Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

An facultas delegata ad dispensandum, vel comprehendat vota commutandum vota, jurata seu pia juramenta?

CAPUT XIV. AN FACULTAS DELEGATA AD DISPENSANDUM, VEL COMPREHENDAT VOTA COMMUTANDUM VOTA, JURATA SEU PIA JURAMENTA?

1. Juramenta facta homini, seu vota non possunt per hanc potestatem dispensari. — Quibus modis adjungatur juramentum cum coto. — Supponimus non esse sermonem de juramento promsssorio directe facto homini, confirmando promissionem illi factam ; nam certum est nec talia juramenta venire nomine voti, nec comprehendi sub delegatione etiam directe facta ad relaxanda juramenta, quae semper debet intelligi sine praejudicio tertii, ut ex supra tractatis in proprio loco constat. Agimus ergo dejuramentis, quae instar votorum fiunt de materia, seu actione, quae de se est proportionata ad votum, vel quae de facto vovetur. Duobus enim modis (ut ex tractat. 2 constat) potest juramentum fieri: uno nmodo, per se solum ; alio modo, simul cum pronissione. Et ita in praesenti circa piam materiam fieri potest, vel cum voto, vel sine illo, solum affirmando, et jurando hoc vel illud pium opus facere. Unde etiam potest ducbus modis conjungi cum voto : uno modo tantum concomitanter, quia, videlicet, aliquis nunc vovit non ludere, et postea sine repetitione voti simpliciter juravit non ludere, et ita manent illa duo vincula circa eamdem materiam, quae dicimus esse cum sola concomitantia, quia unum non cadit in aliud. Alio vero modo possunt conjungi cum subordinatione, et in hoc ordinarius ac communis modus esse solet, ut votum praecedat, et juramentum addatur ad confirmandam voti promissionem, ut cum quis jurat non solum eamdem rem quam vovit, sed etiam voti implctionem. Posset autem etiam conirario modo fieri, ut praecederet juramentum, et adderetur votum ad confirmandum juramentum promittendo Deo implere, quod suo nomine juravit. Nam illa etiam est apta materia voti, unde nihil repugnat sic fieri pro arbitrio jurantis.

2. Referuntur quatuor opiniones. — Prima opinio.—Hinc ergo quatuor ortae sunt opiniones, quas non existimo veras. Prima simphliciter negat tale privilegium extendi ad juramenta pia, etiamsi juramentum sit solum, et a voto separatum; et a fortiori non posse extendi ad votum juramento firmatum, vel quocumque modo cum illo conjunctum. Hane opinio- nem tribuunt Cajetano aliqui moderni, sed falso, ut videbimus. Eam ergo docet Navar., in Sum., c. 27, n. 275, vers. Decimo seato, et Cons. 1, alias 3, de Jurejur., n. 6. Sequitur Azor, tom. 1, lib. 11, c. 10, q. 2 Fundamentum est, quia juramenti vinceulum est specie distinctum a voto; ergo privilegium praecise concessum ad vota non potest extendi ad juramenta ; quia privilegium etiam favorabile non potest extendi ultra proprietatem terminorum, quibus conceditur, juxta regulam textus in c. Porro, de Privilegiis: Siceos volunus privilegiorum suorum servare tenorzm, quod eorum metas transgredi minime cideautur ; ubi id notat Glossa et Doctores. Cum ergo juramentum non sit votum, extensio ab uno ad aliud esset prozreli terminos privilegii. Secundo, quia a diversis non fit illatio, etiamsi unum sit majus alio. Nam regula illa juris: Qui pote$t majus. potest et minus, mtelligitur, quanpdo illa sunt subordinata, et minus includitur in majori, vel quando id quod est minus necessario supponitur ad id quod est majus, non vero in disparatis et omnino distinctis, nisi aliunde etiam habeant connexionem in ipsa potestate ordinaria, per ordinem ad eum finem, quem potestas ordinaria adaequate respicit. At in potestate delega:a id non habet locum, quia pendet ex voluntate concedentis, ut patet in potestate concessa ad dispensandum in irregularitate aliqua graviori, vel in censura; von enim ideo extenditur ad minorem, si illa tantum in specie concessa est. Sic ergo in praesenti licet votum sit gravius vinculum, est prorsus distinctum a juramento, et cum illo non copnexum ; ergo. Et confirmatur ex cap. Cui de non sacerdotali, de Praebend., in 6, ex quo habetur potestatem ex privilegio datam ad providendum de majori praebenda, non extendi ad minorem. Tertio, quia alias privilegium concessum ad dispensandum in juramentis posset extendi ad vota, licet eorum mentionem non faceret. Patet sequela, quia communiter censentur vincula quasi aequalia, et adhuc sub judice lis est, quod eorum magis obliget, et in jure saepissime aequiparantur; consequens autem videtur novum et absurdum. Onarto, quia quando Pontifices volunt utrumque concedere, utrumque exprimunt; ergo quando alterum tacent, signum est tantum alterum velle concedere.

