Caput 6
Caput 6
Utrum parentes irritare possint vota filiorum impuberum, et quando, ac quomodo?
1. Loquimur de impuberibus ratione utentibus, qui jam sciunt peccare mortaliter, nam reliqui non sunt capaces voti; isti autem votum validum possunt emittere, licet infirmum, ut supra dictum est lib. 3. Hinc ergo certum est primo, parentes posse irritare vota horum impuberum. Ita docent omnes cum D. Thoma, d. q. 88, art. 9, et in 4, d. 38, ubi reliqui Scholastici, et Anton., 2 part., tit. 11,c.2, 8 6, et omnes Summistae, praecipue Sylvester, Votum, 3, q. 5 et 6; Navar., c. 12, n. 6A4et 65; Soto, d. q. 3, num. 1. Colligitur communiter ex Num. 30. Sed de illa lege incertum est an loquatur de solis filiabus, et de qua aetate loquatur, et non satis constat an fuerit positiva vel naturalis; et ideo ratione et jure canonico utendum est, quae statim afferemus.
2. Secunda assertio: potestas parentum ad irritauda vota filiorum impuberum est non so- lum directa, sed et indirecta. — Dico ergo sccundo: haec potestas est ad irritandum haec vota impuberum non solum directe, sed etiam indirecte. De indirecta nihil addere necesse est, quia est eadem (vel major ratio) de his filiis quae de grandioribus. Prior ergo pars communis est, et sumitur ex cap. 1 et 2, 20, quaest. 2. et c. Mulier, cum alis, 32, quaest. 2. Et praeterea fundatur in ratione naturali, addita positiva quoad temporis determinaticnem. Ratio ergo est, quia filius jure naturae ita est sub potestate patris, ut apte usum rationis voluntate patris regi debeat, ita ut voluntas patris filii voluntas censeatur. Postquam autem incipit filius uti ratione, licet jam possit libere operari, habet pro aliquo tempore usum rationis nimis imbecillem ac tenuem; et ideo ratio naturalis dictat, ut pro aliquo tempore pendeat a voluntate patris, sal em quoad firmitatem obligationis, ita ut non sit omnino firma, donec pater illam approbet. Et maxime in negotio gravissimo, quale est obligationis ad Deum, quae per votum contrahitur.
3. Hoc ergo est naturale fundamentum hujus obligationis: illud autem solum fortasse non esset sufficiens ad usum hujus potestatis, nisi pro casu dubio, in quo, scilicet, dubitaretur an filius haberet libertatem sufficientem ad se obligandum, et ad peccandum mortaliter, necne. Quia ubi certo constiterit puerum habere jam libertatem ad peccandum mortaliter, et se obligandum diabolo, consequenter constabit de libertate sufficiente ad se obligandum Deo per votum, juxta regulam communiter receptam a Theologis et jurisperitis, cum Glossa, in dicto c. Mulier, 32, q. 2. Et ideo non immerito dubitari poterit an, stando in solo jure naturali, talis puer censendus jam esset sui juris ad se obligandum firmiter Deo in materia proportionata, et sibi libera, et consequenter an tale votum posset irritari a patre. Nihilominus tamen, quia regulariter loquendo, illa aetas non est sufficiens ad deliberandum perfecte in negotio tam gravi, et quia vinculum voti, quatenus in futurum obligat, arduum et periculosum est, et in eo emittendo quando vel quomodo expedit, potest parvulus facile errare, ideo valde consentaneum est rationi naturali, ut pro aliquo tempore voluntas parvuli filii, etiam post comparatum : rationis usum, pendeat a voluntate patris, a ab eo tolli possit vel confirmari.
4. Potest pater irritare vota filorum, quan- t do dubitat au sit jam impletus annus pubertatis. —Atque hinc fit, necessariam etiam fuisse legem positivam, quae tempus definiret, pro quo patria potestas ex:enditur ad irritationem hoc modo faciendam, seu pro quo durat ex parte filii imperfectio illa, ratione cujus hac irritatione indiget. Quia hoc non potest ex scio jure naturae, quia alii celerius, alii tardius ratione utuntur, et non debuit hoc relinqui arbitrio parentum, sed certo aliquo aetatis termino praescribi. Qui terminus, licet non sit idem in omnibus, tamen lex humana observat quod frequentius accidit, et ita pro masculis designata est aetas usque ad decimum quartum annum completum, in feminis usque ad duodecimum etiam corapletum, ut omnes auctores citandi consentiunt, quia jura absolute loquuntur, quae supra lib. 3, c. 6, allegavi, et est favor, et ampliandus, ut mox subjiciam. Neque circa hunc terminum eaetatis facta est aliqua mutatio per Concilium Tridentinum, in ordine ad vota simplicia, ut dicto cap. 3dixi, et notavit etiam Palaci., d. disp. 30; Azor, lib. 11, cap. 17, q. 7, circa finem. Addi praeterea hic potest, necessarium esse ut certo constet annunm esse completum, ut cesset haec potestas patris; nam in casu dubio potest votum irritare; tum quia pater possidet jus suum, quo non privatur in casu dubio; tum quia est favor debitoris, et ideo ampliandus; tum propter alia supra dicta de voto dubio. Tum denique quia in simili dubio non judicatur impubes factus pubes quoad alios effectus, ut verbi gratia, quoad agendum in judicio, et similibus. Et ita sensit Palud., 4, dist. 38, q. A4, art. 2, conc. 9.
