Caput 9
Caput 9
Utrum sit in ecclesia potestas dispensandi in votis, eaque commutandi?
1. Definitio dispensationis.— Post irritationem dicendum est de dispensatione, de quarum differentia jam supra dictum est, et ex definitione dispensationis constabit. De commutatione vero postea dicetur ; tamen, quia in multis convenit cum dispensatione, et aliquando dispensationem involvit, non possunt omnino disputationes sejungi; et ideo dicendo de dispensatione, obiter explicabimus quae fuerint communia commutationi, ut per eorum comparationem magis etiam dispensatio declaretur. Dispensatio autem, ut communiter a jurisperitis et Theologis definitur, est relaxatio juris ab habente potestatem legitime facta ; solet etiam requiri ut fiat ex causa cognita, sed hoc non semper est de substantia dispensationis, et ideo non oportet poni in descriptione, ut ex materia de Legibus suppono. Quamvis in praesenti hoc non impediret, quia causa est de substantia dispensationis voti, et ideo parum refert illam addere; non est tamen necessarium, quia in prioribus verbis sufficienter continetur, et non oportet omnia in definitione distincte explicare.
2. Differentia inter dispensationem et interpretationem. — Ex hac vero detinitione colligere licet discrimen inter dispensationem et interpretationem, quam hic praenotare necessarium est. Nam dispensatio supponit vinculum actu obligans, et tollit illud, seu obligationem ejus ; interpretatio vero non tollit obligationem, sed declarat tantum in re ipsa non esse ; unde potius supponit casum, in quo lex vel votum ex se non obliget. Et ideo interdum fieri potest auctoritate privata, et per doctrinam, potius quam per jurisdictionem, licet etiam possit fieri authentice, et tunc postulet publicam potestatem. Hoc declaratur ex cap. Quinta vallis, de Jurejuran., ibi: Ad mandati observationem denuncies, non teneri. Nam qui denunciat. nihil agit, sed significat quod factum est, ut dicitur in leg. Heredes palam, § Si quid post, ff. de Testament.; et ita ibi Abbas, num. 3, notat illam fuisse interpretationem juramenti de se non obligantis, non relaxationem ejus. Non desunt autem qui hanc interpretationem interdum vocent dispensationem, ut videre licet in Bonavent., in 4, d. 38, q. ult.; Scot., 3, d. 31, q. unica; et Gab. ibi, art. 1, notab. 3, qui dicunt duplicem esse dispensationem, scilicet, juris revocationem, et juris declarationem, quam distinctionem admisit etiam Specul., tit. de Dispens., in principio.
3. Verumtamen non oportet abuti terminis, nec confundere aequitatem seu epiikeiam cum dispensatione : sunt enim actus diversarum virtutum et potestatum, et longe diversos habent effectus, et ideo merito diversis vocibus significantur. Per dispensationem enim tollitur obligatio, per interpretationem non tolhtur, sed declaratur non esse, quia vel nunquam orta est, vel cessavit per sese, vel simpliciter, vel pro tali easu. Unde dispensatio per se est actus jurisdictionis, interpretatio vero per se est actus scientiae seu doctrina; ac denique dispensatio est proprie actus justitiae distributivae, interpretatio ad specialem virtutem epiikeiae magis pertinet ; recte ergo diversis vocibus significantur, et ad hoc accommodatae sunt illae duae. Ut in hac materia notarunt Soto, lib. 7, q. 4, art. 1; Aragon., q. S8, art. 10; Azor, lib.11, cap. 19 et 20. et communiter alii in materia de Legibus. Et bene Turrecrem., in Summ. de Eccles., lib. 3, c. 53et 55; et Covar., in 4, secunda parte, c. 6, 89, num. 2, ubi ait, ex diametro pugnare dispensare et declarare, seu interpretari.
