Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum praelati religionum possint religiosorum vota directe irritare?

CAPUT VITI. UTRUM PRAELATI RELIGIONUM POSSINT RELIGIOSORUM VOTA DIRECTE IRRITARE?

1. Prima assertio Prelati religionum possunt irritare vota subditorum, saltem ex parte materie. — De irritatione indirecta nemo est qui dubitet. Unde dicimus primo, Praelatos religionum posse irritare vota religiosorum sibi subditorum, saltem ex parte materiae. In hoc omnes conveniunt, ut ex auctoribus statim rcferendis constabit. Ratio autem sumitur facile ex duobus votis religiosorum paupertatis ct obedientiae. Nara ratione voti paupertatis non potest religiosus facere firma vota realia, quia non potest illa facere absolute, alias essent contraria voto paupertatis, cum nihil propr'um habeat , neque uti possit rebus ut propriis, id est, sine licentia Praelati; ergo talia vota necessario includunt conditionem: Si PrelaLus consenserit, et ratione illius sunt a Praelato irritabilia, saltem ex parte materia.. Ex voto autem obedientiae sequitur idem de votis personalibus, quia ratione obedientiae pendet religiosus a suo Praelato iu omnibus actionibus suis. Quod ita declarat D. Thom., d. q. 88, art. 8, ad 3. Quia Praelatus in quolibet tempore potest occupare subditum in aliquo opere consentaneo suae regulae; ergo de nullo opere potest religiosus facere firmum votum alicujus actionis suae, quia illa requirit tempus, et illud tempus potest praeoccupare Praelatus, et ita irritare votum. Et declaratur, quia omne votum personale religiosi includit hanc conditionem, Nisi Prelatus aliud jusserit; ergo ratione illius poterit irritari. De qua ratione, et variis modis inducendi illam, in discursu capitis dicam.

2. Difficultas ergo est , an Praelatus possit directe irritare vota religiosi subditi. Et ratio dubitandi sumi potest ex auctoritate, et ratione D. Thomae nunc explicata. Nam illa solum procedit de irritatione ex parte materiae; ergo sentit D. Thomas religiosum Praelatum solum ex parte materiae posse irritare vota subditi. Et pro eadem sententia referri potest Paludan., 4, d. 38, q. 2, art. 2, concl. 6. quatenus eadem ratione utitur, et declarat illam hoc modo. Quod praelatus, licet non possit praecipere religioso quidquid voluerit absoIute, sed secundum regulam, potest nihilominus irritare quae afferre possunt praejudicium suae potestati ; et quia in quolibet tempore petest aliquid praecipere secundum regulam, ideo potest vota personalia praejudicantia huic potestati irritare. Idem sentit Cajetanus, dum hanc irritationem etiam declarat, ex praejudicio quod fieret Praelato ex tali voto, et illud explicat eodem modo quo Paludanus, et addit posse etiam Praelatum prohibere interdum ea quae sunt regulae, vei contraria praecipere, si in aliquo casu magis conducant ad finem regulae ; et hoc modo vel directe, vel reductive omnia opera religiosi pendent a Praelato, et ideo vota personalia religiosi sunt irritabilia a Praelato Tota autem haec irritatio est indirecta ex parte materia; nullam ergo aliam videtur agnoscere Cajetanus. Unde consequenter addit, si qua sunt vota in religioso, quorum executionem impedire non potest Praelatus, illa non posse ab eo irritari, ut sunt vota de servandis praeceptis. Et in hoc consentit Sylvester (unde eamdem opinionem sequitur), p 3. q. 3. Idem Tabien., Voun, 5, n. 4; et Innoc., cum Panor., in cap. Scripture, Voto, ubi quiparant religiosum servo in potestate vovendi, quae non praejudicant Praelato. Nec aliter sentit Hostiens., si attente legatur in Sum., lib. 3, tit. de Voto, S Qui possit. etc. ; idem Palac., in A4, d. 38, disp. 3, circa medium; Angles supra, difficult. 2. Tandem confirmari hoc potest ratione, quia tota potestas Praelati ad irritanda vota religiosi oritur ex voto obedientia ; sed ex voto obedientiae non sequitur major quam indirecta ; ergo non habet majorem. Minor probatur, quia votum obedientiae solum obligatut nihil fiat contrarium illi, seu in praejudicium ejus. i

