Caput 17
Caput 17
Utrum ad dispensationem voti sit causa necessaria?
1. Quae causa sit necessaria ad calorem dispensationis im votis, que datur a Summo Pontifice.— Aliquorum ogünio.— Quaestionem hanc non extendimus ad commutationem, quia in illa non potest habere generalem resolutionem, nisi prout dispensationem includit, ut in fine capitis dicemus. Supponimus autem necessariam esse cansam, nt licite dispensatio concedatur ; nam hoc modo etiam in legibus humanis necessaria est, ut est notum apud omnes, et dicemus in materia de legibus, et hic constabit a fortiori ex dicendis. Quaestio ergo est an sit necessaria haec causa ad va- lorem dispensationis, quam tractabimus de Summo Pontifice ; nam inde a fortiori constabit, quid dicendum sit de reliquis. De Summo ergo Pontitice dixerunt aliqui (ut D. Thom. refert) validam esse dispensationem voti pro arbitrio Papae datam absque alia causa. Fundamentum eorum erat, quia in omni voto includitur illa couditio : Nisi Papa aliud disposuerit, quam colligebant ex cap. Venientes, de Jurejur., cum similibus. Videturque haec opinio accommodata ad pacandas conscientias, quia alias si valor dispensationis pendet ex causa, vix aliquis poterit esse securus. Et confirmatur, quia si esset tanta haec necessitas, maxime quia dispensatio in votis attingit jus divinum; sed hoc non est, quia non dispensatur in jure naturali, ut supra dixi, et licet dispensetur aliquo modo in jure Dei, id est, in bonis, in hoc genere dispensationis non est tam necessaria causa. Nam de cimae etiam computantur inter bona Dei, et dispensatio eorum est valica, licet sit injusta. Beneficia etiam sunt bona Dei, et tamen, licet dentur indignis, collatio tenet, praesertim si a Summo Pontifice fiat; ergo.
2. Dispensatio voti sine causa legitima est nulla. -- Nihilominus dicendum est, dispensationem voti datam sine causa legitima, esse nullam , et obligationem non auferre. Est communis sententia : D. Thom., d. art. 12, et 4, d. 38. Ubi Richar., Palud., Supplem. Palaci., et alii; Cajetan., dicto art. 12, et verb. Dispensatio , in Summ. ; ubi etiam Sylvester, quaest. 3, Votum, 4, quaest. 3, et alii Summistae sub eisdem verbis ; et Anton ,2 part., titul. 11 e.29. $9. Navarrus, c. 19. n. 57 et 716; Soto, lib. 1 de Justit., quaest. ult., art. 2. et lib. 7, quaest. 4, art. 3; Gigas. de Pension., quaest. 6. num. 16, et communiter Canonistae cum Glossa, iu capit. Non est, de Voto, praesertim Panormitan., num. 7; Innocen., inc. 1, de Renun. ; Felin., in cap. Quc in Fecclesiarum, de Constit., num. 25, et in capit. Ad audientiam, secundo de Rescript., num. 4; Imol., in cap. Cum olim, de Cleric. conjug.; Archid., in cap. 1, d. 85, et in cap. Auctoritatein, 15, quaest. 6, ubi Raymundum, Speculat. et alios allegat, qui omnes fere indifferenter loquuntur de juramento promissorio, et voto.
