Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum potestas dispensandi in votis, vel illa commutandi, extendatur ad vota facta in commodum terth?

CAPUT XV. UTRUM POTESTAS DISPENSANDI IN VOTIS, VEL ILLA COMMUTANDI, EXTENDATUR AD VOTA FACTA IN COMMODUM TERTH?

1. Ratio dubitandi proponitur. — Quaestio haec communis est potestati ordinariae et delegatae; in hac vero posteriori habet majorem rationem dubitandi, et ideo in hunc locum reservata est: doctrina vero ad utramque est cum proportione applicanda. Contingit ergo saepe ut votum, licet Deo directe fiat, nihilominus habeat materiam exercendam circa proximum, seu circa tertiam personam ; et in his oritur specialis ratio dubitandi de hac potestate, propter praejudicium tertii. Quando enim votum soli Deo fit, et illius executio tantum cedit in honorem vel cultum ejus, tunc recte procedunt omnia dicta, quod remissio fiat a dispensante vice ipsius Dei; tamen quando votum cedit in proximi utilitatem, videtur requiri consensus ejus, cui praejudicium per dispensationem vel commutationem fit, et ideo potestas Praelati non videtur per se sufficiens ad iale votum tollendum, nisi tertia persona cedat juri suo. Habetque locum maxime haec dubitatio in votis realibus, ut de facienda eleemosyna tali loco pio, vel tali personae indigenti, etc. Tamen etiam potest in votis personalibus hoc inveniri, ut si fiat votum serviendi huic hospitali, vel ingrediendi hanc religionem, et similia.

2. Dupliciter potest alquis vovere in commodwn tertii. — Duobus ergo modis possunt haec vota fieri. Primo, pure et nude promittendo Deo, et.non homini. Secundo, promittendo simul Deo et homini, ut quando promitto pauperi feminae dotem competentem, et promitto simul Deo illam dare, seu impere promissionem humanam. Inter quos modlos est magna differentia ; nam in priori soli Deo oritur obligatio, et nullum jus acquiritur homini; in secundo vero, praeter obligationem respectu Dei, acquiritur jus homini per humanam promissionem. quam supponimus ab illo esse acceptatam. Quae distinctio sumitur ex D. Thom., d. q. 88, art. 5, et clarius in 4, d. 38, q. 1, art. 1, quaestiunc. 1, ad 5. Quod si quis inquirat quando intelligendum sit votum fieri uno vel alio modo, respondeo eum Cajetano statim citando, hoc masime pendere ex intentione voventis, quae ex verbis colligenda est. Unde si tautum utitur verbo vovendi , intelligitur esse tantum votum Deo vel Sanctis ad colendum illum, vel in se, vel in sua imagine. Ut si dicat, Voveo sanctee Mariae Lauretanae, votum fit sanctissimae Virgini; locus autem desiguatur solum ut circumstantia servanda in colenda Virgine per tale votum. Ut ergo voto conjungatur promissio humana, oportet ut directe fiat aliqua promissio homini, et quo4 ab illo acceptetur, alias non obligahit. ut suppono, et videri potest Covar., in cap. Qua vis, part. 2, S 4, num. 14.

3. Prima conclusio : vota emissa in commodum tertii possunt dispensari ut religua, si non detur promissio facta tertio. — Hac ergo distinctione supposita , dico primo: si votum sit purum, dispensari vel commutari potest ex justa causa per eamdem potestatem, per quam dispensantur alia vota, et ita haec dispensatio ad eosdem Praelatos jure ordinario pertinet ; idemque cum proportione dicendum est de commntatione, ubi ad illam faciendam fuerit necessaria jurisdictio. Ratio est, qnia per tale votum non acquiritur jus tertio; et ideo per dispensationem non fit illi prasjudicium verum, id est, juri ejus contrarium, etiamsi cedat in aliquod incommodum ejus, seu in carentiam commodi, quod est longe diversum, ,ut agentes de juramento promissorio saepe diximus. Quia in privatione hujus commodi non intervenit injuria, nec culpa. per se loquendo, et ideo non est cur impediat Praelatum ne utatur sua potestate, vel voventem, quominus uti possit jure suo, petendo dispensationem vel commutationem. Et ita haec assertio communis est, quam tenet Cajetanus, 2 tomo Opusc., tract. 11, q. 3; et sequitur Navar., d. cap. 12, num. 78, latius in Apolog. de Reditib. Eccles., q. 1, Mon. 71, inantiquis, et 60in novis. Tenet Sylvest.. Votum, 4, q. 1et ;et Aug., Vetum, 3, numero vigesimo septimo; Pisan., Votum, 6, S tertio; Tabien., verb. Dispensatio , numero duodecimo; Armilla, numero vigesimo.

