Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An facultas dispensandi vel commutandi vota restringatur ad emissa, vel extendatur ad emittenda?

CAPUT XIII. AN FACULTAS DISPENSANDI VEL COMMUTANDI VOTA RESTRINGATUR AD EMISSA, VEL EXTENDATUR AD EMITTENDA?

1. Diximus de facultate delegata, et actu ejus ; nunc superest explicanda materia ejus ; et quia quando illa est certa et determinata in particulari, nullam habet dubitationem, ideo hic solum agimus de facultate generaliter concessa. Et primum occurrebat quaestio, an sub illa comprehendantur vota reservata; sed quia de votis reservatis infra agendum est, illuc eam reservamus. Supponimusque sub tali concessione comprehendi quaelibet vota non reservata Papae, quae Episcopalia dici solent, sive concessio contineat expresse distributionem omnium votorum , sive sit absolute ad vota dispensanda, quia in his votis nulla est ratio diversitatis, et in talibus formulis concessionum indefinita aequivalet universali, cum non possit habere alium legitimum sensum, quia alias materia concessionis esset indeterminata, et incerta, cum non sit major ratio de una quam de alia. Dices: possent intelligi excepta vota reservata Episcopis, sicut in casibus vel censuris reservatis dicitur. hespondetur non esse simile, quia non sunt vota proprie reservata Episcopis , sed omnia vota sunt episcopalis jurisdictionis per se, et jure ordinario, ut supra dixi ; et ideo quando delegantur vota, eo ipso delegantur vota Episcopalia, ac subinde fit delegatio cum indifferentia, et universalitate ad omnia, si nullum votum expresse excipiatur. Quod interdum fieri solet, ut Innocentius VIII, in facultate concessa Minoribus, excepit peregrinationum vota quae duas dietas excederent, et tunc exceptio etiam confirmat concessionem quoad caetera omnia.

2. De hac ergo facultate, si sit perpetua, clarum est extendi ad omnia tempora , utpote in privilegiis concessis religiosis. Contingit autem dari pro certo tempore, et tunc etiam constat dari propter vota, quae jam sunt emissa, quando illa conceditur, quia hoc satis expresse in talibus rescriptis dicitur, et ad hoc maxime ordinantur. Imo idem certum est de votis emissis ante promulgationem seu applicationem privilegii , etiamsi fuerint emissa post concessionem Romae factam; verbi gratia, conceditur Bulla Cruciatae Romae, ante duos vel tres annos ; promulgatur autem hic hodie, et conceditur pro uno anno: clarum est vota emissa ante promulgationem, posse commutari per ialem Bullam , tum quia simphlieiter praecedunt tempus concessionis , ut incipit habere effectum ; tum etiam quia alias si concessio esset valde antiqua, ut in Bullis confraternitatum, et similibus, gratia esset nullius momenti. Itaque de illo tempore nulla est controversia inter auctores.

3. Difficultas quaestionis. — Prima opinio. -Secunda opinio. — Dubium ergo est de votis emissis intra tempus, pro quo fit concessio, ut in exemplo posito de Bulla Cruciatae, est difficultas de votis factis in discursu anni pro quo conceditur, et in Jubilaeo, verbi gratia, quod intra quindecim dies obtinendum est, de votis in illismet emissis, ut potest contingere. Prima opinio asserit, intelligenda esse talia indulta de solis votis antea emissis, quia incongruum est ut ante emissa vota detur facultas obtinendi dispensationem ab illis. Tenent Soto, d. q. 4, art. 3; et Cordub., in Sum. Hispan., q. 149, qui in hoc constituunt differentiam inter vota et censuras, seu casus reservatos, quia dispensatio votorum ( ait Soto) non spectat ad forum poenitentiae, sicut absolutio a censuris vel culpis; sed est specialis facultas, quam Pontifex concessit, ac si tunc vovens dispensationem postulasset. Secunda opinio distinguit inter potestatem dispensandi et commutandi, et de priori fatetur cum Soio. non extendi ad vota emissa in tempore concessionis. De potestate autem commutandi dicit contra Sotum, extendi etiam ad haec vota. Ita tenuit idem Cordub., lib. 5 de Indulg., q. 37, et sequitur Ludovic. Lop., 2 p., cap. 9, sub tit. de Clavib., solumque fundantur, quia commutatio facilius conceditur, cum non tollatur simpliciter vinculum voti, et ita in illa cessat congruitas, quam Soto consideravit.

4. Omnia vota emissa etiam intra tempus concessionis possunt dispensari, ac commutari illi cui concessa est dispensatio. — Veritas tamen est, sub talibus concessionibus comprehendi omnia vota, quibus ligatus est qui dispensatur, eo tempore quo fit dispensatio ab habente potestatem delegatam , quocumque tempore prius fuerint emissa, etiamsi primo die praecedente sint facta, ut sic rem declarem. Ita docet et optime confirmat Navar., d. c. 12, n. 8; et Comment. de Jubilaeo, notab. 94. n. 4et 5. Probatur ex forma concessionis, quae est, verbi gratia, ut confessor possit commutare omnia vota quae poenitens habuerit ; sed haec universalis concessio non est determinanda nisi ad vota, quae tunc habet cum commutationem petit ; ergo. Probatur minor, quia illa concessio, quatenus est potestas dispensandi, est gratia, favor et beneficium principis ; ergo non est restringenda, sed potius amphanda, quantum verba propriissime in tellecta patiuntur ; illa autem verba proprissime recipiunt hunc secundum sensum, ut est per se notum ; ergo. Secundo, quia, ut verba admittant illam restrictionem quam alii fin- gunt, oportet aliquid addere vel subintelligere in verbis, quod fieri non debet, alias pro libito posset quis aliam additionem et limitationem excogitare, si fortasse sibi congruae videantur.