3. Ratio ergo est, quia inferior dispensans in lege superioris non potest valide dispensare sine causa et pro libito, ut suppono ex matcria de legibus, tum quia praejudicat juri superioris ; tum quia voluntas inferioris non est per se efficax ad mutandam voluntatem superioris solo suo arbitrio. Neque est verisimile superiorem concessisse illi talem facultatem, sed ad summum ut se gereret tanquam fidelis dispensator, et prudens. Ergo multo minus potest Papa valide dispensare sine causa in voto, quia dispensat aliquo modo in jure divino naturali, saltem subtrahendo illi prosimam materiam, quam nulla humana potestas auferre poterat , nisi ex commissione divina. Probatur consequentia, quia in tali dispensatione Papa non mutat aliquid quod sua voluntate sit constitutum, ut per solam suam voluntatem tanquam per principalem causam possit valide talem mutationem facere ; ergo dispensat cedendo juri ipsius Dei ex commissione ipsius Dei, et consequenter non dispensat ut dominus, sed ut miuister, qui non potest excedere commissionem suam; ergo si remittat sine causa, nihil facit, tum quia operatur ut dominus; tum etiam quia excedit commissionem , quia non agit ut fidelis dispensator, sed ut dissipator. Sicut inter homines procurator vel oeconomus remittens debita domini sola voluntate, nihil faceret, et mandatarius cxcedens finem mandati non operatur valide. Sic etiam in materia de indulgentiis ex eodem principio diximus, necessariam esse causam ad indulgentiarum valorem.
4. Idem dicendum de Episcopus et reliquis habentibus potestatem delegatam. — Discrimen inter legem pontificiam et votum, per ordinem ad dispensationen. — Atque hinc constat primo idem esse a fortiori dicendum de Episcopis, um quia ratio facta magis in illis convincit, tum etiam quia illi non possunt valide dispensare in legibus Papae sine causa ; ergo multo minus in votis. Constat scundo idem esse dicendum de omnibus dispensantibus potestate delegata, quia non possunt majorem potestatem accipere a deiegante, quam in ipso sit; ergo si delegans non peotest dispensare ine causa, multo minus delegatus. Constat tertio esse magnum discrimen inter legem Pontificiam et votum : nam lex est posita per voluntatem Pontificis, et ideo per eamdem potest valide auferri, etiamsi male auferatur sine causa, ut sno loco dicemus; votum autem licet fundetur in promissione profecta a voluntate humana, tamen postquam facta est, et a Deo acceptata, pendet ex voluntate Dei, et non nisi juxta commissionem ejus potest auferri.
5. Commutatio vel diminutio, si nulla est cau- sa, totus actus fuit nullus. — Constat quarto, idem cum proportione esse dicendum de commutatione, quae in minus fit. Nam si nulla fuit causa, tam ad commutationem quam ad diminutionem, totus actus fuit nullus, quia totus fuit ultra potestatem: si vero erat justa causa commutandi, non tamen diminuendi, tunc dispensatio partialis nulla fuit proportionali ratione; commutatio autem quoad partem sustineri poterit, quia habet omnia requisita, et utile per inutile non vitiatur, ut habet regula juris 37, in 6. Quod procedit, quando actus potest dividi, et vitium unius partis non redundat in aliam, ut Glossa ibi sentit, et notat Panormit., in cap. Dilectus, 1 de Praebend., in 6. In praesenti autem separabilis erit partialis commutatio a partiali dispensatione, quando materia voti divisibilis fuerit, et possit per partes impleri, ut recitare quotidie Rosarium, vel quid simile. At vero si sit materia indivisibilis, ut religio, peregrinatio, etc., non videtur habere locum partitio, et ideo totum actum esse invalidum. Dico tamen posse valere actum, et manere obligationem addendi aliquid obligationi, prudenti arbitrio, quia supponitur causa commutandi, et potestas ac voluntas superioris ad tollendam vel mutandam obhgationem.