5. An possit pater vota irritare filii, qui est capaa doli et deliberationis ante etaten. — Solet autem quaeri, si contingat puerum ante illam aetatem esse aptum ad perfecte deliberandum, seu (ut dici solet) doli capacem, et id experimento satis certo constet, an possit nihilominus pater tunc vota ejus irritare. Nam Hugo, ut refert dicta Glossa, dixit, tunc votum non esse irritabile. Sed haec sententia ab omnibus reprobatur cum dicta Glossa, et alia, in dicto cap. 1, 20, q. 2, et inc. Ad nostram, de Regul., et a Doctoribus eisdem locis, et in capite Postulasti, de Regular.; Palud., in 4, d. 38, q. 4; Sylvest., Religio, 2, quaest. 12. Et sumitur ex dictis juribus; nam, licet loquantur de voto solemni, inde tamen optimum sumitur argumentum ad simplex. Tum quia illa jura simpliciter subdunt voluntatem filii impuberis voluntati patris in negotio se obligandi Deo, ut Panormitanus notat in dicto capite Postulasti ; tum etiam quia est favor parentum et filiorum, ideoque ampliandus; tum maxime quia, deficiente ratione legis in particulari, non cessat obligatio et concessio legis, quae absolute disponit; tum denique quia expedit maxime ad commune bonum, ut lex in eo sensu feratur, alias res fere maneret eque incerta. Nec in hoc aequiparandum est votum cum sponsalibus; tum quia jura non eodem medo loquuntur; tum etiam quia votum magis spirituale est, et altiorem cognitionem requirit.
6. Tertia assertio : pater potest irritare omnia vota fili impuberis sine ulla exceptione. — Differentia inter filium impuberem et uaorem. —bDico tertio: pater potest irritare omnia vota filii impuberis sine ulla exceptione. Haec assertio locum habet in votis simplicibus; nam solemne est ipso facto nullum, factum ab impubere, ut in votis religionis, vel si sit validum, non est amplius irritabile, ut suis locis dicemus. Sic ergo tradunt assertionem Doctores citati magno consensu, praesertim Soto, Navar., Sylvest., et alii Summistae, et sequitur aperte ex principio posito, quod haec irritatio non fundatur in conditione materiae, sed in dependentia voluntatis voventis a patris potestate, quae dependentia in omni materia reperitur, et in omni voto; ergo in omni voto impuberis includitur illa conditio, Nisi patec repugnaverit; ergo exea parte irritabile est. Confirmatur ex differentia inter impuberem filium, et uxorem, quam recte notavit Sylvester, Votum, 5, quaest. 1, in fine. Quia filius impubes est sub patre, ita ut voluntas patris censeatur voluntas filii, propter defectum perfecti judicii, qui in filio praesumitur; uxor vero non est ita subjecta, nec illo titulo, sicut nec servus, nec filius pubes, et ideo licet non omnia vota istorum sint irritabilia, in impubere omnia irritari possunt, quia ille defectus et modus subjectionis omnia transcendit. Denique confirmatur inductione, nam omnia vota realia irritabilia sunt, quia impubes nullius rei administrationem habet ; item omnia personalia, quia votum castitatis et religionis irritari possunt ; ergo a fortiori alia.
7. Contra hanc assertionem opinatus est Vivald., in Candelab., 3 p., c. 4, n. 99. Ait enim patrem posse irritare omnia vota realia filii emissa ante decimum quartum annum, et filiae ante duodecimum; nontamen omnia personalia, sed illa tantum quae p atri vel matri praejudicant. Refert etiam Azor, lib. 11, c. 17, q. 8, quosdam dixisse, non posse patrem irritare votum filii, cujus executio refertur ad tempus pubertatis, ut votum ingrediendi religionem post decimum quartum annum expletum. Sed Vivaldus nullum fundamentum adducit, nec Doctorem allegat, et videtur evertere fundamentum positum in secunda assertione. Et nihilominus, num. 101, supponit id, quod certum est, patrem posse irritare votum religionis et castitatis filii impuberis; in quo non potest sibi constare, quia votum castitatis personale est, et non praejudicat patri, et ita non potest ab eo irritari indirecte propter praejudicium, seu ex parte materiae; ergo limitatio non est universalis ; neque habet majorem raticnem in aliis votis, quam in voto castitatis. Nullo ergo modo admittenda est illa sententia. Alia etiam exceptio rejicienda est ex eodem fundamento, quod irritatio haec non fundatur in materia, sed in subjectone et imperfectione voventis, et ideo dixi nullam esse admittendam exceptionem, sive de votis relatis ad tempus maporis aetatis, sive de votis rerum praeceptarum ; semper enim voti obligatio per se et directe auferri potest.
