Caput 19
Caput 19
Utrum ad voti commutationem in aequale aut minus, praelati auctoritas et causa requirantur ?
CAPUT XIX. UTRUM AD VOTI COMMUTATIONEM IN AEQUALE AUT MINUS, PRAELATI AUCTORITAS ET CAUSA REQUIRANTUR ?
1. Opinio aliquorum. — De commutatione in aequale aliqui opinati sunt, fieri posse propria voluntate, et consequenter absque aliqua speciali causa. Ita tenet Medin., in Instruct., cap. 14; sequitur Henriq., lib. 2 de Poeniten., cap. 20, S 5, qui tribuit hanc opinionem Angelo, Cajetano, Abulens. et Armillae, sed immerito, ut constabit. Refert etiam Pedraz., in Sum., circa primum praeceptum, S 8; et Alcozer, in Sum., cap. 16, concl. 7. Sed hunc videre non potui, ille vero de sola commutatione in melius loquitur, et de caeteris sentit contrarium. Tribuit etiam Soto, l. 7 de Just., quaest. 2, art. ult., et quaest. 4, art. 3. Verumtamen in priori loco nihil dicit, in posteriori autem solum unum verbum dubitantis habet. Ait enim: Forte, si certum esse possit rem esse equalis apud Deum valoris, inconsulto Praelalo, posset fierài commutatio. Sed statim corrigit dubitationem, dicens, sed tamen non esse adeo luta, quia dum agitur de qualitate , alienum requiritur judicium. Et in sequentibus multa inculcat, quibus satis ostendit in contraria sententia firmasse judicium. Nam imprimis paulo inferius ait , quando dubium est an mutatio in melius vel in minus fiat, imo ubi certissimum non sit opus esse eacellentius, semper esse auctoritatem Praelati necessariam ; ergo ubi solum constat de aequalitate, multo magis sentit esse necessariam. Et infra dicit, omnem commutationem, quae non est in melius, postulare justam causam ; ex quo etiam sequitur postulare potestatem superiorem, ut dicemus. Unde Emman. Rodr., in expositione Bullae Cruciatae, S9, n. 106, cum prius videretur docuisse hanc sententiam, in contrarium refert Sotum , cum Cajet., et subjungit eorum opinionem esse sequendam. Lud. Lop., 1 p. Instr., c. 49, in fin., dicit idem quod Soto, sub particula forte, et addit favere jus canonicum, quod non allegat, nec ego inveni. Item in 2 p., 1 q., de Clavib., per occasionem, et aliud agens, referens opinionem Medinae, non reprobat, sed tacite approbat Paucos ergo patronos certos habet haec sententia, et nullum qui ex professo punctum disputaverit et expenderit.
2. Fundamentum autem hujus sententiae solum est, quod apud Deum parum aestima - tur, quod opus sit hujus vel illius materiae, si revera. pensatis omnibus, est aeque bonum de se, et aeque gratum Deo; ergo in tali commutatione semper est certum, Deum acceptare talem solutionem, quia nulla est probabilis ratio ad timendum contrarium. Nam si utrumque opus sine voto fieret, aeque illi placeret, et ad aequale praemium illud acceptaret, si caetera essent paria ex parte operantis ; et si posterius opus, in quod fit commutatio, a principio esset voto promissum, aeque etiam fuisset Deo placitum ; ergo idem credendum est, quando postea commutatur , nam obligatio voti transfertur in al'am materiam, et ita omnia sunt paria. Unde argumentor secundo, quia talis commutatio est rigorosa ac perfecta solutio, quia revera fit non solum non invito creditore, sed etiam ad beneplacitum creditoris ; ergo nihil dispensationis habet annexum ; ergo non est cur sit necessaria potestas superioris, nec specialis causa. Tertio adduntur exempla : si quis vovit intrare certam religionem, et postea eligit aliam aequalem; vel, si promisit certam pecuniam, et postea dat calicem ejusdem valoris.