6. Fit satis ad fundamentum opposite sententie.—VFundamentum autem ccntrariae sententiae falsum supponit, quia nulla talis conditio includitur in votis, alias non probaretur inde posse Pontificem dispensare vota, sed posse irritare illa, quod falsum esse supra, c. 1 et sequentibus, ostensum est. Nec in cap. Veniens, dicitur voluntatem Papae esse exceptam in juramento, sed jus superioris, quod longe diversum est, ut latius in materia dejuramento et in superioribus est dictum. Neque ex hae doctrina sequitur anxietas vel inquietudo conscientiae, quia si quis bona fide procedat, et causam veram proponat, quam sufticientem ipse existimat, judicium ejus Praelato relinquendo, tunc secure procedit judicium Praelati sequendo, pro quo semper praesumere debet, argumento cap. 7n prasentia, cum Glos. ibi, de Renunt., et c. Quid culpatur, 23, q. 1; et ita docuit D. Thomas, art. 12, ad 2. Ad confirmattonem ex dictis patet responsio, nam per hanc dispensationem licet non relaxetur proprie lex divina, seu naturalis. subtrahitur illi materia cedendo cuidam debito divino, quod jus civinum potest appellari, quod nemo infra Deum potest remittere tanquam dominus, sed solum ut fidelis dispensator, ac su- binde es justa causa, et Dei ncgotium principaliter agendo. De exemplis autem ibi allatis, in suis propriis locis agendum est, ut alibi dixi, in tract. de Indulg. et in tract. de Decimis.
7. Solet autem hic conscquenter quaeri, quae sint justae causae dispensandi in votis: quae res magis pertinet ad factum quam ad jus, et ideo vix potest sub doctrinam cadere. Sed ut rationem aliquam, vel regulam assignemus ad ferendum judicium in hujusmodi causis, adverto, interdum hanc causam posse sumi ex modo vovendi, aliquando ex conditione ipsius materiae per se spectatae, aliquando ex conditione personae, seu comparatione materiae ad talem personam, aliquando ex nova rerum cognitione, quae per experientiam comparata est, aliquando ex nova mutatione, saepe ex necessitate aliqua extrinseca pertinente ad commune bonum. Denique potest etiam oriri ex causa extrinseca pertinente ad bonum aliquorum privatorum. Ex quibus variae possunt assignari regulae.
8. Alique regule ad cognoscendum quee sint causc juste ad dispensationem et commutationem cvotorum. — Prima regula. —Prima sit: ex imperfecto et indiscreto modo vovendi saepe sumitur justa causa dispensandi in voto. Hanc fere omnes ponunt tractantes de votis factis ex metu, vel ex calore iracundiae, vel alterius subitae passionis non tollentis requisitam deliberationem, impedientis autem perfectam et prudentem ; et huc etiam spectant vota puerorum, etiam puberum, quando discretio non multum supplet aetatem. Nam cum obligatio voti oriatur ex libera voluntate, diminutio hujus libertatis vel voluntatis diminuit obligationem, et ita de se dat causam remittendi, vel in totum, vel ex parte. Ita sumitur ex Cajetano, d. q. 88, art. 1, dub. 3; Palud., 4, d. 38, q. 4, art. 4, concl. 5; Ant., 2 p. tit. 11, c. 9. Soto, 1. T, de Just. q.1. art. 2; Sylv.,Votum, 2, quaestione decima tertia, in fine; Navarr., c. 129, n. 22 et 27; Panor. et Canonistis, in c. 2, de Voto; et colligitur ex texiu.