4. Punctum difficultatis empenditur. — Aliqguorum opinatio. — Denique hinc colligere licet , interpretationem voti versari, vel circa materiam, vel circa intentionem voventis ; dispensationem autem dari ex parte Dei, qui tanquam supremus dominus, vel tanquam creditor cedit suo debito. Omnis enim interpretatio , quod votum non obliget, sumitur vel ex materia, quia est facta incapax obligationis voti; vel ex intentione voventis, quia conjectamus non fuisse intentionem voventis se obligare pro illo casu. Ita sumitur a simili de juramento, ex textu cum Gloss., in d. c. Quinta vallis ; nam in textu dicitur , denunciandum fuisse juramentum in eo casu non obligasse, quia praeceptum erat de re illicita ; et addit Glossa, per Panorm. et alios approbata, etiam potuisse juramentum illud denunciari, non obligasse, quia non erat verisimile intendisse jurantem se obligare pro tali casu. Item ex supra dictis de valore vel mutatione voti, intelligi potest omnem voti interpretationem in his duobus capitibus fundari ; nam si materia sit capax obligationis, et constet voventem voluisse se obligare, nulla ratione interpretari possumus votum non obligare ; sed tunc, supposita firmitate voti recurrendum est ad dispensationem, ut voti obligatio auferri possit, quod fieri non potest nisi ex parte Dei, ut dicemus. De interpretatione igitur nihil amplius nobis superest dicendum ; nam quae dicta sunt in libro superiori de mutatione et cessatione circa obligationem voti, et de votis dubiis, et de modo interpretandi votum, sufficiunt ; in praesenti ergo solum de propria dispenusatione tractamus.
5. Detur in Ecclesia potestas ad auferendam votorum obligationem. — Ex dictis ergo oritur ratio dubitandi in quaestione proposita: nam dispensatio est juris relaxatio ; sed jus solvendi vota Deo relaxari non potest ; ergo nec votum potest dispensari. Probatur minor, tum quia illud jus est naturale, et in jure naturali non cadit dispensatio ; tum etiam quia obligatio fundatur in fidelitate Deo debita; dispensabile autem non est ut Deo fidelitas non servetur ; ergo. Propter hoc quidam dixerunt, non esse potestatem in Ecclesia ad dispensandum in votis, sed solum ad interpretandum, an obligent, necne. Quod videtur sentire D. Thomas, dicta q. S8, art. 10. Nam in corpore articuli solum ait votum esse dispensabile, quia potest contingere quod m aliquo casu sit simpliciter malum , vel inutile, vel majoris boni impeditivum. Et in solut. ad 2. declarat dispensationem voti tantum ex parte materiae feri, ita ut dispensare, nihil aliud sit quam determinare in hoc casu hanc non esse congruam materiam voti, quia vel est aliquid malum, vel inutile, vel majoris boni impeditivum, ut etiam in solutione ad 3 declarat. Expressius vero illam sententiam docuit S. Bonaven., 4, d. 38, quaestion. ult, ; et Glossa, in cap. Non est, de Voto, verb. Auctoritate ; et ibi Anton., num. 3; et Cardin., in cap. Cum ad monasterium, de Statu Monach., in fine.
6. Nihilominus certum est esse in Ecclesia potestatem circa vota ad auferendum, quando oportuerit, illorum obligationem. Ita D. Thomas expresse reprobans contrariam opinionem, in A4, dist. 38, q. 1, art. 4; nec in dicta q. 88, art. 10, aliud sentit, ut intelligi potest ex comparatione ad dispensationem legis humanae, qua in corp. et ad 2 utitur, et ex doctrina ejusdem, in articul. 11 et 12. Unde quando in illo articulo ait, per dispensationem determinari, non esse bonum vel conveniens servare votum, non est intelligendum supponi hoc ante dispensationem, sed per illius determinationem fieri ; vel intelligendum est affirmative potius quam negative, scilicet, bonum esse et conveniens media dispensatione in tali causa non servari votum. Et ita etiain intelligendum est, quod ait, praesertim in solutione ad tertium, dispensationem voti eo tendere, ut malum vel inutile vitetur, non quod semper supponatur ante dispensationem votum esse inutile, vel impedire majus bonum, sed quod debeat causa intercedere, quae ad hoc ducat, ita ut periculum sit ne id eveniat, nisi in voto dispensetur. Semper ergo fuit D. Thom. in eadem sententia , quam etiam sequuntur in 4, d. 38, Richar., art. 3, q. 1; Palud., q. 4. art. 3; Sup. q. 1, art. 4. Palac., disp. 9; Ant..9p tit. 11 cap. 9.$9. Sot., lib. 7, quaest. 4, art.1; Abulens., Numeror. 30, quaest. 102; Navarrus, dicto capit. 12,a num. 63, et reliqui Summistae. Idem docent communiter Canonistae, in c. Non est, de Voto, et in cap. Proposuit, de Conces. praeben., ubi bene Panorm., in num. 12, referens Host. et Innoc. ; Covar., in cap. Quamois pactum, 1 part., 83, n. 4.
