Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

In quibus personis sit in ecclesia potestas ordinaria ad dispensandum et commutandum vota?

CAPUT X. IN QUIBUS PERSONIS SIT IN ECCLESIA POTESTAS ORDINARIA AD DISPENSANDUM ET COMMUTANDUM VOTA?

1. Quotuplex est jurisdictio. — Potestas dispensundi in votis solum est in personis ecclesiasLicis. — Suppono primo actionem hanc pertinere ad jurisdictionem, quod de dispensatione per se notum est, et de illa nunc praecipue tractamus ; adjungimus vero commutaiionem, quatenus aliquam dispensationem inciudit. Nam (ut dixi in fine capitis praecedentis, et pro omnibus sequentibus accipiendum est) de hac sola commutatione nunc loquimur. Juris- dictio autem ecclesiastica duobus modis haberi potest. nam vel ordinaria est, vel delegata, quarum dlstinctio satis nota est, et aliis locis est sufficienter explicata in jurisdictione in foro poenitentiae, et in foro externo ad absolvendum a censuris ; eodem enim modo in praesenti distinguuntur ; quia ergo delegata potestas ab ordinaria oritur, ideo de illa prius tractamus. Suppono secundo hanc potestatem non esse nisi in ecclesiasticis personis, quia hoc etiam generale est de omni potestate ecclesiasticae Jurisdictionis, ut ex eisdem hibris et ex tractatu de Legibus, et de Ordine suppono. Quod autem hic actus dispensandi in voto sit solius jurisdictionis ecclesiasticae, notius est quam ut probatione indigeat; nam ex dictis in capite praecedenti de origine hujus potestatis, et ex fine ejus, qui mere spiritualis est, et ex materia, quae divinum cultum et honorem continet, res est clarissima, et ex traditione et usu Ecclesiae de fide certa.

2. Prima assertio, potestatem dispensandi in voto esse in Summo Pontifice immediate et de jure divino. — His ergo suppositis, dico primo: potestas haec est in summo Pontifice immediate ac de jure divino, et in supremo gradu perfectionis. Est de fide. Quae satis etiam probatur ex capite praecedenti; ostendimus enim Christum dedisse immediate Petro hanc potestatem, ut pasceret Ecclesiam, et consequenter in illo dedisse successoribus ejus. Denique eadem est ratio de hac potestate, et de tota, quae est in Pontifice. Nam illa unica est et indivisibilis, cujus actus quidam est haec dispensatio. Unde sicut in aliis habet illam potestatem et summam perfectionem, ita in hoc actu. Possunt autem notari nonnullae praerogativae, quae ad ea, quae dicemus, conferent. Prima, quod a nullo alio in terris pendet: omnis autem potestas in hoc genere ab ipso pendet; unde fit ut possit sibi reservare vota respectu omnium aliorum Praelatorum , quod nullus facere potest respectu ipsius, quia caput est. Secunda, quia haec potestas in Pontifice est universalis respectu omnium votorum, personarum ac locorum , quia est universalis Episcopus. Solum ex parte votorum, dubitari potest an omnia sint dispensabilia. Sed in praesenti instituto satis est formaliter intelligi, omnia vota dispenusabilia maximne cadere sub potestatem Pontiticis. An vero omnia sint dispensabilia, necne, postea tractabitur; nunc antem supponimus omnia posse per Pontificem dispensari, quod de simpiicibus est certum, ut infra videbimus. De solemni in alio volumine est ex professo dicendum. Tertia praerogativa est, quia haec potestas a Pontifice manat ad alios omnes, qui illam participant, sive jure ordinario, sive per delegationem, ut ex dicendis constabit.