9. Secunda regula. — Secunda regula est: ex parte materiae sumitur legitima causa dispensationis, quando moraliter potest esse occasio ruinae, sive per se spectata includat iale periculum respectu hominum communiter , sive in particulari considerata per ordinem ad talem personam, quae dispensari vult. Nam res et causae morales magis sunt in individuo considerandae, pensatis omnibus circumstan- tiis, quam in universali ex absoluta conlitione rerum. Sumitur haecregula ex Richar., d. d. 38, art. 9, q. 1. Exempla sunt in voto nunquam peccandi mortaliter, quia talis materia moraliter est periculosa et nociva. Item in voto non petendi debitum in conjugato, est enim ex se periculosum. liem in voto simplici castitatis, respectu personae, quae longa experientia cognovit se fragilem, et vix posse contineri, et sic de aliis. Et juxta hanc regulam intelligo quod D. Thomas ait, d. art. 10, et cum eo Sylvest., Votum, A, et alii, tunc votum recte dispensari, quando id, quod promissum est, invenitur esse malum, vel incipit esse malum, vel inutile. Non enim debet intelligi de illo, quod revera est omnino malum, vel inutile, vel non bonum; sic enim votum esset nullum, et non esset necessaria dispensatio; intelligitur ergo de illo, quod, licet in se non sit malum, praebet occasionem mali, non quia per se illam afferat, sed ex hominis fragilitate. Et huc etiam spectat periculum spiritualis nocumenti ipsius voventis, quod posuit Richar. supra, art. 9, q. 1, etsumitur ex c. Veniens, Qui clerici vel voventes, juxta probabilem intellectum. Et docent omnes; quia tale periculum multum derogat fini voti, et cavendum est, saltem per dispensationem, ne quod pro charitatis perfectione introductum est. in ejus dispendium vergat, juxta regulam Bernardi de praecepto et dispensatione. Neque oberit, quod periculum illud ortum fortasse sit ex culpa habentis votum, quia satis est quod insit. et alio convenienti modo vitari non possit. Ut patet in eo qui post votum castitatis mnatrimonium contraxit, quis, non obstante priori culpa, subveniendum illi est, ut securius vivat.
10. Tertia regula : si votum impediat majus bonwm , datur legitima causa dispensationis illius.—Tertia regula sit: si votum impediat majus bonum spirituale voventis, inde sumi potest legitima causa dispensationis vel commutationis. Ita D. Thomas et omnes. Et ratio est clara, quia votum debet esse de meliori bono, et consequenter deviat a fine voti, si impedit majus bonum ; unde non solum in casu certo, sed etiam in dubio sumitur hinc sufhiciens causa, ut recte D. Thomas docuit. Nam etiam illud dubium derogat severitati voti et conscientiae, ideoque ad aliquam relaxationem, vel recompensationem sufticit. Imo addit Richardus supra, e: satis esse quod ex dispensatione voti speretur major fructus et spiritualis utilitas, et est valde rationi cousentaneum, cum hoc sit per votum prineipaliter intentum. Et circa hanc regulam supponenda sunt, quae in superioribus dicta sunt, tam de materia voti quam de mntatione materiae voti, et de voto dubio. et de excusationibus quae ex his capitibus oriri solent. Nam si tales sint, ut evidenter vel annullent votum, vel per se tollant obligationem voti, tunc non potest ex illis oriri causa dispensationis, proprie loquendo, quia dispensatio in tali casu non est necessaria, ut constat ; si ergo res sit dubia, tunc habet locum causa dispensationis, quia supponitur esse certum, quod votum sit factum. Et quamvis nullum sit dubium de obligatione, nec de honestate materiae, si speretur aliunde magis bonum, etiamsi sit cum aliquo dubio, poterit inde honestari dispensatio, etiamsi absque illa uon possit observantia voti praetermitti. Ut bene Cordub.. q. 147 Summe, cum Sylvest., Cajet. et Soto, quos refert, et Covar., in c. Quamvis pactun, S 3, n. 4.
11. Quarta regula : que mutatio in materia voti sufficiat ad dispensandum in voti ohligatione. — Quarta regula huic proportionalis sumi potest ex mutatione materiae ; interdum enim est tanta, non quoad honestatem vel spiritualem incommoditatem, sed in magnitudine ditficultatis vel incommoditatis humanae, ut sufficiat ad interpretandum non obligare votum ex defectu prioris voluntatis, quae ad talem casum non fuit extensa. Quando ergo res fuerit clara, tunc non est necessaria dispensatio, ut in superioribus dictum est cum communi sententia Panormitani et aliorum , in c. 1, etc. Licet, de Voto, et Summistarum omnium ac Theologorum , quos retulimus supra, l. 4, c. penult. Quando vero res non est certa, sed dubla, et verisimilis, attenta humana conditione, tunc inde etiam sumi poterit justa causa dispensationis, tum quia est hoc moraliter necessarium ad subveniendum fragilitati hominum; tum etiam, quia est valde consentaneum benignitati Dei; tum praeterea quia moraliter in hujusmodi casibus inest grave periculum cadendi, si votum non auferatur ; tum denique quia cum non satis certo constet de obligatione, justum est aliquam moderationem facere. Et ita sumitur ex c. 1, de Voto, cum communi interpretatione ibi, et sentit Sylvest. supra, q. 6 et 8; Navar., d. n.77. clarius Soto 1. 1, p. 7, art. 3. ver. At st perconteris, et lib. T, quaest. 4, art 3.
