Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

De facultate eligendi personam qui possit vota commutare, vel in eis dispensarbe.

CAPUT XVI. DE FACULTATE ELIGENDI PERSONAM QUI POSSIT VOTA COMMUTARE, VEL IN EIS DISPENSARBE.

1. Duplici modo delegatur potestas. — Per jubileum mon commutatur vetum ipso facto. — Duobus modis, ut alibi latius notavi, potest delegari aliqua potestas: uno modo, ex parte ejus cui committitur jurisdictio; alio modo, ex parte ejus circa quem exercenda est ; uterque ergo modus in praesenti locum habet, quia masime solet hic posterior modus applicari ad jurisdictionem voluntariam, ad quam spectat votorum dispensatio. Cum ergo in praecedentibus capitulis maxime explicuerimus hanc delegationem, prout directe conceditur delegato, in hoc hreviter adnotabimus aliqua, quae propria sunt ejus facultatis, quae ad eligendum dispensantem datur ; nam media illa electione et designatione personae, jurisdictio manat a Praelato, qui talem facultatem dedit. Supponendum autem esi tanquam certum, per haec indulta, etiam per jubilaea, et similia, non commutari vota ipso facto, ut recte admonuit Navar., cap. 12, n. 19, dicens contrariam esse ignorantiam vulgi; nam per illa non datur commutatio, sed potestas commutandi, media electione habentis votum ; et ideo oportet ut ad petitionem ejus commnutatio per delegatum fiat. Duo ergo in hac facuitate explicanda sunt: unum pertinet ad jus (ut ita dicam) talis facultatis, aliud ad praxim et usum ejus.

9. Potestas delegata em parte dispensantis est amplior ; secus ea parte voventis. — Circa primum notari potest differentia, quae assignari solet inter haec indulta concessa ex parte dispensantium et in eorum favorem , vel ex parte dispensandorum , quod priora censentur continere simpliciter favorem et beneficium principis . et ita esse amplianda, quantum proprietas verborum permiserit ; posteriora vero censentur esse odiosa, tanquam continentia dispensationem privatam, et ideo esse stricte intelligenda. Quae differentia videtur plane colligi ex cap. Sicut nulla, de Praebendis. in Sexto, ubi potestas data alicui gratiose auctoritate Apostolica ad conferendum aliis beneficia , censetur gratia et beneficium principis permansurum ; et contrarium decernitur de facultate data ad providendum alicui certae personae, in favorem providendi ; unde a fortiori idem inteligitur de facultate passiva data alicui, ut ei conferatur beneficium, quando vacaverit ; ergo idem est in praesenti de facultate data dispensando, in favorem ejus, ad eligendum dispensantem. Ratio autem hujus differentiee esse videtur, quia quando datur facultas dispensando, jam illi virtualiter conceditur dispensatio, licet alteri committatur; et quia dispensatio est odiosa, et stricti juris, ideo illa facultas eodem jure censetur. Et ob hanc rationem idem est, quando facultas activa directe datur certae personae cui committitur ut dispenset cum tali persona, in favorem dispensandi, ut ex eodem capite colligitur, quia tunc etiam virtualiter datur dispensatio. Cuod secus est, quando directe et indefinite datur alicui facultas dispensandi, quia tunc illi fit gratia propter communicationem absolutam potestatis, in qua non magis includitur actualis dispensatio, quam in absoluta potestate , quae est in ipso delegante. Et ita Navar., in cons. 1, alias 3, de Jurejur., perinde ceuset de iacultate data per jubilaeum ad eligendum confessorem qui dispenset, et consequenter censet esse odiosam et stricti juris ; et ita sentiunt aliqui moderni.