3. Secunda assertio.— Quae potestas dispensandi el commutandi vota sit in Episcopis. — Dico secundo: unusquisque Episcopus in sua dicecesi habet ordinariam potestatem dispensandi, et commutandi omnia vota, quae specialiter reservata non sunt. Est communis et certa conclusio. D. Thomas, dicta q. 88, art. 12. ad 3; et alii Theologi citati, in 4, dist. 38; Soto, dicta q. 4, art. 3; Innoc., Hostiens., et Panorm., in cap. 1, de Voto; Sylvest., Votum, q. 3. Erreliqui Summista eodem verbo. Navar.. cap. 12, num. 75, et omnes. Soletque colligi ex capit. 1, de Voto, ibi, Sed ejus qui preesidet. Quod aliqui exposuerunt de Summo Pontifice, tum quia ille solus toti Ecclesiae praeest ; tum quia scribens ibi Alexander III ad quemdam Episcopum, non dicit: Tuo arLitrio, sed : Ejus quài praesidet. Sed hic sensus probabilis non est, tum quia si Papa de se loqueretur, diceret potius: A nostro pendet arbitrio ; tum etiam quia in omni proprietate Episcopus praeesse dicitur in sua dioecesi, et non est cur major fiat restrictio illorum verborum. Maxime quia quando est sermo in jure de propria jurisdictione Papae, vel ponuntur verba quae majorem dignitatem significant, vel additur, qu toti Ecclesie preeest. Est ergo ibi sermo de Episcopis, sed quia intelligendum erat generaliter, et respective, scilicet, de unoquoque Episcopo pro sua dioecesi, ideo usus est Pontifex illo modo loquendi. Tantum ergo valent illa verba, ac si dixisset : A5 ordinarü arbitrio pendet ; et ita exponunt Glossa et onines, et usus, ac consuetudo ita legem interpretata est. Videtur autem textus ille loqui de commutatione, potius quam de dispensatione, de quo statim dicam. Nunc sufficit eadem consuetudo Ecclesiae ad hanc assertionem probandam; quia consuetudo vel sufficit dare jurisdictionem, vel est sufficiens signum illius, ut est vulgare apud omnes, de quo alibi plura disi.

4. Ratio vero est, quia haec potestas est necessaria ad regimen Episcopale, et ex eadem ratione colligendum est, quam sit universalis ex parte votorum. Dicimus enim in assertione extendi ad omnuia vota Episcopo bon prohibita. Nam cum duae sint regulae in materia de potestate Episcoporum, una aftirmativa, ut id possint quod eis concessum ipvenitur, qua utimur in concessione indulgentiarum ; alia est negativa, ut possint quidquid non invenitur prohibitum, hac utendum est in praesenu, quia haec potestas est valde necessaria ad ordinarium regimen, ideoque extenditur ad omnia specialiter non reservata. Nec posset alio modo commode limitari, quia consuetudo non ostendit aliam determinatiorem, nec per rationem excogitari potest, quia de omnibus communibus votis eadem est ratio. Item quia haec regula servatur maxime in aliis absolutionibus et ordinariis dispensationibus, ut videre licet in additione ad Gloss., in cap. At si Clerici, S De adulteriis, de Judiciis, verb. Penitentia ; Turrecrem., in cap. $ quis presbgter, d. 50, n. 3. Item additio ad Abb., in cap. Proposuit , de Concessione praeb., num. 12; Majol.. lib. 5 de Irreg., c. 51, num. 4; Sanc., referens alios, lib. 1 de Matrim., disput. 61, num. 3. Quae autem vota reservata sint a jurisdictione Episcoporum, infra videbimus.

5. Panormiiani sententia. — Contra hane assertionem sensit Panormitanus, in c. Proposuit , de Concess. praeb., n. 12 ; ait enim, Episcopis solum esse concessam votorum commutationem , dispensationem autem cujuscumque voti Papae esse reservatam. Et hoc sequitur Rosel., verb. Papa, n. 1. Fundari potuit primo in d. c. de Voto, ubi de sola commnutatione sermo est ; imo videtur postulari commutatio in rem Deo magis gratam. Secundo, in cap. Accedentibus, de Exces. Praelat., et in c. 1, d. 25, et cap. Quamvis, d. 08, numerantur actus proprii Episcoporum, inter quos hic non ponitur. Tertio potest adjungi ratio, quia ad pastorale officium Episcopi, et providendum saluti suarum ovium, satis est ut possit vota tollere commutando ; ergo ex vi officii non amplius potest ; ergo liberalior remissio merito supremo Pastori reservatur. Atque hanc opinionem referunt Innocentius et Hostiens., in cap. 1, de Voto. lIllam vero solum rejiciunt, quia in omni commutatione involvitur aliqua dispensatio. Sed hoc modo non impugnatur sufficienter illa sententia ; tum quia id non est verum, quando commutatio est evidenter in melius, ut infra ostendam ; tum quia, licet in aliis misceatur aliqua dispensatio, illa est secundum quid tantum, et non est in substantia voti, sed solum in modo implendi illud, non in propria specie, sed per aliquid aequivalens. Unde infra ostendemus posse separari potestatem commutandi a potestate dispensandi, quando est delegata ; ergo potest idem dici in ordinaria.