3. Secunda opinio. —Secunda opinio ait juramentum, si per se stet sine voto posse dispensari vel commutari per talia privilegia, non vero si confirmat votum, vel cum illo quo- cummque modo conjungatur. Ita tenet Lud. Lop., in 2 p. Instruct., titul. de Clavib., c.9; et Emmanuel Rodr., in Bulla, $9, n. 110, et tomo 1 Quaest. resul., q. 63, art. 5; Henriq., lib. de Indulg., c. 30, n. 5. Et de priori parte dicemus postea. Ratio vero posterioris partis est, quia potestas ad dissolvendum minus vinculum non extenditur ad majus; sed votum juratum est majus vinculum, quam nudum votum, teste D. Thoma, 2. 2, q. 89, art. 2; ergo facultas datatantum ad votum non potest extendi ad votum juratum. Et confirmatur, quia quando votum est juratum, non solum mutiplicantur viucula, sed etiam ipsummet vinculum voti in se fit gravias, et praesertim in ordine ad arbitrium et voluntatem deleganis; ergo non potest intelligi concessum in simplici et absoluta votorum concessione. Confirmatur secundo, quia si quis habens votum juratum peteret a Pontifice dispensationem vel commutationem, non explicando circumstantiam juramenti, sed tantum voti, merito censeretur Pontificem decipere, et subrepütiam gratiam obtinere, quia petit solutionem unius vinculi, cum duo habeat; ergo signum est facultatem ad votum per se non extendi ad juratum. Tandem confirmatur, quia cum Societas Jesu haberet a Paulo IlI privilegium commutandi vota, Gregorius XIIf illud extendit ad vota jurata sine praejudicio tertii; ergo signum est prius privilegium non extendi ad talia vota.

4. Tertia opinio — Tertia opinio est huic secuudae exireme contraria; negat enim cum prima, juramentum per se stans sine voto posse tolli per tale privilegium, et nihuominus affirmat votum juratum posse per illud privilegium dispensari vel commutari. Hanc rcferunt moderni auctores, non tamen illam invenio typis mandatam; potest tamen suaderi, quia, licet votum sit juratum, semper est proprium votum. et de se tantum est votum; ergo comprehenditur sub tali concessione ; ergo potest per illam tolli. At vero illo sublato per se cessat juramenti obligatio ; quia sublato fundamento ruit quod in illo nitebatur, et ablato principali aufertur accessorium; hic autem votum est principale, et juramentum est accessorium, ut constat ; ergo. Confirmatur ac declaraiur exemplo promissionis humanae confirmatae juramento : nam si ille, in cujus favorem facta est promissio, remittat illam, consequenter cessat juramentum quod illt adhaerebat ; ergo similiter in praesenti, dspensato voto, cessat juramentum, quia dis- pensans (ut supra dicebamus) remittit debitum nomine Dei.

5. Quarta opinio. — Prefertur aliqua ec parte prima opinio cateris. — Quarta opinio admittit juramentum purum posse tolli per facultatem concessam circa vota. De voto autem jurato seu conjuncto cum juramento distinguit, quia vel juramentum cadit supra votum ad confirmandum illud, et tunc dicit, licet directe et in se dispensari non possit juramentum, seu votum ut juratum, nihilominus posse votum auferri, et consequenter per se cadere juramentum, ut tertia opinio dicebat, et propter fundamentum ejus. At vero si juramentum et votum solum concomitanter se habeant circa eamdem materiam, immediate ad illam obligando, tunc non posse obligationem illam tolli per tale privilegium, sicut dicebat secunda opinio, et propter fundamentum ejus; quia, scilicet, illa duo vincula fortius ligant, et ideo non possunt per simplicem illam facultatem tolli. Ita opinatur Sanci., lib. 8 de Matrim., disp. 2, n. 23. Inter has opiniones prima recte procedit, et nititur probabili fundamento; reliquae vero limitationes, et distinctiones non videntur mihi consequenter propositae. Quia vero in principali puncto de aequiparatione juramenti cum voto censeo primam opinionem non esse necessariam, et contrariam posse practice sustineri, ideo de re tota aliter sentiendum judico.

6. Prima assertio : probabile est potestatem delegatam ad dispensandum in votis extendi ad juramenta pia de eadem materia. — Dico ergo primo : satis probabile est potestatem delegatam simpliciter ad dispensandum in votis extendi ad dispensandum in juramentis piis circa easdem materias, quando per se stant, suamque solam obligationem inducunt. Haec est sententia communis, et sine dubio potest in praxi observari. Sumitur ex Cajetano 2. 2, q. 89, art. 9, not. 1, in fine. Nam, licet non loquatur de potestate delegata in partieulari, loquitur indifferenter de omnibus, qui sub Papa habent potestatem cispensandi, vel commutan«i vota, et ait omnes, quibus haec potestas concessa est, posse etiam in piis juramentis dispensare. Et reddit rationem generalem omnibus, quia cui conceditur majus, censetur etiam concessum, quod est minus; de qua ratione dicam statim. Et ita declarat, et sequitur Arag., S Dico quarto, et q. 88, articulo duodecimo, S $ quis autem, in dicto 1, ubi refert Stunicum, tractat. de Voto, qui id affirrat, in q. 5, n. 42; tenet etiam Emman. Rodr., in Sum., c. 191, alias 192, n. 16, concl. 10, ubi refert Sot. lib. de Just., q. 1, art.9, sed ille de solis Episcopis et Papa loquitur. Tenet etiam Vivald., in Candelab., capnt. 14, n. 8.