3. Sententia auctoris circa propositum discrimen. — Ego vero hanc sententiam admitto in his facultatibus, quae solent concedi aliquibus ad obtinendam dispensationem aliquorum votorum, quam solent a Pontifice postulare, et ipse committit discreto confessori aut doctori ab oratore sen latore eligendo, ut veritate perpensa cum illo dispenset. Nam in his facultatibus procedit optime ratio facta, et consonat etiam jus allegatum. Nihilominus tamen similes facultates passivae, generaliter concessae per jubilaea, quae nunc ordinarie concedi solent, etiamsi concedantur in favorem recipientium, existimo non esse computandas inter simpliciter odiosas, sed inter favores ample interpretandos. Moveor, tum quia haec jubilaea -ensentur esse maxima beneficia Apostolicae Sedis, quae nulli possunt ex ratione aliqua justa videri odiosa, per se loquendo, et seclusis excessibus et privatis respectibus, quae non considerantur. Tum etiam quia tales concessiones ordinantur immediate ad pleniorem absolutionem et remissionem faciendam, quae quoad hanc partem favorabilis est, ut ostendi de Indulg., in 3 tomo tertiae partis, disp. 56, sect. 2; de favore autem concessionis judicandum est ex proximo ac principali fine, ad quem ordinatur, ut est communis sententia, quam nunc remittimus in materiam de legibus. Tum etiam quia per haec indulta non intenditur principaiiter privatum bonum , sed bonum commune Eecclesiae, seu spiritualis subventio in aliqua communi ac publica necessitate Ecclesiae, respectu eujus attendenda est concessio, ut favor simpliciter censeatur ; tum denique quia illa indulta non sunt in praejudicium tertii, et sunt in favorem animarum, nec possunt dici juri contraria, sed supra, vel ultra jus. Nam revera per ea immediate communicat Pontifex suam potestatem, quod est consentaneum juri divino et rationi, quando confert ad salutem animarum. Quod autem illa potestas concedatur, media electione poenitentium quoad determinationem personarum, parum videtur tunc referre, quia hoc nulli est odiosum, vel affert praejudicium. Et ita etiam de facultatibus Buliae Cruciatae sentit Ludov. Lop., 2 part., tit. de Clavib., cap. 9, et idem sentit Henr., lib. 7 de Indul., c. 30, in princ.; ait enim privilegia Bullae, licet dicautur odium juris, ampla interpretatione esse extendenda, quantum ver- horum proprietates patiuntur. Et multi viri docti nostri temporis ita sentiunt de his indultis, et in eis interpretandis utuntur regulis communibus de favoribus et beneficiis principum ampliandis, et ita censeo sine scrupulo posse fieri, saltem quoad spirituales favores, inter quos pono dispensationem et commutationem votorum, seu facultatem ad illas, etiam passivam, generaliter concessam in ordine ad commune bonum, et ad spiritualem indulgentiam consequendam. An vero in illis indultis, et praesertim in Bulla Cruciatae, sint aliae concessiones, quae stricte sint interpretandae, ad praesentem considerationem non spectat.

4. Primum advertendum, de qualitatibus requisitis ad personam que dispensare debet in volis. — Dubium de tempore quo dispensari possit votum a confessario per potestatem delegatam. — Hac ergo generali regula supposita, in usu istarum facultatum ex parte dispensandi primum observardum est, ut personam eligat illis qualitatibus affectam, quas indultum seu rescriptum postulat, ut quod sit confessor in tali gradu constitutus, et approbatus ab Ordinario: hujusmodi enim conditiones solent iu persona eligenda postulari in particularibus delegationibus pro votis religionis et castitatis, de quibus dicam infra suis locis. Solet autem specialiter quaeri, quando designatur confessor, an respective sit intelligendum in ordine ad dispensandum, et consequenter an oporteat ut prius confessio praecedat, et in illa, vel mediante illa, fiat commutatio voti. Si enim non fit mentio confessoris, clarum est non esse necessariam confessionem, et dispensationem posse a viro idoneo fieri, etiamsi confessor non sit, nec sacramcntum poenitentiae ministret. De priori autem forma est varietas opinionum. Breviter tamen dico, si restricte explicetur, ut dispensatio vel commutatio fiat in foro poenitentiae, vel audita confessione, tunc necessario essc servandam formam quam aperte illa verba indicant, et in ipsa confessione sacramentali esse actum illum exercendum. Si vero id non suffticienter declaretur, sed tantum requiratur ut sit confessor approbatus , non esse restringendum usum illius facultatis ad poenitentia sacramentum, quia nomen confessoris magis est muneris quam actualis exercitii, et solum requiriwur ut pro illo munere approbatus sit. Neque obstabit quod dicatur in foro conscientiae tantum, quia forum conscientiae latius patet quam torum poenitentiae sacramentalis, et per illa verba solum excluditur, ne dispensatio valeat pro foro externo, sed tantum ad conscientiae securitatem. Et ita docuit navar. in ordein ad absolutionem a censuris. in Cons. 1, de Privileg.; et Emman. Rod., l. 1 Quaest. Regul., q. 61, art. 10. Est autem eadem ratio de commutatione votorum, ut per se constat, et optime tractat Sanc., lib. 8 de Matrim., disput. 34, ubi copiose has clausulas exponit.