6. Excluditur sententia Panorm tani. — Nihilominus illa sententia falsa est, et in ea nec ipse Panormitanus perstitisse videtur, in cap. 1, de Voto, et ita illam rejiciunt Sylvest., Soto, et Navarr. supra. Ratio autem potissima est, quae adducta est de consuetudine, et de munere Episcopali, quae paulo inferius amplius expendetur. Item quia probationes nullius sunt momenti: nam in d. c. 1, de Voto, interrogatio facta fuerat Pontifici de commutatione et redemptione voti, et ideo de commutatione etiam respondet, et nihilominus in fine ita concludit, et secundwm hoc habet ewinde dispensare, significans. juxta exigentiam negotii posse Episcopum dispensatione uti, vel pura, vel miscendo commutationem, prout judicaverit expedire. Alia vero jura non sunt ad rem: nam in canonibus Decreti sermo est de actibus ordinis, non de actibus jurisdictionis. In capite autem Accedentibus, non numerantur omnes actus jurisdictionis Episcopalis directe, et (ut ita dicam) per se, sed per occasionem commemorantur aliqui, quos inferiores quidam abbates usurpabant. Et fieri potuit ut non usurparent votorum dispensationem. Et nihilominus post numerationem illorum actuum additur, et similia, sub quibus potest hic actus comprehendi. Ratio autem tertio loco facta, si quid valeret, probaret etiam Pontifici non esse potestatem dispensandi, sed tantum commutandi ; quia ad providendum necessitatibus fidelium suflficit commutatio, neque ipsi Pontifici data est haec potestas, nisi ut prudenter succurrat fidelium necessitatibus. Unde non est illi datum ut liberaliter remittat sine causa. Oportet ergo dicere, aliquando non sufficere commutationem, propter necessitatem, vel periculum subditi, vel quod licet in rigore sufficiat, non expedit semper illo rigore uti, propter alias causas occurrentes. Haec autem responsio tam habet locum in Episeopo, sicut in Pontifice Summo.

7. Unde concessa sit Episcopis potestas dis- ) pensandi in voto. —Circa hanc vero potestatem Episcoporum occurrunt tres breves interrogationes. Prima est, an haec potestas data sit illis ex divino jure, et immediate a Christo, vel a Vicario ejus, et de jure Pontificic. Sed haec quaestio generalis est de actibus jurisdictionis Episcopalis, et de jurisdictione in foro poenitentiae, et de potestate concedendi indulgentias, et conferendi censuras, vel absolvendi ab illis, ut in illis locis tractavimus; et eamdem resolutionem habet in praesenti, quia est eadem ratio, ut facile consideranti constabit. Itaque censeo hanc potestatem primo esse communicatam Petro pro se, et suis successoribus. et per illum communicatam esse Episcopis. Quamvis enim Episcoporum dignitas et munus a divino jure trahat originem, et secundum exigentiam ejus communicanda illis sit jurisdictio, nihilominus proxime per Christi Vicarium collata est, et ideo ipse potest illam moderari et limitare. quamvis omnino auferre non possit, quia hoc esset in destructionem, et juri divino aliquo modo repugnat. Dici ergo potest haec potestas communicari Episcopis ratione divini juris instituentis munus Episcopale, adjuncta ratione, quae potest dici jus divinum naturale, supposita institutione talis dignitatis. Ad illam enim sequitur, ut debeat illi conferri omnis potestas ordinaria moraliter necessaria ad tale munus; talis autem reputatur potestas haec absolvendi a votis, et ideo in virtute juris divini collata est, licet per Christi Vicarium proxime conferatur.

