Caput 11
Caput 11
Qui sint singulorum fidelium praelati ordinarii ad eorum vota dispensanda.
1. Quamvis Praelatus et subditi correlativa sint, et ideo, explicata potestate Praelatorum, videatur consequenter declaratum, uniuscujusque vota a Preelato, cui vovens est subditus, esse dispensanda, nihilominus propter nonnulla dubia, quae in aliquibus personis occurrunt, utile erit etiam ex parte voventium hanc subjectionem, seu relationem et capacitatem declarare.
2. Vota facta a Pontifice ab eodem sunt dispensanda.— Et primo inquiri potest de Pontifice : nam etiamille est capax votorum, sive illa habuerit ante pontificatum (non enim extinguuntur ipso facto per dignitatem illam, quia nullo jure vel ratione hoc atfirmari potest), sive sint emissa in iilo statu ; nam est capax vovendi sicut et jurandi, ut per se notum est. Nec dubitandum est quin talia vota Pontificis dispensabilia sint, quia non debet esse pejoris conditionis, quam reliqui fideles. À quo ergo dispensabuntur? Nam Praelatum non habet, cum in terris non habeat superiorem, et secum ipse dispensare non potest, quia hic est actus jurisdictionis, quem non potest idem exercere circa seipsum, Dicendum vero est talia vota esse dispensanda per ejusdem Pontificis jurisdictionem, quia per inferiorem fieri non potest talis dispensatio, ut ratio facta probat. Deinde optimus modus erit, si Pontifex hanc jurisdictionem suo confessori committat, quia tunc optime et sine ulla suspicione exercebitur jurisdictio. Sic enim alias diximus confessorem Pontificis ab eodem habere jurisdictionem, qua illum absolvit. Denique non est improbabile ipsum pontificem posse per se ipsum secum dispensare, quia hic non requiritur distincta persona propter specialem institutionem, sicut in absolutione sacramentali, nec etiam requiritur propter usum jurisdictionis, quia in jurisdictione voluntaria et suprema non est inconveniens eumdem ut Pontificem operari in se ipsum ut hominem, sicut de indulgentiis alias diximus.
3. Simile dubium de Episcopis. — Excluditur. —Secundo est simile dubium de Episcopis, de quibus Palud., 4, d. 38, quaestione quarta, articulo quarto, concl. 8, dicit, vota Episcopi suffraganei posse dispensari ab Archiepiscopo, quia est (inquit) illi subjectus. Unde consequenter idem fortasse diceret de Archiepiscopo respectu Patriarchae, vel Primatis. Sed ex jure hoc accipi non potest, quia nullum invenitur, et alioqui Episcopus non est proprie subditus Archiepiscopo in spirituali regimine personae suae, sed solum in aliquibus actibus pertinentibus ad externam gubernationem Ecclesiae, ut sumitur ex c. Pastoralis, de Offic. Ordin.; et ideo credo consulendam esse consuetudinem, de qua mihi non constat. Addit secundo Paludanus, posse hos Praelatos eligere confessorem qui cum illis in votis dispenset, quod solum probat ex eo quod possunt eligere confessorem, qui eos absolvat a casibus Episcopo reservatis, juxta c. ult. de Poeniten. et remiss.
4. Hpiscopus nequat committere suo confessario potestatem ad dispensandum cum illo in voLis.—Sed haec probatio inefficax est, tum quia ibi solum conceditur potestas eligendi confessorem, ad quam non sequitur potestas eligendi dispensatorem in votis, ut per se notum est; et ideo quando utrumque conceditur, exprimitur, ut in Jubilais fit. Tum etiam quia ibi nulla fit mentio de reservatione, et ita ex vi illius textus non potest confessor electus absolvere a casibus reservatis superiori. Quod autem possit absolvere a reservatis ipsimet Episcopo, nihil refert, quia illa reservatio non comprehendit reservantem, tum quia non absolvitur jurisdictione sua, sed manante a superiore; tum quia licet ita absolveretur, ipse posset committere jurisdictionem supra casum a se reservatum. Supra votum autem suum non potest, quia infra Papam nullus potest secum dispensare, ut sentit Glos. 1 (etiam de interpretatione loquens), inc. Magne, de Voto, ubi Panormitanus expresse dicit, Episcopum non posse dispensare in propriis votis, et sequitur Sylvester, Votuin, 4, q. 3, S Undecimum ; e Angel., Votum, 4, n. 1, argumento Clement. 2, de Reb. Eccles. non alien.; unde fit ut Episcopus non possit committere confessori a se electo potestatem dispensandi secum, quia nemo dat quod non habet. Quod autem confessori ab Epi- scopo electo Pontifex illam conferat, jure non probatur, ut dixi. Nisi ergo consuetudo Episcoporum talem facultatem ostendat, jure ordinario a Pontifice in hac dispensatione pendent, quia illi immediate in his spiritualibus subjiciuntur.
