Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

An potestas ad dispensandum in voto delegari possit, et an eo ipso censeatur concessa ad commutandum?

CAPUT XII. AN POTESTAS AD DISPENSANDUM IN VOTO DELEGARI POSSIT, ET AN EO IPSO CENSEATUR CONCESSA AD COMMUTANDUM?

1. Delegabilis est tam potestas ad dispensandum. quam ad conmutandum vota. — bDiximus de potestate ordinaria, dicendum sequitur de delegata : supponimusque hanc potestatem, sive sit ad dispensandum simpliciter. sive ad commutandum, delegabilem esse, quo« est per se notum, quia eadem ratio de illa est quae de qualibet potestate jurisdic tionis. Solum oportet ut delegatio fiat ab habente potestatem ordinariam, quia hoc est regulariter necessarium ad delegationem ; nam delegatus non potest subdelegare, nisi nbi hoc ei fuerit specialiter concessum ; ex parte vero ejus cui fit delegatio, solum est necessarium ut sit capax jurisdictionis ecclesiastieae, atque adeo ut sit clericus, non vero ut sit sacerdos, quia haec dispensatio extra confessionem fieri potest. et est actus externae jurisdictionis, licet voluntariae. Suppono etiam hanc delegationem fieri semper ab homine, vel per specialia indulta aut privilegia ; nam de jure communi non constat aliquam delegationem similem esse factam.

2. Potestas ad dispensandum in votis , necesse est, ut sit specialiter delegata. — Unde suppono tertio, ut haec potestas censeatur delegata, non satis esse ut aliqua similis potestas concedatur, sed necessarium esse ut in specie detnr potestas ad dispensandum in votis. Tum quia privilegium non plus valet quam sonat; tum quia alias non constabit de voluntate delegantis, a qua haec potestas pendet ; tum etiam quia a diversis non fit illatio. Unde, licet concedatur potestas ad absolvendum ab omni casu reservato, et ab omui culpa, poena et censura, et ad dispensandum ab irregulari- tate, non est delegata potestas ad vota dispensanda, nisi exprimatur. Quae sunt certa et communia. Dicit autem Glossa, Extravag. 1, de Poenit. et remiss., verb. Confitebuntur, versus finem, per remissionem plenissimam, quae fit in anno indulgentiae, tolli omnia vota, exceptis Hierosolymitano et religionis ; unde potest inferri idem esse in quocumque jubilaeo plenissimo. Sed si illud verum est, non est ex vi jubilaei , ut concedit remissionem plenissimam peccatorum, sed ex peculiari concessione Papae, quam ipse declaravit consistorialiter et privatim, ut Glossa refert, de qua concessione iterum redibit sermo in sequentibus.

3. Dubium proponitur. — Quamvis autem haec principia sint certa, nihilominus, quia dispensatio, et commutatio sunt valde conjuncta, de illis sunt specialia dubia. Et primum est, an, concessa potestate ad commutanda vota, censeatur data potestas ad dispensandum simpliciter. Ratio dubitandi est, quia commntatio non fit sine dispensatione; ergo potestate ad commutationem concessa, consequenter ac necessario conceditur ad dispensationem. Hoc enim modo Innocentius, Panormitanus et alii, in c. 5 de Voto, ex potestate commutandi, quae est in Episcopis, colligunt potestatem dispensandi. Unde Sylvester, VoLumn, 4, q. 3, dist. 2, dicit, qui habet potestatem commutandi , habere etiam dispensandi in votis, et inter haec nec jura nec Doctores constituere discrimen, quantum ad auctoritatem ; sequitur Palac., in 4, d. 38, disp. 3, circa finem, S Zt sane si anicus. Et confirmatur , quia vel talis potestas restringenda est ad commutationem in melius, vel aequale, quod valde rigorosum est; vel extenditur ad commutationem in minus, et haec non fit sine magna dispensatione, et moraliter vix separantur, quia raro fit dispensatio sine aliqua impositione. Unde etiam sumitur conjectura, quia hac ratione videntur jura canonica indifferenter loqui de voti dispensatione et commutatione, quia loquuntur secundum id quod trequentius accidit, vel etiam convenientius est ; sic autem moraliter non fit dispensatio sine aliqua commutatione ; ergo verisimile est haec indulta indifferenter uti his terminis, et dispensationem sub commutatione econmprehendere. Denique confirmatur, quia potestas commutandi, ad gratiam et beneficium spectat ; ergo large est interpretanda ejus concessio ; ergo, etc.