8. An eadem potestas sit concessa Archiepiscopis per ordinem ad totum archiep? scopatum. — Praeterea peti potest quid sit dicendum de Archiepiscopis et Superioribus. De quibus dubitari non potest an habeant hanc potestatem in suis propriis dioecesibus; nam hoc per se notum est ex dictis in secunda assertione. Solum ergo interrogari potest, an haec potestas extendatur iu Archiepiscopo ad totum archiepiscopatum, ut complectitur omnes diaeceses suffraganeorum, et cum proportione de Patriarcha vel Primate. In quo certum est, ordinarie non extendi potestatem Archiepiscopi extra proprii episcopatus dioecesim, et ita non posse dispensare jure ordinario in votis subditorum suorum suffraganeorum. Quia nec ex jure speeciali habet talem potestatem, nec ex consuetudine, nec ex vi muneris, quia ipse non est ordinarius pastor talium personarum, neque in eis habet immediatam jurisdictionem. Unde nec potest confessiones earum audire, nec a casibus reservatis suis Episcopis eas absolvere; ergo multo minus potest cum eis in votis dispensare. Et ita sentiunt Palud. et Sylv. supra, et sumitur ex cap. Pastoralis, de Offic. ordin., ibi: Cum in eun (exceptis quibusdam articulis) nullam habeat poLestatem, scilicet, Archiepiscopus in subditum sui suffraganei. Dices: Archiepiscopus potest indulgentias concedere in toto suo archiepiscopatu, cap Nostro, et cap. de Poenitentia et remissione ; ergo et hanc dispensationem. Hespondetur, negando consequentiam, quia in his, quae extraordinaria sunt, non habet lo- cum regula negativa, ut quidquid non prohibetur possint, sed affirmativa, ut ea possint quae illis concessa inveniuntur, et non plura. Unde in his nihil valet argumentum a simili, sed potius valet argumentum ab speciali, quia illud est concessum, et non aliud ; ergo ultra illud nihil potest. Accedit, quod indulgentia non est odiosa, sicut dispensatio, nec ita praejudicat juri dioecesanorum.

9. Solum ergo potest dubitari an Archiepiscopus, saltem quando visitat provinciam, possit hanc dispensationem dare, sicut potest confessiones audire et absolvere, juxta cap. ult. de Censibus, in 6. In quo Paludanus, 4, d. 38. q. 4, art. 4, concl. 8, varie loquitur; prius enim negat ; postea vero indicat, quod licet dispensare non debeat, si tamen faciat, tenehit dispensatio. Imo hoc posterius dicere videtur, etiam extra tempus visitationis, quod tamen nullo jure fundatum est, ut dixi, quia si non debet dispensare, ideo est, quia jurisdictionem non habet ; ergo nec valebit dispensatio. Unde e converso, si dum visitat, habet jurisdictionem ad dispensandum in votis, cur non poterit licite id facere, sicut potest licite a peccatis absolvere? Ego tamen nan video unde talem jurisdictionem habeat, etiam dum visitat, quia non est conjuncta cum potestate absolvendi in contessione, ut perse constat ; ergo non colligitur ex dicto c. ult. Imo in hoc habet locum regula, quod solum potest Archiepiscopus in his rebus ea, quae illi inveniuntur concessa, juxta cap. Duo simul, cum sequentibus, de Offic ordin.; sed hoc non conceditur ibi, ut constat, nec alibi, ut omnes fatentur ; ergo. Quare hanc partem censeo probabiliorem, nisi consuetudo alicubi contrarium habeat, quod mihi non constat. Item Archiepiscopus dum visitat, non potest litteras dimissorias dare subditis suffraganeorum, nec dispensare in impedimentis matrimonii Episcopalibus, nec similes actus ordinariae jurisdictionis sibi expresse non concessos exercere, argumento cap. Pastoralis, de Offic. ordin.; ergo necin votis dispensare.

10. Cardinales nullam habent potestatem dispensandi em vi dignitatis in voto. — Summus Paonitentiarius eti legatus Pape habet hanc petestatem.— Tandem dubitari potest de Cardinalibus ; sed de illis constat ex vi suee dignitatis non habere jurisdictionem Episcopalem, ac subinde nec posse in votis dispensare. Dicuntur autem habere specialem jurisdictionem, in foro poenitentiae, supra suam familiam, ut in A4 tomo tertiae partis tetigi. Unde fortasse etiam habent hanc potestatem circa eos qui sunt de familia sua ; sed non invenio de hoc latum speciale jus, nec ab auctoribus aliquid in speciali dictum : solum videtur posse ex eo colligi, quod Cardinalis dicitur habere jus Episcopale in sua Ecclesia, ul testatur Joann. Andr., in cap. 1, de Major. et Obedien., in 6; et Martin. Laudensis, in tract. de Cardin., quaest. 60, ubi refert Papam hoc declarasse. Ex quo universaliter colligit, quoad sii subjectos habere hanc potestatem. Nihilominus nihilin hoc assero, nam pendet ex facto et consuetudine, de qua mihi non satis constat. At vero summus Poenitentiarius et Legatus Papae hanc habent potestatem, quae licet sit ex commissione Papae, est in eis ratione muneris, et ordinario jure, et ideo non censetur esse delegata, sed ordinaria.