7. Fundamentum vulgare hujus sententiae est supra tactum, quia cui conceditur majus, conceditur minus, capit. Per venerabilem, Qui filii sunt legitimi, capit. Plus, et capit. Cui licet, de Regulis juris, in 6. Sed juramenti promissorii vinculum per se spectatum minus est quam voti, ut supponitur; ergo in facultate concessa ad vota comprchenditur a fortiori potestas similis supra juramenta, quatenus vota imitantur. Sed contra hanc rationem urget valde fundamentum Navarri, quod illa regula solum procedit in per se connexis, ut pars et totum, vel ut principale et accessorium vel quasi consequens, quomodo loquitur d. c. Per veneratiem. Unde e converso est regula Canonistarum, in dispensationibus non fieri extensionem, etiam ad casum minorem, et habentem in se rnajorem rationem, quam casus concessus. Quam tradunt Host., in c. Postulasti, de Rescrip., et ibi Felin., n. 8, S Circa tertiam ; Deci., Cons. 250, ubi alios refert. Verum est ibi loqui de dispensatione, quae magis odiosa est, magisque restringenda, quam potestas dispensandi, ut ipse etiam paulo post limitat. Adde etiam quoad dispensationes limitari hanc regulam ab ipsomet Navar., in Apol. de Redditi. Eccles., q. 3, Monit. 10, ut non procedat, quando mihtat eadem vel major rato in minori quae in majori; tunc enim ait posse extensionem fieri etiam in materia odiosa, et refert Deci. nervose id probantem, in c. Quia in tantum, de Praebend., n. 5.

8. Hinc ergo potest amplius urgeri fundamentum illud, quia concessa potestate ad aliquem actum majorem, censetur concessa ad minorem, in quo eadem vel major ratio spectatur; sed in juramento et voto ita contingit ; ergo. Major supponitur, tum ad hominem contra Navarrum ; tum ex auctoritate Canonistarum, nam praeter Decium eamdem limitationem addit Felin., referens alios ibidem, limitat. 1 et 2; et in quarta dicit maxime procedere in potestate dispensandi ; tum inductione, quia potestas testandi ex privilegio extenditur ad codicillum faciendum, et ad donationem causa mortis, ut supra Navarrus tradit, et licentia donandi extenditur ad mutuandum, et facultas audiendi divina tempore cessationis a divinis, extenditur ad tempus interdicti ; imo et e contrario in rigore juris, ut multi tenent apud Covar., in c. Alma.2 p., § 4, n. 7; tum denique ratione, quia ubi eadem vel major ratio intercedit, rationabiliter creditur eamdem esse voluntatem dispensantis, vel delegantis potestatem dispensandi.

9. Jam ergo probatur hic recte applicari hanc regulam, quia tota ratio, quae consideratur in voto, est obligatio religionis ad Deum, quam sibi homo sua voluntate imposuit; obligatio autem juramenti, de qua tractamus, etiam est ad Deum, et ad religionem pertinet, et licet in rigore speculativo sint diversarum rationum, tamen moraliter et in ordine ad usum moralem quasi paria judicantur, ut est commune jurisperitorum proloquium. Item in utriusque observatione, dispensatione, vel commutatione, solum observatur quid gratius Deo sit; nam in utroque solus Deus consideratur ut creditor, et in utroque maxime intenditur, ut Deo tanquam creditori satisfiat ; quod autem illud debitum nascatnur ex promissicne Deo facta, vel ex invocatione testimonii divini, non videtur multum movere concedentem tale privilegium, neque ad mores multum referre; ergo merito tale juramentum censetur sub voto comprehendi. Unde etiam hic juvat regula, quod quando duo parificantur, dispositio in uno concepta extenditur ad aliud, quam tradit Panormitan. in cap. Prudentiam, de Mutui petit.. n. 10, cum Gloss., in cap. iSi postquam, verb. Provisione, de Elect., in 6.

10. Sed quia haec generalia principia sunt valde ambigua., et plures solent pati limitationes et exceptiones, et (quod caput est) saepe in eorum applicatione solet peti principium, ideo non videntur sufficere ad rem tam gravem et dubiam confirmandam. Nam simpliciter verum non est juramentum et votum ejusdem materiae parificari in omnibus; nam aliqui censent reservationem voti in aliqua materia non extendi ad reservandum juramentum. Et eadem ratione licet fractio juramenti in una materia sit reservata, non ideo erit fractio voti. Item sup perjurio venit violatio juramenti, et non fractio voti ejusdem materiae, et sic de aliis, quae in discursu hujus et praecedentis tractatus tacta sunt. Ergo eadem ratione dicetur non aequiparari quoad potestatem dispensandi, et si contrarium sumitur ut clarum, principium petitur. Accedit quod, licet in dispositionibus, quae pertinent ad ordinarium jus, valeat argumentum ab aequiparatis, quando clara differentiae ratio non oc- currit, in delegatione non est eadem ratio, tum quia res est facti, et pendet ex voluntate delegantis, et poest unum actum et non alium conmmittere, quando non sunt connexi, quamvis similes esse vileantur, et majorem sine minori ; tum etiam, quia semper potestas ad plura est major, quantumvis sint paria, et ideo ex concessione unius non videtur posse colligi utriusque concessio.

