Caput 18
Caput 18
Utrum ad commutandum votum in aliquid melius sit necessaria potestas praelati, et causa specialis ?
CAPUT XVIII. UTRUM AD COMMUTANDUM VOTUM IN ALIQUID MELIUS SIT NECESSARIA POTESTAS PRAELATI, ET CAUSA SPECIALIS ?
1. Quibus modis fiat commutatio. — Commutatio, ut supra explicatum est, differt a pura dispensatione, et ideo aliqua de illa in partieulari addere necesse est, praesertim quoad id in quo a dispensatione distinguitur. Sub commutatione autem redemptionem voti comprehendimus; convenit enim cum illa in generali ratione recompensationis, et in subrogatione (ut sic dicam) in obligatione voti, solumque materialiter addit, ut commutatio fiat in pecuniarum solutionem, vel consumptionem in eleemosynis, vel aliis piis operibus, quod ubi fuerit necessarium, dicemus. Heaec igitur commutatio triplex esse potest, scilicet,in melius, in aquale, et in minus; de hac vero ultima jam diximus; de aliis ergo sigillatim dicemus.
2. Prima sententia. — In hac ergo quaestione, prima sententia est, votum non posse commutari etiam in evidenter melius sine auctoritate Praelati. Ita sentit Richari., in 4. d. 38, articulo octavo, quaestione prima ; dicit enim non oportere id fieri sine auctoritate Praelati; Sylvester autem, Votum. 4, q. 1, addit non posse; sequitur Palud., dicta d. 38, disp. 3, circa medium ; indicat etiam ibi Major, q. 3, in fine, dum ait, unum modum implendi votum esse petendo commutationem in aliud Deo magis gratum. Et in eamdem sententiam solet citari D. Thomas, qui in d. art.. 12, absolute et sine distinctione requirit auctoritatem Praelati al commutationem. Eamdem sententiam tenet Panormitanus. c. Scripture, de Voto, n. 2. solumque excipit commutationem aliorum votorum in statum religionis. Idem in c. Pervcenit, 2. de Jurejur., n. 2, ubi etiam idem tenet Felin., et idem sentit Innocentius, in c. Debitores, de Jurejur., ubi ait, posse Episcopum commut: re pium juramentum in melius, sicut et votum, et idem sentit in c. 1, de Voto ; unde cum in c. Scripture videtur dicere contrarium, loquitur de speciali commutatione in statum perpetuum religionis, de qua textus ille loquitur.
3. Fundari potest haec opinio in illa prohibitione Levit. ult. : Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sunctum erit, et mutari non poterit, nec melius in malum, nec pejus in bonum. Secundo, in c. 1, de Voto, ubi Praelati arbitrium postulatur ad commutandum votum in melius. Tertio, ex eodem textu, quia omnis commutatio, etiam in melius, includit dispensationem voti, ut ibi notant Innocent. et Panormit.: nam ta vocatur in illo textu. Quarto, ratione, quia prorissio obligat ad solvendum in propria specie, ita ut non satisfaciat debitor dando rem me- liorem sine consensu creditoris, $ 1, Inst. Quibus modis tollatur oblig., et l. 2, ff. Si certum petatvr, et dictum est superiori tract., lib. 2; ergo etiam in voto non potest fieri talis solutio sine consensu Dei, per eum qui vices ejus tenet. Quinto, non potest quis propria auctoritate commutare jejunium praeceptum in meliis opus eleemosynae; similitg" non licet mihi commutationem facere rei alienae in meligrem, ipso inconsulto, ut vinum ejus accipere, relinquendo loco illius triticum, vel quid simile; erzo similiter, etc. Sexto, alias nulla possent esse vota reservata quoad commutationem in melius; consequens est falsum, ut constat in voto castitatis et religionis, et in professione religionis minus strictae; nam interdum reservatur Papae transitus ad strictiorem ; ergo.
