Caput 8
Caput 8
Utrum votum factum de ligentia praelati, vel ab eo confirmatum, possit ab eodem vel alio praelato religionis irritari?
CAPUT VIII. UTRUM VOTUM FACTUM DE LIGENTIA PRAELATI, VEL AB EO CONFIRMATUM, POSSIT AB EODEM VEL ALIO PRAELATO RELIGIONIS IRRITARI?
1. Quia Praelati Religionis habentes hanc potestatem plures sunt, ut dixi, ideo variae possunt fieri comparationes. Una est superioris ad inferiorem, et e converso; alia est ejusdem Praelati ad se ipsum diversis temporibus, vel ad successorem in potestate aequalem. Et ita quatuor insurgunt interrogationes : an inferior possit irritare votum a superiore approbatum ; secunda, ane converso superior possit irritare approbatum ab inferiore; tertio, an idem Praelatus possit irritare votum sua auctoritate factum vel confirmatum ; quarta, an successor.
2. Prima assertio : inferior non potest irritare votum confirmatum a superiore. — Objectio. — Solutio. — Dico primo : inferior non potest irritare votum confirmatum a superiore. Probatur : potestas superioris, sive jurisdictionis, sive dominativa, non pendet ab inferiori ; ergo non potest irritare inferior quod fecit superior. Dices : votum subditi includit conditionem : Nasi Prelatus repugnaverit; ergo oportet ut nullus repugnet; ergo, eo ipso quod unus repugnat, etiamsi alii majores consentiant, ille sufficit ad irritandum votum. Respondeo, intelligi conditionem, Nisi repugnet efficaciter et valide; at vero stante confirmatione superioris, jam non potest inferior efficaciter resistere, sicut non potest revocare licentiam quam dedit superior. Et ita potius hinc confirmatur assertio. Est denique necessaria haec assertio propter debitam dependentiam et subordinationem, quam diximus capite praecedenti, esse inter hos Praelatos, etiam in usu hujus potestatis.
3. Secunda assertio : superior Preelatus poLest irritare votum confir matum ab inferiori. — Objectio. — Dico secundo : superior Praelatus potest irritare votum confirmatum ab inferiori, vel de ejus licentia factum. Utramque conclusionem posuit Richard., 4, dist. 38, art. 4, quaest. 3; et Astens., in Sum., lib. 1, üt. 20. Ratio est eadem quae conclusionis praece- dentis et optime explicatur per conditionem inclusam in voto, quae est: Nisi Preelatus restiterit ; at Praelatus superior potest efficaciter resistere, etiam si inferior approbet, quia superior Praelatus potest retractare licentiam datam ab inferiori, et ejus praeceptum. Imo etiam potest superior Praelatus irritare votum factum aPraelato inferiori; ergo et consensum ejus in votum sui subditi. Denique sicut votum subditi includit conditionem : Nàsi Prelatus restiterit, ita approbatio rectoris, verbi gratia, includit conditionem : Nisi provincialis restiterit. Ergo semper potest votum a superiori Praelato irritari. Quae aequaliter procedunt de irritatione tam directa, quam indirecta, ut ex rationibus factis constat. Dices: votum factum de licentia Praelati inferioris legitime factum est; ergo retractari non debet, juxta regulam Factun, 13, de Regulis Juris, in Sexto. Unde obligatio civilis, vel eleemosyna, facta a monasterio cum licentia Prioris, non potest a Provinciali revocari. hespondeo, illud votum factum quidenm esse legitime, sed cum conditione inclusa, ut declaratum est; et ideo ex ea parte non esse firmum, sed irritabile. De obligatione autem civili dicitur, ut sit absoluta et firma, interdum requiri confirmationem supremi Praelati ; ubi autem necessaria non est, intelligitur ita catam esse potestatem inferiori Praelato, ut in illo et per illum omnes superiores consentiant expresse vel virtute; et idem est in donatione vel eleemosyna, quae valide fit, et immediate transfert dominium. Secus vero est in praesenti, ut constat.