11. Propter haec igitur addo, quidquid st de illis regulis seu principiis in sua generalitate sumptis, in praesenti puhcto recte procedere propter vehementem conjecturam voluntatis et intentionis concedentis. Nam secundum communem azsestimationem juramenta haec tanquam vota reputantur, et maxime in ordine ad finem ordinarie intentum ab eo qui hanc facultatem concedit. Declaratur, quia quando juramentum ordinatur solum ad Deum et pietatem, perinde reputatur, sive cum promissione, sive absque illa fiat, unde sub nomine voti solet juramentum comprehendi, et e converso, maxime secundum communem et vulgarem modum loquendi. Et potest habere fundamentum in Jure. Nam in cap. Percenit, 2. de Jurejur., sic dicitur: JVon enim propositum aut promissum infringit, qui in melius illud commutat. Quae regula de votis ponitur in c. Scripture, de Voto, et sub illis verbis in rigore ad votum pertinet, et tamen ponitur sub titulo de juramento sub eisdem verbis. Hinc etiam Canonistae interdum dicunt, tale juramentum esse quoddam votum, signatim Abb., in c. Sivero, in fine, de Jurejurand. Sic etiam Ant., 2 p., tit. 11,c. 2, 82, dicit, cum Joan de Neap., juramentum promissorium de his quae pertinent ad Dei honorem, includere votum. Quod fortasse ita est regulariter, etiam intellectum de proprio et formali voto; inde tamen in communi aestimatione tale juramentum, quomo locumque fiat, pro voto reputatur, et sub ea voce comprehenditur, ita ut significet generatim debitum voluntarie contractum ex religione ad Deum. Accedit, quod modus dispensandi vel commutandi utrumque vinculum , quando solum Deum attingit, idem est, scilicet ex parte Dei remittendo obligatiunem, unde cui committitur facultas remittendi debitum voti ex parte Dei, consequenter poterit remittere debitum ortum ex simplici assertione ratione adjuncti juramenti, nam quod ad Deum attinet, perinde est.

12. Per ingressum religionis non solum vota, sed etiam juramenta censentur extingui. — Et hinc est (quod non parum rem confirmat ) quod per ingressum religionis sicut extinguuntur vota. ita censentur etiam extingui haec juramenta. Hinc etiam sub votis reservatis intelliguntur esse reservata religiosa juramenta, etiam pura, de eisdem materiis, ut tractat. 2 diximus, cum tamen reservatio sit magis odiosa quam delegatio potestatis. Denique si consideremus finem propter quem solent concedi hae facultates per privilegia, aut Bullas, vel jubilaa, regulariter inveuietur eadem ratio in hujusmodi juramentis quae in votis, et extensionem ad utramque necessariam esse ad consequendum illum finem; ergo credendum omnino est, mentem concedentis hujusmodi esse. Declaratur antecedens in jubilaeis, verbi gratia, in quibus solet concedi potestas dispensandi in votis, ut fideles facilius et melius disponi possint ad consequendum favorem jubilaei, ad quem finem omnino eadem necessitas apparet in his juramentis votivis, et idem est in similibus: ergo magnum indicium est, mentem Pontificis in hujusmodi concessionibus esse loqui de omnibus his obligationibus religionis, quae solum Deum respiciunt, et ad honorem ejus tendunt, easque comprehendere sub nomine voti.

13. Ad que juramenta extendatur isia poLtestas dispensanda et commutandi. — Hoc ergo modo declarata haec sententia est satis probabilis. Ex eadem vero declaratione infero, non esse extendendam hanc concessionem ad omnia juramenta promissoria. Quia non potest extendi ad illa quae fundantur in promissione humana. Quod non solum censeo verum in his quae supponunt obligationem promissionis, in quibus nullum est dubium, sed etiam in his quae solum obligant in vi juramenti, et relaxari possunt sine vero praejudicio terti, ut sunt illa de quibus loquuntur c. Debitores, c. Si vero, cum similibus, de Jurejuran., scilicet juramentum metu extortum, vel per injustitiam, ut de solvendis usuris, et similia. Ratio autem est, quia illa juramenta nullo modo sunt vota, nec sub tali appellatione venire consueverunt, et iieo non possunt ad illa extendi talia privilegia. Et quoad hoc censeo veram opinionem Navarri, et probari optime fundamento ejus cum ablis, quae circa illud addidimus. Et propterea non fundo assertionem positam in solo illo argumento a majori ad minorem potestatem, neque in quacumque equiparatione in vinculo obligationis, sed addendo simul aequiparationem in hoc, quod tota obligatio et materia talis juramenti votivi ordinatur ad Dei honorem, et pendet ex solo illo tanquam creditore, et ita habet eumdem modum dispensationis et commutationis cum voto, eteumdem finem, eamdemque rationem et connexionem, attento fine talium concessionum, et attento usu talium juramentorum, ac denique conusiderata communi existimatione fidelium, in qua tanquam vota reputantur.