4. Prima asserto: conmutatio voti in melius bonwn fieri potest propria auctoritate. — Nihilominus dico primo: commutatio voti iu melius bonum fieri potest propria auctoritate, dummodo evidenter constet de excessu materiae, seu rei in quam fit commutatio, et commutatio non sit specaaliter per Ecclesiam prohibita. Haec sententia est nunc frequentius recepta ; tenet eam Cajet., d. q. 88, art. 12, et in Sum, verb. Voti commultatio ; Soto, d. libr. 7, q. 4, art. 3; Covar., in cap. Quamvis pactum, 1 part., S3, n. 4; Abul., Num. 30, q. 110; Navar., d. c. 12, n. 75; Angl., secundo tomo, q. de Voto, art. 8, diffic. 4; Cord.. in Sum., q. 149; Armil., verb. Votum, num. 14; idem Ang.. Votum, § 4, n. 2, ubi ait, sufficere ad hanc commutationem, licentiam petitam, etiamsi non sit obtenta, argumento c. Picet, de Regul. ; sed non est necessaria illa petitio licentiae extra casum in jure expressum de transitu religiosi ad arctiorem, ubi est specialis ratio et dispositio. Hanc etiam sententiam videtur tenuisse auctor legum Partitarum Hispaniee, in l. 7, tit. S, p. 1, licet Greg. Lop. legem limitare videatur ad casum specialem de commutatione votorum in statum religiosum. Sed licet in textu hoc contineatur, non tamen ut speciale, imo fundatur in universali principio, quod sit licitum votum in melius commutare. Nec D. Thomas est alienus ab hac sententia, licet illam non declaraverit, quia solum loquitur de propria commutatione, quae aliquam dispensationem involvit, et in qua deliberare oportet, et judicare de beneplacito Dei. In commutatione autem in melius non includitur dispensatio, sed votum in rigore impletur juxta conditionem quam inciudit, ut ex- plicabimus. Nec est necessarium arbitrium, quia loquimur in casu evidente, ut statim exponemus.
5. Duobus modis posse votum in melius commuturi. — Ad probandum autem hanc partem, suppono duobus modis posse votum commutari in melius: uno modo, quasi ex necessitate, quia non posset fieri id quod melius est, implendo votum, sed illa duo sunt simul incompossibilia, ut si quis vovit peregrinari, et postea judicet esse melius servire illo tempore hospitali, vel semper. Secundo, fieri potest magis voluntarie, omittendo minus propter melius, quamvis successive, et sine incommodo posset utrumque fieri. De priori modo res est facilioris probationis, nam-ex naiura voti fere evidenter sequitur: quia de ratione voti est, ut non impediat majus bonum; unde in omni voto includitur conditio: Dummodo non impediatur majus bonum, ut supra, libro 2, late dictum est ; sed in eo casu votum impediret majus bonum, si in propria specie impleretur, ut supponitur; ergo non potest ad id obligare; ergo tunc sine dubio commutatio per se licita est. Et ita inillo fatetur Sylvester cum Anton., in d. c. Pervenit, 2, de Jurcjur.; dicit autem illam tunc non esse commutationem, quia votum in eo casu non obligat. At hoc solum pertinet ad modum loquendi, et in rigore non est verum, quod votum non obliget ; nam revera absolute obligat, licet non obliget ad omittendum melius propter minus bonum.
6. Probatur ultima pars assertionis. — Verumtamen etiam in posteriori modo voluntariae commutationis procedit assertio. Cujus ratio est, quia talis voti commutatio est consentanea fini voti, qui est promovere homines ad melius bonum, et Deo magis gratum; ergo ubi in melius commutatur, optime impletur. Secundo, quando in promissione est moraliter certum, creditorem acceptare solutionem, certum etiam est illam sufficere al implendam promissionem ; sed hic est moraliter evidens acceptari a Deo majus obsequium, praetermisso minore , nam semper vult fieri a nobis quod est melius et sibi gratius. Dices, id, quod est voto promissum, licet in se sit minus, ex circumstantia voti fieri melius. Sed hoc nihil obstat, quia per commutationem tota illa honestas transfertur in aliam materiam, nam fit ex intentione implendi votum, et colendi Dcum, et ita semper manet excessus, quam materia ex se habet. Tertio, ex priori puncto sumitur optima ratio, quia votum nunquam co- git ad eligendum minus bonum, etiam supposito quod homo nolit utrumque bonum facere, quia hoc etiam esset contra finem voti, et contra rationabilem voluntatem, quae in Deo semper praesumitur ; ergo etiamsi homo ( non ex necessitate, quia non potest utrumque bonum facere, sed ex voluntate, quia non vult utrumque simul facere) eligat melius opus, per illud implet votum.