11. Tertia ussertio: parochus proprius non habet potestatem dispensandi, vel commutandi vota. — Dico tertio: parochus seu sacerdos proprius non habet potestatem ordinariam ad dispensandum, vel commutandum vota. Est sententia certa, et communis Theologorum, in 4, d. 38; Richard., art. 9; Palud., q. 4, art. 4, concl. 6 et 9; Anton., 2 p., ut. 11, c. 9. SS et 9. Canonistae communiter in c. 1 de Voto, Innoc., Hostien., Panor., etc., et Summistae, verb. Votum ; Navar., d. c. 12, n. 75et 9; Soto, d. q. 4, art. 3. Et sumitur ex D. Thoma, d. art. 12, quatenus dicit, ad dispensandum requiri Praelati auctoritatem ; ergo inferiores omnes, qui Praelati non sunt, non habent hanc potestatem. FKt idem intelligunt omnes de potestate commutandi, utique quando commutatio requirit potestatem jurisdictionis, quam postea explicabimus. Ratio a priori est, quia dispensatio haec est actus jurisdictionis ecclesiasticae distinctae a jurisdictione sacramenti poenitentiae ; sed in parocho et similibus, non est talis jurisdictio; nullo enim jure illis conceditur, nec ex natura rei vel consuetudine colligi potest ; ergo.

12. Contra hanc vero assertionem referri solet Supplementum Gabriehs, dicta d. 38, q. 1, in fine, ubi solum ait, quandoque Preelatum inferiorem et sinplicem sacerdotem posse quoad sibi subjectos in aliquibus cotis dispensare. Sed forte intelligit, aliquando id posse ex speciali privilegio, ut mox dicemus ; nam de ordinario jure probabiie non est. Contra hanc etiam receptam doctrinam videtur docere Emmanuel Rodri., tom. 2 Quaestionum Regular., quaest. 46, art. 9, quatenus dicit, cnratum posse dispensare in votis minoribus, ut peregrinationis brevis, vel similibus, quia potest dispensare in ordinariis fegibus ecclesiasticis, ut jejunii, vel audiendi Missam, etc. Et eadem est ratio de dictis votis juxta doctrinam D. Thomae, cicta q. 88, art. 10. Sed haec sententia non est admittenda, quia est contra communem, et nullo textu fundatur, ut ipse fatetur; nec etiam circa vota ostendi potest talis consuetudo, imo de contraria testantur Hostiens. et alii auctores allegati. Unde argumentum ex dispensatione legis sumptum retorqueri potest, quia parochus non potest in legibus dispensare; quod si in aliqua posset ex speciali consuetudine, ad alias leges extendenda non est, nedum ad vota. Quando autem possint parochi dispensare in legibus, dicemus in tractatu de Legibus, quem pra manibus habemus.

13 Quarta assertio : nullum Prelatum inferiorem Hpiscopo sine jurisdictione Episcopali posse in votis dispensare jure ordinario. — Dico quarto, nullum Praelatum iuferiorem Episcopo, vel in ecclesiastica dignitate constitutum sine jurisdictione Episcopali, posse in votis dispensare: ex privilegio autem, consuetudine, vel speciali institutione Pontificia, Praelatos aliquos saeculares inferiores Episcopis, qui Episcopalem jurisdictionem participant, et Praelatos regulares exemptos posse in votis non reservatis cum suis subditis dispensare ; semperque sub dispensatione commutationem intelligimus in sensu explicato. Assertio communis est, circa quam notanda est regula Innocen., in cap. 2, de Eo qui fur. ordin. recep., quam valde commendat Abb., in cap. 1, de Voto, num. 7; dicitque esse communiter receptam in cap. ult., de Postul. Praelat., Praelatum inferiorem Episcopo non posse dispensare, nisi in casibus in jure expressis. Quam probat Abbas, ex Clemen. 2, de Frivileg.. ubi nihil invenio. Innocentius autem illam deducit ex cap. Ad hec, de Offic. Archid., quatenus ibi dicitur, Archidiaconum non posse ardua negotia sine Episcopo terminare ; nam dispensatio votorum inter ardua negotia computatur. Propria autem ratio esse videtur, quia isti inferiores hon sunt ordinarii pastores, seclusa speciali instituticne aut privilegio; et ideo in eis non habet locum regula, ut possint quidquid eis non prohibetur, sed alia, scilicet, ut ea tantum possint quae illis inveniuntur concessa in jure, ut dicunt dicti auctores; non excludunt tamen consuetudinem, quae, ut saepe dixi, vel jurisdictionem praebet, vel datam ostendit, argumento cap. ult. de Offic. Archidiac., cap. ult. et cap. Duo simul, de Offic. orlin., cum similibus. Advertit autem Paludanus consuetudinem hanc derogare juri communi, et ideo esse restringendam, ita ut si Archidiaconus, verbi gratia, ex consuetudine alicubi dispenset in votis personalibus ac levibus, non extendatur ad realia, nec ad gravia; seclusa autem consuetudine, dicta regula servanda est in Archidiaconis, Abbatibus, et similibus inferioribus Praelatis; et ita sentit Sylvest., Votum, 4, q. 3; Palud. d. art. 4, concl. 7.

