela patris, quod fieri potest, ut suppono. Et tunc subjectio non omnino aufertur, sed mutatur, quod perinde est. Deinde potest filius esse sub potestate patris, seu non emancipatus post vigesimum quintum annum, et tunc poterit pater vota filii irritare. Et ratio est, quia haec irritatio non fundatur in defectu rationis ad vovendum , sed in defectu materiae propter subjectionem ; ergo ex duratione subjectionis pendet duratio potestatis, non ex aetate. Et confirmatur : nam hac ratione filius non emancipatus, etiamsi sit major viginti quinque annorum, non potest aliquid donare de bonis pertinentibus ad jus, usumfructum, vel administrationem patris, ut tradit Cordub., in Sum., quaestion. 133; ergo similiter in praesenti.

13. Vota facta a filio pubere non possunt post emancipationem a patre irritari, licet antea fuerint facta. — Amplius interrogari potest, an haec vota facta a filio pubere non emancipato, quae durante patria potestate irrita non fuere, possint post emancipationem irritari. Breviter respondeo non posse, quia illa vota non fuerunt irritabilia ex defectu voluntatis et rationis, et ita si durat, ex ea parte manent firma; ex parte autem materiae jam auferri non possunt, quia filius emancipatus jam est sui juris. Item haec potestas irritandi fundatur in patria potestate ; sed haec ablata est per emancipationem ; ergo et potestas irritandi. Considerandum ergo est, an votum sit factum ex intentione voventis, pro tempore, in quo emancipatus futurus est, vel tantum ut statim exequendum. Nam si sint prioris modi, irritabilia non sunt quoad illam partem, non solum post emancipationem, verum etiam nec antea, sicut de uxore dictum est; nam est eadem ratio, quia illa vota quoad illud tempus non sunt contra jus paternum. Si autem vota sint posterioris modi, postea non obligant, et ita non habet locum in eis irritatio nec interrogatio facta.

14. Quid nomine patris intelligendum, cum agitur de potestate irritandi vota. — Posset tandem interrogari, quid nomine patris intelligendum hic sit, id est, an veniat etiam mater, aut avus, vel curator in defectu illorum ; sed quia de hoc dicturi sumus latius capite sequenti, dico breviter, deficiente patre, curatores posse irritare vota realia puberis, ut officiunt eorum jadministrationi; vota autem personalia per se loquendo non posse irritare, quia curatori non est commissa persona, sed bona ejus. Dicunt autem aliqui, si votum reale minoris juramento confirmetur, non posse irritari a curatore, argumento sumpto a simili ex leg. 1 et 2, C. Si advers. vendit. Sed non credo, quia votum illud, ut sit justum, et Deo placeat, debet includere conditionem, Nisi curator resistat, alias injuria illi fieret, et consequenter juramentum, confirmans illud votum sine tali conditione, esset iniquum, et non obligans; si autem votum illam conditionem includat, non obstabit juramentum quominus irritari possit. De matre autem et avia dicendum est, nihil posse, nisi quatenus munpus curatoris suscipiunt, vel nisi ex accidenti votum sit in illarum praejudicium, ut dicetur capite sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5