A. Resolutio. — Potestas commutandi uon infert potestatem dispensandi. — Nihilominas dicendum est, concessa per delegationem potestate commutandi , non censeri concessam potestatem dispensandi in votis. Haec est communis sententia , quam ut certam tradunt Doctores in puncto sequenti citandi, et Cordub., lib. 5 de Indulg., q. 37; et Covar., in cap. Quamvis pactum, 1 p., 8 3, n. 4; et pro illa possunt a fortiori allegari Abb. et HRosel., dicentes, etiam in Episcopo non sequi habere potestatem dispensandi, quia habet commutandi. Et ratio est, quia commutatio et dispensatio proprie et in rigore sunt actus distincti, et commutatio est quid minus quam dispensatio : ergo non potest fieri extensio privilegii a commutatione ad dispensationem. Major constat ex terminis, quia dispensatio est pura mutatio negative, per quam extinguitur vinculum voti; commutatio non tollit vinculum, sed transfert in aliam materiam. Minor autem est per se clara, et traditur a D. Thoma, q. S8, art. 10. Consequentia denique videtur per se nota, quia haec delegatio tota fundatur in voluniate concedentis ; ex voluntate autem dandi aliquid minus, non potest colligi voluntas dandi aliquid quod longe majus est. Unde obiter colligitur differentia inter potestatem ordinariam ac delegatam. Nam in ordinaria non separantur potestas commutandi et dispensandi, quia utraque includitur in pastorali munere, et in adaequata jurisdictione illius, per modum unius simplicis potestatis necessariae ad tale munus, et de hac potestate ordinaria videtur locutus Sylv., loc. cit. Potesias autem dclegata conceditur pro arbitrio delegantis ; et ideo si minorem tantum exprimit, non potest censeri concedere majorem.

5. Satisfit contrariis argumentis. — Ad rationem autem in contrarium, respondetur dispensationem aequivoce sumi posse in praesenti; nam simpliciter sumpta significat remissionem debiti, et ita sumitur, cum distinguitur a commutatione, et sic negatur antecedens, scilicet, in omni commutatione includi dispensationem. Alio vero modo potest dici dispensatio, omnis diminutio seu lenitio rigoris debiti solvendi, et hoc modo in commutatione includitur aliqua dispensatio, quatenus quod erat praecise debitum in una specie, permittitur in alia solvi. Et sic negatur consequentia, et ita superius dixi, illationem juristarum in vi illationis non esse bonam, etiamsi materialiter res vera sit. d primam confirmationem respondetur, et ex natura rei, et in usu jurium, et indultorum Pontificum, et Doctorum omnium, illa duo esse valde distincta, nec possc accipi ut aequipollentia.

6. Quod autem ibi inquiritur, de qua commutatione intelligendum sit privilegium concedens tantum potestatem commutandi, pendet ex multis infra dicendis de commutatione; et ideo dico breviter, in rigore intelligi de commutatione in aequale, quia proprietas verborum et ratio aequalitatis hoc postulat, quando nulla major indulgentia conceditur. Dico tamen hanc aequahtatem non mathematice sed moraliter esse sumendam, ita ut prudenti arbitrio, aut nulla aut parva difterentia esse credatur. Unde credendum est etiam extendi ad commutandum in dubio an sit melius id, in quo fit commutatio. Existimoque etiam habere locum, quamvis dubium sit an sit minus, dummodo non sit certum ; quia quando est res dubia, parva potest esse inaequalitas, licet forte in re contingat esse aliquam; et illa censetur aequalitas moralis, quia in moralibus parum pro nihilo reputatur, et quia credibile est voluisse delegantem aliquam concedere benignitatem. Ultra hanc vero mensuram non extenditur illa potestas, et ita longe distat a potestate dispensandi. Unde patet responsio ad ultimam confirmationem. Beneficium enim principis large interpretandum est, intra verborum tamen proprietatem, et ita hic sub commutatione comprehendimus quidquid rationabiliter intelligi potest ; dispensatio vero non ita potest comprehendi.