5. Expeditur simile dubium de Prelatis habentibus jurisdictionem episcopalem. — Tertio, juxta haec definiendum est simile dubium de Praelatis exemptis habentibus jurisdictionem Episcopalem, et potestatem ad dispensandum vota. Nam Palud., d. q. 4, art. 4, concl. 8, de Abkate ait posse eligere confessorem, qui cum illo in votis dispenset; sub Abbate vero omnes hos Praelatos comprehendere videtur, et tam regulares quam seculares, juxta tenorem c. ult., de Poenit. et remis. Sed hoc eadem ratione improbatur, quam de Episcopis attulimus, quia non est major potestas, nec majus privilegium horum inferiorum Praelatorum quam Episcoporum, ut per se notum est. Igitur si secularis fuerit, et immediate subjiciatur Papa, ad illum recurrat necesse est, ut ab eo dispensetur; si vero fuerit regularis prior, guardianus et similes a Provinciali, hic a Generali, vel Commissario (si eum habuerit), et denique inferior a superiore dispensandus est, quia superior habet in inferiorem Praelatum jurisdictionem, et non e converso, neque idem in se ipsum. Praelatus autem supremus religionis, ut Generalis, a tota religione, quae illi superior est, potest habere designatam personam ad hoc munus, vel potestatem eligendi confessorem cum tota hac potestate, quam tunc non eligens, sed religio in virtute Bullarum Pontificiarum confert. Ac denique in unaquaque religione expendenda sunt illius privilegia et statuta, et juxta illa judicandum est.
6. An principes seculares habeant üliquam potestatem ad dispensandum in suis votis. — Quartum, et simile dubium tractari potest de regibus, vel aliis saecularibus principibus, sed revera in eis proprie non habet locum, nec in aliquo genere vel statu hominum, sive laicorum, sive ecclesiasticorum, saecularium, vel regularium. Nam omnes habent aliquem ecclesiasticum Praelatum, cui subjiciuntur, et ab illo debent per se loquendo in votis dispensari. Ut Cardinalis, verbi gratia, a Papa, reges a suis Episcopis, loquendo de ordinario jure. Nam ex privilegio fortasse habent facultatem eligendi confessorem, qui hanc potestatem habeat, et tunc a Papa manabit potestas, et sic de aliis similibus personis judicandum est. De inferioribus autem occurrunt dno alia specialia dubia, partim ad religiosos, partim ad laicos pertinentia.
7. An possit religiosus petere dispensationem voti ab Episcopo. — Quinto ergo interrogari potest an possit subiitus Preelati exempti, ut religiosus . verbi gratia, petere dispensatio nem sui voti ab Episcopo, et non a Praelato suo, quasi cedendo privilegio exemptionis. Sed haec quaestio generalis est de usu talis jurisdictionis, praesertim in favorabilibus et voluntariis, quam, Deo dante, tractando de statu religioso, disseremus. Interim videri potest Panorm., incap. Significasti, de Foro compet., num. 11, et q. 7, tom. S8, qui partem negantem late defendit, et videtur censentanea juri, quia exemptio non est favor religiosi, sed religionis, cui non potest privatus renunciare, cap. Si diligenti, de For. compet. Item quia per exemptionem aufertur jus Episcopo in talem personam, et confertur Praelato religionis auctoritate Papae, quam postea subditus sua voluntate mutare non potest; et propter alia, de quibus latius in ioco allegato.
8. A quo Pralato novitiorum vota queant dispensari. — Sexto inquiri potest de novitiorum votis, a quo Praelato possint dispensari, an a Praelato religionis, vel a proprio Episcopo. Et habet locum quaestio, quando novitius vult dispensari ante professionem; nam si velit usque ad professionem expectare, et interim ea servare, postea non indigebit dispensatione, nam in ipsa professione extinguuntur. ut postea dicemus. Deinde aliud est agere de propria dispensatione, qua omnino tollatur vinculum voti, aliud de suspensione voti quoad executionem pro illo anno probationis. Nam pro illo anno, probabile est habere Praelatum religionis potestatem in novitium ad suspendemdam executionem quorumcumque votorum, quae vel opera religionis et ordinum impediunt , vel nimium aggravare possunt onus religionis, quia pro illo tempore novitius est commrissus regimini Praelati religionis ut eum gubernare possit, prout oportuerit ad finem probandi illum, et ut ipse etiam probare possit religionem, unde habet omnem jurisdictionem necessariam ad hunc finem. Est autem maxime necessarium ut moderari possit alia opera, vel onera. quae vel impedire possunt alia exercitia religionis, vel onerosa illa reddere, ne illa occasione vel difficilior reddatur religio. et perseverantia in illa, vel omittenda sint opera religionis propter peculiaria onera votorum. Quae ratio locum habet, sive talia vota facta sint ante assumptum religionis habitum , sive post, et ita idem de utrisque dicendum est. Sive ergo hoc fiat per modum indirectae irritationis prohibendo materiam voti, sive per nodum commutationis, de qua postea dicemus, sive per modum interpretationis, declarando pro eo tempore et in eo statu non esse melius, nec gratius Deo exequt talia vota, sive per modum justae dispensationis, certum videtur hoc genus suspensionis esse licituin, et in potestate Praelati religionis.