14. Secunda assertio: vota jurata, in quibus directe cadit juramentum, possunt dispensari et comvwutari per hec prilegia. — Unde dico secundo : vota etiam jurata, iu quibus juramentum cadit directe super votum, possunt per haec privilegia dispensari vel commutari. Hanc assertionem intendunt auctores allegati in tertia et quarta opinione, et alii quos infra referam in sequenti. Potest autem dupliciter explicari et probari. Primo, ut talis dispensatio directe feratur in jJuramentum, et deiade ad votum. Secundo, ut incipiat a voto, et per consequens irritet potius quam dispenset juramentum, et utrumque modum censeo verum. Sed prior coincidit cum sequenti assertione, et ideo ibi tractabitur. Nunc ergo probatur assertio juxta secunium modum. Nam votum, licet juramento firmetur, non desinit esse votum; ergo, non obstante juramento, poterit tolli per potestatem tollendi vota; sed illo ablato juramentum per se cadit, et desinit obligare sine alia dispeusatione vel commutatione; ergo per illam facultatem potest directe tolli votum, et indirecte juramentum. Primum antecedens per se evidens est, quia juramentum additum voto non destruit illud, sed confirmat, et promissio ad hominem jurata vera promissio est. Consequentia vero probatur, quia si est univoce votum, non est cur excludatu: a generali concessione votorum, quia non est votum reservatum ratione juramenti; sub generali autem clausula comprehenduntur omnia vota non reservata, ut supra dictum est. Item quia ibi consideratur juramentum ut accessorium ad votum, et ideo non consideratur ad potestatem in votum ipsum, quod est principale; imo sequitur illud juxta regulam juris. Unde quod aliqui dicunt, per illam clausulam solum conredi vota pura, quae non sunt alio vinculo communita, nec ex jure, nec ex ratione ab eis probatur; et ideo gratis dicitur. Quia aliud vinculum distinctum est, et non facit vinculum voti in se esse fortius, quasi intensive, ut sic dicam; et ideo non potest obstare quominus vinculum voti praecise spectatum possit cadere sub talem facultatem. Ut si quis habeat potesta- tem dispersandi in irregularitate tantum, licet illa conjuncta sit cum suspensione, poterit in irregularitate dispensare, sive maneat suspensio, sive non. Et (quod est similius) quia potest homo remit:ere promissionem sibi factam, potest illam remittere, etiamsi jurata sit, et dominus, qui potest prohibere servo ne opus aliquod faciat, potest etiam prohibere, licet illud sub juramento servus promiserit, quia ejus juramentum non potest minuere potestatem domini. Et impedimentum subortum, quod juste impediret voti executionem, excusando a culpa, etiam sufficiet ad excusandum, licet votum juratum sit. Sic ergo quiconstitutus est vice Dei al remittendam promissionem Deo factam, potest illam remittere, etiamsi jurata sit. Itaque si aliunde non constet esse aliam mentem concedentis. ex vi verborum non est cur excludantur a tali concessione vota jnrata, quatenus vota sunt.

15. Jam vero probatur minor, scilicet, ablato voto , juramentum per se cessare. Id aatem satis ostenditur argumentis tertiae sententiae, et exemplo ibi et hic proxime adducto, quod plane convincit. Et ratio est, quia qui jurat promissionem ut sic, non jurat immediate rem promissam, sed servare fidelitatem promissionis; et si alquo modo jurat actionem promissam, non est absolute. sed ut cadit sub obligationem promissionis. Sicut qui jurat servare praeceptum audiendi Missam, non jurat audire Missam absolute, sed ut affectam tali obligatione; et ideo, sublato praecepto, non obligabit juramentum ; ergo similiter in praesenti. Unde si Summus Pontifex vel Episcopus dispenset in tali voto, etiamsi per se non atungat juramentum, irritabit, seu relaxabit illud ; sicut si Deus ipse immediate remitteret rem sihi debitam per tale votum juratum, consequenter tolleret juramentum sine speciali favore, ut sic dicam. Unde etiam existimo, supposita potestate, non esse necessariam majorem causam ad tollendum tale votum, quam si juratum non esset. Quia nuilo modo laeditur juramentum, aut servari desinit ex illa voti ablatione; ergo si. secluso juramento, causa esset sufficiens ad remittendam promissionen nomine Dei, eadem sufficiet, non obstante juramento; nam si juramento non praejudicatur, cur obstabit? Quod autem non praejudicetur, patet, quia illud est de servanda tidelitate Deo; per hoc autem non violatur fidelitas, ut constat. Item juramentum illud est conditionale, Juro servare votum, si duraverit, vel nisi remittatur; et ideo non impleta conditione, nihil derogatur juramento. Item hac ratione potest homo sua voluntate remittere promissionem sibi cum Juramento factam, quia per hoc nullum praejudicium fit juramento ; ergo similiter in praesenti. Denique in juramento promissorio, causa, quae sufficit ut vinculum fidelitatis auferatur juste et valide, sufficit ad relaxandum juramentum ex parte materiae. -

16. Objectio. — Dices: saeepe juramentum promissorium obligat, etiamsi promissio non sit valida, ut patet in juramento per metum injustum extorto, et de solvendis usuris, et similibus : ergo ablata promissione, non sequitur intrinsece ablatio juramenti. Eem aliquae sunt promissiones, quae revocari possunt, non addito juramento, et illo addito non possunt, ut in capit. Quamvis pactum, de Pactis; ergo eadem ratione, licet promissio voti non jurata possit tolli per hanc facultatem, jurata non poter:t.

1T. Fit satis objectioni. — Qui jurat servare votum invaliduw , non tenetur negue juraacntum , neque votum servare. — Ad priorem partem respondeo, illa juramenta a principio cadere super promissionem invalidam, et ideo non fundari in obligatione promissionis, scd in sola promissione externa ab alio acceptata, quae includi: assertionem dandi vel faciendi, quantum est ex parte jurantis, et ideo talia juramenta inducunt a principio obligationem suam sine dependentia ab obligatione promissionis. Secus autem est de juramento, quo firmatur votum , quia cadit in promissionem obligantem, et in illa omnino fundatur. Unde auando quis juraret servare votum invalidum, ut, verbi gratia, professionem nullam, non obligaretur juramento, sicut nec voto. Et ratio est, quia quoties votum est nuiIum, Deus non acceptat illud, et creditore non acceptante. non potest juramentum oblgare. Et ita potest etiam responderi, illa juramenta, quorum promissio acceptatur a creditore, etiamsi promissio sit invalida, non statim amittere vim obligandi, quia ad hanc sufticit assertio acceptata; at vero quando promissio non obligat propter remissionem vel non acceptationem creditoris, non potest juramentum obligare. Unde merito potest considerari convenientia inter utraque juramenta. Nam illa etiam juramenta , quae hominibus praestantur super promissiones turpiter extortas, babent depeudentiam a voluntate eorum, in quorum utilitatem fiunt; nam si illi remittant, desinunt obligare. Quoad hoc ergo est etiam similitudo : nam sicut illa tolluntur per remissionem creditoris, ita etiam tolluntur juramenta confirmantia promissionem validam, vel vota, et quia cum dispensatur votum, in'ervenit remissio creditoris , ideo cessat juramentum. Ad alteram partem respondetur, illud contingere, quando juramentum est de non revocanda promissione, ut supra, tract. 9, lib. 2, visum est; quia tunc fieret contra juramentum , petendo revocationem contractus ; hic autem nec dispensans juravit non dispensare, vel non commutare votum juratum, nec tale juramentum fuisset licitum, interveniente justa causa. Neque etiam qui votum juratum emisit, vovit, aut juravit non dispensari in voto, sed solum servare votum, utique perseverans. Neque tale votum aut juramentum obligaret, interveniente justa causa, ut in superioribus tactum est.