4. Tertia assertio - Praelatus potest irritare votum ab ipsomet confir matum, vel ejus auctor itate factum. — Dico tertio : Praelatus potest irritare votum ab ipsomet confirmatum, vel auctoritate sua factum. Est communis sententia Theologorum : Major, 4, d. 38, quaest. 4, dub. penult., ubi de marito loquitur, sed est eadem vel major ratio, ut bene expendit ibi Supplem. Gabr., quaest. 1, lit. X ; optime Cajet. d. art. 8; Abul., num. 30, q. 43; Soto, d. quaest. 3, art. 1; Navar., cap. 12, num. 73; Sylvest., Votum, 4, quaest. 2; Angel., Votum, 2. num. 10, et communiter Summista; et Panorm., in cap. Scripture, de Voto, num. 8; Joann. Hessel., in Explicatione Decal., c. 12. Ratio omnium est, quia Praelatus dando licentiam, vel confirmando votum, non privat se suo dominio et potestate; ergo per illam potest retractare quod antea fecerat, et vorum irritare. Et declaratur hoc in irritatione indi- recta, quia Praelatus potest revocare licentiam, verbi gratia, jejunandi, quam dedit, vel etiam prohibere opus ; ergo potest hoc modo irritare votum prius ex eadem parte confirmatum, id est, ex parte materise ; et hinc extenditur ratio ad directam irritationem : quia similiter cum Praelatus dedit facultatem ad vovendum, non se privavit potestate revocandi illam facultatem ; nam eadem est ratio de illa et de caeteris, nimirum quod Praelatus, dans licentiam subdito, non facit illum sui juris, sed solum concedit illi ut operetur aut se obliget, semper tamen pendens ab ipso.
5. Qui oppositum sentiant. — Contra hane vero assertionem sentit Richard., d. 38, art. 4, quaest. 3; loquitur tamen, quando Praelatus dedit faculiatem ad vovendum, et dicit, si res sit integra, id est, si votum nondum est factum, posse illam revocare, et impedire ne votum fiat, vel saltem ne firmum fiat, forte quia nondum est Deo jus acquisitum. Si tamen votum jam sit factum, ait non posse Pralatum illud irritare, forte ob contrariam rationem, quia jam est acquisitum Deo. Dico autem forte, quia ille nullam rationem adducit. Imo addit in eo casu non posse Praelatum dispensare in voto illo jam facto. Et pro eadem sententia refertur Astens., lib. 1 Summsee, tit. 20. Haec autem distinctio non videtur posse applicari ad confirmationem voti jam facti absque praevia licentia; nam in illa statim ac votum confirmatur, res non est integra, et jus Deo acquiritur. Et ita de tali voto dicendum erit juxta illam opinionem, amplius irritari non posse.
6. Excluditur superior opinatio. — Eoasio. — Orcluditur. — Verumtamen quoad indirectam saltem irritationem haec opinio non videtur mihi verisimilis, nec sibi constans. Nam Praelatus, qui dedit facultatem ad vovendum, potest illam valide revocare prius quam votum fiat ; ergo si dedit facultatem ad jejunandum, vel ad faciendam eleemosynam, potest illam cfficaciter revocare; ergo saltem ex parte materiae semper potest impedire executionem voti. Dices, antecedens esse verum ante votum, vel si licentia eleemosynae, verbi gratia, non fuit data in ordine ad votum, vel cum ignorantia illius, non vero quando datur ad votum faciendum vel confirmandum. Sed contra , quia licet licentia detur illo intuitu, nunquam Praelatus intendit se privare sua potestate, sed semper habet conditionem vel limitationem subintellectam, ad beneplacitum suum, quia semper vult manere superior; imo fortase nec potest, quia hoc repugnaret statui, et obe- dientiae religiosae. Et ita non obstat ratio de jure Deo acquisito, quia semper est jus conditionatum, Nisi superior aliud voluerit. Item quoad hanc partem eadem est ratio de Praelato erga subditum, quae de parente erga filium vel filiam, vel de marito erga uxorem, de quibus supra ostensum est posse valide revocare talem facultatem, vel, illa non obstante, denuo materiam prohibere.