8. Quarta assertio : votum, factum in etate impubere, irritalile est in pubere atate, nisi denuo confirmatum fuit. — Dico quarto: votum factum in aetate impubere irritabile est in setate pubere, si in eodem statu permanet ex parte voventis et parentis, id est, si a neutro confirmatum est. Haec assertio non est tam certa sicut praecedentes, est tamen probabilior. Eam tenet Cajet., 9. 9, q. 189, art. 5; Navar., cap. 12, n. 71; Vivald., d. cap. 14, num. 100; Azor, d. c. 17, q. 7; Lessius, lib. 2 de Just., c. 40, num. 80; Lud. Lop., c. 48, et communiter Moderni. Fundamentum est, quia votum illud a principio fuit infirmum et irritabile, et nunquam fuit confirmatum, ut supponitur ; ergo semper retinet illam imperfectionem; ergo semper irritari potest. Probatur ultima consequentia, quia illa potestas data est parenti, ut subveniat imperfectioni filii impuberis, quae ratio semper durat, et per nullam legem limitata est illa potestas, ut exerceri debeat durante impubertate, sed solum ex parte materiae circa quam, ut versetur circa sola vota impuberis.
9. Confirmatur primo, quia votum illud a principio includit illam conditionem: $S pater non contradicerit ; ergo semper votum manet conditionatum, et pendens a voluntate patris, et ratione illius poterit irritari. Quia ilia conditio non limitatur ad tempus pueritiae, ita ut conditio sit: Si pater non contradicerit fra tempus pubertatis, quia baec limita- si votum ipsum de se eamdem semper impertio nec ex jure colligi potest, a quo maxime haec potestas pendet, nec ex ratione, quia per hanc potestatem subventum est indiscretioni filiorum: haec autem necessitas semper durat respectu actus praeeteriti, cum dicta imperfec- ] tione facti ; nam ab illo est praesens obligatio contracta. Unde confirmatur a simili ex ratione textus in c. ult. de Sent. excommun., ubi j datur Episcopis facultas absolvendi a sententia canonis pueros, qui ante pubertatem clericos percusserunt ; et extenditur, sive ante, sive post annos pubertatis, postulent se absolvi. Et redditur ratio his verbis : Cum propter defectun ctatis, in qua fuit delictum commissum, rigor sit mansuetudine temperandus. Quando ergo potestas conceditur circa actum factum in pueritia, in usu illius potestatis attendendum est, quando actus fuit factus, non quando exerceatur actio circa illum; ita ergo est in praesenti, ideoque eadem regula servanda est. Unde Panormitanus ibi, num. 2, generaliter concludit, beneficium inductusa ratione minoris aetatis, postquam coepit habere locum, non extingui, licet minor perveniat ad majorem aetatem.
10. Contraria opinio. — Contra hanc vero partem tenuit Soto, d. q. 2, art. 3, in fine, et sequitur Arag. , 2. 2, q. 88. art. 9; Ang., q. de Voto, art. 7, diffic. 19, dub. 7; citatur etiam Ang., verb. Votum, 2, n. 6. Sed id ibi non dicit. Fundari potest haec sententia, quia ut votum irritetur, non satis est quod de se sit irritabile, sed requiritur potestas ex parte irritantis ; nam si fingamus patrem esse mortuum, et non dari tutorem, vel filium esse jam puberem, nemo poterit irritare votum, etiamsi votum ipsum de se eamdem semper imperfectionem retineat. Sed in praesenti casu pater amisit potestatem, quia jam filius non est ei subditus ; ergo. Confirmatur, quia alias etiam tutor id posset, postquam desiit esse tutor, quia pupillus pervenit ad majorem aetatem. Item pater posset irritare vota facta a filio pubere non emancipato, etiam post emancipationem , et dominus vota servi post libertatem obtentam, et similia.