3. Prima assertio : ad commutationem voti in wquale bonum necessaria est auctoritas Prelati. — Nihilominus dico primo: ad commutationem in aequale bonum, etiamsi constet certo esse tale, necessaria est auctoritas Praelati. Haec est sine dubio sententia D. Thomae, dicto art. 2, quia absolute al commutationem requirit Praelati auctoritatem ; commutatio autem simpliciter dicta maxime significat aequalem, tum quia commutatio ex se postulat aequalitatem, juxta sententiam Aristotelis, 5 Ethic., c. 4; tum etiam quia alias non oportuisset commutationem distincte numerare praeter dispensationem, si solum de commu- tatione in minus intelligenda esset, quia illa est dispensatio quaedam, vel sglum erit ad illam necessaria potestas Praelati, quatenus partialem dispensationem continet. In eadem sententia est aperte Cajet., in eodem art. 12, dub. 1 et 2. et ita intelligit D. Thomam, et expresse Angel., Votum, 4, num 2. Item Armil., num. 14, sequitur doctrinam Cajet. Item Tabien, verb. Dispensatio, num. 10; expressius Navarrus et Covarr., citati cap. praeced.; et Cordub. d. quaest. 149; Gratt., lib 2 Decis., c. 30, n. 4; Vivald., 3 part. Candelab., cap. 14, num. 15; Abul., in 30 cap. Numer., quatenus a quaestione 103 usque ad 106 dicit, commutationem fieri non posse niel ex justa causa, et ejus auctoritate, qui vicem Deti gerit, solumque in quaestione 110 excipit commutationem, in id quod est evidenter melius. Et hic etiam addi possent Soto et Emman. Rodr. supra, ultra omnes auctores praecedenti capite allegatos, qui dicunt, etiam ad commutationem in melius requiri Praelati auctoritatem.
4. Probari autem potest haec assertio ex c. 1. de Voto, etiam juxta laticrem interpretationem supra datam. Nam requirit auctoritatem Praelati, quoeties incertum fuerit an res sit gratior Deo ; ergo multo magis requiret illam, quando ad summum constat esse aequalem, et non meliorem. Confirmari potest primo, quia jura, quoties wactant de commutatione etiam per Praelatum facienda, ad hoc inclinant ut fiat in melius, ut in d. c. 1 et 2, et c. Quod super his, cum aliis, de Voto; supponunt enim commutationem, etiamsi fiat auctoritate Praelati, per seloquendo debere fieri in aequale ; et quia difficillimum est attingere ipsum aequale, inclinandum esse in melius, ut Dei negotium fideliter agatur. Non parum etiam confirmatur haec sententia ex indultis, quae conceduntur ad commutanda vota, ut statim videbimus. Ratio denique est, quia promissio solvenda est in propria specie, quantum est ex vi fidelitatis ; ergo ita servanda est, nec potest mutari propria anctoritate, nisi ubi fuerit aliquis excessus, ratione cujus promissio non ceuseatur obligare ; ergo, eo ipso quod mutatur materia in non meliorem, non servatur fidelitas promissionis. Et declaratur primo, quia in evidenter melius fit commutatio sine violatione fidelitatis, quia in ipso voto intelligitur sic posita conditio et exceptio melioris ; non sic autem intelligitur excepta aequalis materia. Alias nullum votum intelligeretur magis factum de materia determinata, quam de qualibet aequali, quod videtur absurdum, et contra communem sensum promissionum. Unde confirmatur secundo : nam hac ratione de juramento diximus, non posse commutariin aequale.etiam in piis juramentis, quae votis sunt similia, quia, eo ipso quod non datur Deo aliquid melius, merito intelligimus sibi gratius esse, ut testimonium ejus in ea forma, in qua adductum est, verum reddatur ; sic ergo in praesenti, caeteris paribus, gratius est Deo ut verbum sic promissum formalter compleatur, et non peraequipollentiam. Accedit tandemcommunis ratio, quia est difficillimum attingere eequalitatem, et ideo non est verisimile hoc fuisse concessum cuilibet voventi, maxime in propria causa; quae ratio declaratione indiget, quar statim trademus.