5. Secundum observandum. — Quae forma praescribi debeat ut talis dispensatio censeatur concessa. — Secundo observandum est ut for- d ma praescripta ad concedendam talem dispen- ? sationem servetur, alioquin non erit dispensatio, quia forma praescripta solet ess de substantia et valore actus. Quae autem p forma, ex verbis rescripti facile colliget vir doctus, et videri potest Sanc. supra. Maxime vero peti solet examinatio causae necessariae : ad justam dispensationem vel commutationem, et haec est maxime necessaria; modus : autem ejus, nisi in particulari praecipiatur in : rescripto, relinquitur prudenti arbitrio. Item, quando haec facultas conceditur per jubilaeum, solent requiri alia actiones ad obtinendam gratiam jubilaei, ut jejunia, orationes, eleemosynae, confessio et communio, sine quibus omnibus simul sumptis indulgentia jubilae non comparatur. ;

6. An per jubilaeum commutari possint vota, antequam requisita ad illud comparandum perficiantur. — Hinc ergo nascitur speciale dubium de votis, an per talia indulta commutari possint, antequam perficiantur omnia requisita ad comparandam gratiam jubilaei. Ad quod breviter dico, posse antea commnutari vel dispensari, dummodo bona fide procedatur, et cum proposito obtinendi jubilaeum. Probatur primo, quia hoc modo potest absolvi virtute talis jubilaei in principio hebdomadae, et ante alia opera pia necessaria ad indulsentiam, ut cum majori fructu fiant; et tunc absolvi potest a casibus reservatis; ego potest etiam in votis dispensari. Patet consequentia, tum quia est eadem ratio ; tum etiam quia saepe est utile ad coufcsioncm melius perficiendam ; tum denique quia in talibus indultis non solet praescribi ordo, ut ccmmutatio votorum reservetur in finem post obtentam indulgentiam, vel post factas alias diligentias, sed simpliciter conceditur in ordine ad indulgentiam, et interdum ad summum petitur ut in foro poenitentiae fiat; ergo potest simul fieri cum confessione, etiam ante absolutionem, et hoc fere habet usus. Dixi : autem necessariam esse bonam fidem iucrandi jubilaeum, et implendi omnia alia opera quae 1àn eo postulantur, quia illa gratia non conceditur, nisi in ordine ad hunc finem, et per modum praeparationis ad effectum jubilaei; ergo qui non habet animum implendi et obtinendi jubilaeum, non potest gaudere hac facultate circa vota.

7. Quid contingat illi, qui post commutationem voti aliquid pretermittat ad consequendum indulgentiam necessarium. — Varie de hac re opiniones.— Prima.— Eacluditur prima sententia. — Hinc vero suboritur aliud dubium, quid videlicet dicendum sit, si contingat post vcta commutata aliquem praetermittere jejunium, orationes, vel alia opera necessaria ad consequendam indulgentiam, et consequenter non lucrari effectum jubilaei. Numquid priora vota redibunt, aut commutata seu ablata manebunt? In hoc tres possunt esse sententiae. Prima, talem ablationem voti non manere solidam, sed retractari in eo casu, et votum redire. Tta tenet Vival., in 3 p. Candelab., c. 14, num. 63, sine allegatione, vel ratione, ant alia probatione. Potest autem suaderi, quia non est necesse illam commutationem absolute concedi, sed sub tacita conditione, S Ixcratus fueris indulgentium ; ergo verisimilius est ita fieri. Antecedens patet, quia non repugnat ex parte voti, cum possit suspendi, et non simpliciter tolli, nisi sub tali conditione ; nec ad finem jubilaei plus est necessarium. Et inde probatur consequentia, quia illa potestas solum conceditur in ordine ad jubilaum, et eodem fine fit dispensatio ex vi illius potestatis, quatenus ad illum effectum conducit. Et confirmatur, quia alias licet confessor non dispensasset tempore confessionis, sed promisisset postea facere, posset id valide postea facere, eti amsi sciret poenitentem non jejunasse, nec posse jam lucrari jubilaeum ; consequens est absurdum, ut per se notum videtur; ergo. Sequela patet, quia si tempore concessionis posset absolute auferre votum, et sine dependentia a futuris diligentiis, eamdem potestatem retineret, et posset illa postea uu. Quod si illa fuit data sub tali conditione, etiam usus ejus includit eamdem conditionem. Haec vero opinio nimis rigorosa est sine sufficienti fundamento, ut videbimus.