3. Secunda assertio: Pralatus religionis potest subditorum vota directe irritare. — Nihilominus dico secundo: Praelatus religionis potest directe irritare vota subditorum, tollendo obligationem voti, etiamsi circa materiam nullam mutationem faciat, vel etiamsi votum sit de materia, quae nullum illi praejudicium affert, quia ab ipso prohiberi non potest. Pro hac sententia possunt referri Richard., in 4, d. 38, art. 4. q. 1; Augel., Fotum, 2, n. 5; et Rosel., n. 14, quatenus non solum tenent posse Praelatum irritare omnia vota subditi, sel etiam talia vota esse nulla, donec Praelatus consentiat ; unde a fortiori concederent, licet essent valida, esse directe irritabi- lia. Et eodem modo potest citari Panormitanus in cap. ult., de Voto, n. 3, quatenus dicit religiosum non posse vovere sine licentia superioris, quia nullam voluntatem habet, et sic non posse se obligare ex voto. Expressius sumitur haec sententia ex Soto, d. quaest. 3, art. 1, licet non sub nis terminis rem eamdem intendat, cum dicit posse Praelatum auferre obligationem voti, etiamsi opus promissum non impediat, nec impedire possit, ut in his quae alias praecepta sunt; nam haec potestas plane pertinet ad directam irritationem. Atque idem sentit Aragon., dicto art. 8, dub. 1, conclus. 4, qui expressius declarat, hanc irritationem fieri per dominium Praelati in ipsam subditi voluntatem. Ludovic. Lop.. 1 p., c. A8, ubi etiam allegat Medin. et Navarrum, qui non loquuntur distincte, sed favent, quatenus nullam exceptionem faciunt, ut statim dicam. Et haec assertio est satis conformis praxi et consuetudini religionum, ut ostendam.

4. Non est autem facile, fundamentum a priori reddere. Quidam videntur sentire hoc esse de jure ecclesiastico, ut Richard. et alii, sed non afferunt canonem seu decretum, unde colligatur. Nam c. Monacho, 20, q. 4, nihil probat, ut supra lib. 3, c. 5 et 6. ostendi. Item cum in Praelatis Ecclesiae, ut tales sunt, non sit potestas irritandi vota, difficile creditu est potuis e illam dari Praelatis religionum, ex sola potestate jurisdictionis, quam habent ad leges positivas ferendas. Aln ergo dicunt hanc potestatem convenire Praelatis religionum ex jure divino, non quidem positivo ( hoc enim nullum invenitur), sed naturali, quod clarius quam alii, explicuit Aragon. supra, paulo ante quartam conclusionem, qui Cajetanum allegat ; sea Cajetanus loquitur de irritatione ex parte materiae. Quod si inquiras, cum status ipse religiosus sit de jure ecclesiastico, quomodo possit haec potestas esse de jure naturali, respondet saepe contingere ut, supposita institutione aliqua de jure ecclesiastico, sequatur obligatio aliqua ex jure naturali. Sicut licet consecratio calicis sit de jure positivo, nihilominus debetur illi reverentia ex jure naturali, et vendere illum ut consecratum est simonia contra jus naturale. Et in praesenti potestas ad indirectam irritationem i ex jure naturali est, quia posito voto paupertatis et obedientiae, ex illis necessario sequitur. Et idem est in servo : nam jure humano servus factus est; post servitutem autem jure naturali sequitur potestas irritandi in domino; religiosus autem servo aequiparatur, ut late Navar., Comment. 2 de Regul., n. 30 et 34; ergo idem erit in illo dicendum.