7. Probatur primo ex usu, et traditione Ecclesiae ; tam frequens enim est usus hujus dispensationis in Ecclesia, tamque antiquus, ut de potestate dubitare non liceat; nam esset intolerabilis error in Ecclesia in re maxime necessaria ad mores, quod ejus sanctitati repugnat. Neque etiam dici potest has, quae conceduntur, esse tantum declarationes, non proprias dispensationes. Nam oppositum evidenter constat, tum ex facto ipso, nam ubi est obligatio voti certa ante dispensationem, per illam tollitur ; tum ex verbis dispeusandi vel commutandi, quae in proprietate hoc significant; et in jure, quando fit tantum interpretatio, pouitur verbum judicand?, ut in cap. Zitteraturam,de Voto, vel verbum declarandi, ut in d. cap. Quinta callis, de Jurejur. Quando vero fit relaxatio, ponitur verbum dispensandi, ut in cap. 1, de Voto, vel verbum absolvendi, ut cap. 2, eodcm, et frequenter verbum commutandi et redimendi, de quibus infra. Tum praeterea quia ob hanc causam haec dispensatio a solis Praelatis fieri potest, et non ab inferioribus, licet doctissimis. Et inter vota quaedam reservantur Papae, quod est signum hunc esse actum jurisdictionis, ac subinde esse propriam dispensationem ; nam interpretatio ut sic non est jurisdictionis, ut dixi, nisi fiat per modum dispensationis aut legis, ut infra etiam dicetur.
8. Ratione declaratur, quia omnis humana lex indiget interdum dispensatione; sed votum est quasi privata lex humana ; ergo indiget interdum dispensatione ; ergo non deest in Ecclesia potestas ad illam concedendam, juxta illud Matth. 16: Quodcumgque solveris. Et ratio est, quia humana deliberatio non potest omnia circumspicere, et ideo saepe non expedit quod lege fuerat praescriptum, vel expedit aliquem ab obligatione legis excipere, vel propter majus bonum, vel propter aliquod malum vitandum, quae est ratio justificans dispensationem, ut ex Cyrillo dicitur in cap. Dispensationem, 1, quaest. 7. Et inde facile ostenditur prima consequentia : quia, sicut lex, quae generaliter proponitur, in particulari potest non expedire, ita votum, quod est veluti privata lex, potest alicui vel in aliquo casu non expedire; unde in multis casibus sequerentur multa mala et pericula ex vinculo voti, nisi in eo dispensaretur. Secunda vero consequentia probatur, quia Christus non defuit Ecclesiae in necessariis. Unde haec potestas sine dubio continetur in his verbis, Pasce oves meas, quia unus ex praecipuis magisque necessarys actibus hujus pastoralis muneris est haec potestas. Et eadem ratione continetur in illa promissione: Tibi dabo claves, etc.; et: Quodcumque solveris, etc.