14. Qui ex privilegio possint in votis dispensare. — Secunda vero pars de Praelatis saecularibus, ex usu constat in multis Praelatis exemptis, qui jurisdictionem habent Episcopalem. Et ratio est, quia Pontifex potest hane jurisdictionem communicare ut ordinariam, quia in illo existit tanquam in principali et universali causa sub Christo, et ad illum spectat illam distribuere, et instituere diversos ministros, per quos ex officio, ac subindejvre ordinario administretur ; hac autem potestate saepe utitur, prout judicat expedire, ut constat ex usu, et ex c. Duo simul, cum sequentibus, de Offic. ordin., et aliis similibus. Quocirca ad cogposcendum quanta et qualis sit haec potestas in his Praelatis inferioribus, consulenda sunt eorum privilegia et consuetudines. Pro regula vero tenendum est, quod si habent ordinariam jurisdictionem Episcopalem, ita ut suam veluti dioecesim habeant, et suum tribunal, consequenter etiam habeant potestatem dispensandi in votis. Quae regula a simili sumitur ex Glossa, in Clement. 1, de Reb. Eecles. non alien., cum Innocent.. quem allegat, in cap. Statuimus, de Transact. Et ad eamdem confirmandam conferunt multa, quae congerit Abb. in cap. Significasti, de Foro competenti, a num. 5, usque ad 13, et clarius ac brevius in cap. 1, de Voto, n. 7, ubi ita exponit verba illius textus, Quilibet preesidens. scilicet, habens jurisdictionem Episcopalem, quia talis Praelatus potest exercere jura Episcopalia.

15. Tertia denique pars de Praelatis regularibus, intelligenda est respectu subditorum regularium et exemptorum; nam si non sunt exempti, potius subduntur Episcopis, ut propriis Praelatis; nec tales superiores regulares merebuntur nomen Praelatorum, ut statim dicam. Si vere contingat Praelatos regulares habere jurisdictionem Episcopalem in laicos (ut ex privilegio aliquibus conceditur, tunc per accidens est, quod illi Praelati sint regulares, et in eis locum habent dicta in proximo puncto. Sic ergo explicata illa pars sequitur ex regula proxime tradita, quia hi Praelati regulares revera habent jurisdictionem Episcopalem, ut nunc suppono. fItem est hoc consequens ad exemptionem ; nam, eo ipso quod hi religiosi eximuntur a jurisdictione Episcoporum, non possunt ab eis dispensari; ergo Praelati eorum in hac potestate succedunt, quos loco Epi- coporum habent, nec Pontifici immediate snbjiciuntur. Et ideo haec potestas non est in his Praelatis ut delegata, sed ut ordinaria, quia, supposita institutione et approbatione relegions, competit illis ex vi muneris et officii. Et ita docent communiter Doctores, praesertim Richard., art. 9, quaest. 2; Sylvest., d. quaest. 3; Sot., lib. 7, quaest. 3, art. 1, quaest. 4. art. 3; Cajet., 4. art. 8; Navarr., d. num. 75; qui declarant, omnes Praelatos religiosos, qui possunt irritare vota subditorum, posse etiam dispensare, si velint, atque ita non solum Generales et Provinciales, sed etiam Praelatos locales seu conventuales habere hanc potestatem. Et usus hoc confirmat. Ratioautem est, quiailli etiam jurisdictionem Episcopalem participant, quia ex vi muneris eis committitur plena cura spiritualis subditorum, et hac ratione instituuntur cum sufficienti jurisdictione ad hoc mnnus, et ad alia similia, ideoque sub nomine Praedlatorum proprio comprehenduntur, ut tradunt Summistae, verb. Prelatus, cum Glossa. in Clement. 1, de Elect., verb. Preatus.