5. Sed adhuc superest difficultas, quia ex vi status religiosi solum videtur sequi ex natura rei potestas ad irritandum vota, quatenus prasjudicant obedientiae debitae Praelato; at tota haec potestas sufficienter salvatur et exercetur per irritationem indirectani, nec apparet unde possit universalior potestas colligi; ergo potestas ad irritandum directe obligationem voti, non potest sufficienter colligi ex solo jure naturali. Respondeo, hoc naturale jus pendere ex modo professionis religiosae, et ex sensu voti obedientiae, quod in illa fit. Onia vero exacte declarari non potest usque ad proprium tractatum de statu religioso, ideo pro nunc breviter suppono, per voluntariam professionem, ac promissionem obedientiae ita subdi religiosum suo Praelato, ut respectu dominii bonorum et sui ipsius sit tanquam servus ; respectu vero suarum actionum, et dispositionis suae voluntatis, sit tanquam pupillus sub tutore, ita ut celle et nolle non habeat, sed ex illius quem vice Dei supra caput suum posuit, et cujus imperio se suljecit, coluntate degendect, ut dicitur in cap. Si RNeligiosus, de Electio., in Sexto. Quod etiam optime explicant verba, quae ex Augustino refert Cajetanus, in c. Non dicatis, 12, q. 1, religiosum non solum facultatibus, sed etiam voluntatibus propriis renunciare, et se per promissam obedientiam aliorum potestati et imperio subdere; quae ab omnibus recipiuntur, licet apud Augustinum non inveniantur. Usus praeterea et consuetudo omnium religionum ita interpretata est hanc subordinationem religiosi ad suum Praelatum, ut sine ordine ad consensum illius nullam firmam obligationem facere possit. Quod maxime fnit in votis necessarium, tum quia maxime ordinatur subjectio religiosi ad directionem eorum, quae ad salutem spiritualem conferre vel obstare possunt, inter quae maxime computantur votorum obligatio et observatio; tum etiam quia non possent religiosi convenienter in spiritualibus gubernari, nisi hoc modo voluntas inferioris esset Praelato subjecta.

6. Ex hoc ergo pacto inito cum Praelato religionis in professione, et contirmato per obedientiae votum, relinquitur voluntas reliqgiosi impotens ad vovendum absolute, sed tantum sub conditione implicita, S superior consenserit, vel saltem si non contradixerit, et ex tali modo vovendi consequenter suboritur, ut possit superior directe ipsum votum irri- tare. Prior pars evidens est, tum quia vinculum protessicnis, et jus inde acquisitum superiori firmum est et irrevocabile ; tum etiam quia posterius votum non potest esse contrarium priori, alias esset invalidum. Accedit, quod professio religiosa eo modo, quo fit, approbata est et confirmata ab Ecclesia, ratione cujus dici potest, religiosum uon tantum voluntate sua, sed etiam Ecclesiae auctoritate, ita transtulisse voluntatem suam in voluntatem superioris, ut ab illa pendeat in omni voto et obligatione sua; ergo non potest postea illam subjectionem revocare, nec se obligare absolute, sed cum illa dependentia. Posterior autem pars constat ex dictis de votis pupilli, et de irritatione in genere, quia in simili conditione in voto inclusa fundatur. Atque ad hunc sensum facile accommodari potest ratio D. Thomae. Et fortasse non aliud intendit Richard. quoad hanc partem ; dicitur enim haec potestas esse de jure ecclesiastico, quatenus status religiosus quoad modum et determinationem est ex institutione Ecclesiae; inde vero sequitur ex natura rei dicta potestas, quia semper intercedit obligatio et traditio religiosa voluntaria, quia sine suo consensu non potuisset ad talem subjectionem compelli.

7. Tertia assertio : Pralatus potest omnia cota religiosi irritare, que in illo statu impleri possunt. — Dico tertio : Praelatus potest omnia vota religiosi irritare, quae in illa religione et statu impleri possunt et debent. Haec assertio sequitur evidenter ex praecedenti, quia subjectio illa voluntatis religiosi est universalis, et in omnibus dictis votis includitur praedicta conditio. Et ita consequenter opinantur Soto. et alii supra citati ; et Medin., in Summa, 1 p., c. 14, S 7, universaliter loquitur; et Navar., c. 19, n. 65; et moderni communiter ita sentiunt. Et potest confirmari ex D. Thoma, quatenus ex ejus principio colligitur, quia religiosus subditus est Praelato, quantum ad suas operationes, secundum professionem regulae, id est, quantum moraliter necessarium vel opportunum esse potest ad regulae observationem ; sed inter alia opera ipsius rehgios: est ipsum vovere, et obligatio inde orta circa quamcumque materiam; ergo in hoc etiam subditur religiosus Praelato suo in quacumque materia. Non ergo oportet excipere materiam praeceptorum, ut Cajetanus et alii faciunt, quia etiam vota circa illam addunt gravamen, quod potest impedire potius quam juvare in tali statu, etin illo etiam pendet voluntas re- ligiosi a suo Praelato. Et confirmatur ; nam si hac vota excipienda essent, maxime quia Praelatus non potest impedire illa opera; haec autem ratio non sufficit, alias multa alia vota essent excipienda, praesertim negativa, quae sine impedimento obedientiae debitae fieri possunt, ut votum non ingrediendi cellam alterius, vel non loquendi, et similia, quae non requirunt speciale tempus ut serventur. Neque refert quod possit contrarium praecipi; nam hoc ipsum includitur in materia talis voti, scilicet, non facere hoc sine vo'untate Praelati; sic ergo non erit votum irritabile, quod et falsum est, et a Cajetano et aliis non conceditur.