9. Quorumdum canonistarum responsio ad difficultatem. —Atque haec veritas magis constabit respondendo ad difficultatem propositam. Ad quam quidam Canonistae respondent, posse Pontificem dispensare in jure divino naturali. Quibus in hac parte consentit Cano, Relect. de Poenitentia, part. 5, tractando de praecepto divino confessionis. Verumtamen si hoc intelligatur de jure proprie, ut significat legem naturalem, est falsa sententia, ut dicemus in materia de Legibus, et tractant late Canonista, in cap. Que in Hcclesiarum, de Constitut., ubi Decius, num. 4; Felinus, num. 19 et sequentibus, ubi plures allegat ; et Covar.. in 4, secunda parte, cap. 6, S 9, num. 4, et patet breviter, quia quod est contra legem naturalem, est per se intrinsece malum et ideo prohibitum ; quod autem tale est, nunquam potest non esse malum; ergo non potest in eo dispensari. Et hoc convincit secunda probatio posita in ratione dubitandi, quia non potest cadere dispensatio in fidelitatem Deo debitam. In hoc ergo puncto vera sententia est, non dispensari in lege naturali formaliter, sed auferri et mutari materiam legis naturalis, et ita cessare obligationem. Lex enim naturalis in praesenti est, ut vota Deo reddantur, quae sicut non incipit obligare nisi postquam ftit votum, ita non conservat obligationem (ut sic dicam)nisi durante voto; si autem votum semel factum auferatur, cessabit obligatio illius legis sine dispensatione in illa; hoc ergo fit per dispensationem voti. Affert exemplum D. Thomas de lege humana; nam etiam lex naturalis dictat esse servandam legem humanam; si tamen lex humana auferatur, vel simpliciter, vel in casu, jam non obligabit illa lex naturalis, licet in ea non fiat dispensatio.
10. Cano vero supra, licet fateatur hanc responsionem esse D. Thomae et discipulorum ejus, eam non probat, tum quia ex ea sequeretur dispensationem voti sine causa factam validam esse ; tum euam quia alas,seclusa institutione divina, non possent principes humani in votis dispensare. Unde ipse sentit, Deum dedisse potestatem dispensandi in hoc jure naturali servandi vota, quia servare et praebere vota (sic enim loquitur), poterat esse regni coelorum impedimentum, et vergere in salutis dispendium. Sed certe non recte loquitur, vel sententiam communem refutando, vel suam astruendo. Nos enim non asserimus legem obligantem ad servandum votum esse humanam, ut possit auctoritate mere humana tolli, aut sine causa valide dispensari ; sed dicimus votum ipsum esse quid factum voluntate humana, a quo pendet illa obligatio, et ideo illud posse auferri, non tamen sine causa et debita potestate, propter rationem infra explicandam. Quod autem ipse ait, servare votum posse esse salutis dispendium, in rigore falsum est ; quia servare votum nunquam potest spirituali saluti nocere, quia nunquam obligat cum dispendio spiritualis salutis. Habere ergo votum potest interdum esse impedimentum, et vergere in dispendium, et ideo ad hoc fuit necessaria potestas ut votum ipsum auferretur. Adde non solum ex illo periculo, sed etiam ex aliis rationibus posse interdum insurgere justam causam dispensandi in voto.
11. Dubium. — Hinc autem oritur difficultas, quomodo possit homo auferre votum Deo factum, quia promissionem regi factam nemo remittere potest, nisi ipse rex. Et de.laratur in esemplo D Thomae: nam ex materia illius legis naturalis, obediendum est iegi principis, ideoque auferri potest ab ipso principe, quia ipse potest mutare legem suam ; non tamen poterit auferri ab alio inferiore principe; in praesenti autem votum, Deo factum, non potest auferri ab eo qui illud fecit, non enim potest mutare voluntatem suam propria auctoritate ; hoc enim est contra legem naturalem, et contra fidelitatem Deo debitam ; ergo nec aliquis, qui sit infra Deum, potest illud votum tollere ; ergo neque subtrahere materiam illi legi naturali.