8. Secunda sententia.— Ecluditur secunda. —Secunda ergo opinio distinctione utitur, quia vel poenitens bona fide propter impotentiam, aut casu, et per oblivionem praetermisit opera necessaria ad consequendum jubilaeum, vel consulto, ac deliberata voluntate. In priori casu dicunt ratam manere commutationem, propter rationem statim proponendam. In posteriori autem casu, dicunt non tenere, sed revocari, vel per se cessare, quia non fuit omnino ablata, sed tacitam conditionem inclusit : Si lucratus fueris jubileum, quantum in te est, seu, Si voluntarie impedimentum non posueris. Quia non videtur verisimile, voluisse Pontificem absolute dispensare cum eo qui voluntarie jubilaeum omittit. Sed haec distinctio non est solida ratione fundata, quia illa conditio gratis additur, vel concessioni potestatis, vel usui ejus, cum Pontifex illam non exprimat, nec confessor illam de suo addat, sed tantum supponat id, quod ex vi jubilaei necessarium est; nec etiam datur suffliciens ratio ad prasumendam talem intentionem Pontificis. Nam, licet concedatur haec gratia propter effectum jubilaei, ut facilius obtineatur, non inde sequitur dari conditionaliter, alias non haberet effectum, donec impleretur conditio, quod est falsum; nam statim potest votum non servari, vel expleri per aliud opus, in quod commutatum est. Satis ergo est quod detur sub tali onere, quod non sit conditio, sed modus. Item alias facile etiam dici posset, quod praecedens opinio supponit, conditionem non esse illam, sed hanc: Si cum effectu lucratus fueris indulgentiam. Denique utraque est nimia restri-tio praeter regulam juris, quod actus legitimi non recipiunt conditionem, et praeter regulam de favoribus ampliandis, inter quos hae gratia continentur, ut diximus.

9. Tertia. — Est ergo tertia opinio dicens, in eo casu, voti commutationeum aut dispensationem ratam manere, tum propter rationes datas, quae videntur concludere absolute fuisse concessam, et habuisse effectum, qui non potest iterum redire, nisi ex voluntate hominis semel dispensati, iterum emittendo votum. Tum etiam quia, cum commutatio supponatur facta ex legitima causa, non videtur magnum inconveniens quod semel data permaneat, etiamsi modus, sub quo cata fuit, non fuerit impletus. Tum praeterea quia Papa non dat illam potestatem ad commutandum cum dependentia a futuro eventu; nam si id intenderet, vel potius ordinaret ut commutatio non fieret, nisi post reliqua completa, vel saltem clarius illam conditionem exprimeret in re tam gravi. Et ita tenet Henric., libr. de Indulg., cap. 9, in principio Glossa, et cap. 11, num. 4; citat Navar., de Orat., Miscellan. 59, n. 223; alii referunt in 89. Sed in novissima impressione habetur in 93, et ibi nihil de votis, sed tantum de casibus reservatis tractat, et rationes, quas adducit, solum de absolutione a peccatis procedunt, et non de votis, imo nec de censuris. Et eodem modo loquitur Cordub., in Summa Hispan., q. 21. Denique allegat Extravag. Inter cunctas, de Privileg., sed non video quomodo inducatur. Solum enim potest ex ca ad praesentem causam accipi, quod dicit neminem teneri ad contitenda iterum peccata semel confessa et remissa virtute alicujus privilegii, quod ad rem non facit, tum quia non est simile de votis ; tum etiam quia hoc est quod inquirimus, an illa fuerit absolutio simpliciter a votis ante consummatam gratiam jubilaei, vel iantum suspensio vel ablatio sub conditione. Solum ergo potest haec opinio suaderi his conjecturis, quibus ostendimus illam fuisse dispensationem simpliciter. Addique hic possunt quae de simili quaestione diximus, tract. de Censur., disput. 7, sect. 5, ubi idem diximus de absolutione a censuris, inter quas et vota non potest sufficiens ratio differentiae assignari.