4. Contra hanc sententiam tenent Archid., Raym., et alii quos Sylvester supra refert, et sequitur Sarm., tractat. de Redit. Eccles., part. 4, cap. 3, n. 4, ubi de Cajetauo specialiter conqueritur, quia dixit tractationem de voto, 2d Theologos potius quam ad Canonistas pertinere. Fundamentum est, quia in pia causa jus acquiritur etiam absenti, l. Zlud, C. de Sacr. Eecles., et de voto id specialiter habetur in leg. 2, juncta Glossa, ff. de Pollicit., et colligitur etiam ex cap. Ez parte, de Censib , ubi actio datur ad solvenda vota realia facta ecclesiis, ubi Innoc. et Panorm. id notant, et tradit Gloss. communiter probata in cap. Scimus, 2, quaest. 1. Ratio addi potest, quia ex quo voium fit Deo in commodum talis personae indigentis, aut religiosae, acquiritur jus ipsi Deo, quod censetur transferre in talem personam ; nam vult in utilitatem ejus impleri promissionem.

5. Haec sententia esset probabilis, si tantum diceret in commutatione talium votorum habendam esse rationem, quoad fieri possit, utilitatis talium locorum vel personarum, ut, scilicet, eorum commodis quoad fieri possit per commutationem consulatur, sicut in simili diximus de relaxatione juramenti promissorii, et sumi potest ex cap. Magnae, et ex cap. HEa multa, in fine, de Voto. At vero quod ad hanc dispensationem vel commutationem sit necessarius consensus illius, in cujus utilitatem votum observatum cederet, non habet fundamentum. Nam illud, quod pro assertione adduximus (ut recte advertit Navar.), semper suam vim retinet, quia revera homini nulla facta est obligatio per tale votum, unde non est cur illius consensus requiratur, si alias justa causa dispensationis vel commutatioris intercedit. Nam dicere Deum transferre jus suum in illam personam, gratis dictum est, et eadem facilitate negatur qua fingitur ; solum ergo vult Deus ut votum non violetur, quod intercedente justa dispensatione servatur. Ad argumentum autem responderi potest ex doctrina Navarri supra, per votum acquiri jusaliquod Ecclesiae, vel personae incujus utilitatem executio voti cedit, tamen illud jus esserevocabile, si votum revocetur juste et valide. Quod ipse declarat ex alia doctrina Bartoli, dicentis, eum, qui donat aliquid alteri sub modo vel onere, ut illud postea transferat in Ecclesiam, posse postea onus illud revocare, quia licet Ecclesia tunc acquisierit actionem contra donatarium, illa etiam revocabilis est; ita ergo in praesenti censetur. Et ita possunt ad hoc confirmandum conferre, quae de illo puncto late tractat Covar., lib. 1 Variar., cap. 14, n. 15.

6. Votum de eleemosyna facienda nullum proprium jus illi confert. — Ad majorem autem declarationem addere possumus, per votum soli Deo factum de eleemosyna, verbi gratia, facienda Petro, nullum proprium jus acquiri Petro, ratione cujus dici possit habere jus in re illa, vel ad rem illam, solumque concedi il canonicam, vel etiam civilem actionem utilem postulandi a judice seu Praelato, implorando officium ejus, ut cogat alium votum illud implere. Et hoc ad summum probat illa lex 2, ft. de Pollicitat. Haec autem actio solum conceditur, quamdiu votüm in sua vi et in specie (ut sic dicam) pertmianét; nam si ablatum sit per justam dispensationem, vel in aliam rem translatum per commutationem, cessabit actio; vel si quis illam intentet, repelletur probata dispensatione vel commutatione, et ideo merito dicitur illa actio revocabilis. Et juxta haec intelligenda est Glossa in d. cap. Scimus; solum enim ait, ex pollicitatione, quam quis facit Deo, posse conveniri, quod etiam habet Glos., in cap. Juramenti, 22, q. 5, et potest admitti in sensu praedicto, quamvis nec ex illis juribus probetur, ut ilae Glossae dicunt ; nec ex cap. Quicumque, 13, q. 2, quod allegant ; quia loquitur de promissione aut donatione facta Ecclesiae cum auctoritate Episcopi, non de puro voto. Et similiter loquitur cap. Quia Joannes, 12, q. 5, quod etiam allegant ; imo ibi nulla fit mentio de actione quam habet Ecclesia, quando illi promissio tit. At vero cap. Ez parte, de Censib., non loquitur de actione contra voventem, sed contra haeredem, respectu cujus actio facta est irrevocabilis, praesertim quando ex consuetudine acquisitum est jus Ecclesiae, vel per modum praescriptionis, vel quia indicat donationem ipsi Ecclesiae factam, talis enim erat casus illius textus. Quanquam ex illo colligant Innocentius et Abbas posse voventem compelli ad implendum votum, etiam ad petitionem ejus cujus interest, quod in se verum est in sensu declarato. Denique 1. 7lud, C. de Sacros. Eccles., nihil facit ad causam, quia non tractat de votis, sed de donationibus factis locis piis sine scriptura ; nec inde colligi potest quod factae etiam in absentia eorum, qui possent pro Ecclesia acceptare, valeant; imo oppositum docet Glossa ibi, et est res controversa, de qua videri potest Tiraq , de Privileg. piae causae, Privileg. 114et 115.