5. Tertio, in multis privilegiis hujusmodi est moraliter impossibilis illa additio, vel clare contra intentionem concedentis; ut si per Bullam confraternitatis alicujus conceditur illa gratia omnibus confratribus , sine dubio non conceditur pro votis tantum emissis ante ingressum et receptionem in confratrem, sed multo magis pro his quae emiserit, quamdiu fuerit confrater ; idem est in religiosis et similibus. idem ergo est de Bulla Cruciatae ( de qua specialiter loquitur Soto), nam si coneeditur pro uno anno, verbi gratia, eamdem proportionem servat ad illum annum, quam servaret ad totam vitam, si pro tota concederetur ; non ergo valet tantum ad commutationem votorum emissorum ante receptionem vel promulgationem Bullae, sed etiam ad omnia quae in discursu illius anni emittentur, si intra eumdem annum dispensatio vel commutatio eorum petatur ; sicut si esset concessio pro decem annis, ad omnia voia in illis facta extenderetur , et si pro tota vita, ad omnia futura in discursu vitae ; est enim eadem proportio et ratio, nam si in diuturno tempore non est necess.ria illa resirictio, cur erit in breviori? Quarto, urget illa ratio, quod potestas absolvendi a censuris et casibus reservatis extenditur ad futura ; ergo et potestas dispensandi et commutandi. Patet consequentia, quia nulla ratio differentiae assignatur. Nam quod Soto ait, absolutionem a casibus pertinere ad forum poenitentiae, aliam vero esse facultatem specialem, quid refert ad causam? Nam esto hoc ita sit, nihilominus forma concessionis est aeque indefinita vel universalis ; nec magis est necessaria limitatio in una quam in alia, nec est alia ratio congruitatis, ut statim declarabitur.

6. Atque hae rationes concludunt non esse verisimlem distinctionem secundae opinionis. Primo, quia rationes factae eamdem vim habent in dispensat:one, ut facile applicanti patebit. Secundo, quia si concessio dicat expresse, ad commutandum et dispensandum in votis, incongruum valde esset unam partem intelligere cum restrictione de votis uno tempore factis, et aliam sine limitatione de praeteritis et futuris, quia hoc ostendit voluntariam esse alditionem, et non esse fundatam in verbis ; ergo idem est, etiamsi dispensatio tantum in indulto exprimatur, maxime cum aequivalens sit, ut supra dixi. Tertio, quia incongruitas, quam Soto consideravit, nulla revera est ; quia quod votum possit dispensari a pluribus ex justa causa, nullum inconveniens est, nec quod homo habeat facilem viam obtinendi dispensationem justam, etiam pro votis futuris, si illa indiguerit, non est incongruum, sed favor prudenter concessus ad alliciendos homines ad opera virtutis. Majus certe inconveniens videri posset, habere similem viam obtinendi dispensationem ab irregularitate, vel absolutionem a censuris, aut a peccato in futurum committendo, quia hinc videtur posse sumi occasio liberius peccandi, quod non convenit; quod autem sumatur licentia facilius vovendi parum refert. Neutra vero occasio censetur data, et ideo licet interdum possit male accipi ex pravitate vel imprudentia peccantis aut voventis, non ideo privilegium de se est minus congruum aut conveniens.

1. Imo ex hac ratione colligitur ulterius, quod licet quis cum facilitate voveat spe dispensationis ex privilegio quod habet, id non obstabit quominus dispensari possit, si causa subest. Hoc a fortiori colligo ex alia sententia communi de casibus reservatis, videlicet, si quis peccet spe privilegii, quod habet, posse per illud absolvi, nisi in ipso privilegio talis exceptio ponatur, ut interdum solet. Quod sensit clare Sylvest., verb. Indulgentia, q. 10, alias 11, distinct. 5, dicens, in forma absolvendi ex vi indulti ab omnibus peccatis non oportere addere illam particulam: Preeter ea quee spe huyus indulti commisisti. ldem sentit Navarr., dict. Comment. de Jubil., notab. 30, n. 7; et Cordub., lib. 5 deIndulg., q.34 et 37, licet in Summ., q 22, oppositum siguificaverit. Et est valde probabilis sententia, quia gratia non est restringenda ulira vim verborum, et si quae occasio inde sumitur, est ex abusu hominum, non ex vi beneficii. Sic enim etiam abutuntur homines misericordia Dei et institutione sacramentorum, ut inde sumant licentiam facilius peccandi, et nihilominus non privantur fructu illorum, si postea poeniteant. Dico ergo multo ceriius esse in dispensatione votorum ; nam sumere licentiam ad vovendum per se non est malum, nec per se videtur esse contra intentionem concedentis talem potestatem, et idec talis limitatio nun quam addi solet in his indultis, quatenus ad vota spectant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13