5. Secunda assertio : haec conmutatio neguit fieri sine justa causa, licet parva svfficiat.— Dico secundo: haec commutatio in aequale fieri non potest sine aliqua justa causa, licet parva sufficiat. Ita sentiunt auctores allegati fere omnes, et Navar., cons. 18, de Voto, licet contradicant Cordub. et Angles, qui judicio meo non loquuntur consequenter. Et ratio sumitur ex proxime dictis, quia, eo ipso quod opus reddendum, secundum se non est melius, est magis consentaneum excellentiae divinae, ac fidelitati ei debitae, solvere in propria specie quod fuit promissum; ergo ut non fiat hoc quod per se debitum est, aliqua causa postulatur. Et ita haec assertio et praecedens se mutuo juvant; nam, eo ipso quod potestas Praelati ad hanc commutationem necessaria est, intelligimus gerere vices Dei in hac commutatione, ejusque consensum interpretari ; ergo necesse est ut aliqua rationabili causa ducatur, et non solum quia sibi ita placet, quia haec nulla ratio est ad interpretandum consensum Dei. Unde etiamn in hac commutatione verum est Innocentii, Panormitani et aliorum principium, commutationem esse quamdam dispensationem, quia, eo ipso quod non impletur promissum in propria specie, nec secundum conditionem aliquam in eo inclusam, dispensatur in aliquo rigore fidelitatis ; ergo requiritur causa. Et inde etiam conciuditur, esse necessariam potestatem , quia dispensatio, quantumvis minima, non potest fieri sine potestate. Item si requiritur causa, signum est debere fieri rationabilem remissionem ex parte Dei, saltem quoad remittendam determinationem obligationis ad talem materiam ; ergo signum est requiri potestatem. Denique commutatio in aequale sine causa interveniente non habet aliquam rationem honestatis vel virtutis; ergo non est cur praesumatur Deum illam velle, aut esse contentum tali solutione; ergo merito requiritur causa, et consequenter etiam consensus alicujus vicem Dei gerentis, qui causam approbet et commutationem admittat.
6. Commutatio voti nequit fieri arlitrio confessoris , nisi habeat potestatéff lelegatam. Atque hinc fit, hanc commutationem fieri non posse arbitrio vel judicio confessoris, nisi ad hoc habeat potestatem delegatam. In quo aliqui vel non recte, vel obscure loquuntur, dum dicunt confessorem posse talem commutationem probare , ut loquitur Angl. supra. Sed id non est verum ex vi muneris confessoris, quia haec commutatio non est actus jurisdictionis in foro poenitentiae, sed in foro externo pertinente ad gubernationem Excclesiae. Antccedens patet, quia haec non est materia illius sacramenti , nec spectans ad illud judicium. Quod si sit sermo de confessore habente potestatem delegatam, illa est per accidens ; et illo modo etiam non confessor poterit commutare, si illam habeat. Nec satis est quod confessor sit prudens, et possit recte judieare de aequalitate commutationis , nam hoc poterit etiam habere non confessor, non tamen suffkicit scientia vel prudentia, ut declaratum est.
7. Cum per uliqua privilegia confessoribus delegatur facullas ad commutatiouem votorun. solum conceditur ad commutationem in equale. — Secundo inftertur, quando per jubilaea, vel privilegia, aut alias Bullas datur confessoribus aut aliis potestas delegata solum ad commutanda vota, in rigore non posse commutationem facere, nisi in aequale, et ex causa. Prior pars communis est, licet Med., Lud. Lop. et Henriq. contrarium sentiant, quibus in hoc consentit Cord , d. q. 149; et Emman. Rodr., in expositione Bullae, 8 9, n. 107, et in Sum,, 2 p.. c. 100, n. 4. Idem Vival., d. c. 14, n. 20. Fundamentum est , quia ad commutandum in aequale non est necessaria specialis potestas; ergo ut illa privilegia conferant aliquid, necesse est ea interpretari de commutatione in minus. Sed haec ratio supponit falsum fundamentum , et praeterea non satis evidenter colligit ; nam etiamsi illud antecedens posset esse verum, non esset certum, sed dubium, et ideo possent dari privilegia ad tollendum omne dubium. Quapropter contraria sententia in rigore juris et rationis verior est, quam tenent Cajet., d. art. 12, et in Sum., ver. Votum, c. ult. et Navar., c. 19, n. 63 et 19, et fere allegati; et sumitur ex Panor. et aliis, inc.1 et 2, de Voto; semper enim ad commutationem requirunt saltem aequalitatem. Idem Sylv., Votum, 5, in fin. ; Greg. Lop., in Leg. 6, tit. 8 p. 1.n. 5.