7. Dubium an potestas dispensandi in votis inferat potestatem commutandi. — Prima opinio negans. — Superest vero aliud dubium, an e contrario concessa potestate dispensandi in votis, intelligatur concessa potestas commutandi. In quo duas invenio sententias extreme contrarias. Prima negat, quam tenet Navar., d. cap. 12, num. 79; et in Comment. de Jubil., in S 7n levitica, notab. 27, a principio; sequitur Ludovic. Lop., in tom. 1 Instr., 1 part., cap. 50; Valen.. 3 tom., disput. 6, quaest. 7, punct. 7, circa finem, S Denique; Azor. tom.1. lib. 11, c. 11, q. 4, et c. 28, q.7; Sanc., l. 8 de Matrim., disp. 7, num. 5. Fundatur haec opinio primo, quia privilegia non plus valent quam sonant; ergo si unum tantum actum concedunt, non possunt extendi ad alium distinctum, sive sit majus, sive minus, quando unum non est pars alterius; ita vero se habent dispensatio et commutatio; ergo. Major est clara, quia etiam in naturalibus potentia ad nobiliorem actum non est potentia ad minorem, et in moralibus, cui datur potestas ad dispensandum in irregularitate graviori, non ideo potest tollere diversam, licet minorem. Minor etiam probata jam est, quia dispensatio est ad tollendum vinculum voti; commutatio autem minime, sed transfert vinculum ab una materia in aliam.

8. Secundo : licet potestas dispensandi videatur major, potestas ad commutandum est ex parte suscipientis difficilior, quia requirit majorem prudentiam, ut possit aequalitatem in commutatione servare. Tertio, si quis habeat utramque potestatens, et privetur potestate commutandi, non privatur eo ipso potestate dispensandi; ergo etiam e contrario, cui datur facultas dispensandi, non co ipso datur potestas commutandi. Consequentia tenet a paritate rationis. Et antecedens suaderi potest, tum quia privatio illa est odiosa, et ideo restringenda ; ergo si tantum sit de inferiori actu, non debet extendi ad majorem distinctum ; tum etiam quia Episcopus suspensus a collatione primae tonsurae, non ideo est suspensus a collatione superiorum ordinum. Tum denique quia quando jura volunt utrumque effectum facere, id exprimunt, et post commutationem addunt dispensationem, ut patet in Extravag. Quemadmodum, de Poenitent. et remiss., cum similibus; ergo.

9. Proponitur secunda opinio affirmans. — Secunda opinio contraria antiquior et communior est, concessa potestate dispensandi in votis, concedi consequenter potestatem commutandi. Tenet Palud., 4, d. 38, quaestione 4, art. 3, concl. 5, qui aperte loquitur etiam de potestate delegata; tum quia dicit: Quicumque et quandocumque potest in votis dispensare, quod majus est, potest commutare, quod est minus; tum etiam quia addit: Sed none converso, quod non esset verum, si tantum de ordinaria potestate loqueretur. Possunt item referri Sylvest. et Palac. supra. Sed iili loqui videntur de potestate ordinaria. Tenet Soto, lib. 7, q. 4, art. 3, vers. Abbates, ubi licet non expresse loquatur de potestate delegata, tamen dum generaliter loquitur dicens: Potestas dispensandi eadem utique est ac commutandi, satis comprehendit etiam potestatem delegatam; et ratio quam subjungit, quia magis est dispensare quam commutare, eumdem sensum confirmat. Et ex professo, mutando sententiam, hanc probat Ludovic. Lop., in 2 p., c. 9, de Clavibus. Tenet etiam Arag. 2, 2, q. 88, art. 12, et magis explicat q. 89, art, 9; Henr., lib. 7 de Indulg., c. 30, n.55;et alios refert Sanc. supra. Fundatur haec sen- tentia primo in Regul. Jur. 53, in 6: Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus; quae ad minus verum habet in his quae vel subordinata sunt, vel unum aliud aliquo modo includit. Ita vero comparantur commutatio et dispensatio; ergo. Secundo, quia potestas dispensandi, ad gratias seu privilegia pura et non odiosa pertinet, ut Navar. ipse in d. S, et Notab. 27, fatetur. Et ideo est recepta sententia (de qua, Deo dante, in materia de Legibus), talem potestatem esse ample interpretandam, imo et largissime, tanquam beneficium principis; ergo etiam potestas dispensandi in votis sic interpretanda est; ergo debet extendi ad commutationem. Tertio, quia cui conceditur ut possit remittere totum debitum, multo magis conceditur ut partem remittat; sed hoc fit per commutationem ; ergo.