10. Judicatur probabilis tertia opinto. — Duplex advertendum circa dictam opinionem.— Cautele in confessarios dispensantes in votis per indulta. — Haec igitur sententia satis probabile habet fundamentum, et praeter auctores citatos hominibus doctis non displicet, estque benignior. Unde cum versemur in materia favorabili, censeo esse in praxi securam, dummodo (ut dixi, et specialiter advertit Navarr.) poenitens bona fide processerit, et confessor simpliciter dispensaverit, vel commutaverit nulla adjuncta conditione. Duo euim adverto: unum ex parte dispeusantis, quia potest, si velit, non dispensare, donec omnes diligentiae jubilaei completae sint; vel, si antea concesserit dispensationem , vel formam commutationis adhibuerit, posse intentionem et verba sua referre ad tempus post completas diligentias. Quod non habet ita locum in absolutione a peccatis, quia debet praecedere, et esse absoluta; nec inabsolutione a censuris, quia etiam debet praecedere, ut poenitens sit capax indulgentiae, et non debet esse ad reincidentiam, quia haec dari non debet, nisi in casibus expressis. Votorum autem ablatio non est ita necessaria ad effectum indulgentiae, et ideo sine ulla culpa differri potest dicto modo, et non erit irrationabile ad tollenda dubia Caveat tamen confessor ne concipiat conditionem , dummodo poenitens effectum indulgentise consequatur: nam hoc necessarium non est, et nimis periculosum ac scrupulosum; ad summum ergo potest concipere conditionem : Dummodo relique diligentie ad jubileum necessarie compleantur. Verumtamen licet hoc in rigore fieri possit, est nimius rigor, et scrupulis etiam expositus, et ideo melius est, vel differre disp ensationem voti in talem diem, quando complentur diligentiae; vel, si antea concedatur, simpliciter et sine alia conditione illam dare, quantum potest.

11. qui voti commnutationem accipit per juVileum, graviter peccat, si voluntarie omittat onera jubilaei. — Aliqui contra opinantur. — Aliud notandum est ex parte habentis vota; nam, licet illi detur hoc modo dispensatio aut commutatio, semper intelligitur dari sub onere faciendi quod in se est, ad jubilasi gratiam obtinendam. Unde si voluntarie hoc omittat, graviter peccabit, sivecontra pactum implicitum et justum, sive fontra obligationem relictam ex voto, et inclusam in tali commutatione seu dispensatione. Quamvis autem tale peccatum committatur, nihilominus dispensatio vel commnutatio, facia in voto, rata manebit. Et idem in simili dixi de absolutione a peccatis vel censuris reservatis, in 4 tomo tertiae partis, disp. 31, sect. 4, n. 5. Non desunt tamen auctores, qui negent in eo casu poenitentem commiitere speciale peccatum. Quod in absolutione a reservatis tenet Henr., lib. 6 de Poenit., c. 16, n. 6, et in casu de voto Sanc., lib. 8 de Matrim., disp. 15, n. 24, licet opinionem nostram putet probabilem , contrariam amplectitur ut probabiliorem. Quia non satis probatur illud propositum transire in pactum., vel comparari poenitentiae acceptatae. Ego vero sem per censeo non esse satis tutum dare tantam licentiam poeniteutibus. Nec videtur satis rationi consentaneum, quod illud propositum sit necessarium ad valorem talis absolutionis vel commutationis, et quod possit postea tam facile mutari, vel non impleri sine ulla culpa. Et ideo dico, licet non probetur pactum explicitum sufficienter, probari implicitum, quasi intrinsece, et ex natura rei inclusum in tali actione seu ministerio, ut recte et fideliter fiat, nec videtur dubium quiz haec sit praesumpta intentio Pontificis talem facultatem concedentis, ut ratio facta probat.

12. Alia sunt quae de hac facultate desiderari possunt. Unum est de duratione ejus, etiam post mortem concedentis, sed in hoc pars affirmans tenenda est. De qua videri possunt dicta de facultate eligendi confessorem, in 3 tomo tertiae partis, disp. 27, sect. 4. Nam qnae ibi diximus possunt hic cum proportione applicari. Videri etiam potest Majol., lib. 5de Irreg.. cap. 51, num. 6, qui loquitur de dispensatione irregularitatis. Et de dispensatione in generali id dicunt Sylvest., verb. Dispensalio, q. 6; Armill., verb. Gratia, num. 5, cum Freder., cons. 78. Praeterea videri possunt quae in 5 tom., disp. 7, sect. 5, diximus de Censuris: nam illa etiam possunt cum proportione ad votorum commutationem applicari.