18. Cui commutatur cotum juratum, etium relagatur jaramentum. — Objectio. — Solutio. — Sed quaeri potest circa hanc assertionem, an commutando votum juratum commutetur etiam juramentum, vel potius relaxetur. Respondeo breviter, inrigore et per se non commutari, sed relaxari. Itaque licet per commut:tionem talis voti, maneat obligatio voti circa aliam materiam, illud tamen votum, quod manet, non est juratum, cicut prius erat. Ratio est, quia (ut dixi superiori tract., lib. 2, cap. 38) juramentum non patitur translationem, ut sic dicam, ab una materia ad aliam, juxta cap. Clericus, de Jurejur.; et ideo, si quis juraverit servare votum jejunandi, verbi gratia, non potest ex vi illius juramenti obligari ad recitandum rosarium, si forte prior materia in hanc mutata est, argumento cap. Clericus, de Jurejur. Dices: licet juramentum non possit extendi, seu transferri ad aliam materiam, potest nihilominus commutari, ut ibidem dictum est. Respondeo verum hoc esse, sed tamen in praesenti non commutari juramentum, ut supponitur, sed tantum votum. Nihilominus tamen addendum est posse eum, qui commutat tale votu.n, nolle commutare, nisi vovens acceptet novam materiam sub eadem obligatione voti jurati. Et tunc obligabit juramentum, quia virtute de novo emittitur super novam materiam et obligationem. Dicimus tamen hunc modum commutationis non esse necessarium, sed posse simpliciter commutari votum , et tunc tolli juramentum, et manere votum non juratum, nisi a vovente iterum juretur.

19. Tertia assertio - votum et juramentum super eamdem materiam mmediate cadens, et utrumque per se olligans, per dictam poLestatem auferri poterit. — Dico tertio: etiamsi votum et juramentum super eamdem materiam immediate cadant, et unumquodque per se obliget ad Dei honorem, per facultatem absolutam dispensandi in votis auferri poterit vel votum, vel juramentum, vel utrumque, pro justo arbitrio dispensantis. Pro hac assertione possumus allegare omnes auctores primee assertionis ; nam revera est consequens ad illam, et tenent alii moderni, et viri docti. Et probatur prior pars, quia, licet illud votum habeat conjunctum juramentum, semper manet verum votum, et non reservatum, imo non manet ipsum firmatum juramento per se loquendo, sed tantum eadem materia manet subjecta obligationi juramenti ; ergo potest tolli per illam facultatem, non obstante concomitantia juramenti. Consequentia patet a fortiori ex dictis in praecedenti assertione; quia etiam hic sunt vincula omnino distincta , et minus inter se colligata ; nec est cur unum possit impedire usum potestatis erga aliud. Confirmatur, nam juxta satis probabilem sententiam, si quis habeat potestatem ad dispensandum in quarto gradu consanguinitatis, et aliquis sit conjunctus cum alio in tertio et quarto, poterit dispensare in quarto solo, relcto tertio dispensande a superiore. Item qui habet irregularitatem unius homicidii voluntarii, et alterius casualis occulti, poterit ab Episcopo dispensari in irregularitate posteriori ad eum pertinente, reservata altera irregularitate pro Pontifice; quia unum nunpedimentum vel vinculum non mutat suam naturam propter consortium alterius, et ex natura sua potest unum sine alio auferri, ut suppono, nec de necessitate dispensationis est, quod simul utrumque dispensetur, vel quod potestas ad utrumque se extendat. Sic ergo in praesenti, non obstante juramento., poterit votum illud tolli per eum qui habet directam potestatem in vota. Et ex his probata manet secunda pars, additis quae in prima assertione diximus. Nam si juramentum esset solum, auferri posset per illam facultatem , perinae ac si esset voum ; ergo licet sit cum voto conjunctum, poterit auferri, per se tantum spectatum ; sic enim procedunt rationes de aequiparatione, et reliquae.