12. Prima responsio ad dubium. — Primus modus respondendi ad hanc difficultatem est, omne votum includere hanc conditionem, nisi Praelato aliud visum fuerit, et ex ea parte posse dispensari votum a Praelato. Ita referunt D. Thomas et D. Bonaventura supra, et ex parte sequitur Medin., loco infra citando. Quod si objiciatur, quia inde sequeretur hanc non esse dispensationem, sed irritationem, et consequenter posse sine speciali causa tolli votum a Praelato propter conditiunem inclusam, quod est omnino falsum et absurdum, responderi potest, in ipsa conditione includi ordinem ad justam causam, id est, Nisi Prelato es justa causa videatur, hoc non esse servandum, et ita nunquam valebit ablatio voti, nisi ex justa causa fiat, quia non implebitur conditio. Sed in hoc sensu non satisfacit illa sententia. Nam interrogo an illa conditio includatur in votis ex voluntate libera vov ntium, vel ex aliqua lege et necessitate. Primum dici non potest. tum quia illud voluntarie dicetur ; potest enim unusquisque vovere absolute et sine ulla conditione, quantum legitime potest ; tum etiam quia, illo posito, non exceduntur limites irritationis indirectae, et solum ex parte materiae, et non ex potestate superiore in ipsum voventem. Unde ulterius fit, ut non habeat locum reservatio in dispensatione votorum, quia dispensatio haec pendet ex conditione voluntaria voventis, et nemo cogi potest ut non faciat votum sub conditione quacumque, prout voluerit, dummodo conditio honesta sit. Imo etiam inde fit, ut haec potestas non tantum sit in Praelatis, sed etiam possit esse in parochis et confessoribus et similibus, pro arbitrio vovenuum, si insuis votis conditiones similes includant: Nisi meo confessori aut parocho ea rationabili causa aliud videaiur. Non fundatur ergo potestas dispensandi in simili voluntaria conditione voventium. Si ergo dicatur secundum, scilicet, conditionem illam ex necessitate includi, interrogo quis imposuerit voventibus hanc necessitatem. Deinde vel ilia necessitas est de lege naturae, vel de jure ecclesiastico. Primum dici non potest, tum quia lex naturalis non prohibet aliquid absolute Deo promittere; tum quia ex natura rei non magis obligatur vovens ad constituendam illam conditionem in ordine ad Pontificem, quam ad Episcopum, vel alium Pastorem suum inferiorem, vel etiam hominem doctum et pium ; ergo ex sola lege naturali non potest talis conditio praescribi. Contra secundum etiam de ecclesiastico jure objici potest ex D. Thoma et Bonaventura supra, quia multa sunt qua nullus Praelatus et:am Papa potest prohibere, ut opera consiliorum per se loquendo; ergo non possunt imponere necessitatem vovendi conditionate et non absolute, et multo minus possunt determinare conditionem, ut sit ad voluntatem Papae, vel Episcopi ; non potest ergo haec dispensabilitas (ut sic dicam ) provenire ex parte voventium.
13. Secunda responsio. — Differentia inter legem privatam , et publicam. — Secundus modus respondendi est, vinculum voti esse humana voluntate contractum, et ex hac parte rescindi et auferri posse per voluntatem Praelati , quae superior est ipso vovente. Sic enim potest obligatio facta ab inferiori rescindi per superiorem ex rationabili causa. Et hoc modo dicebamus supra posse relaxari juramentum , rescindendo promissionem illi subtractam. Potestque in hunc modum amplius declarari, quia in hoc differt lex privata, quae est votum, a lege propria et publica, quod haec per eamdem voluntatem, per quam lata fuit, potest auferri vel temperari ex causa justa ; illa vero, cum non sit propria lex, sed promissio, non pendet amplius ex voluntate promittentis, quia non potest ipse suo arbitrio auferre a se obligationem, quam semel contraxit , quia hoc repugnat cum vera ratione et obligatione promissionis etiam inter homines. Et ideo ut tollatur obligatio, necesse est ut vel tanta sit rerum mutatio, ut per se cesset, vel ut a superiore auferatur, legitima causa interveniente. Ergo ex ea parte, qua lex illa vel obligatio humana est, poterit per Praelatum humanum auferri, cum privata voluntas ad id non sufficiat. et sufficiens ratio ad auferendam illam possit intervenire propter defectibilitatem humanae voluntatis, ut supra in fundamento assertionis dictum est. Ita sentiunt Joan. Medin.. C. de Confess., quaest. de Dispensat. super confess. revel., ad secundum ; Covarr., de Testamentis, cap. 2, num. 12; Mich. Medin., lib. 5 de Continen. Sacerd., cap. 50, et in re idem ait Soto, dict. art. 1, ad 2, dicens, dispensationem in voto immediate tollere obligationem, quatenus ex voluntate hominis emersit, que quodam modo est lev humana. Et idem habet lib. 10 de Just., quaest. 3, art. 4, S Quod si quis ; et Victoria, Relect. de Potestate Ecclesiastic., ad 2. Ac denique D. Thomas et omnes, qui dicunt, per relasationem voti non dispensari in lege servandi votum, sed auferri votum, idem dicunt. Solum posteriores Doctores magis declarant, ideo votum auferri posse, quia humana voluntate obligationem induxit.