7. Votum cadens in promissionem factum Lertio non pot st dispensari sine ejus consensu. — Limitatur conclusio. — Dico secundo: quanto vetum ad Deum habet adjunctam promissionem certae personae aut communitati, seu Eeclesiae valide factam, cui votum additur ad robur et confirmationem, tunc regulariter non potest tale votum commutari sine consensu tertii, in cujus praejudicium cederet commutatio; est commuuis assertio. Ratio autem est, quia ibi cum voto conjungitur promissio humana, quam supponimus esse acceptatam, et consequenter dare jus quo non potest quis privari per potestatem commutandi vota, sicut etiam de juramento promissorio dictum est. Dixi autem regulariter. quia interdum potest hoc votum simpliciter dispensari vel commutari, tollendo talem obligationem, in duobus scilicet casibus. Unus est, quando promissio facta est Eeclesiae, et Praelatus est dispensator bonorum et jurium talis Ecclesiae, et ex justa causa potest remiitere, vel compositionem facere in debitis ejusdem Ecclesiae, ut maxime est Papa, vel interdum Episcopus, et tunc non fit proprie exceptio a regula posita, quia jam tunc consentit creditor, cui facta erat promissio. Alter casus est, quando tanta est necessitas et causa dispensationis, ut possit Pontifex cogere privatum ut cedat juri suo, vel illum invitum privare propter commune bonum, de quo eadem est ratio quae de juramento promissorio, et ita videnda sunt quae de illo diximus.

8. Objectio. — sSatisfit objectioni. — Objicies primo, quia, licet extra hos casus recte probet ratio facta non posse tunc utramque promissionem auferri seu commutari , nihilominus tamen videtur posse solum votum cdispensari vel commnutari, si justa fuerit causa, et relinqui puram promissionem hnmanam, ut ea impleatur. Respondeo duobus modis posse conjungi votum, et promissionem humanam circa eamdem actionem. Primo, concomitanter tantum, quapdo utraque promissio cadit immediate in eamdem actionem, et non una m aliam, ut, verbi gratia, quando promitto Petro eleemosynam, et separatim voveo Deo illam eleemosynam facere ; et hoc facilius intelligitur, quando votum praecedit. Secundo, possunt illae promissiones conjungi cum subordinatione, quia promissio voti cadit in promissionem humanam, ut in materiam, quia promitto Deo servare promissionem factam homini, ut notat D. Thom., q. S88, artic. 5, ad 3. Quando se habent priori modo, nulla apparet repugnantia quin ex vi potestatis tollatur solum votum, relicta promissione humana, quia non pendet ab illa. neque directe fit praejudicium tertio, nam integrum manet illi jus suum. Nihilominus tamen regulariter non habet locum talis dispensatio vel commutatio, quia semper promissum praestandum est secundum rectam rationem ; et ideo vix potest dari justa causa ad auferendam majorem obligationem, praesertim quia semper videtur id fieri in fraudem et incommodum tertii. Non repugnat autem interdum justam causam intercedere ad tellendum solum vinculum voti, ut postea possit facilius compositio fieri in promissione humana, quam fortasse aequitas vel moralis necessitas postulat. Idemque fere est quando votum cadit super promissionem humanam, ut in materiam suam, licet tunc major videatur esse ratio non auferendi votum, perseverante promissione ; nam dum haecretinet suam rationem pietatis et propria obligationis, sine causa aufertur alia. Quia, licet possit interdum dispensari in voto de observando aliquo praecepto, permanente obligatione praecepii, ut patet in voto de castitate conjugali servanda, nihilominus raro potest hoc habere legitimam causam, quando obligatio illa, quae est materia voti, confert jus tertio in cujus commodum cedit, et illa non aufertur; quia tunc magis directe enervatur promissio facta tertio, et ita cedit in praejudicium ejus. 9. Sed in:tari potest de voto obedientiae in aliqua religione facto, nam confirmat promissionem factam homini, et traditionem factam religioni, et nihilominus commutari potest in aliam religionem et Praelatum ejus, per transitum ad arctiorem. Respondet Cajetanus, d. q. 3, in voto religionis simplici posse hoc fieri, quia per illud non acquiritur jus reigioni laxiori ; nam si acquireretur (ait), non posset fieri propria auctoritate ; unde in voto solemni, sen professione religionis, forte diceret fieri auctoritate juris. Sed dicitur facilius in tali professione subintelligi exceptionem, vel conditionem, JVisi ad meliora vota transiero, quia intelligitur professio fieri sine impedimento majoris boni. et ideo non acquiritur jus Praelato vel religioni, nisi sub eadem hmitatione, ut supra etiam dictum est, et propterea transitus ad arctiorem non fit cum ejus praejudicio, sicut in matrimonio rato involvitur similis conditio. et ideo ingressus religionis non est in praejudicium conjugis. Et idemn est suo modo de voto simplici cum promissione facta certae religioni ingrediendi illam; nihilominus enim manet libertas commutandi in strictiorem, ut infra diccmus.