20. Probatur tertia pars assertionis. — Primus sensus. — Difficultas ergo esse videtur in tertia parte assertionis, quae dupliciter intelligi et probari potest, vel de directa dispensa- tione utriusque vinculi, vel quia ablato uno consequenter cessat reliquum ; et prior sensus est maxime intentus, secundus vero non est contemnendus. Probatur ergo primo nodo, quia, ut in assertione expressimus, loquimur de potestate concessa simpliciter ad dispensandum in votis; qui autem talem potestatem habet, non semel tantum, sed saepius potest cum tali persona dispensare in obligatione religionis ad Deum per vota, vel juramenta aequipollentia ; ergo postquam talis dispensator concessit dispensationem in voto, potest concedere in juramento ; et eadem ratione poterit utrumque simul tollere, quasi duas dispensationes simul concedendo. Secundo, si a principio talis materia solum fuisset sub obligatione juramenti, posset ex vi illius potestatis dispensari; ergo quamvis votum praecesserit, et sit dispensatum, poterit juramentum dispensari ; vel aliter, ponamus aliquem vovisse peregrinationem, et deinde dispensationem voti obtinuisse, et iterum postea jurasse eamdem peregrinationem, certe etiam hoc juramentum poterit relaxari per eamdem facultatem , non minus quam si votum non praecessisset , quia id est omnino impertinens. Ergo licet simul aliquando extiterint votem et juramentum ejusdem materiae, poterunt quasi per duplicem actum illius potestatis auferri. Tertio, si quis in jubilaeo haberet votum recitandi rosarium. et juramentum non ludendi, poterit utrumque per facultatem jubilaei dispensari, non minus quam si utrumque esset votum, juxta dicta in prima asseruone ; ergo, licet utrumque illorum cadat simul in eamdem materiam, poterit etiam auferri ex vi ejusdem potestatis.

21. Proponitur secundus modus assertionis. —Secundus praeterea sensus potest probabiliter servari, nimirum, non solum posse cessare obligationem juramenti, ablato voto, quando juramentum directe confirmat promissionem, sed etiam quanco immediate cadit in materiam voti. Quod in hunc modum declaro : nam juramentum, factum homini per simplicem assertionem de futuro, sine propria promissione, seu juramentum promissorium, in quo promissio non obligat, sed solum juramentum, potest remitti et relaxari per remissionem partis, seu creditoris, in cujus utilitatem juratum est, ut in superioribus est ostensum, quia tale juramentum semper includit conditionem, Si alter fuerit contentus, vel si ipse non remiserit ; ergo etiam hoc modo relasxabitur juramentum ad Deum, quoties constiterit Deo placere, id, quod est juratum, non fieri, sed remittere illud, vel acceptare oliud loco illius. Nam quoad hoc eadem est ratio in Deo, quia eadem conditio includitur in juramento facto Deo. Sed quoties votum et juramentum in eamdem materiam cadunt, et votum per justam dispensationem vel commutationem tollitur, eo ipso declaratur Deum esse contentum ut id non fiat, vel illi placere ut aliud loco illius fiat; ergo eo ipso desinit juramentum obligare circa illam eamdem materiam, quia de illa jam constat non esse tam gratam Deo, ut velit illam ; ideo enim censetur illam jam non exigere in ordine ad votum. Dices, ex vi dispensationis voti solum intelligi illam materiam non placere Deo in ordine ad tale vinculum voti, non vero in ordine ad aliud vinculum juramenii. Sed contra, quia causa et ratio illius remissionis non est respectiva in ordine ad hoc vel illud vinculum, sed fundatur simpliciter et absolute in conditionibus et circumstantiis materiae secundum se, hic et nunc spectatis, ut constat ex D. Thom., dict. artic. 10. Ergo, eo ipso quod cessat couditio inclusa in voto, cessat etiam conditio inclusa in juramento, et ideo per se cessat. Et hic discursus optime etiam declarat, quam sint similia et aquiparabilia votum et juramentum in ordine ad dispensationem, et confirmat omnia quae in prima assertione dicta sunt, et omnia magis confirmabuntur solvendo argumenta, et ibi dicemus quid sentiendum sit quando facultas in particulari conceditur ad aliquod votum tollendum.

22. Solvuntur argumenta in contrarium proposita. — Ad primum argumentum primae sententiae respondetur, licet juramentum in rigore sit vinculum distinctum specie, tamen in ordine ad dispensationem et commutationem aequiparari, quando juramentum tendit solum ad Dei honorem, sicut votum, et ideo non esse hanc extensionem repugnantem privilegio, sed esse interpretationem consentaneam juri et fini concessionis, et menti concedentis. Ac denique si quid habet extensionis, est consentanea regulae de ampliandis gratiis et beneficiis principis, praesertim quando in spirituale bonum cedunt, et nulli praejudicant, ut sunt hae facultates. Ad secundum jam responsum est, non fundari nostram sententiam in illa regula, et illatione a majori ad minus generatim sumpta, sed in speciaii ratone juramenti, et aequiparatione, et connexione, ac fere eadem aestimatione quam habet cum voto.

23. Ad confirmationem ex cap. Cwi de non sacerdotali, respondet Navar., d. q. 3, de Redit. Moni., 10, illum textum non loqui in facultatibus dispensandi, imo nec in dispensa tionibus, sed in mandatis, quorum fines dihgenter sunt servandi, quia saepe non miltat eadem ratio in minori, quae in majori. Ut in casu illius textus mandatum de providendo aliquo de majori vel pinguiori beneficio, non permittitur extendi ad minus vel tenuius; quia in hujusmodi mandato consideratur qualitas et proportio perconae, cui provideri mandatur, et saepe non expedit illam inferioribus ministeriis applicari, vel minus sufficienter provideri: unde cum tale mandatum uno actu expiret, oportet illum ad amussim observari, ejusque fines diligenter servari, ut dicitur in leg. Diligenter, ff. de Mandat. Haec autem ratio non habet locum in dispeusationibus, ut idem Navarrus ibi fatetur, cum Decio supra allegato. Haec vero responsio, lieet satis communis sit, non placet Covar., lib. 1 Variar., cap. 20, num. 6, S Solet tamen, cum sequentibus; et ideo ipse respondet, ibi Pontificem loqui, quando praescribitur certa quantitas in reditibus beneficii, quae est quasi taxa quaedam determinans speciem, ext'a quam voluntas concedentis non impletur. Sed revera in idem rcvolvitur, et prior responsio rationem reddit, ob quam illa determinatio valoris censetur facta cum tanta praecisione. Et fortasse illa declaratio tam stricta habet locum in materia beneficiorum, et non in alis.