10. Approbatur secunda opinio, et amplius confirmatur. — Haec posterior sententia judicio meo est non solum practice probabilis et secura, sed etiam in omni rigore vera; imo, si prior opinio distinctius evolvatur, et ad particularia applicetur, non video quomodo possit solida ratione et constanter defendi. Tres enim tantum sunt modi commntationum, scilicet in melius, in minus, et in aequale; sed ostendemus potestatem dispensandi in voto posse omnes has commutationes exercere; ergo simpliciter est potestas commutandi, et aliquid amplius. Probatur minor; nam caetera clara sunt. Et primo de commutatione in melius, communis op nio fert propria auctoritate fieri posse; quis ergo dubitare potest quin fieri possit ab habente potestatem dispensandi ? Imo, licet teneamus esse necessariam auctoritatem Praelati ad talem commutationem,illa communicata est sufficienter per talem potestatem. Nam ibi duo in virtute fiunt : unum est, auferre vinculum voti a tali materia, et hoc facere potest qui potest dispensare, nam yotest auferre simpliciter; ergo multo magis a tali materia. Aliud est transferre illud vinculum in aliam materiam digniorem, et ad hoc non est necessaria specialis jurisdictio, sed sufticit si vovens acceptet tale onus, quod in omni commutatione supponendum est., per quamcumque potestatem fiat, ut constat.

11. Denique ex aliis membris hoc constabit a fortiori, nam per potestatem dispensandi potest votum commutari in minus ; ergo multo magis poterit in majus, quia melius agitur Dei negotium, et securius, ac in majorem fa- vorem voti. Hoc ergo antecedens, quod erat secundum membrum supra positum, fatentur expresse Azor et Sancius. Et probatur optime, quia habens potestatem dispensandi non cogitur pure relaxare votum, sed potest imponere aliquod onus, licet minus; hoc autem est commutare in minus, vel, ut alii loquuntur, partim relaxare , partim commutare ; ergo. Major patet , tum quia (ut Cajetanus notat, dicto art. 12, et omnes consentiunt ), regula - riter est melius non relaxare votum pure, sed miscere semper aliquam commutationem , quia sic certius est non errari. Tum quia Pontifex ordinarie ita facit, quando dispensat, et fere ita loquuntur jura. Sed credendum est, enm , qui delegat alteri potestatem dispensan-li , concedere illi, ut meliori et securiori modo ila utatur ; ergo non cogit illum ad dispensandum pure, sed meliori modo quo id fieri possit ; ergo si ipse judicet expedire, commrtationem miscere, potest facere ex vi illius potestatis. Tandem hoc convincit ratio facta ; quia qui potest totum remittere, potest etiam partem ; sed qui habet potestatem dispensandi potest totum remittere, et commutando in minus solum remittit partem ; ergo potest hoc facere ex vi ejusdem potestatis.