12. Quedam Soti limitatio. — Oppositum auiem dixerunt aliqui Canonistae, praesertim Glossa, in cap. on est, de Voto. Sed fundatur in falso principio, quod in voto non habeat lo- cum dispensatio, sed pura interpretatio, quod supra improbatum est. Addit vero Soto hanc causam habere locum, quando ex re ipsa oritur, vel ex naturali conditione, seu complexione personae, non vero si difficultas oriatur ex prava consuetudine , quia non debet quis ex sua malitia commodum reportare. Sed hoc inteiligendum est juxta dicta in seeunda regula, scilicet, nisi ex voto, adjuncta prava cousuetudine, oriatur animae periculum ; nam tunc causa erit justa, neque reportabitur commo«dum ex iniquitate, sed indulgentia ex materia. Praesertim vero quia carere voto per se non est commodum, per accidens autem potest expedire, etiam per occasiopem culpa contractam. Dixi autem ne-essarium esse ut haec difficultas denuo suborta sit, vel in reipsa, vel in cognitiope voventis, quiasia principio inerat, et fuit cognita, per se non dat causam dispensationi, quia tota illa difficultas voluntarie fuit Deo oblata ; unde nisi aliquid novi accidat, vel periculum subortum sit, vel per experimentum cognitum, sola rei arduitas non dat cansam, alias omne votum de re ardua posset sine alia causa dispensari, quod plane falsum est ; oportet ergo ut difficultas fuerit involuntaria aliquo modo, vel per temerariam devotionem juxta primam regulam, vel per novam rei mutationem juxta hanc quartam, vel certe propter novum periculum, ve! novam ejus cognitionem juxta secundam et tertiam.
13. Quinta regula de causa dispensandi in voto, que sumitur ex pullico bono. — Quinta regula est, causam legitimam dispensandi in voto sumi posse ex necessitate, vel magna utilitate pertinente ad publicum et commune bonum. Est certa et communis, sumiturque ex c. Non est, c. Magnae, c. Ex multa, cum similibus, de Voto. Ratio autem est, quia bonum commune est divinius, et privato praeferendum. Item quia tunc non privatur vovens spirituali commodo, quia apud Deum multum meretur subvenieado communi boro, per quod recompensatur voti obsequium. Unde extenditur haec regula, ut locum habeat etiam in gravi necessitate domus vel familia, quia etiam his subvenire est opus pietatis, quod interdum Deus hoc praefert operi religionis. Maxime cum pietas ipsa possit propter Deum exerceri. Et ita sentit Soto supra ; clarius Navar., n. TT: Licet quidam (inquit ) contrarium senserint, quos non refert. Videtur autem id sentire Turrec., cum Hugo., in cap. Eeguiritis, S Nisi rigor, d. articulo quarto. Sed ea, quae adducit, nihil in contrarium probant, imo ex eod. S Nisi rigor, cum Decretis sequentibus, potest colligi quod diximus, et juvant etiam c. 1et 2, de Voto, et usus hoc maxime confirmat Et in materia de legibus idem cum p proportione dicitur de legum dispensationibus, ut patet ex D. Thom. 1. 2, q. 97, art. 4.