7. Assertio supposita eatendenda est non solum ad irritationem indirectagn, sed etiam directam. — Differentia inter votum pupilli et religiosi. — De irritatione autem directa est mihi nonnulla difficultas, quia, posita facultate vovendi vel confirmatione voti facta, obligatio, quae ex voto oritur. videtur omnino firma, sicut esset obligatio ad hominem facta; ergo non est amplius revocabilis sine consensu creditoris. Confirmatur, nam supra dicebamus, votum pupilli a patre vel tutore semel confirmatum non posse ab eis amplius irritari; ergo idem dicendum est de religioso: nam videtur eadem ratio. Nihilominus etiam in hoc sensu, censeo esse veram communem sententiam ; quia eadem est ratio de obligatione voti quae de executione operis promissi. Nam sicnut licentia ad hoc opus semper pendet a superiore, non solum in fieri (ut ita me explicem), sed etiam in conservari, quia hoc postulat status, et subjectio religiosa, ita etiam licentia ad ipsam obligationem voti non solum pendet a voluntate superioris, ut fiat et contrahatur, sed etiam ut conservetur et retineatur ; quia hoc etiam postulat religiosa subjectio ; et sub hac intentione et conditione intelligitur dari talis licentia, et ideo potest semper ipsamet obligatio in se et directe irritari. Nec in hoc debet comparari obligatio ad Deum cum obligatione ad hominem, ut supra declaravi. Praesertim quia obligatio voti semper respicit melius honum, et ideo semper fit convenienter ad statum religiosum; obligatio autem ad hominem fit juxta humanos, et civiles mores. Est etiam differentia inter votum pupilli et religiosi ; nam in pupillo solum est voluntas patris necessaria propter prudentem voti emissionem, quae per unicam approbationem confirmatur, et ideo amplius non pendet votum a patre; in religioso autem requiritur propter dependentiam, quae semper durat, et iceo haec semper revocari potest per se, et quasi ab intrinseco; illa vero minime, nisi fortasse quando in ipsa approbatione manifestus error esset commissus, quod est per accidens et incertum.
8. An peccet Preelatus irritando votum quod antea confirmaverat. — Variee sententie circa hoc dubium. — Dubitant autem praedicti auctores, esto sit valida irritatio a Praelato facta post suam ejusdem voti confirmationem, an peccet illam faciendo. In quo varii sunt. Nam quidam dicunt semper peccare, quia abutitur sua potestate in voti injuriam ac Dei irreverentiam , cui se quodam modo obligavit, quando votum confirmavit. Et ita sentiunt Cajet., Abul., Angel., et alii. Alii distinctione utuntur: nam si irritet sine causa, peccabit propter rationem factam, non tamen si id faciat ex causa legitima. Quia illa potestas, quae in superiore permanet, non est otiosa et vana; ergo potest licite ex justa causa suum actum exercere, alias, moraliter loquendo, nullius momenti esset, nec quidquam conferret ad religiosum statum. Ita sentiunt Major, Sylvester, Soto, Navarr. et alii. Non desunt vero qui dicant, hanc irritationem per se fieri sine ullo peccato. Tum quia Praelatus, dando licentiam, non contraxit specialem obligationem non retractandi illam, quia neque hoc vovit, neque promisit ; tum etiam quia in ipsa licentia, vel voti confirmatione subintelligitur conditio, seu limitatio usque ad beneplacitum concedents; tum denique quia sicut requiritur aliqua honesta ratio movens ad irritandum votum post confirmationem ejus, ita etiam ante illam, ut supra dictum est capite primo; ergo non est aliqua differentia, et ita sentit Palaci. supra.