7. Ultra has vero rationes, quae per se identur efficaces, jura etiam favent huic sententiae, praesertim c. Pervenit, de Jurejur., in quo dicitur non frangere promissum etiam juratum, qui in melius illud commutat. Nam, licet Sylvester plures Glossas adhibeat, omnes sunt voluntariae, et sine fundamento in textu, vel ex natura rei. Una tantum potest adhiberi, scilicet, ut maxime id procedat, quando recompensatio est evidenter melior respectu creditoris, et illi magis grata, quod plane locum habet in re de qua tractamus. Et ita etiam conducit c. Scripturae, de Voto , nam, licet specialiter loquatur de commutatione voti temporalis in perpetuum religionis, non videtiur ibi speciale privilegium concedere religioni, ut multi Canonistae exponunt, sed declarat potius, quod intrinsece sequitur ex hoc, quod per talem commutationem Deo majus obsequium exhibeatur. Praeterea simili modo induci potest c. Licet, de Regul., quatenus declarat licitum esse transitum ad arciiorem religionem sine consensu Pralati, quod est etiam fundatum in illo principio, quod votum non est impeditivum mapjoris boni.
8. Denique etiam c. 1, de Voto, juvat potius quam obstet ; probat enim primam limitationem in assertione positam, et ita etiam conclusionem confirmat. Limitavimus enim conclusionem, ut procedat , quando excessus materiae, in quam votum commutatur, certus ac evidens sit, ut citati auctores, praesertim Cajetanus et Navarrus, adnotarunt, unde fit ut in casu dubio non liceat commutationem facere propria auctoritate. ()uae est communior sententia Doctorum, ut videbimus capite sequenti ; nam eadem est ratio in hoc, quae est de commutatione in aequale, de qua ibi dicemus. Et ratio reddi potest, quia in dubio melior cst conditio possidentis ; Deus autem possidet jus suum ratione voti ; ergo in dubio de qualitate materiae solvendum est votum in propria specie, ad quam Deus habet jus. Hoc etiam confirmant rationes facta pro priori sententia. Denique hoc probat dictum cap. 1, quatenus ait, ab ejus, qui praesidet, pendere arbitrio, ut consideret diligenter, an peregrinatio vel recompensatio melior sit, magisque Deo grata, et ad hoc dicit ponderandas esse circumstantias personae, loci ac temporis, et aliorum ad quos res pertinet. Quia non satis est quod opus secundum se et in specie sit melius ; sed oportet in individuo rem espendere, quia circumstantiae saepe faciunt ut opus sit simpliciter melius, et gratius Deo, licet in specie sit minus nobile, et e converso ; et juxta hoc arbitrium dicit ibi debere fieri dispensationem. Haec autem consideratio in casu dubio necessaria est; nam si res per se sit evidens, nullum arbitrium est necessarium; ergo ex decisionc illius textus in casu dubio est necessaria auctoritas Praelati, non extra illum. De altera vero limitatione in assertione posita, dicam solvendo argumenta.
9. Secunda assertio - quando commvutatio in melius est evidens, sine causa est licita. — Dico secundo: quando commutatio in melius est evidens, sine causa est licita ; quando vero est dubia, interdum requiret aliquam causam, levis autem sufficiet. Unaquaeque pars hujus assertionis sumenda est cum proportione ad potestatem, per quam fieri potest talis commutatio. Diximus enim hanc commutationem fieri posse propria voluntate voventis ; ita ergo nunc dicimus in ipsa magnuitudine seu excessu solutionis intrinsece contineri sufficientem causam commutationis, et ideo non esse aliam necessariam. Item quia votum ipsum a principio nunquam obligavit ad omittendum melius bonum propter minus; et ideo sine nova causa semper licet illud praeferre. Et ita docent consequenter auctores nostra sententia , et praeterea Angel. infra. n. 10; et Nav., n. 63. Quin potius etiam Abb., c. 1, de Voto, num. 3, et Sylvest., Votum , 4, q. 8, dicurt, iicet commutatio haec debeat fieri per Praelatum, posse fieri sine alia causa. Contra hanc vero partem refert Angelus Innocentium, in tit. de Observa. jejun., n. 2; et Archid., in cap. Presbyter, 82. d. n. 3. Sed illi tantum dicunt, jejunia votiva posse redimi auctoritate superioris, si utilitas subsit ; non tamen declarant esse necessariam aliam utilitatem vel causam praeter excessum operis, in quod fit mutatio vel redemptio; vel etiam inteiligunt requiri aliam ntilitatem, quando in ipsa redemptione non est evidens excessus.