8. Unde neque excipienda sunt vota de operibus supererogationis consentaneis regulae. Nam, licet a Praelato non prohibeantur, nec forte absque causa prohiberi possint, vota illorum irritari possunt sine alia causa, propier dependentiam voluntats, et quia non expedit religioso talem obligationem habere, licet opus expediat. Item multo minus excipi possunt bora opera, quae per regulam injunguntur, nec illius observantiam impediunt ; quia, etiamsi haec liceant, et Praelatus nolt illa prohibere, potest tollere vinculum voti circa illa, quia in illud semper habet potestatem propter easdem rauones. Denique nec de votis mere internis exceptiorem facio; nam, licet religiosus voveat exercere quotidie tot actus amoris Dei, aut fidei, aut internae poenitentiae, etc., potest Praelatus onus voti auferre, etiamsi ncn possit tales actus prohibere, tum quia mere interni sunt, tum etiam quia nihil impediunt alia opera obedientiae, sed cum illis simul fieri possunt. Haec denique tanta amplitudo seu universalitas hujus potestatis Praelati religionis usu et consuetudine satis comprobatur, et revera est necessaria ad conveniens regimen illius status. Et ideo est potestas directa in ipsam obligationem , et non tantum media prohibiüone materiae ; quia cum sola indirecta irritatione non potest reddi sufficiens ratio tantae universalitatis.

9. Pratlatus non potest irritare cetum transeundi ad strictiorem religionem. — Addita vero nihilominus est limitatio ad vota in eodem statu , et religione implenda, ad excipiendum votum transeundi ad strictiorein religionem , quod omnes excipiunt, negando posse irritari a Praelato religionis, ut patet ex Cajet., Soto, et aliis supra; et Navar., cons. 4, alias 30, de Voto, et sumitur ex cap. Licet, de Reg., quatenus declarat, in transitu ad arc- tiorem, non pendere religiosum ex consensu sui Praelati ; unde sumitur ratio supra tacta, lib. 3, cap. 5, quia professio religiosa, cum sit de quodam bono perfectionis, non potest melius impedire, et ideo semper includit conditionem, ut liceat ad meliora vota transire; ac propterea illa materia reservata etiam est, ut de illa possit religiosus absolute vovere, et sine dependentia a Praelato, et inde est ut ab eo irritari non possit. Àn vero possit dispensari, dicemus inferius, ubi etiam explicabimus quomodo hoc intelligendum sit, quando transitus hic prohibetur per specialia privilegia.

10. Ad quas personas extendatur heec potestas irritandi vota, quam ha^ent Pralati religionum. — Atque hinc obiter infertur, potestatem hanc posse exerceri a Praelatis religionis circa omnes personas sibi subditas ex vi professionis et obedientiae, et non circa alias. Patet, quia tota haec potestas fundatur in pacto et voto professionis ; ergo omnes sic professi sunt capaces hujus irritationis, et soli illi. Prior pars illationis patet, quia causa illa est sufficiens, et in omnibus aequaliter efficax. Quod intelligendum est, si religiosus habeat Praelatum superiorem. Nam si Summus Pontifex sit religiosus, non habebit a quo vota ejus irritabilia sint, sed id est per accidens ex defectu superioris. Vota etiam Episcopi regularis non poterunt irritari a propriis Praelatis religionis, quia non subjicitur illis; poterunt tamen irritari a Summo Pontifice, qui etiam habet hanc potestatem circa religiosos, ut infra dicam, et religiosus , licet sit Episcopus, semper manet subjectus Pontifici , non solum ut Episcopus, sed etiam ut religiosus. Altera vero pars exclusiva constat. quia vinculum religionis est adaequata ratio hujus potestatis ex parte Praelati, et subjectionis ex parte religiosi; ergo ubi non fuerit illud vinculum, neque erit haec potestas. Statim vero occurrebat dubium, au sit necessaria per vota solemnia, vel sufficiat per simplicia, ut in quibusdam religiosis Societatis ? Sed respondetur sine dubio sufficere quamlibet, ut in speciali tractatu d religionis statu in sequentibus dicetur. 11. Non possunt Prelati religionum novitio rum vota irritare directe. — Deinde occurri dubium annexum huic resolutioni, de novitii an possint Praelati religionum eorum vota ir ritare. In quo unum est certum, scilicet, direci non posse, ut tradit Navar., c. 12, n. 65, videntur supponere Sylvest., Votum, 4, q. dist. 3; et Archid. ac Palud., quos refert « sequuntur communiter moderni. Et ratio e jam tacta, quia deest in novitio subjectio ex obligatione obedientiae, in qua fundatur haec directa irritatio. Quae ratio probat ex vi votorum, si absolute fiant; si autem novitius expressa ac privata intentione ponat in voto suo conditionem: 5S Preelatus, vel magister novitiorum probaverit votum, vel in illo consenserit, tunc clarum est posse ab eis irritari per subtractionem conditionis appositae. Sed hoc commune est cuique voventi, ut supra dictum est ; potest tamen frequentius accidere in novitiis, estque illis consulendum ut non aliter voveant.