14. Aliquae objectiones contra traditam doctrinam. — Contra hanc vero responsionem objici potest ex Cano supra, ex illa sequi, votum posse auferri per voluntatem voventis, quia res, per quas causas nascitur, per easdem dissolvi potest. E contrario vero objicit Azor, tom. 1, lib. 6, cap. 1, quaest. 4, quia inde sequitur posse Pontificem suo arbitrio sine alia causa votum auferre. Sed revera neutrum sequitur. Non quidem primum, quia non potest humana voluntas a se auferre obligationem quam sibi imposuit, acceptante alio, quia tunc jam alter acquisivit jus aliquod, ratione cujus sine ejus consensu vel superioris non potest auferri obligatio. Neque hic habet locum axioma illud : Per quas causas, etc., quia non est integra causa voluntas promittentis, sed etiam acceptantis. Praeterquam quod axioma illud suas habet exceptiones, ut in matrimonio, professione, etc., de quibus alibi. Nec etiam sequitur secundum, quia Pontifex non potest dissolvere pacta pro suo arbitrio, nec obligationem humana voluntate inductam etiam inter homines, nedum inter hominem et Deum ; licet ergo habeat potestatem super hanc obligationem ex ea parte qua humana est. non sequitur esse potestatem quasi dominativam, ut sine causa operari possit.
15. Major superest difficultas, quia, licet obligatio voti ex parte hominis sit humana, ex parte Dei est divina, quatenus voluntas divina ad illam concurrit, acceptando illam, et suo modo acquirendo jus ratione illius, quod jus divinum non immerito dici potest ; ergo non potest homo in illa obligatione dispensare, etiam auferendo illam, quin dispenset in jure divino. Secundo augetur difficultas, quia ad dissolvendum pactum duabus voluntatibus contractum, necessarium est ut vel illa duae voluntates consentiant, vel ut voluntas, quae illud dissoivit, superior sit utrisque ; sed in voto consurgit obligatio, voluntate humana concurrente ut promittente, et divina ut acce- ptante ; ergo non potest sola voluntas Praelati, quae humana est, obligationem illam auferre, cum sit inferior voluntate divina. Tertio , lex ipsa naturalis, quae dietat ut vota reddantur, dictat ut immutabilia permaneant, quia hoc ipsum includitur in promissione ; ergo non potest votum ipsum auferri, quin dispensetur in ipsa lege naturali reddendi vota.