10. Tandem instabis tertio : nam sequitnr non posse commutari votum factum sancto Francisco, verbi gratia, quia praeter promissionem Dei includit seepe promissionem factam tali Sancto, ut supra diximus; tunc ergo sequitur tale votum non esse commutabile, quod videtur inconvenens. Respondeo cum Cajetano negando sequelam. Imo assero, licet intelligamus promissionem factam Sancto sine speciali promissione facta Deo (quod non repugnat, ut supra etiam dixi), nihilominus promissionem illam esse dispensabilem vel commutabilem per ordinariam Eeclesiae potestatem. Tum quia promissio semper intelligitur facta Deo indirecte, et eatenus participare rationem voti; tum etiam quia Deus, et Sancti cum ipso regnantes, qucad hoc quasi constituuntur sub eodem foro, ut Vicarius Dei in terris possit etiam dispensare jura Sanctorum, et debita illorum remittere, si oportverit. Tum denique quia talia vota non ad humanam utilitatem Sanctorum, sed ad religiosum cultum, et simul ad fructum animarum referuntur, quod totum est sub cura et regimine Praelatorum Ecclesiae. Atque ita videmus Praelatos Ecclesiae non solum Christi thesaurum, sed etiam Sanctorum saetisfactiones dispensare et applicare. Unde fit ut, licet in eodem voto conjungatur promissio ad Deum, et ad Sanctum, (et licet promissio ad Sanctum, ut fideliter implenda, sit materia promissionis ad Deum) totum sit commutabilc, et dispeusabile per Ecclesiam, quia eadem est ratio de singulis promissionibus, et de utraque simul, ut per se constat.

11. Potestas ad dispensandum absolute delegata, non exten litur ad ea qua simul habent promiissionem factam tertio. — Dico tertio: potestas delegata ad tollenda vota, si absolute conceditur, extenditur ad ea quae possunt esse utilia tertiae personae, quando illi nullum jus conferunt ; non vero ad illa quae habent adjunctam promissionem humanam. Haec assertio est facilis, suppositis prioribus. Nam prima pars hujus assertionis procedit juxta primam assertionem. Et ratio ejus est, quia illa vota sunt dispensabilia ex se, unde per potestatem delegantis jure ordinario auferri possunt ; et alias non sunt reservata ; ergo comprehenduntur sub generali potestate delegata circa vota, juxta regulam supra traditam. Neque in praesenti occurrit specialis ratio faciendi exceptionem, cum talis dispensatio non sit in prasjudicium tertii. Altera vero pars procedit juxta secundam conclusionem, et ex dictis in illa sufficienter confirmatur. Neque hic necesse est adhibere exceptiones vel limitationes ibi positas, quia illae requirunt ordinariam potestatem longe diverse rationis, et interdum supremam ; et ideo talis potestas non intelligitur concessa, nisi exprimatur. Nunquam autem exprimitur, imo saepe additur clausula: Dummodo non fiat in prajudicium tertit, ut patet in Compend. privileg. Societ.. verb. Commutatio, et aliis. Additur vero, non quia necessaria sit, nam, licet non adderetur, esset intelligenda, sed ad majorem declarationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15