9. Quocirca, si vota essent talia, ut solum pro illo anno, et in tali statu et modo, et non alias, essent observanda ex intentione voventis, per talem suspensionem consequenter tollerentur omnino, non tam per directam dispensationem, quam per lapsum temporis pro quo implenda erant, in quo justum impedimentum intervenit. At vero si vota non sint onerosa vitae religiosae pro illo tempore, ut si sit votum simplex et privatum castitatis, aut obedientiae secundum illam regulam. aut sit de exequendis ipsismet operibus religionis, ut de servando debito silentio, vel similibus, non est cur suspendantur, nec in Praelato religionis est ad hoc potestas ex vi directi regiminis, quia cessat ratio facta, ut constat ; nec etiam possunt tolli per absolutam dispensationem, ut jam dicam. Deinde si vota obligent indifferenter, ut vel in religione, vel extra servanda sint, sive in saeculo, sive in religione sint facta, non possunt per dispensationem simpliciter tolli a Praelato religionis, sed hoc pertinebit ad proprium Episcopum. Probatur , quia Praelatus religionis non habet simpliciter jurisdictionem episccpalem in novitium, sed tantum regimen illius pro tali tempore, et propter talem finem: ergo non potest tollere ejus vota, quatenus pro illo statu non impediunt finem illum. Item novitius non mutavitstatum simpliciier, nec domicilium; ergo adhuc manet sub Bpiscopo suo. in his quae absolute respiciunt personam suam ; ergoab eo pendet tam in hac quam in similibus dispensationibus , sicut in litteris dimissoriis, si ordinari vellet, et similibus. Et haec doctrina sumitur ex Navar., d. cap. 12, n. 65, et intelligenda est ex vi juris communis, nam si rehgio habnerit specialia privilegia, quae Praelato conferant majorem potestatem, illa uti poterit. Quid autem de commutatione dicendum sit, si novitius ea uti velit, dicemus in sequentibus.
10. A quo Praelato peregrinorum vota dispensari queant. — Ultimo interrogari potest de his qui iter agunt, et extra suam dicecesim peregrinautur, a quo Episcopo possint in votis suis dispensari, an a proprio, vel ab Episcopo loci in quo versantur. In quo breviter dico, quamdiu non mntatur domicilium, posse Episcopum proprium dispensare in voto cum suo subdito, etiamsi in alia dioecesi versetur, quia hic actus est jurisdictionis voluntariae, et sine speciali solemnitate exteriori fit, et ideo exerceri potest circa absentem, et extra territorium existentem. Sicut etiam e contrario Episcopus existens extra dioecesim potest dispensare in votis cum suis subditis in episcopatu existentibus propter eamdem rationem, ut in simili de ceusura et ejus absolutione diximus. Addo praeterea, non solum posse, sed debere sic peregrinantem a suo proprio Episcopo dispensationem sui voti obtinere. Loquimur enim de proprio peregrinante, seu iter agente, qui in alio loco nec domicilium, nec quasi domicilium constituit, sed est in continuo transitu, vel tantum ad breve tempus alibi negotiatur vel otiatur. lle ergo nullo modo est subjectus Episcopo alieni loci seu territorii per se, vel inordine ad votum, quia sola praesentia localis ad hoc non suffticit, nec consuctudine est introductum, nec est necessarium (regulariter loquendo) ad subveniendum conscientiis, sicut est sacramentum confessionis, et ideo non licet ab illo argumentum sumere, de quo in proprio loco dictum est.
11. Opinatio aliquorum. —Imo etiam de his, qui per magnam ann: partem alicubi habent quasi domicilium, ut sunt merceatores, vel scholastici, dicunt multi non posse dispensari in votis suis ab Episcopo loci ubi tunc manent, sed a proprio Episcopo. Ita Abb., in cap. IVullus, de Paroch., n. 4, quem sequuntur Angel., Sylvest. et Tabien., verb. Domicilium. t ratio est eadem, quia scholaris, verbi gratia, simpliciter non est subditus Episcopi Academiae, sed solum quoad sacramenta necessaria, et ideo non potest ab eo ordinari sine licentia sui Episcopi ; eadem autem ratio est de dispensatione voti. Dices: quid si necessitas urgeat? Respondeo, necessitatem non dare jurisdictionem ei qui pastor non est; erit ergo tunc subveniendum necessitati ejus, qui voto ligatus est, tanquam carenti pro tunc pastore, qui possit cumillo in voto dispensare. Adde nullam videri posse esse tam urgentem occasionem quae ad tollendum vinculum voti statim et sine mora compellat. Nam si tantum sit aliqua urgens occasio alicujus commoditatis humanae, illa non satis est ad tollendum voti vinculum, praesertim invertendo ordinem ecclesiasticae jurisdictionis, et illam usurpando. Si vero sit necessitas spiritualis, ille subveniri poterit aliis mediis, vel saltem sufhiciet pro tunc suspendere executionem voti, et ad hoc multum valere poterit auctoritas praesentis loci Episcopi, vel per modum interpretationis, vel fortasse etiam per modum dispensationis in usu, seu dilatione executionis voti, quia haec facilius admitti potest ex voluntate interpretativa proprii Episcopi, quam dispensatio in vinculo voti.
On this page