12. Venio ad tertium membrum de commutatione in aequale, quod non video qua doctrinae consecutione negari possit ab his auctoribus; nam qui commutat in aequale, minus dispensat quam qui commutat in minus ; ergo multo facilius potest id facere ex vi ejusdem potestatis. Probatur consequentia : quia illae duae actiones continentur sub eodem genere commnutationis, et in bis certa est regula, quod qui potest id quod magis est, potest etiam quod est minus. Sed fortasse negabunt commutationem in aequale esse dispensationem. Verumtamen aut loquimur juxta sententiam dicentem commutationem in aequale posse fieri privata auctoritate, et sic verum est non misceri dispensationem ; sic tamen multo magis peterit fieri commutatio, si per voventem petatur ab habente potestatem dispensandi. Illi ergo auctores contrarium supponunt, quod et verius est, ut dicemus. Sic autem probatur ibi misceri dispensationem, quia votum obligat ad persolvendum in specie id quod promissum est, nisi aliquo modo obstet meliori bono; sed haec obligatio relaxatur per illam commutationem ; ergo est illa quaedam dispensatio partialis in voto, et in hoc est aequalis haec commutatio commutationui in minus, ut consiat. Quatenus vero imponit onus aequale, minus relaxat, et ad hoc non est necessaria specialis potestas, ut supra dicebam, sed per solam prudentiam, acceptante debitore, fieri potest. Unde pertinet potius ad ftidelem usum potestatis dispensandi, quam ad majorem vel distinctam potestatem. Igitur in praesenti habet locum illa ratio, quod haec est veluti pars comparata ad dispensationem simpliciter ; ergo continetur sub potestate ad totuin, seu ad dispensationem simpliciter.

13. Unde concluditur generalis ratio assertionis: quia omnis commutatio est dispensatio voti secundun quid, et in tantum est ad illam necessaria potestas superioris, in quantum involvit aliquid dispensationis voti; ergo talis potestas continetur in potestate dispensandi votum, tanquam secundum quid in simpliciter, seu tanquam pars in toto. Declaratur et confirmatur, quia potestas ad dispensandum semper requirit ad usum suum justam causam ; unde si non est causa suffticiens ad dispensandum pure, sit vero ad commutationem in aliquid minus, non solunm potert, sed etiam debebit dispensator ita dispensare ; ergo si causa sit minor, sufficiat vero ad relaxandum vinculum quoad determinationem ad talem materiam, compensando illam cum alia aequali, poterit id facere, et tenebitur, si velit sua uti potestate. Probatur consequentia , quia servatur eadem proportio potestatis ad actionem et causam ; nam , sicut simpliciter se habet ad simpliciter, ita secundum quid ad secundum quid. Confirmatur, quia si quis habeat potestatem eligendi confessorem , qui secum in voto dispenset, non excedet privilegium suum, si a confessore solum postulet commutationem, imo cedet ex parte suo juri, et moderatissime utetur privilegio; ergo signum est sub dispensatione commutationem com prehendi, licet non convertatur.

14. Fit satis funda mentis oppositee sententia. —Ad primum.—Sed hoc evidentius fiet respondendo ad fundamenta contraria sententiae. Ad primum, nego dispensationem simpliciter et commutationem voti differre tanquam magis et minus diversorum generum ; nam differunt ut pars et totum, vel sicut secundum quid et simpliciter sub eodem genere dispensationis. Nam ostendi omnem commutationem etiam in eequale esse dispensationem quamdam vinculi, salrem quoad determinationem ad talem speciem solutionis. Unde nihil refert quod non omnino relaxet vinculum; satis enim est quod aliquam obligationem illius auferat. Praeterquam quod dici potest, unum vinculum tolli, et quoad hoc esse dispensationem, et aliud loco illius substitui, et hinc fieri ut non sit dispensatio simpliciter, sed secundum quid. Ut in promissione humana, si promisi equum, teneor in specie implere. Unde si creditor remit:at illum rigorem, et sit contentus pretio, aliqualem remissionem facit, quae ab eodem dominio procedit, quo posset totum remittere, si vellet. Ita ergo in praesenti, qui posset remittere totum, dispensando simpliciter, si causa subesset, potest remittere rigorem il'um, et contentus esse aequivalente solutione. Unde si potestas delegaretur sub generalioribus verbis, ut ad tollendam vel remittendam obligationem votorum, sine dubio utrumque modum comprehenderet , ergo signum est per commutationem tolli et remitti voti obligationem aliquo modo, et sub ea ratione sub dispensatione comprehendi.