14. Sexta regula, consulendum esse hac .n re prudentis arbitrium. — Mapjor causa postulatur ad dispensandum in graviori voto.— Uhima regula sit, quam omnes tradunt, et sola sufficit, sufficientiam hujus causa prudenti arbitrio esse definiendam, nec posse ceriam aliam regulam praescribi. Nam quae traditae sunt, deserviunt ad firmandum animum dispensantis. Oportet enim prae oculis habere, non semper singulas sufficere ad votum omnino tollendum, sed saepe esse plures conferendas Item, proportionem esse servandam inter occurrentem causam et votum ; nam in voto graviori major causa postulatur. Item, licet forte votum fuerit temere factum, si tamen non nocet, sed potius utile invenitur, non erit illa sufficiens causa tollendi votum. Cavendum est etiam scandalum in dispensatione voti, ut bene advertit Turrec. supra, quod intelligitur de scandalo pusillorum, nam si sit Pharisaeorum , non est multum curandum , praesertim quando res est justa et expedit, ut significat Innocentius III. in c. Magne, de Voto. Ubi ipse advertit, tria esse in hac dispensatione spectanda, scilicet, quid licent secundum equitatem, quid deceat secundum honestatem , et quid expediat secundum utilitatein ; nam si haec observentur, licita et valila erit dispensatio. Omnia vero ista pendent ex causis enumeratis, et ex illis prudenti arbitrio sunt elicienda.
15. Aliquot corrollaria. — Primum - quibus modis fiat commutatio in minus. — Atque ex his sequitur primo, etiam esse necessariam causam proportionatam ad commutationem voti, quando fit in minus; quid enim dicendum sit in commutationibus in melius vel eequale, dicemus in duobus capitibus sequentibus. Commutatio vero in minus duobus modis intelligi potest. Primo, si totum commutetur in partem ejusdem rationis, ut si jejunium quotidianum commutetur in jejunium trium dierum in hebdomada. Et tunc illa non est proprie commutatio, sed parualis dispensatio, ut constat ; nam tolhitur ex parte votum, ad quod requiritur proportionata causa, ut probant omnia adducta, sed levior sufficiet, ut per se notum est. Alio modo fit propria com- mutatio omnino in onus specie diversum, sed levius, et tunc etiam fit paruialis dispensatio, duplici titulo, quia et pars oneris absolute tollitur, et in toto permittitur solutio in alia specie, et ideo major causa videtur necessaria ad talem commutationem, quam ad partialem dispensationem, licet minor sufliriat, quam ad dispensationem simpliciter. Quae doctrina videtur communis. Sumiturque ex Cajet., et Soto supra, et Navar., cap. 12, n. 63; et bene Covar., dicto cap. Quamris, 1 part., S3, n. 4.
16. Secundum corollarium : an uti liceat absoluta dispensatione s commutatio sufficiat. — Soti opinio. — Sancii opinio contraria. — Secundo sequitur ex dictis resolutio illius quaestionis supra huc remissae, an liceat ei, qui potest dispensare et commutare, uti absoluta dispensatione, si commutatio sufficiat ad subveniendum necessitati subditi? Nam Soto, l. 7, q. 4, S Hinc ergo, absolute dicit non licere, sive ex parte dantis, sive ex parte petentis; et hoc sequitur Emmanuel Rodriguez, in Sum., 2 p., capit. 100, numero quarto. Unde videtur sequi, non esse validam talem dispensationem ; nam in hac matera, illicita et invalida dispensatio videtur coincidere juxta supra dicta. Nam si causa sutficiens subest, sicut dispensatio est valida, ita et licita; et si non subest, nec valida erit, nec licita. At vero Sanc., lib. 8 de Matrimon., disp. 9, num. 28, non solum validam esse dicit talem dispensationem, sed etiam licite dari, si subsit justa causa. Quod confirmat ex usu Ecclesiae, quia in votis saepissime utuntur Praelati dispensatione, non curando an commutatio sufficeret. Et rationem reddit, quia non est infidelis dispensator, qni utitur potestate data a domino; sed Deus dat Praelato potestatem indifferenter ad dispensandum et commutandum, si causa subsit; ergo.