8. Ex quibus sumitur ratio assertionis, quia privilegia haec, licet favorabilia sint, non sunt extendenda ultra verbi proprietatem : commutatio autem proprie significat aequalitatem, ut ex Aristotele adnotavimus cum Cajetano, et fere aliis Doctoribus. Item si per haec privilegia commntatio haec fieri posset in minus ex directa intentione commutantis , eadem ratione posset fieri in notabiliter minus , causa id exigente ; consequens est adeo falsum, ut etiam ab adversariis non concedatur. Sic enim fieret ut talis potestas extenderetur ad dispensationem voti, prout ordinario modo dispensari solet, quia semper est cum aliqua commutatione ; hoc autem est falsum, et contra omnes, ut supra visum est. Prima vero seque'a patet, quia si commutatio in proprietate vocis comprehendit commutationem in minus, eadem ratione comprehenderet omnem latitudinem ejus in quacumque proportione fiat, et ita nulla erit ratio limitandi privilegium, cum intra vocis proprietatem extendi possit. Quod si commutatio in minus non est tantum commutatio, sed etiam propria dispensatio, ut revera est, non possunt talia privilegia ad illam extendi. Neque etiam arbitrio dispensantium relinquendum est, ut sibi praescribant inaequalem commutationeum, quam possunt facere vel non facere , cum hoc non possit certa ratione discerni vel fundari; ergo sistendum est in commutatione aequali. Confirmatur, quia dominus, qui dat procuratori suo commissionem ad vendendum et commutandum, in rigore tantum dat facultatem faciendi illos contractus cum aequalitate ; nam quidquid inde minuitur non est commutatio , sed donatio, et ita non comprehenditur sub tali facultate ; ita ergo est in praesenti.
9. Ne tamen nimium rigorosa et scrupulosa haec sententia videatur, advertendum est sensum illius esse, intentionem commutantis per hnjusmodi privilegia debere semper tendere ad aequalitatem, et ad eamdem attingendam per discretionem et prudentiam conari. Quod si hoc observans bona fide commutat , valida erit commutatio, etiamsi forte in re fiat in minus , quia hae morales facultates hanc latitudinem postulant , neque humano modo aliter possunt exerceri, et ideo sine dubio ita conceduntur. Praesertim quia tunc non potest multum aberrari ab scopo; parum autem in mo- ralibus pro nihilo reputatur, maxime procedendo bona fide , quae in hoc negotio semper postulatur. Unde necesse est ut commutatio fiat sub ratione aequalis, et sub probabili judicio de aequalitate. Quod si sit dubium tam de excessu quam de defectu, illa etiam censetur aqualitas, quando dubium in utramque partem aequaliter vergit, quia humanum arbitrium non potest certius de his judicare. Imo, si non constet opus, in quod votum commutatur, esse minus bonum, sed dubium sit an perveniat ad aequalitatem, et alias interveniat rationabilis causa commutandi, et non imponendi majus onus, probabile est posse commutationem fieri per hanc potestatem ; tum quia parva potest esse inaequalitas , quae moraliter non reputatur aliquid ; tum quia res et judicia humana non admittunt majorem certitudinem ; tum quia propter haec dubia videntur maxime concedi hae facultates.