13. Qui jubilei virtute relavantis resercata, vel censuras potitur, etiam eodem quoad cblita potitur. — Solum occurrit advertenda aequiparatio quaedam in speciali casu, quae ab alquibus admittitur. Nam si quis intra tempus ad jubilaeum, vel ad usum talis gratiae concessum obliviscatur alicujus censurse, vel casus reservati, si virtute jubilaei absolvatur ab aliis peccatis, vel censuris quarum memoriam habet, censetur vel ablata reservatio, vel etiam censura. Et idem censent multi de irreguiaritate, si ejus dispensatio per indultum concedatur, et per oblivionem omittatur, ut patet ex Navar., cap. 26, num. 13; Majol., lib. 5 de Irregular., c. 51, n. 6. Hinc ergo aliqui inferunt idem esse de commutatione votorum, nam si per oblivionem omittatur tempore jubilaei, putant posse postea commutari virtute ejusdem jubilai, quando habens votum diligentiam fecit, et credit fructum jubilaei obtinuisse. Ita tenet Henr., lib. 7 de Indulg., c. 11, n.4, ubi nullam probationem adducit, sed remittit ad ea quae antecedenti libro, cap. 16, dixerat, ubi de votis non facit mentionem, sed solum de peccatis et censuris reservatis, n. 5. Unde solum videtur fundari in aequiparatione.

14. Dispensatio fieri nequit sine cognitione voti computandi. —Ego vero valde dubito de hac aequiparatione, quam nullus alius fecit, quem ego viderim. Est autem longe diversa ratio, si attente spectetur. Nam in casibus reservatis, si habeant censuram annexam, directe tollitur per absolutionem generalem, etiamsi oblita sit; si vero illam non habeant, toilitur saltem eorum reservatio, quia indirecte remittuntur per eum qui posset ah eis directe absolvere, si fuissent confessa, ut alibi diximus. Item irregularitates oblitae ideo censentur dispensatae in simili casu, quia absolvens generaliter, etiam dispensat in irregularitatibus, in quantum ipse potest et alius indigei, ut recte advertit Navarr., etcum illo Majol. At vero votum non potest confuse, generatim, vel sub conditione simili dispensari, si forte fuerit. Quia imprimis commu'atio nullo modo fieri potest, nisi cognito voto commutando, et ejus qualitate, etc. Deinde dispensatio voti requirit causae coguitionem et sufficientiam, sinc qua non erit valida dispensatio, ut mox dicemus. Et ideo in votis non habet locum ille modus dispensation3s generalis, seu conditionalis, Si indiges, atque ita nulla dispensatio vel commutatio cadit in vota oblita ; ergo transacto tempore jubilaei non potest denuo fieri, quia jam expiravit jurisdictio. Et confirnatur per argumentum a contrario, quia ideo irregularitas oblita censetur in eo casu ablata, quia praecessit in tempore habili dispensatio generalis, quae extenditur ad oblita; ergo si illa non praecessisset, postea irregularitas non fuisset dispensata, nec posset dispensari de novo, quia jam cessavit potestas. Et hoc plane sentiunt Majol. et Navar., quando illam generalem dispensationem postulant, et specialiter admonent poenitentes ut illam postulent, ne postea careant illo effectu ; ergo cum ille modus dispensationis non possit cadere in vota, ut videtur manifestum, non habet locum extensio illius privilegii ad vota oblita.

15. Haec sententia ut probabilior eligitur.— Haec ergo sententia videtur mihi vera, et in praxi servanda, quia contraria non habet fundamentum, et ratio facta est efficax. Procedit autem solum quando vota fuerunt oblita. At vero si intra tempus habile poenitens petat a confessore dispensationem et commutationem votorum, et ipse velit attentius considerare, vel qualitatem causae, vel modum commutationis, existimo, si necessarium sit, posse id facere etiam post dies jubilaei vel indulti, quia jam aeceptavit potestatem, et inchoavit causam, et quodammodo concessit dispensationem tempore habili, quod sufficit ad firmandam jurisdictionem, ut tempore congruo possit in particulari dispensatio consummari. Tum quia haec est natura potestatis delegatae; tum etiam quia est moraliter necessarium ad convenientem usum talis potestatis, et qui dat potestatem, censetur dare omnia, quae ad illam moraliter consequuntur, seu ad convenientem usum ejus necessaria sunt. Et consequenti ratione, si homo recordatur se fecisse votum, non tamen speciei, seu materiae ejus in particulari, poterit confessor prudenti arbitrio uti, et justa modum obligationis et circumstantias occurrentes determinare aliquam materiam per modum commutationis, vel omnino tollere obligationem per dispensationem, si causa judicata fuerit generaliter sufficiens; vel etiam poterit aliquod majus tempus concedere ad recogitandum, et revocandum in memoriam speciem voti, etiamsi necesse sit transgredi tempus praefixum ad jubilaeum, prius quam dispensatio consummetur. juxta doctrinam proxime datam. Tunc autem oportebit ut vovens obtinuerit jubileum ; nam quacumque ex causa id praetermiserit, eo ipso erit inhabilis ad recipiendam postea dispensationem.