19. Probabile est indirecte posse novitiorum vota a suo Pralato irritari, que gubernationem ejus impediverint. — At vero indirecte, seu ex parte materiae, probabile est posse Praelatum irritare vota novitii, quae gubernationi et convenienti ordini religionis praejudicium attulerint; quia quoad hoc habet Praelatus potestatem in novitium, non provenientem ex voto, sed ex jurisdictione, cui pro tunc novitius subjectus est, ut infra suo loco dicetur. Imo probabile est talia vota quoad illam partem esse impeditiva majoris boni, et ideo pro tunc de se non obligare, si Praelatus jubeat ea non servari, sed sequi ordinem religionis. Quia debet novitius regulam servare, et paratus esse ad obediendum superiori, ut possit et religionem probare, et ab ea probari; nec votum potest contra hoc obligare, et ita potest saltem pro tunc suspendi, quam vocamus indirectam irritationem. Unde fit ut illa non extendatur ad omnia vota novitii, sed ad illa praecise quae tale praejudicium attulerint, neque simpliciter fiat pro omni tempore, sed tantum dum status ille durat. Unde si novitius ad saeculum redeat, tenebitur servare illa, si ad illud tempns relata sunt. Et si sint realia, irritari aut suspendi non poterunt, quia eorum executio religionis observaptiam non impedit ; nec denique tolli possunt vota de observatione praeceptorum, vel similia. An vero per modum dispensationis vel commutationis talia vota auferri possint, infra suis locis dicetur. Atque haec etiam procedunt cum proportione de votis emissis in saeculo ante ingressum ad novitiatum, de quibus votis tractando de commutatione latius dicemus.

13. Quaríta assertio. — Quid requiratur ad directam irritationem votorum religiosi, et quos effectus habeat haec irritatio. — Dico quarto: ut votum religiosi irritetur simpliciter et directe, necesse est ut Praelato aliquo modo innotescat ; tunc autem votum sic irritatum non amplinus redit, etiamsi Praelatus revocet irritationem, nisi a subdito iterum voluntarie fiat. Tota assertio est clara et certa, eamque docnit Cajet., d. art. 8, et in Sum,, verb. Votum, c. 3, quem ali sequuntur, et specialiter Navar., d. c. 69. Et prima pars patet, quia voluntas non operatur circa incognita ; irritatio autem non fit sine voluntate ; ergo ut cadat directe in obligationem voti, oportet supponi voti cognitionem. Dices: posset Praclatus sua auctoritate irritare vota subditorum, si forte illa habent, etiamsi ei non fuerint manifestata. Respondeo, tunc irritationem esse quasi conditionatam de praesenti, quae transit in absolutam, si conditio extat, et ideo sine dubio habet effectum ; tamen tunc non fit sine aliqua praecognitione, quia praecognoscitur esse posse, ut votum sit et occultetur, et stante condiiione, voluntas fertur in votum prout est in re, et ideo in conclusione posui illam particulam aliquo modo. Altera vero pars conclusionis saepe probata est in superioribus, quia obligatio extincta non reviviscit. Neque etiam in praesenti potest a superiore imponi, quia obligatio voti personalis est, et a propria voluntate omnino pendet.