17. Sed imprimis satis potest dubitari de usu ; nam jura semper adjungunt aliquam recompensationem, ut videre licet in cap.1 et 2, et cap. Magna, et seq., de Voto, et in Rescriptis Pontificiis vix conceditur dispensatio, vel potestas dispensandi rude, sed vel sola commutatio, vel saltem semper adjungitur aliqua recompensatio. Et hoc fatetur idem Sanc., eodem libr., disput. 2, numcro quinto, dicens, Pontificem in omnibus suis dispensationibus votorum, commutaiionem aliquam miscere, et auctores omnes consulere, ut ita fiat ; unde fit verisimile, etiam Episcopos hoc observare. Usus ergo potius videtur probare opinionem Soti. Ratio etiam secundae senten- tiae videtur petere principium; nam si causa non postulet dispensationem, quia compensatio sufficit, non est cur credamus, Dominum dedisse potestatem ad dispensandum in eo casu, cum in eo revera non subsit legititia causa ad dispensandum. Unde, cum dicitur alicui data esse potestas ad dispensandum et commnutandum, non accumulative (ut sic dicam) pro eisdem casibus et causis intelligendum est, sed secundum partitionem accommodam, scilicet, ad dispensandum quando necessarium est, vel ad commutandum qunando sufficit.
18. Opinio Soti probabilis judicatur.— PoLtest dari causa in voto dispensandi sine ullo onere. — Nwumerantur causme juste ad dispensandun in votis. — Est ergo probabilis opinio Soti, sed ad temperandum rigorem, et ne videatur fieri impossibilis moraliter pura dispensatio voti licita, quatuor dicenda occurrunt. Primum est, saepe posse dari ceusam et prudentem occasionem dispensandi absolute, nullo onere imposito. Probatur, quia negare non possumus quin habeant Praelati potestatem dispensandi simplieiter et sine commutatione, ut in superioribus ostensum est, et supponunt D. Thomas et omnes Theologi, dum potestatem dispensandi et commutandi distincte numerant; ergo talis potestas non est superflua, nec otiosa ; ergo potest interdum suum actum plenum exercere valide et licite, quia id possumus, quod licite facere possumus; ergo possunt dari causae justificantes talem dispensationem. Hae autem esse videntur, prima, si vovens habeat tot vota, ut expediat aliqua illorum omnino auferre, nullo addito speciali onere. Secundo, si sit pauper, qui non potest sustinere commutationem in realein obligationem, et alias sit tot obligationibus et occupationibus oneratus, nt non expediat nova personalia illi imponere sub voti obligatione. Et ita in votis realibus habet saepe locum haec dispensatio ex titulo paupertatis, quia commutatio in onera personalia est illis votis parum proportionata, et saepe est persona moraliter incapax illius, maxime quando a principio elegit potius votum reale quam personale, quia non se sentiebat aptum vel dispositum ad personalem obligationem. Tertia causa esse potest, quaudo timetur periculum lapsus, ex quacumque obligatione voti relicta in quacumque materia, et creditur fore utilius, si per modum tantum consilii relinquatur et proponatur aliqua satisfactio pro voto.
19. Quando non sit licitum dispensare, sed commutare votum. — Secundo dicitur, sape esse posse sufficientem causam ad commutandum, et non ad dispensandum absolute, et tunc non esse licitum dispensare, etiam illi qui utramque habet potestatem, sed tantum commutare. Ita sumitur ex Cajetano, d. q. 8$, art. 129; Navar., c. 12, num. 63, estque res per se satis clara, quia hoc videtur frequentius et ordinarie contingere. Nam si sit votum reale, vix aliquis est tam pauper, qui non possit aliquam partem implere, vel in eadem specie operis, vel in alia per commutationem sine magno gravamine; et idem est cum proportione in votis personalibus, quia semper potest fieri aliquod opus pietatis in alia specie. Et ita vix potest esse causa quae cogat ad tollenlam omnino obligationem, nisi interveniant circumstantiae positae in priori assertione, quae rarae sunt. Ex hac vero priori parte sequitur posterior, et eam probat fundamentum Soti, quia ad 6delitatem dispensatoris pertinet, non iiberaliter relaxare debita domini, quando recompensationem aliquam potest rationabiliter et suaviter exigere. Item hoc probant dicta circa posteriorem sententiam.