10. Cajetani advertentiu. — Atque hinc facile patet altera pars de causa, tum quia, ut dixi, necessitas potestatis delegatae et exigentia causae sese comitantur ; tum etiam quia ipse delegans, seu habens potestatem ordina riam, non potest commutare sine causa ; ergo murto minus poterit delegatus. Sufficiet autem (ut etiam dixi) causa levis, quia parva est etiam remissio, quae per commutationem fit. Unde prudenter advertit Cajetanus interdum posse sufficere causam justae condescensionis cum fragilitate poenitentis, seu voventis, ut cum gaudio et non gemendo debitum suum solvat , quando recta ratione credi potest hoc esse opus gratitudinis, vice Dei exhibitae, ut non videatur cum tanto rigore exigere definitum debitum a liberali debitore, qui voluntarie se obligavit. Et ad hoc suadendum valent aliquid motiva primae sententiae supra allata. Addo vero interdum haec indulta seu facultates ad has commutationes concedi sub aliquo onere, et ex generali causa boni communis, et tunc ipsa causa , et modus obiinendi talem facultatem, sufficiens videtur ad honestandam commutationem aequalem sine alia speciali causa. Et hovc modo videtur haec facultas dari per jubilaea ordinaria, et per Bullam Cruciatae, et similia. Secus vero est, quando simpliciter delegatur haec potestas in gratiam delegati, ut fit per privilegia religionum; vel quando simpliciter conceditur in favorem prwatae personae, vel in remedium alicujus particularis oneris; tunc enim necessaria est specialis causa, ut dictum est.
11. Qui certam religineu vovit, non potest suto arbitrio ulium wequalem ingredi. — Ad duo prima fundamenta contrariae sententiae solutio patet ex dictis. Exempla vero quae in tertio ioco proponebantur, dicimus posse in contrarium retorqueri. Nam in primo negatur quod assumitur, quia qui certam ac determinatam religionem voyit ex peculiari intentione illius, non potest suo arbitrio aliam aequalem ingredi, tm propter omnes rationes factas ; tum etiam quia in hac speciali materia longe difficilius est de tali aequalitate judicarc ; tum praeterea quia post promissionem in una religione non est licitus transitus ad aliam aequalem. Ergo idem cum proportione erit in promissione profitendi, vel ingrediendi religionem. Et ideo solent Pontifices concedere privilegia , ut votum religionis in aliqua censeatur completum, licet de alia aequali sit factum, quasi generalem commutationem concedentes, quae in favorem religionis honestatur. Hoc autem maxime procedit inter religiones specie diversas ; nam si tantum sint monasteria diversa ejusdem religionis, distinctio est quasi materialis. Unde licet votum sit de uno factum, et in alio impleatur, non censetur commutatio moralis, quia illa determinatio fuit accidentaria , et in ea promissione non intenditur commodum monasterii , sed spirituale bonum voventis, quod in utraque idem est et ejusdem rationis, et ideo votum in propria specie impleri censetur. Nisi fortasse in observantia regulae sit magna disparitas, nam tunc rigor obligationis servandus esset, quia procederet eadem ratio. Sed de hoc voto plura in sequenti volumine.