16. Pontifex, seu Praelatus dispensando in votis, Dei vicem gerit remittendo obligationem Deo factam. — Quapropter necessarium est dicere, in hac voti ablatione concurrere Pontificem seu Praelatum ex parte Dei, remittendo obligationem Deo factam, et declarando sibi esse placitum, ut non servetur ; nam alia ratione non posser talis obligatio auferri, aut pactum dissolvi, ut ultimae rationes mihi probant, et praesertim secunda. lllo autem modo Beri dissolutionem pacti, et extingui obligationem facillimum est. Nam etiam inter homines hoc modo tolluntur obligationes promissionum , et rex posset committere officiali suo, ut promissiones sibi factas relaxaret vel componeret ; ita ergo intelligere possumus fecisse Deum. Et tunc non dispensatur in jure divino, ut significat legem naturalem, in qua formaliter ac proprie dispensanda involvitur repugnantia contra naturalem honestatem. Sed est dispensatio in jure Deo acquisito per votum, quod suo modo ad factum pertinet, quatenus jus dicit actionem ad debitum, vel ut dicit lominium. Quomodo possunt homines dici dispensatores jurium, seu bonorum Dei, sicut a Paulo vocantur dispensatores mysteriorum Dei, 4 Corinth. 4. Nam s1 possunt remittere peccata, quibus homo maxime efficitur debitor Dei, quid mirum quod possint remittere debita promissionum Dei? Hoc igitur modo votum mutare, non est contra legem naturalem reddendi vota, quia lex illa solum petit immutabilitatem in voluntate promittentis sine consensu promissarii, non autem illo consentiente, vel juri suo cedente per se, vel per Vicarium suum.
17. Instantia. — Solutio. — Solum potest videri, juxta hunc modum explicandi hanc voti ablationem, non esse dispensationem, sed remissionem debiti, sicut homo remittens debitum promittenti non dispensat. sed donat jus suum. Ex alio etiam capite videri potest haec non esse dispensatio, quia potius videtur abrogatio, quia cum votum sit privata lex, non potest tolli, quin omnino tollatur et abrogetur. Sed hac de nomine tantum sunt. Ad primum enim fateor hanc esse quamdam re- missionem debiti nomine Dei factam, quae potest dici absolutio vel relaxatio, et ita tollitur quaestio de nomine; tamen, quia non Deus ipse immediate, sed per suum Vicarium, et quasi dispensatorem hanc facit remissionem, ideo merito dispensatio dicitur, eo vel maxime quod non vocatur dispensatio in praecepto, sed in voto; ex qua fit ut cesset obligatio praecepti reddendi vota, licet in ea non dispensetur. Ad secundum etiam concedi potest hanc esse quamdam abrogationem voti, maxime quando totaliter aufertur : nam si ex parte auferatur, et ex parte relinquatur ( ut fieri potest ), magis retinebit modum dispensationis. Verumtamen , licet respectu ipsius personae, a qua votum aufertur, videatur haec esse voti abrogatio, tamcn respectu aliorum nabentium similia vota , a quibus non auferuntur, vocatur haec dispensatio, quia jugum castitatis , verbi gratia, ab uno aufertur, et non ab omnibus.
18. Unde constet in hominibus esse potestalem componendi pacta hominum cum ipso Deo. —lta ergo recte expeditur principalis difficultas de lege naturali : ut tamen plene et ex omni parte satisfactum sit, oportet exponere unde constet esse in hominibus hanc potestatem componendi pacta hominum cum Deo ipso inita, aut unde trahat originem haec potestas. Nam, licet ratio in principio facta ostendat necessitatem hujus potestatis, et ususa posteriori illam comprobet, a priori oportet ostendere unde fieri potuerit. Ad quod dico hanc potestatem in lege evangelica supernaturalem esse, et a Christo ipso datam. Nam quod dari ab ipso potuerit, manifestum est; quod autem data sit, ex verbis Christi supra adductis habemus. Nam, licet in illis non fiat specialis mentio hujus potestatis, in absoluto verbo pasce, et in universali distributione, Quodcumque solveris, etc., sufficienter continetur. Nam etiam ibi non explicatur in particulari potestas concedendi indulgentias, et dispensandi merita et satisfactiones Christi, et similes, quae in generali clausula censentur concessae, tum propter proprietatem et vim verborum ; tum propter eminentem Christi potestatem ix calo et in terra, quam largissime suo Vicario communicavii, tum maxime propter Ecclesiae traditionem, quae ita sensum illorum verborum explicuit ; tum denique quia maxime congruebat ad perfectionem spiritualem Ecclesiae Christi; ergo eadem rauone comprehensa est ibi haec potestas, quia est eadem necessitas, et eadem tra- ditio Ecclesiae declarat ibi esse comprehensam.