16. 4n qui in prima hebdomada jubile, dispensationem in votis concedentis, consecutus est id, etiamsi in secunda novum cotum enttat, possit ab illo dispensari.— Tandem hic potest inquiri de his jubilaeis quae conceduntur, ut intra duas hebdomadas obtineantur, si quis, postquam in prima hebdomada, factis omnibus diligentiis, consecuius est jubilaeum, et commutationem votorum quae antea emiserat, postea novum votum emnttat, an possit in virtute ejusdem jubilai commutationem illius voti obtinere in secunda hebdomada. Aliqui enim affirinant posse illam commutationem obtinere, dummodo faciat omnia opera requisita ad obtinendam iterum gratiam jubilaei. Ita tenet Henric., lib. 3 de Poenit., cap. 16, num. 3, et lib. 7 de Indul., cap. 11, in princ. Supponit autem haec opinio posse ex vi talis jubiiaei effectus ejus, non tantum semel et in altera hebdomada, sed etiam bis et iv utraque obtineri a quocumque, qui voluerit in utraque hebdomada requisita opera facere; qua suppositione facta. recte infert idem esse dicendum, tam de absolutione a casibus reservatis, quam de commutatione votorum. Hlud autem suppositum fundat in generali principio, nimirum, quod si privilegium concedat indulgentiam pro alique tempore, non est ita restringendum, ut semel tantum obtineri possit intra illud tempus, sed etiam pluries, si repetantur necessariae preces, vel alia opera similia, juxta opinionem Angel., Rosel., Navar., et aliorum, quos ipsi referunt. Et favet etiam opinio Navarri, asserentis in anno jubilaei posse aliquem bis et pluries intra illum annum effectum et omnem gratiam illius jubilaei obtinere, si Romae existens pluries ope ra requisita faciat.

17. Resolvitur dubium superius negative. — Sed quia valor indulgentiae et concessio privilegii pendent ex forma et verbis ejus, ideo argumenta a sinili sunt inefficacia in ista materia, nisi in omnibus servetur similitudo, quod hic sine dubio non fit. Et ideo non est necesse in praesenti expendere veritatem illius opinionis de indulgentia pro aliquo tempore indefinite concessa, de qua quomodo limitanda sit, dixi in 4tomo tertiae partis, disput. 57, sect. 1. Neque etiam circa opinionem Navarri de anno jubilaei nunc immorari necesse est; nam forma concessionis (ut dixi) semper erit consideranda, et consuetudo multum valere poterit ad interpretationem ejus. In praesenti ergo dico : considerata ordinaria forma, sub qua concedi solet jubilaei gratia intra duas hebdomadas obtinenda, videtur fere certum, semel tantum in una vel altera hebdomada obtineri posse, et non semel in prima, ac iterum in secunda. Ratio est, quia non conceditur copulative, ut in una et altera hebdomada obtineri possit, nec indefinite, ut pro illis duabus hebdomadibus comparetur, sed expresse sub forma disjunctiva, verbi gratia, qui prima hebdomada post publicationem, vel in sequenti post illam, etc. Quae forma verborum vel alia aquivalens saepe repetitur in ultima Bulla jubilai concessa a S. D. N. Paulo V, hoc anno 1608. Et ex toto contextu manifeste constat, intentionem ejus esse concedere unam tantum plenissimam indulgentiam ac remissionem, et facultatem ad absolvendum a reservatis, etc.. hac vice tantum, ut ibidem dicitur, id est, una vice in una vel altera hebdomada, et in ordine ad unam indulgentiam. Unde constat idem dicendum esse de votis; ideoque si post lucratam indulgentiam in prima hebdomada, votum emittatur in principio secunda, jam non poterit commutari virtute ejusdem jubilaei, quia delegatio ejus respectu talis personae finita jam est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16