11. Sed haec non cogunt : propter primum tamen argumentum posset quis distinguere duos status filii, qui excessit pueritiam: unus est, quamdiu durat sub patria potestate post inchoatam pubertatem ; alius est, quando jam est emancipatus ; et ita conciliare opiniones, quod nostra assertio habeat locum , quamdiu filius pubes non est emancipatus, quia pro toto illo statu semper pater retinet potestatem : in illum, et consequenter potest etiam exercere actum, qui objective (ut sic dicam) respicit tempus impubertatis, et in eo exercere debuit, et per accidens fuit dilatus. At vero opinio Soti locum habet post emancipationem, quia jam cessavit omnino subjectio filii ad patrem , sine qua non videtur posse intelligi potestas irritandi. Verumtamen distinctio haec seu moderatio necessaria non est. Quia nec per temporis lapsum, nec per emancipationem amisit pater potestatem circa vota illi subjecta, quia persona semper manet ab illo pendens quoad vota illius aetatis, licet secundum praesentem statum vel aetatem jam non sit subjecta. Eo vel maxime quod filius semper manet aliquo modo subjectus patri quoad aliquam correctionem vel directionem, si necessaria fuerit, sicut filius semper patri debet reverentiam ; et hoc satis est ad illam irritationem. Praesertim, quia conditio inclusa in voto semper habet locum, et irritatio solum fit per suspensionem seu ablationem conditionis, nec est necessaria alia jurisdictio vel alia potestas dominativa. An vero idem sit dicendum de tutore, quod in confirmatione tangitur, infra dicam. Exemplum autem de filio pubere vel servo non est simile: nam horum vota non sunt irritabilia, nisi ex parte materiae; et ideo mutata conditione materia per mutationem status, vota erunt firma, si a principio ea intentione facta sunt, ut etiam pro tali tempore, statu et materia obligarent, ut jam supra dicium est.
12. Quid requiratur ad confirmationem voti, postquam ad pubertatis annum quàs accedit. — Addimus vero conditionem et limitationem in assertione, dummodo votum illud in eodem statu permaneat. et confirmatum non sit. Potest autem esse confirmatum, vel ab ipsomet vovente, vel a patre. Ab ipso quidem vovente, quia libertatem ad hoc habet, debetque intelligi post completum decimum quartum aetatis annum ; pam, licet antea saepius iteretur votum, nunquam confirmabitur, quia omnis illa repetitio fit cum eadem imperfectione et subJectione. At si, inchoata jam pubertate, aliquis ratum habeat votum quod in pueritia fecit, jam illud denuo emittit ; et ita votum imperfectum transit in perfectum, et quod erat conditionale, incipit esse absolutum ; denique est tam firmum, ac si tunc primum fieret, et antea nullum votum praecessisset. Solum oportet exponere quando censeatur tale votum esse confirmatum a vovente. In quo primum dicendum est non sufficere voluntatem servandi illud ; nam, licet haec voluntas saepius habeatur in aetate pubere, non confirmat votum, quia votum illud validum fuit, et quamdiu non irritatur, ad illam voluntatem obligat ; ergo per illam non confirmatur.
13. Objectio. — Solutio. — Dices: professio invalida tacite confirmatur per actiones religiosi professi ; ergo similiter, etc. Respondetur primo negando consequentiam, quia professio nulla non obligat ad illos actus, imo nec illos permittit, quantum est de se, et ideo qui illos vult facere, censetur velle fundamentum illorum, quod est professio. At hic jam supponitur sufficiens fundamentum obligationis, nec est necessaria major confirmatio voti, ut obliget ad illos actus, et ideo per illos ut sic non confirmatur. Adde quod, ut professio per illos actus vel delationem habitus professorum confirmetur, necessaria est cognitio nullitatis talis professionis, ut ex communi sententia Doctorum infra videbimus. Quia error causat involuntarium, et ideo quamdiu praesupponitur fundamentum illorum actuum tanquam validum in cogitatione operantis, non intervenit tacita voluntas confirmandi , vel potius innovandi votum. Et hinc potius confirmatur quod dictum est. Nam, si puer, qui fecit votum castitatis, veniens ad pubertatem, et putaus jam votum non esse irritabile, statuat perpetuo servare illud, sicut tenetur, non ideo vult confirmare illud, sed potius in sua existimatione supponit esse firmum, et ideo vult servare, et non confirmare ; si vero scit votum esse irritabile, interim tamen obligare, et ideo vult servare, etiam tunc non confirmat, propter rationem supra factam, quod voluntas servandi obligationem non dat majores vires obligationi, quam per se habeat. Necessaria ergo est in praesenti expressa confirmatio per voluntatem, qua quis deliberet non amplius velle irritationem, sed absolute obligari; quia tacita confirmatio hic non potest intervenire, ec quod nulla voti observatio seu executio est sufficiens signum confirmationis ejus.