19. An potestas dispensandi in votis sit de jJure nature in republica christiana. — An fuerit eadem potestas in tempore legis scriptae, in republica Hebraeorum. — Hic vero occurrebat dubium, an haec potestas dispensandi in volis sit aliquo modo in republica christiana de jure naturae, ita ut, seclusa speciali Christi institutione, esset in tempore legis naturalis, in quo erat verus cultus Dei, et fiebant vota. Imo etiam de pura natura sola ratione naturali ducta idem interrogari potest. Quia sicut in natura ratione ducta posset esse religio ad Deum, ita posset etiam esse votum et promissio, et consequenter esset etiam potestas dispensandi in votis, quando expediret. Nam ratio supra facta. quae ostendit necessitatem hujus dispensationis, naturalis est; ergo et potestas videtur esse naturalis, quia Deus, etiam ut auctor natura,, non deest in necessaris. Neque hoc posito sequitur tupc etiam potestatem Ecclesiae esse naturalem, quia simpliciter est superioris ordibis, et longe major et excellentior, et non est, nisi in his, in quibus Christus illam contult, et successoribus eorum. Át vero stando in puranatura, esse posset immediate in republica, seu communitate humana, et per illam dari posset alicui magistratui, vel sacerdoti ad hoc a republica deputato, qui ordo naturalis nunc cessavit, quia Deus elevavit illum ad superiorem ordinem. Unde etiam dubitari potest an in republica Hehraeorum fuerit similis potestas tempore legis scriptae, quae esset, vel eadem quae antea erat, applicata ad illum statum, juxta modum ejus, vel esset specialiter a Deo concessa Pontificibus illius populi ab ipso institutis. Quod videtur posse verisimiliter colligi ex illo Deuteron. 17: Si difficile atque ambiguum judicium esse perspexeris, etc., surge, el ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus; et infra: E facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dowinus.
20. Sed in his dubiis nihil certi statuere possumus, quia magna ex parte pendent ex divina revelatione, per quam ejus beneplacitum circa vota illi facta innotescat. Et idco in pura natura difficile creditu est, futuram fuisse hanc potestatem, quasi proprietatem consequentem naturain, sicut esset potestas gubernandi rempublicam, tam in politicis, quam in his quae ad religionem pertinent. Nam cum dispensatio includat interpretauonem voluntatis Dei quasi remitteniis debitum, in tali vel tali casu, in quo ipsa obligatio per se, ac seclusa dispensatione, non cessaret, vix credi potest pctestatem ad talem declarationem faciendam sequ ex vi solius naturae. Quis enim potest per rationem naturalem declarare beneplacitum Dei, vel quomodo constare posset consensuram divinam voluntatem in remissione debiti cum hominis arbitrio? Ut enim nobis constaret, necessarium fuit ut Christus dixerit, soluta fore in coelis, quae Petrus solveret. At per rationem nihil tale vel simile etiam quoad aliquam participationem cogitavi poterat. Igitur si in illo statu essent vota, servanda essent, donec tanta fieret mutatio rerum, ut eorum obligatio cessaret, juxta regulam supra positam cum proportione applicatam. Et licet hoc jugum esset grave et difficile ad observandum, tamen imperfectio naturae humanae, sibi relictae, his et majoribus difficultatibus subjecta est, quibus per gratiam Christi subventum est.
21. Unde si forte in lege naturae inter fideles, vel in lege scripta fuit aliquis usus hujus potestatis (quod mihi est incertum), credendum est per revelationem incepisse, et supernaturaliter fuisse concessum, et sic per traditionem ad posteros manasse. Nam in illis statibus fuisse simiiia supernaturalia dona convenientia ad spivituale regimen et ad cultum Dei, improbabile non est, licet incertum, ut dixi. Denique his addere oportet, omnia quae dicta sunt de potestate dispensandi, a fortiori habere locum in potestate commutandi, quae minor est, ut latius dicemus in cap. 11. Quod intelligo quoad commutationem, quae requirit Praelati auctoritatem; nam si aliqua sine illa fieri potest, alia est ejus ratio, ut infra videbimus.
On this page