24. Ad tertium, si privilegium absolute concedatur ad relaxanda juramenta, etiam votiva, seu pia, et in honorem Dei facta, concedo extendi ad vota propter rationem -upra factam; et ita concedit expresse Sanc. supra, n. 29. Idemque dicendum censeo. si generaliter conceditur facultas tollendi juramenta, quae sine pragudicio tertii auferri possunt; nam per haec potissime intelliguntur ea, quae in Dei tantum honorem, vel de aliquo actu virtutis absolute fiunt. Eo vel maxime quod haec juramenta ordinarie includunt promissionem, et qui dat facultatem relaxandi juramenta, dat facultatem tollendi obligationem promissionis juratae, si auferri potest sine prajudicio tertii. Respectu autem Dei nullum est praejudicium, quando dispensatio fit ex causa. Ad quartum respondetur, interdum feri in indultis majorem expressionem ad clariorem declarationem, non quia sit simpliciter necessaria.

25. Solvuntur argumenta secundae sententia. —Ad fundamentum secundae sententiae respondetur, votum juratum esse majus vinculum tantum extensive, id est, ad plura vincula pertincere, et ideo per eamdem potestatem auferri posse, quae ad plura similia vincula tollenda sufficit. Utomittam, posse illa duo auferri, tolendo unum directe, et aliud per naturalem sequelam, ut explicatum est. Ad primam confirmationem, negatur antecedens quoad secundam partem. Nam quando juramentum additur voto, nulla gravitas quasi intensiva aecrescit voto, sed tantum additur novum vinculum, ut D Thomas loco ibi citato docuit, et est res per se clara ; nam saepe votum tempore antecedit, et postea juramentum il superadditur, sine ulla mutatione in voto facta ; idem autem est moraliter, licet simul fiant Praeterquam quod, licet inde votum in se cresceret, esset gravitas mere accidentalis, quae non variaret vinculum in ordiuie ad dispensationem. Ad secundam confirmationem, concedo habentem votum juratum, et petentem dispensationem veti absolute, non explicato juramento, manere dispensatum in voto, si veram et legitimam causam allegavit; qnia gratia non est snbreptitia propter illam taciturnitatem, quia nihil occultatum fuit, quod jure difficiliorem redderet dispensationem. Nam ostendimus causam sufficientem ad dispensationem voti satis esse, licet votum juratum sit, ideoque declarare hanc circumstantiam, nec ex natura rel necessarium est, neque in jure invenitur praeceptum.

26. Sed est hic notanda differentia inter facultatem postulatam ad unum votum tantum dispensandum, et inter facultatem absolute datam ad dispensanda vota, de qua hactenus locnti sumus. Nam haee posterior extenditur ad plures actus ; et ileo facile possunt per illam tolli votum et juramentum, unumquodque directe, et quasi multiplicatis actibus dispensationis, nt declaratum est. At vero quando postulatur facultas ad unum votum tantum, tunc unica dispensatio videtur concessa, et per illum actum expirat illa facuttas, juxta dicta in simili, in 3 tomo tertiae partis, disp. 21,sect. 4, n, 7; et quae tractat Navar., d. q. 3, de hedit. Moni., 9, et tract. de Jubilaeo, notab. 32, n. 46. Uude fit. ut tunc facultas non extendatur ad votum et juramentum directe tollendum., quia deberent tolli illo modo per plures dispensationes, et illa potestas non extenditur ad plures actus, ut dixi; unde nec etiam plura vota poterunt per illam auferri, sed solum quod postulatum est. Voco autum plura vota, quae sunt circa diversas materias, nam quae iterantur circa eamdem, tanquam idem repntantur. Hoc autem secus est in voto et juramento, etiam circa eamdem materiam; et ideo ut directe tollerentur, diversis dispensationibus indigerent. Quapropter in hoc casu particulari, quando indultum est adeo limitatum, probabile est non extendi directe ad juramentum et votum simul. Nihilomiuns vero juxta dieta probabile est, ablato voto perillam facultatem, cessare juramentum, non directe, sed indirecte, id est, non per modum dispensationis, sed per modum irritationis, et quia cessavit conditio in illo inclusa.()uod admittit Sanc. in juramento, quod cadit supra votum, non vero quando concomitanter solum cadit supra eamdem materiam, quod est probabile iu hoc puncto. Sed non minus probabile censeo contrarium, propter discursum supra factum. Ft quia rem moraliter et practice spectando, parum hoc refert ad vim obligationis in ordine ad Deum, nec est minor in voto et juramento uno modo facto. quam alio. et (quod caput est) in utroque cessat aliqua conditio in juramento inclusa, et parum refert quod sit diversa, si utraque est necessaria, ut duret obligatio juramenti. Ad ultimam confirmationem jam responsum est ex dictis, quo illul indultum est optimum ad tollenda dubia. De aliis autem opinionibus sufficienter dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24