14. Secundo, confirmatur votum a patre, si sciens factum esse, illud positive ratum habeat. Itaque ante omnia, necesse est ut illius notitiam habeat, quia si ignoret illud, non potest confirmare illud, quia confirmatio debet esse voluntaria ; ignorantia autem tollit voluntarium. Deinde requiritur voluntas, quia sola scientia non sufficit, etiamsi adsit taciturnitas seu negatio irritationis ; quia potest pater pro tunc negative se habere, nec confirmando, nec irritando; utrumque enim volun tarium esse debet. et ab utroque potest voluntas abstrahere, etiam per voluntatem positivam suspendendi, seu differendi usum suae potestatis, ut supra in simili de marito dixi, et legem Numerorum, quae videtur aliter disponere, explicui. Et quidem si pater sciat votum non a filia, vel filio proponente vei petente irritationem, sed aliunde, tunc licet taceat et dissimulet, non confirmat, etiam juxta legem Numerorum, quia non facet ei, id est, filio, ut Cajetanus bene ponderat, juxta Hebraicam proprietatem. Item si sciat a filia, et expresse dicat velle suspendere, et cogitare de re, non confirmat, etiam juxta rigorem illius legis, quia non omnino tacet, sed declarat voluntatem suam. Si autem mere negative se habeat per diem integrum, tacite confirmabit votum juxta dispositionem illius legis; sed quoad hoc erat positiva, et nunc non obligat, et ideo solum inde sumi potest praesumptio aliqua voluntatis confirmandi votum ; tamen s1 haec in veritate non adfuit, votum non manet in conscientia confirmatum, quia in hoc foro attenditur veritas, non praesumptio.
15. Quando et quomodo confi rmat pater votum filii impuberis. — Tunc ergo pater confirmat votum filii impuberis, quando sciens illud, vult ratum et confirmatum manere. Et tunc dico non posse amplius irritari a patre, maxime si in ea voluntate perseveravit usque ad pubertatem filii; tum quia jam ille pater nsus est sua potestate , quantum potuit ; tum etiam quia jam res illa transivit quasi in rem judicatam, et conditio inclusa in voto plene impleta est, quae secundum rectam rationem ita videtur intelligenda, Nisi pater contradixerit, vel etiam, nisi ratum habeat. Tum etiam quia alias talia vota necessario manerent infirma, quamdiu pater vivit, etiamsi milliesilla prius confirmet, quod videtur absurdum. Denique illud decretum patris magis videtur declarativum, quam concessivum alicujus facultatis ; declarat enim illud votum esse ratum et perfectum. Et hoc maxime procedit, quando confirmatio illa retractata non est usque ad annos pubertatis, quia tunc maxime procedunt rationes factae.
16. An confirmatio voti filii, que fit a patre ante ejus pubertatem, possit iterum retractari? — Resolutio negativa. — Dubitari autem posset an confirmatio illa posset retractari ante adventum pubertatis, saltem valide, etiamsi non licite, ut si votum est factum cecimo tertio aetatis anno ex consensu patris, vel approbante illo, et postea irritctur ante comple- tum decimum quartum annum ; videtur enim illa confirmatio habere tractum successivum pro illo tempore, in quo voluntas filii est infirma, et sub voluntate patris. Sed nihilominus etiam tunc censeo oppositum probabilius, quia rationes factae universaliter procedunt. Sed hoc declarabitur meiius, explicando inferius simile punctum de religiosis. Intelligitur etiam hoc quoad irritationem directam ; nam si votum sit de materia pertinente ad jus paternum, et quae possit illi praejudicium afferre, ex ea parte poterit votum irritari, sicut de votis uxorum diximus, quia est eadem ratio. Et quoad hoc est constituenda differentia inter confirmationem voti ex parte materiae, vel ex parte voti, quia confirmatio ex parte materiae solum est quaedam licentia ad utendum tah materia , quae revocabilis est saltem valide, quia non fuit donatio perpetua ; at vero confirmatio voti ex parte voventis in impubere non est licentia vovendi, vel utendi re vota, sed est veluti declaratio quaedam perfectionis voti , ut omnino firmum permaneat ; et ideo potest pater licite et directe impedire executionem talis voti, quamdiu sine suo praejudicio tieri non potuerit, et non tamen potest absolute et in se votum irritare.