9. Fertur judicium circa dictas sententias, et resolvitur dubiwm. — Sed fortasse inter has opiniones non est magna differentia in re, sed in modo loquendi ; secunda vero mihi probatur cum proportione ad ea qua de marito dixi respectu uxoris. Nihilominus tamen addo considerandum esse modum concedendi licentiam, vel approbandi votum. Nan si fiat pro determinato die aut actu, raro certe revocabitur pro eodem die sine peccato, quia videtur esse aliqua irreverentia Dei, et quasi contemptus voti, cui aliquo modo cooperatus est, qui licentiam dedit, vel illud confirmavit; imo videtur, quautum ex se est, obtulisse Deo materiam illius voti, et ideo non ita faciie debet revocari. Nipnlominus tamen si ignorantia intercessit, vel nova causa exorta est, poterit honestari irritatio ; oportebit tamen esse graviorem quam fuisset in principio sufficiens ad denegandam licentiam. Et idem censeo si licentia detur positive ut perpetua et irrevocabilis; semper tamen subintelligendum est esse irrevocabilem sine legitima causa, quia hoc postulat prudens ratio concedendi talem facultatem. At vero si licentia detur ad tempus, illo expleto, revocari poterit, ut per se constat, ex cap. Charissimus, de Convers. conjugat. Imo videtur per se cessare ex limitatione temporis. Item si detur indetinite ad jejunandum semel in hebdomada, facilius poterit revocari pro aliquibus diebus, non obstante voto ; quia tunc non revocat facultatem priorem, quia non pro eodem tempore illam negat, sed solum adhipbet terminum, qui fuerat sine determinatione relictus. Item quia illa conditio erat tacite inclusa in modo illius concessionis, ut dictum est. Unde certius hoc erit et clarius, si conditio expresse ponatur. Et possunt in praesenti accommodari, quae de precaria concessione notantur cap. ult. de Precariis.
10. Quanrta assertio: Prelatus egualis in officio succedens revocare potest vota subditi ab alio confirmata.—bico quarto : Praelatus aequalis in officio succedens revocare potest vota subditi a praedecessore confirmata, aeque ac ipsemet praedecessor facere potuisset, imo majori facilitate. Probatur primo, quia potestas eadem estin utroque, et illa personarum distinctio quasi materialis est. Item illa potestas integra est in successore; ergo comprehendit etiam talem materiam vel talem actum. Unde etiam facile persuadetur ultima pars; quia si quae obliga tio orta est, in ipso concedente facultatem vovendi, ad non retractandum quod proprio consensu et voluntate concesserat, vel omnino, vel magna ex parte in successore cessat; quia non fuit particeps voti subditi per proprium consensum. Potestque hoc confirmari a simili ex Aug., quaest. quinquagesima nona, in Numer., ubi ait, si puella fecit votum in domo patris, quod pater confirmavit, et ante executionem voti nuptui tradatur, posse a sponso tale votum irritari, quia est persona distincta, cui tale votum potest peculiare praejudicium afferre. Sic ergo in praesenti casu Praelatus successor alterius potest libere uti sua potestate, prout suo regimin expedire jndicaverit ; quoad hoc enim non potuit ligari ejus potestas a praedecessore. Unde quoad indirectam irritationem potest licentiam denegare, vel actionem prohibere, quia liberam administrationem seu jurisdictionem accepit. Quoad directam vero irritationem est proportionalis ratio, quia semper voluntas subditi manet aeque pendens a successore , etiam quoa voti obligationem, atque ita ex parte subditi est eadem ratio parendi superiori vo- lenti, ut non sit voto obnoxius. Ex parte autem ipsius superioris nihil intercessit, quo libero usu potestatis suae privaretur, ut ostensum est.
On this page