14. Differentia inter irritationem directam et iudirectam votorum.— Atque hinc colligitur differentia inter irritationem directam et indirectam in his votis. Nam si religiosus velit suum votum irritari simphvciter, ita ut non redeat, oportet ut illud revelet Praelato, ut Praelatus velit ipsum votum simpliciter tollere. Alioqui si subditus petat a Práelato facultatem faciendi opus promiss:m, tacita promissione, votum non manebit irritum simpliciter, etiamsi Praelatus neget facultatem, sed ad summum manebit suspensum, quando illa facultas necessaria fuerit ad tale opus exequendum secundum regulam. Et hoc sentit Cajet., d. art. 8, ut notatum est supra, in lib. 3. Et similiter licet Praelatus prohibeat opus promissum, non tollit simpliciter et in se votum quod ignorabat, sed simpliciter impedit executionem, quamdiu prohibitio durat. Imo, licet habeat notitiam voti, potest pro suo arbitrio illud vel directe irritare, vel tantum suspendere pro aliquo tempore, aut solum materiam prohibere, quia cum sit liber, non cogitur operari secundum totam potestatem suam, neque ibi est aliquid quod impediat talem usum potestatis. De quo redibit sermo in capite sequenti.

15. An cum votum non manifestatur superiori, sed petitur tantum facultas operis, et ille negat, subditus teneatur iterum licentiam petere. — Insurgit vero hic dubitatio, quando votum non manifestatur superiori, sed petitur tantum facultas operis, quam ille negat, an subditus teneatur iterum petere licentiam. Nam Cajetanus, d. art. 8, et in Sum., verb. Fotum, c. 3, dicit teneri iterum atque iterum congruis temporibus, prout prudentia dictaverit Nam votum non fuit extinctum; ergo semper obhgat; ergosaltem ad petendam licentiam, sine qua impleri non potest. Aliis difficile videtur hoc onus imponere religioso, quia non tenetur esse importunus Praelato, nec est verisimile voluisse per votum se ad hoc obligare. Et ita sentit Palaci., 4, d. 38, disp. 3; existimat tamen ille, votum illud omnino extingui, etiamsi a Praclato ignoretur. Hoc autem non potest esse universaliter verum, ut ex dictis constat, et ideo considerandam esse censeo materiam voti et durationem ejus. Nam si votum solum obligat pro determinato tempore vel actu, et pro illo petitur facultas et negatur, non oportet facultatem iterum petere; nam votum per lapsum temporis extinguetur, quia pro tempore, pro quo obligare poterat, impleri non potuit, seu conditio non fuit impleta. Si autem obligatio voti est diuturna, quia licentia semel petita non extenditur moraliter ad totum illud tempus. tunc prudenti arbitrio erit iteranda petitio licentiae, neque illud est onus nimium, vel importunum, quia non fit repetita licentia circa idem tempus, et consequenter neque ad eosdem numero aetus.

16. Non peccat religiosus petens a Preelato irritationem voti, etiam sine justa causa. — Sed quaeres an peccet religiosus petens a suo Praelato irritationem voti, quando non habet causam, quae ad justam dispensationem sufficeret. Respondeo, ex sententia omnium non peccare, quia utitur jure suo. Item quia votum non fuit absolutum, sed conditionale, et per illud se non obligavit ad cavendum ne conditio impediretur, vel ad non procurandum ut non poneretur, ut constat ex communi modo vovendi. Item in statu religioso, per seloquendo, melius est ut Praelatus habeat notitiam voti, ut de subdito disponat, prout expedire judicaverit; ergo proponere votum Praelato non est malum. Nec etiam est peccatum se ostendere propensum ad irritationem, quia hoc neque est contra votum, neque conira aliud praeceptum, et quia dubium est an id magis conveniat. Tandem qui sentit onera religionis, sine peccato frui potest commodis illius; ergo qui se subjecit potestati superioris, ut ab illo one- ra recipiat, non peccat procurando licitis mediis aliquod levamen per ejusdem potestatem ; sicut ergo non peccat Praelatus irritando, ita nec subditus petendo.