17. Quinta assertio : votum impuberis semel irritatum nunquam reviviscit. — Dico quinto: votum impuberis semel irritatum a patre nunquam amplius reviviscit. Ita docent Cajet., Soto, Panorm., Abulens. et Sylvest., citati supra, c. 4. Et ratio est , quia talis irritatio cadit in ipsum votum directe; ergo extinguit illud , ejusque obligationem ; ergo non reviviscit amplius, juxta regulam juris traditam, d. c. 4, et juxta dicta cap. 1. Item votum illud fuit in hac parte conditionatum, et conditio non fuit impleta; ergo fuit votum extinctum. Unde parum refert quod votum fuerit ab impubere factum, ut implendum pro tempore pubertatis, quia nihilominus vinculum ipsum directe et in se auferri potuit a patre, et semel ablatum non redit, nisi iterum ab eodem vovente fiat. Quod verum etiam habet in voto religionis, nam procedit eadem ratio: imo in illo est magis necessaria , quia votum religionis de se babet, ut non possit executioni mandari , nisi post pubertatem ; ergo cum a patre irritatur, non impeditur solum quoad executionem, hoc enim nihil esset, sed in se extinguitur.
18. Explicatur mens Innocentii. — Contra hanc assertionem citari solet Innocentius, in cap. Scripture, de Voto, ubi solum dicit, fi- lium, etiam impuberem , teneri ad implendum votum quod in pueritia fecit, postquam fuerit sui juris, et extra patriam potestatem ; sed non dicit teneri ad hoc, etiamsi votum fuerit irritatum a patre, unde potest intelligi, ut loquatur , quando votum irritatum non fuit ; solum enim explicare voluit, votum ilIud non fuisse nullum, sed obligatcerium. Citatur etiam in contrarium Navar., capit. 12, n. 66, sed immerito, quia ibi non loquitur de impuberibus, sed de grandioribus ; in num. autem 68, ubi de impuberibus loquitur, absolute dicit, vota eorum irritari, et in n. 69, dicit annullari, et num. 64, expressius id declaraverat. Palud. autem, in 4, distinct. 38, quaest. 4, art. 2, conclus. 11, num. 29, expresse tenet contrarium, loquens in speciali de voto religionis. Sequitur Anton., 2 p., tit. 11, c. 2, 86, et in hanc sententiam allegant Div. Thom. Sed nunquam D. Thomas hoc docuit, ut constat ex 2. 2, quaestion. S8, articul. 8, et 9, quaest. 189, articul. 5, et in 4, d. 38, quaestion. 1, artic. 1, quaestion. 3; et Opusc. 17, c. 13, ad 10, quibus locis simpliciter dicit vota impuberum posse irritari a patre ; nunquam vero dicit talia vota postea reviviscere. Denique illa sententia pullum habet fundamentum, quia haec vota impuberum non sunt comparanda cum votis uxorum , servorum, et filiorum puberum ; nam istorum vota non irritantur directe, sed ratione materiae, et ideo si obligationem suam referant ad tempus habile, quando fuerint sui juris, vota eorum non possunt irritari. Unde si absolute voveant pro utroque tempore, vota eorum poterunt irritari pro tempore subjectionis tantum, non simpliciter ; et ideo talia vota dicuntur mortificari, seu impediri pro tali tempore. non extngui, vel simpliciter tolli. At vota impuberum irritantur in se et directe, et ideo de quacumque materia sint, et ad quodcumque tempus eorum obligatio referatur, quando irritantur, extinguuntur, et radicitus tolluntur, ideoque amplius non redeunt. Quam differentiam bene notavit Rosella, Votum, 2.
19. Sexta assertio: dum pater vivit, solus habet potestatem irritandi vota filii impuberis; illo defuncto , eadem manet in tutore. — Dico sexto: solus pater, dum vivit, habet hanc potestatem irritandi vota filii, praesertim impuberis; patre autem defuncto, tutor habet eamdem potestatem erga pupillum. Prior pazs ponitur ad excludendam matrem ; illa enim non habet potestatem irritandi vota filiorum, vivente marito. Estque communis sententia, ut videre licet in Summa Confess., 1. 1, tit. 8, q. 30; Sylv., Fotum, 4, q. 2. Et sumitur ex eodem, eligio, 2, quaest. 13; apertius Palud. supra, concl. 8, n. 26. Idem sentit Navar., c. 12, n. 64, dicens simpliciter patrem posse irritare; de matre vero subdit, etiam posse, quando deficiente patre illi succedit. Idem clarius Angles, q. de Voto, art. 7, difficul. 12, dub. 4. Idem sentit Azor., tom. 1, lib. 11, c. 17, q. 3 et 7; distinctius Lessius, lib. 2 de Just., cap. 40, dub. 10, num. 78. Et sumi potest ex Numer. 30, ubi soli patri haec datur facultas. Ratio vero est, quia solus pater est caput totius domus et familiae, et habet plenam rerum administrationem, et personarum gubernationem; ergo voluntas filii non est posita in voluntate matris , sed solius patris. Et confirmatur, quia ut dicitur in S Feminc, Instit., de Adop.: Femine nec naturales fil.os habent in sua potestate. Unde hac ratione non potest mater disponere de filio sine consensu patris, offerendo illum religioni, vel alteri ministerio obligando illum.