16. Paludani contraria sententia — Contra hanc vero assertionem sentit Paludanus, in 4, d. 38, qusest. 4, art. 4, concl. 7. Ratio ejus est, quia vel vota religiosi fuerunt emissa ante professionem, vel post: priora extinguuntur professione, et ita propter illa non est necessaria potestas dispensandi ; posteriora vero irritatione tolluntur, et ita etiam non est locus dispensationi. Sed profecto una potestas non excludit aliam, sunt enim diversarum rationum, et non sunt contrariae, et utriusque fundamentum reperitur in Praelato religioso; quia potestas irritandi fundatur in subjectione ex vi voti et professionis: potestas autem dispensandi in jurisdictione ecclesiastica communicata his Praelatis per Apostolicam Sedem, ut ex eorum institutis et Bullis constat. Unde quando monachi non erant exempti, vel si qui nunc sunt religiosi non exempti, eorum superiores, licet habeant irritandi potestatem, non poterunt dispensare in votis, quia non sunt proprie Praelati, sed eorum Praelatus proximus est Episcopus. Abbatissae etiam licet ir- ritare possint, non tamen dispensare, quia non sunt capaces jurisdictionis ecclesiasticae, vel saltem jure ordinario ejus non conceditur. At vero Praelati regulares exempti utramque potestatem habent.

17. Neque id est superfluum, tum quia interdum poterunt ex justa causa nolle irritare, sed dispensare vel commutare. Tum etiam quia aliquando vota irritare non possunt, in quibus poterunt dispensare, quorum nounulla exempla breviter notari possunt. Primum est, votum transeundi ad arctiorem religionem, ut affirmat communis sententia: Anton., 2p., tit 11. 0.9, 99. Cajet., 9. 9, q. 189, art. 9; Sylvest., d. q. 3; Soto, q. 3, art. 2, dub. 2, et q. 4, art. 3; Palac., d. disp. 3; Navar., Comment. 4, de Regul., capit. 22. Qui omues supponunt hoc votum non posse mrritari, ut supra vidimus, et quoad dispensationem non esse reservatum, et consequenter inferunt a proprio Praelato posse dispensari, quia posset ab Episcopo, si esset illi subjectus, de quo infra suo loco videhimus.

18. Secundum exemplum est de voto confirmato ab eodem Praelato, quod forte irritare non potest, saltem licite, potest tamen dispensare in illo ex justa causa, secundum omnes allegatos, licet aliqui antiqui opposirum dixerint, ut refert Richar. supra, art. 4, q.3, a quibus ipse non recedit, licet solum concludat tutius esse asuperiore Praelato dispensationem petere. Sed quod diximus, certum est ; quia Praelatus consentiendo in voto subditi non se privavit potestate dispensandi ; cur enim, vel a quo? Aut enim sua voluntate, et hoc non, ut constat ; vel voluntate superioris, et de hac unde constat? vel quae esse potest justa causa illius, cum ille non peccaverit confirmando votum, ut in poenam privationem illam meruerit? vel denique illa privatio sequitur ex natura rei, et hoc etiam dici non potest cum fundamento; quia ex confirmatione voti ad summum sequitur, ut tale votum sit firmum; votum autem, quantumvis firmum, est dispensabile; ergo non obstante illa confirmatione, votum manet sub objecto potentiae dispensandi, quae inse nec diminuta, nec ligata fuit. Non est ergo dubium quin, legitima causa intercedente, possit idem Praelatus licite et valide in illo voto dispensare.

19. Quin etiam addimus tertium exemplum de voto confirmato a Superiori Praelato, quod ab inferiori ordinario irritari non potest, et tamen potest dispensare, etiam si Richardus supra oppositum dicat. Probatur, quia illud votuin est dispensabile, ut ratio facta probat, et non fuit reservatum a superiore propter consensum in illud, sed tantum confirmatum, quod longe diversum est ; nec dispensatio est contraria confirmationi, sicut esset irritatio, quia esta potestate jurisdictionis, non a potestate dominativa. At per confirmationem Superioris extrahitur votum a potestate dominativa iuferioris, non a jurisdictione voluntaria, ad quam pertinet dispensatio ; ergo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10