10. Probatur ergo jam altera pars de casu dubio, in quo judicium et auctoritas superioris postulatur , ut diximus, et ideo respectu illius est causa consideranda. Post considerationem autem circumstantiarum variis modis potest firmari mens Praelati: unus est, ut probabihter judicet commutationem esse in melius, cum certitudine quod non sit in minus, et tunc sine alia causa potcerit illam facere, quia potest suum probabile judicium sequi, quo posito, procedunt a fortiori rationes factae in priori parte assertionis, ut constat. Alius modus est, ut certo judicet commutationem ad minimum esse aequalem, et dubitet an sit etiam melior, certus autem moraliter sit non esse in minus. Et tunc credo posse etiam sine speciali causa commutationem facere, quia fideliter tractat negotium Domini, cum de aequalitate sit certus, et per dubium se exponat occasioni lucrandi aliquid Domino, sine periculo perdendi. Tertius modus esse potest, ut certo, vel probabilius credat, commutationem non esse in melius, et potius dubitet an sit in minus, et tunc credimus necessariam esse aliquam causam propter contrariam rationem, quam in sequenti capite latius expendemus, et inde etiam constabit levem sufficere.
11. Commutatio in evidenter melius propria voluntate fieri poterit.—bico tertio: haec commutatio in evidenter meltus propria voluntate fieri potest, etiam in votis, quae in alicujus tertii utilitatem cedunt vel fiunt, dummodo soli Deo fiant, et specialem promissionem ad hominem non includant. Hanc conditionem addo propter aliquos, qui haec vota excipunt a generali regula posita. Quod sentit Henr., lib.2 de Poenit., alias lib. 5 Summae, c. 20, n. 5, lit. S, et lib. 7 de Iudul., c. 30, n. 5, cum Sylvestro, Votum, 4, quaest. 1, S Quartum, ubi ait, talia vota non posse commutari in melius propria voluntate, sed auctoritate Episcopi. Sed ille in priori parte loquitur consequenter, quia de omni voto idem dixit. Tamen, supposito contrario principio, et quae c. 14 dicta sunt, haec assertio est evidens. Quia per haec vota uullum jus acquiritur tertio; ergo omnino pensanda sunt in ordine ad Deum ; ergo si Deo sit magis grata mutatio, fieri potest ex intrinscca natura voti, ac subinde propria voluntate. Et confirmatur : nam vel acquiritur jus tertio, vel non: si acquiritur, nec Episcopus poterit commutare, quod Sylvester non admitut; -inon acquiritur, nulla est specialis ratio in his votis, propter quam magis in eis requiratur auctoritas Episcopi, ut commutentur in melius, quam in aliis votis. Confirmatur secundo, quia votum simplex religionis, etiamsi factum sit pro determinata religione, potest pro- pria auctoritate commutari in strictiorem religionem, quando constat de majori perfectione; quia tale votum ordinatur praecipue ad bonum spirituale personae promittentis ; et ideo licet ipsimet religioni fieret specialis promissio, licita semper esset commutatio in perfectiorem, quia haec conditio semper intelligitur inclusa. Atque hinc a fortiori fit, posse Praelatum hanc commutationem facere, etiam in casu dubio, et idem est de omni illo qui habet potestatem delegatam ad commutanda vota sine praejudicio tertii: haec enim vota non censentur commutari cum praejudicio tertii, ut ex dictis constat.