20. Aliquorum opinatio.—Sed dicunt aliqui licet pater solus possit irritare votum filii, etiam contradicente matre, quod convincit ratio facta, et mater non possit, contradicente patre, ob eamdem causam , nihilominus si mater praeveniat, et inscio patre irritet votum filii impuberis, validam esse irritationem, ac subinde matrem etiam habere hanc potestatem, licet secundariam ; quia est suo modo superior, et habet subditum filium, licet sub patre. Hoc enim modo non est inconveniens, hanc potestatem esse in duobus, sicut respectu religiosi est in rectore et provinciali. Et potest pro hac parte citari D. Thomas supra, qui simpliciter et in plurali dicit, parentes posse irritare; et eodem modo loquitur Soto, d. art. 2. Et potest hoc suaderi ex c. Addidimus, 20, q. 1, ibi: Si pater, vel mater, etc.; et in c. Quicumque, ibi: A parentibus. Et adducitur exemplum Samuelis, qui a matre fuit templo oblatus. Et potest confirmari, quia filius infans baptizari potest volente matre, et sine consensu patris; ergo similiter, etc.
21. Excluditur supradicta opinio. — Sed haec opinio simpliciter falsa est, quia nulla ratione nititur, nec jura hanc potestatem concedunt matri, nec consentanea est juri naturali vel civili, ut probat fundamentum prioris sententiae. Unde in casu, in quo mater scit votum filii aut filiae, et pater ignorat, potest fortasse illi praecipere ut votum non exequatur, donec patrem conveniat, quia id non excedit limites obedientiae debitae matri, et potest habere congruentem rationem ; simpliciter autem irritare non potest. Imo licet ipsa contradicat, si pater postea votum confirmet, erit validum. Addo etiam, licet mater non possit per se et directe irritare haec vota, nihilominus si illi praejudicent ex parte materiae, posse illa irritare, quia hoc modo etiam votum mariti et filii puberis potest irritare. Et hoc ad summum probat ratio facta, etfortasse ideo Div. Thom. et alii auctores in plurali loquuntur de parentibus ; quia loquuntur abstracte de irritatione, sive directa, sive indirecta, vel certe loquuntur de parentibus cum distributione accommoda, de unoquoque juxta suum modum, seu in casu sibi permisso; nam aliquando etiam mater habet hanc potestatem, ut statim dicemus. Et eodem modo sunt intelligenda Jura allegata. Et hunc sensum confirmat exemplum de Samuele, quia licet mater eum obtulerit, non tamen sine consensu patris dicentis: Fac quod bonum tibi videtur, 1 Reg. 1. Ad illud autem exemplum de baptismo , dico imprimis assumptum esse incertum, de quo alibi. Deinde nego similitudinem, quia baptismus est necessarius ad salutem filii ex divino jure, et ideo ad favorem filii spectat, ut sufficiat consensus maaris.
22. Quinam possint mortuo parente filiorum votum irritare? — Altera pars de tutore certa est et communis, ut patet ex allegatis auctoribus, et Abulens., q. 15, in c. 30 Num., ubi ita exponit legem illam. Sumitur etiam ex illo Pauli ad Galat. 4: Quanto tempore heres parvulus est, etc., sub tutoribus et actorilus est, usque ad prefinitum tempus a patre. Unde sumitur ratio : nam tutor succedit loco patris, et consequenter eodem modo voluntas pupilli subordinatvr voluntati tutoris. Et ita 20, q. 2. c. Puella, expresse tribuitur haec potestas tutoribus. Unde fit, ut quia mater, deficiente patre, jure ordinario habet tutelam filii, ideo tunc possit irritare vota ejus, et idem est de avo, vel quocumque ascendente, deficiente propinquiori. Quando autem vel isti privantur tutela, vel omnes desunt, tutor dari solet auctoritate publica, et apud illum tune est haec potestas, et tunc non magis poterit mater irritare votum filii sine tutore, quam posset vivente marito, sine illius consensu. Si autem contingat plures esse tutores, quilibet sufficiet ad irritandum votum. Et in hoc sensu dixit Sylvest., Heligio, 2, quaest. 13, cum Innoc. et Direct., quod conditio prohibentis erit melior, quia habet sufficientem pctestatem, et non potest per alium impediri, cum non sit superior.