15. Ad secundum, difficilus esse discernere de causa integra dispensationis quom facere commutationem in voto. — Ad secundum imprimis nego assumptum. Nam difficilius est judicare, et discernere an causa sit sufficiens ad integram dispensationem, quam facere commutationem quamcumque, etiam arbitrium ferendo de aequalitate. Et ideo si quis est idoneus, ut ei conferatur potestas dispensandi, sine dubio reputari debet idoneus, ut detur ei potestas commutandi. Deinde, ato antecedente, negatur consequentia ; imo dico inde inferri, melius et securius fieri commutationem in aequale per potestatem dispensandi, quam per potestatem commutandi praecisam, quia in hac posteriori est illa necessitas et difficultas attingendi aequale ; in illa vero non est talis necessitas, et ideo si fiat mediocris diligentia ad imponendum aequale onus, sufficit; nam si quidpiam defuerit, supplebitur per potestatem dispensandi. Unde licet fingamus non intervenire causam, nisi ad commutationem aequalem faciendam, suffticit illa moralis diligentia, ut licita et valida sit commutatio, quamvis fortasse ini re non attingatur aequalitas, quia hae causae et actiones moraliter expendendae sunt, non mathematice, quod infra ostendemus procedere in omni commutatione, multo vero magis in ea quae fit per potestatem dispensandi.

16. Suspensus ab usu commutandi vota, suspenditur etiam ab usu dispensandi. — Ad tertium nego antecedens ; quin potius suspensus ab usu commutandi vota , suspendituetiam ab usu dispensandi ; nam ex materia de suspensione constat, suspensum ab inferiori actu suspendi etiam a supericri, si cum inferiori necessariam connexionem habeat, vel illum includat; sic suspensus a diaconatu censetur suspensus a sacerdotio, licet non econverso. Ita ergo in praesenti suspensus a commutando, eo ipso est suspensus a dispensando, quia si prohibetur illi minor dispensatio, ergo a fortiori major. Item qui prohibetur commutare, prohibetur auferre vinculum voti a tali materia; ergo multo magis prohibetur auferre simpliciter. Item qui prohibetur commutare, prohibetur commutare in minus, quia hoc quoddam commutare est, et absoluta prohibitio generis comprehendit omnes species, ut ex materia de suspensione constat; ergo prohibetur dispensare, cum vix possit fieri dispensatio sine mixtione alicujus commutationis. Est enim incredibile prohiberi optimum et moralem modum dispensandi, et relinqui liberam potestatem dispensandi pure, et sine tali moderatione. Neque haec est ampliatio rigoris seu poenae, sed est explicatio eorum quae tacite involvit. Unde e contrario ex vi illationis non valebit consecutio: Suspenditur quis ab actu dispensandi; ergo ab actu commutandi. Quia non ita involvitur dispensatio simpliciter in secundum quid, neque totum in parte, sicut e converso ; et ita responsum est ad primam probationem. Ad secundam dicitur, id, quod assumitur de Episcopo suspenso ad minores ordines conferendos, non esse suspensum a collatione majorum, non esse certum, sed dubium. Deinde dico non esse simile, quia illi actus non ita comparantur, ut major includat minorem, sed tantum quod supponat illum. Unde ex pa:te conferentis non habent essentialem ordinem, sed tantum ex parte recipientis. Ad tertiam respondetur, in illis juribus vel indulis distincte poni commutationem et dispensationem ad majorem claritatem, et ad tollendam opinionum ambiguitatem. Supererat hoc loco dubium, an haec potestas delegata extendatur ad reservata. Sed quia supponit cognitionem votorum reservatorum, infra commodius tractabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12