12. Fit satis fundamentis oppositae sentenlie. — Ad primum fundamentum conirariae sententiae sumptum ex Levit. ult., primo dicendum est, legem illam non fuisse universalem, sed de solis animalibus aptis ad sacrificia, ut advertit Abul., quaest. 33. At in aliis vous non prohibebatur commutatio, et redemptio, ut ex antecedentibus et subsequentibus legibus ejusdem capitis constat. Unde in reliquis, quorum ibi non fit mentio, fieri poterat secundum dictamen juris naturalis, quia non extendebatur ad illa prohibitio. Unde multo minus extenditur ad vota legis gratiae, in qua lex illa non obligat , tum quia ceremonialia cessarunt, ad quae illa pertinebat ; tum etiam quia materia illius prohihitionis non habet locum hoc tempore, cum nunc nulla animalia idonea sint, ut offerantur Deo in sacriticium, sed solum Agnus immaculatus. Addit vero D. Thomas, d. art. 10, ad 1, illa animalia vota Deo, eo ipso fuisse consecrata Deo, et ideo non potuisse commutari, ne ad usus profanos res Deo semel consecratae converterentur, et ita dicit hoc esse cum proportione servandum in lege gratiae, non ex vi legis Moysis, sed naturalis; quia si quis voveat calicem, et illum consecratum otferat , non poterit amplius commutari. Idem habet Abul., Num. 30, q. 102, et Levit. ult., q. 33; ut tamen idem tradit in q. 29 et 135 et seq. in idem caput, illa sanctificatio non erat alia, nisi quae provenit ex auctoritate illius legis, quia, scilicet, illa animalia per votum ita manebant Domino applicata, ut non possent mutari, et illa immobilis applicatio dicebatur sanctificatio. Talis autem consecratio ex vi voti non invenitur in lege nova, ut etiam de voto solemni infra dicemus. Et ideo nec per proportionem potest illa lex praesenti tempori applicari. Nam si calix consecratus non potest in alienos usus converti, non est ratione voti, sed ratione propriae consecrationis : unde illa sublata per fractionem, posset fieri commutatio. Item calix voto promissus, licet consecratus, potest alteri loco applicari per voti commutationem. Simpliciter ergo dicendum est illam legem fuisse ceremonialem, et cessasse, ut ibi dixit Oleaster.
13. Ad secundum, ex cap. 1, de Voto, jam responsum est illud procedere, quando excessus non est evidens. Et similiter dicitur ad 3, in commutatione evidenter in melius non fieri dispensationem, sed rigorosam solutionem. Neque in hoc probamus sententiam Innocentii et Panormitani, de qua et'am supra dictum est. Ad quartum respondetur, satis constare de consensu Dei, quando res est evidenter melior, neque in hoc esse Deum cum homine comparandum ; nam homo suam utilitatem peculiarem respicit, et interdum suam voluntatem, et aliquando in illo est pro ratione voluntas. Ad quintum respondetur , primum exemplum de lege non esse simile, quia votum in sua origine pendet ex propria voluntate, lex autem a voluntate Praelati emanat, et ideo votum potest per eamdem voluntatem mutari, quando constat de consensu creditoris, quia per quas causas nascitur obligatio, per easdem mutari potest ; non sic autem lex, sed per voluntatem superioris mutanda est. Accedit quod obligatio voti, cum sit ex voluntate voventis, potest transferri in aliam materiam , et ita ex illa parte semper servatur equalitas; obligatio autem obedientiae seu praecepti non potest ita transferri, et ita deficiet. Denique lex absolute praescribit rem praeceptam. et facit illam esse necessariam, et ideo jam non potest habere rationem boni, quidquid impediverit observationem legis. At votum non facit rem simpliciter necessariam, sed respiciendo semper ad melius bonum, et includendo conditionem et quasi exceptionem: Dummodo illud non impediatur. Aliud vero exemplum de commutationibus humanis, jam dictum est non esse simile, et assignata est ratio differentiae : ubi autem inter homines constaret evidenter de beneplacito domini seu creditoris, tunc procederet similitudo. et potius juvaret.
14. Sextum argumentum probat limitationem secundam, quam in prima assertione posuimus: nam in aliquibus votis gravioribus, praesertim perpetuis, judicium de meliori bono difficile est, et ideo Ecclesiae Praelati, praesertim Pontifex, merito potest illud sibi reservare, nam spiritualem potestatem habet ad declarandum quid sit Deo magis acceptum, imo saepe aliqua mutatio, licet in individuo sit melior, aà bonum commune non expedht, et ideo potest etiam prohiberi, ut sine auctoritate Praelati non fiat. Et ita potest Pontifex prohibere transitum ab una religione in aliam sine suo consensu, etiamsi arctior esse videatur. Vel etiam sic vetuit mutare votum factum in subsidium terrae sanctae in aliam eleemosynam, sine exceptione melioris, quia in ordine ad commune bonum illud censebatur melius, et in universum est melius in hoc subesse judicio Praelati, quando per prohihitionem illud interponit; seclusa autem speciali prohibitione, votum natura sua illam commutationem admittit.
On this page