17. Quinta assertio. — Quilibet Prelatus ordinarius religionis a promimo usque ad supremum habet hanc potestatem irritandi vota relgiosorum. — Dico quinto: quilibet ordinarius Praelatus religionis a proximo usque ad supremum habet hanc potestatem irritandi vota religiosorum, cum aliqua subordinatione inter se. Probatur primo generaliter, quia votum obedientia ad hos omnes extenditur. Unde omnes acquirunt jus et potestatem in voluntatem religiosi ad dirigendam et moderandam illam in spiritualibus; et ideo omnes paiticipaut potestatem irritandi subditorum vota. Quia vero multitudo sine ordine pareret confusionem, necesse est ut inter habentes hanc potestatem sit subordinatio et dependeutia; nam superior potestas semper major est, et potest inferiorem cohibere, ut per se patet, et in sequentibus amplius exponetur. Igitur habent hanc potestatem imprimis abbates priores, guardiani, rectores, et similes, qui in unoquoque conventu Praelati sunt. Hi enim jurisdictionem spiritualem habent, et praecipere possunt in virtute obedientiae, et ideo ex 1 vi sui muneris hanc participant potestatem. At vero si quos habent sub se coadjutores regiminis, ut vicarios vel ministros, illi non ha- : bent hanc potestatem ordinariam, sicut nec spiritualem jurisdictionem habent, nisi delegatam accipiant, vel quando in absentia Praelati vicem illius gerunt cum tota jurisdictione, juxta uniuseujusque religionis consuetudinem. Deinde continentur sub his Praelatis : omnes superiores habentes universaliorem potestatem, ut provinciales et Generales, et si qui sunt intermedii. Nam hi omnes sunt ordinarii pastores, et universaliorem habent potestatem, quae principaliter in Generali residet, deinde aliis cum proportione communicatur, et ideo de his nulla est dubitatio.

18. Potestas directe irritandi vota religicsorum principaliter est in Summo Pontifice. in supremo Praelato cujuscumque religionis, non ex communi titulo supremae jurisdictionis, quam in Ecclesia habet, quia sola non sufficit, ut probat ratio facta, sed ex vi profes- sionis et obedientiae religiosae ; nam ipse est qui principaliter illam acceptat, et alii in virtute concessionis et approbationis ejus, ut latius tractando de statu religionis dicemus. Et in praesenti docent Cajet., d. q. 88, art. 12 Soto, d. q. 3, art. 1; Navar., d. c. 12, n. 66, et alii communiter. Idemque erat olim cum proportione de Episcopis , quando religiosi erant illis immediate subjecti, et in eorum manibus profitebantur, et fere illis erat commissa religionum approbatio pro suis dioecesibus. Nunc vero non habent hanc potestatem Episcopi in religiosos exemptos, quia nec sunt sub eorum jurisdictione, nec illis specialem obedientiam vovent. Habent tamen illam in moniales sibi proxime subjectas, et in alios, si qui sunt, qui in manibus eorum profitean tur, et sub eorum obedientia immediate versentur, de quo latius in materia de statu.

19. Prelatae monialium habent potestatem irritandi vota earum, saltem indirecte.— Probabilius est habere potestatem Prelatas monialium direciam ad earum vota irritanda. — Praeterea solet specialiter quaeri an Praelatae monialium hanc habeant potestatem, cum jurisdictionem spiritualem non habeant juxta receptam sententiam. Respondeo imprimis habere abbatissas seu priorissas potestatem ad irritandum vota subditarum, saltem indirecte, et es parte materme, in his quae ordinario regimini earum praejudicium atferre possunt. Nam illae revera habent jus praecipiendi intra limites suae domesticae gubernationis, et inde ex natura rei sequitur illa potestas ; quia necesse est ut votum includat hanc conditionem, quia alias esset de re injusta. Item hoc est necessarium ad conveniens regimen talium monasteriorum , ut ex supra dictis constat a paritate rationis. Nec ad hoc est necessaria jurisdictio , sed potestas illa quasi dominativa seu oeconomica sufficit. De potestate autem ad directe irritandum non videtur res tam clara ; quia illa potestas non videtur his feminis necessaria, quia sufficit quod Praelati illam habeant, quibus spiritualis gu bernatio religiosarum principaliter commendata est. Sed nihilominus probabihus est etiam hanc potestatem habere abbatssas, quia illis etiam subditae obedientiam vovent, et ab illis ita pendent, ut sine earum consensu firmiter obligari non possint; et ad hane etiam potestatem non est necessaria jurisdictio, sed professionis obligatio sufficit. Confirmatur, quia mater saltem tutrix habet potestatem directe irritandi vota filiarum impube- rum ; cur ergo non poterit illam habere abbatissa, licet femina sit, cum ratio obedientiae religiosae ad hoc sufficiat ? Et ita sentit Angles supra , difficult. 7; et Alcocer., in Summa, c. 16.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7