20. An dispensatio illicita sit nulla.— Dabii resolutio. — Sed quaeres an dispensatio absoluta in eo casu data sit nulla, nam est illicita, et in hae materia illicitum et nullum videntur converti, ut supra argumentabamur. In contrarium vero facit, quia non omnino deest causa, ut supponitur, unde dispensatio partialis fuisset valida; ergo non est cur tota sit omnino invalida, quia utile per inutile non vitiatur. Responderi potest totum esse invalidum, quia est actus indivisibilis, et ultra potestatem. Item quia non est ulla ratio.propter quam in una parte valeat potius quam in alia; nec significari potest quam obligationem relinquat, vel quam avferat. Nihilominus dicendum censeo, si subdito non constet evidenter de insufficientia causae, posse sine scrupulo uti dispensatione, propter rationem supra datam, quod potest et debet praesumere pro Praelato; si autem constet de insufficientia causae pro dispensatione, et sufficientia pro commutatione, posse ex vi talis dispensationis uti prudenti arbitrio, et commutationem facere etiam in minus, quia saltem ad hunc effectum poterit esse valida illa dispensatio, et ita omnibus difficultatibus satisfit.
21. Quam ob causam teneatur Preelatus cum aliguo absolute dispensare in voto, et non commutare.— Tlertio dicitur, aliquando posse esse causam sufhicientem disjunctam (ut sic dicam) ad dispensandum vel commutandum, pro pru- denti arbitrio Praelati, seu habentis potestatem, et tunc habet locum secunda sententia. Declaratur, nam suppono causam ad dispensandum taletin esse posse aliquando, ut non solum reddat licitam dispensationem, sed etiam debitam, arg. c. Consilium, de Observ. jejun., ubi id notat Abb., n. 4, et in c. Pasteralis, de Appellat., n. 17. Et ratio est, quia potestas dispensandi data est in subsidium et remedium subditorum. Unde tanta potest esse ejus necessitas, vel ad commune bonum., vei ad cavendum spirituale detrimentum subditi, ut teneatur Praelatus ex vi sui muneris ad illam concedendam. Quando ergo causa est adeo urgens in materia voti, de qua tractamus, tunc non licebit Praelato cogere subditum ad recipiendam aliquam obligationem seu commutationem, quia supponitur habere jus ut ei concedatur absoluta dispensatio, ex vi causae quam allegat. Extra hunc vero casum rigorosum, potest saepe causa esse sufficiens ad dispensandum, et nihilominus uon esse malum adhibere aliquam commutationem; tunc ergo licebit Praedato, vel dispensare. si velit mitius agere, vel commutare , si velit majori rigore uti. Nam hoc arbitrium necessarium interdum est ad convenientem usum hujus potestatis. Et confirmatur, quia interdum potest superior commutare votum, quia causa sufhicit, et nibilominus potest etiam licite rigore uti, et commutationem negare, vel in poenam, vel propter rigorem disciplinae, aut propter alias causas; ergo similiter potest interdum juste dispensare, et nihilominus sine peccato dispensationem negare; ergo tunc poterit etiam juste commutare. Et ita non est universalis regula tradita a Soto, quod habens pctestatem dispensandi et commutandi male facit dispensando ; aliquando enim potest ad id causa sufficere, licet non semper, ut ex praecedenti assertione constat. Et ita neutra regula est generalis, sed consideranda sunt causa et circumstantiae.
On this page