23. An vota servi parvuli orbati parentibus possint a domino irrituri. — Affirmativa resolutio. — Sed inquiri pote:t an, si parvulus sit servus, verbi gratia, et orbatus parentibus, possitne dominus illius vota irritare, non soIum indirecte, et ex parte materiae titulo secvitutis, sed etiam directe, ratione impubertatis, et quasi titulo tutoris. Idem quaeri potest de quovis parvulo libero, qui parentibus caret, et tutorem non accepit. an illi, sub quorum cura esse contingit, habeant in hoc vicem patris et tutoris. Aliqui affirmant. et est consonum pietati et rationi. Et de domino respectu servi videtur certius, quia ratione dominii ad illum pertinet cura servi. In aliis vero, qui non succedunt quasi suo jure in hujusmodi cura, sed voluntarie, et ex quadam miseratione illam suscipiunt, res est magis incerta ; potest vero fundari in praesumpta voluntate parentis. Ad majorem autem securitatem, consulendum videtur, ut ad utendum tali potestate, proprium munus tutoris ab eo, qui legitima pctestate illud conferre potest, suscipiant.
24. An possit tutor irritare vota pugalli emissa in pueritia post inchontam pubertatem, si confirmata non sint. — Resolutio negativa. — Hic vero speciale dubium habet, an, sicut diximus posse patrem irritare vota filii in pueritia emissa, post inchoatam pubertatem, si confirmata non sint, ita possit tutor ; videtur enim eadem ratio ? Nihilominus dico non posse, quia, eo ipso quod pupillus fit pubes, desinit tutor esse tutor,et incipit esse tantum curator, cui non directe persona, sed res et bona ejus commissa sunt. Amisso autem tutoris munereamittitur haec potestas, quia non personae, id est, Petro, verbi gratia, sed muneri, seu tutori, ut tutor est, commissa erat. Item quia qui semel fuisset tutor, posset irritare vota ejus qui fuit pupillus suus, etiamsi postea nec tutor nec curator ejus sit, quod est absurdum et inusitatum. Item si contingat, aliquem relinquere munus tutoris, et alium constitui loco ejus, certe jam prior non poterit irritare vota, quae sub sua tutela pupillus fecit, siea non irritavit dum esset tutor, quia devoluta fuit potestas ad successorem ; ergo etiam non potest, quando ejus officium cessavit, et pupillus ab ejus exiit tutela, licet nullus alius successerit.
25. Solutio.— Objectio.— Sed objici potest quod supra de patre diximus; nam si pater potest, cur non tutor? Nam etiam potestas tutoris respicit imperfectionem voti, et aetatem in qua factum est, non in qua irritatur. Item votum pupilli etiam includit conditionem, Nisi tutor contradiverit. Respondeo esse dissimilem rationem, quia pater semper manet pater, et ideo etiam semper manet integra conditio in voto inclusa respectu illius, et ipse semper retinet potestatem in ordine ad actus filii in tali aetate factos; tutor autem uon habet hanc potestatem, nisi quatenus gerit vices patris, et non includitur sub conditione voti, nisi prout tutor et vicarius patris est; quae ratio omnino amittitur cessante munere, et ideo jam non potest respectu illius impleri conditio in prioribus votis inclusa, et ideo jam non habet locum irritatio. Sicut in casu cap. ultim. de Sententia excommunic., licet Episcopus possit absolvere qui ante pubertatem clericum percussit, non poterit eadem persona id facere, si desinat esse Episcopus. Et Praelatus religionis, qui potest irritare vota, cessante munere non potest.
26. An vota emissa a puella ante pubertatem indomo patris possint irritariab sponso directe et per se.—hRHesolutio dubii.—Tandem ex his expeditur dubium supra huc remissum, an vota, quae emisit puella ante pubertatem in domo patris, possint irritari ab sponso directe et perse, et non tantum ratione materiae, Sub distinetioue enim responaendum censeo, quia vel sponsa nondum est pubes, vel jam attigit pubertatem. In priori casu, credo posse irritare votum sponsae, etiam antea emissum, praesertim si pater jam mortuus est, quia tunc maritus habet locum tutoris, ut sumitur ex August., q. 59 in Num., c. Noluit, 33, q. 5. Ft idem erit vivente patre, si jam filia est emancipata, et in domo sponsi, propter eamdem rationem. Hic autem casus non potest modo conüngere, nisi per dispensationem mulier contrahat matrimonium de praesenti ante annos pubertatis, vel risi malitia aetatem suppleverit ; nam alias non fuisset matrimonium validum, ut constat ex materia de Matrimonio. At vero si uxor jam excessit pueritiam, et pubes facta est, non credo posse virum, sed solum patrem, directe irritare votum ejus in pubertate factum, quia nec vir per se habet hanc potestatem, ut supra ostendi, nec tunc fungitur quasi munere tutoris, quia jam uxor non est capax tutelae. Poterit autem maritus ex parte materiae irritare talia vota, si sibi praejudicium afferant , sicut de emissis post pubertatem et ante matrimonium supra dictum est, nam est eadem vel major ratio. Et ita generaliter tradit Abulen. supra, q. 24, et paulo ante illam. Et ita est intelligenda sententia Augustini in loco citato.
On this page