12. Ad aliud exemplum, dicimus imprimis non procedere in votis personalibus, quae sunt de operibus virtutum diversarum rationum, inter quae non admittitur ilia commutatio. Deinde pro votis realibus observanda sunt, quae in simili puncto de juramento promissorio diximus. Nam quaedam sunt res, quae facile inter se commutantur, et moraliter pro eadem reputantur, ut triticum, vinum, e similia ; aliae sunt quae non habent tam facilem commutationem, et quae ratione suae speciei peculiarem aestimationem habent, ut domus, equus, et aliae res, quae non ita facile usu consumuntur. Inter priores ergo admitti posset solutio in re simili cum aequalitate, quando specialis ratio non obstaret, quia non censetur moralis mutatio, sed tanquam idem reputatur. In posterioribus vero non est admittenda sine expresso consensu ejus, in cujus utilitatem res cedit. Undeinillo exemplo. si promisi pecuniam, in rigore non satisfacio, dando calicem, quia fortasse mihi utilior est pecunia, quia universaliorem habet usum ; et licet calix ratione materiae et operis possit vendi, tamen illud ipsum est gravamen minuens aequalitatem, praeterquam quod morale est, non posse facile tanti vendi, quanti aestimatur. E contrario etiam, si promisi calicem Ecclesiae. in rigore non satisficiam dando valorem, quia praeter id, quod est praetio aestimabile, potest esse in calice peculiaris commoditas, vel aestimatio. Unde in his rebus sicut nemo, in cujus commodum res cedit, potest invitus ad commutationem compelli, ita etiam respectu Dei fieri non potest sine consensu ejusdem partis, vel superioris, qui vice Dei solutionem approbet. j
13. Quale peccatum sit votum in equale propria auctoritate et sine causa commutare. — Sed quaeret tandem aliquis, esto non liceat commutare votum in aequale propria auctoritate, an, si fiat de facto, sit peccatum mortale, vel tantum veniale. Videri enim potest hoc secundum, quia respectu voti illa materia transgressionis videtur levis; dictum est autem supra, transgressionem voti in materia levi tantum esse peccatum veniale; ergo. Major patet, quia ibi solvitur aequale, in quo videtur posita substantia voti; quod autem sit in hac vel illa specie, non videtur esse circumstantia adeo gravis, ut ad mortale peccatum sufficiat. Unde similter videri potest, Praelatum non peccare mortaliter commutando votum in aequale sine ulla causa, sed pro sola voluntate sua, vel voventis; quia, licet non bene utatur sua potestate, non videtur esse abusus in materia gravi, nec cum gravi Dei injuria.
14. Dubii resolutio. — Ad interrogationem dico, licet non videatur improbabile, tamen, consequenter loquendo, aliter sentiendum esse. Quia vovens non habet potestatem ad hanc commutationem faciendam ; ergo licet illam faciat, uihil facit; ergo manet integra obligatio voti; ergo si iliam non impleat, non obstante alio opere, quod fortasse per modum commutationis fecit, peccat transgrediendo totum votum, ac subinde mortaliter. Unde si quis faciat tale opus, animo non implendi aliter votum prout factum fuit, peccabit morta'iter, per se loquendo, nisi per iguorantiam, vel adhaesionem ad aliam opinionem, quain putat probabilem, excusetur. Et eadein ratione non excusatur a gravi lapsu Praelatus commutans sine ulla causa, licet aequalitatem ser- vet in commutatione, nisi aliquam addat recom pensationem, ob remissionem quam facit de rigore promissionis. Ratio est, quia excedit in sua potestate, unde facit actum de se nullum ; illa ergo remissio invalida est; ergo abutitur potestate in re gravi. Cujus signum est, quia non reddit subditum tutum in conscientia ; ergo graviter peccat, et decipit subditum, tollendo vinculum quod auferre non potest. Quamvis autem haec vera sint, quando commutatio est omnino voluntaria et irrationabilis, tamen moraliter fere semper excusari poterit, quia, ut dixi, pazva causa sufficit, scilicet, ut vovens libentius et alacrius Deo serviat, et ut gratitudo quaedam ex parte Dei ostendatur.
15. Quando est necessarium uti redemptione in commutando votum. — Sensus dubii expenditur. — Aliquorum sententia. — Ultimo inquiri potest an in commutatione facienda servanda sit etiam similitudo; ubi etiam explicandum erit quando sit necessarium uti redemptione in voto commutando. Sensus ergo dubii est,an oporteat votum reale in reale onus commutare, quae dicitur voti redemptio; et eadem ratione,an votum personale redimi possit, vel debeat neces:ario commutari in personale onus, et cum proportione de mixto. Multi enim Doctores judicant necessarium esse hanc proportionem servare; ideo enim dicunt vota realia redimenda esse, et in votis mixtis, ut peregrinationis , expensas redimendas esse, onera vero personalia esse commutanda in alia proportionalia. Ita sentit Angelus, Votwm, quarto, numero duodecimo; Cajetanus, verb. Fotorum dispensatio, circa finem; Navar., c. 12, n. 71; Augles, quaest. de Voto, art. 4, difficuit. 7; Greg. Lopez, in leg. quarta et quinta, tit. 8, part. 1, et ex ipsis textibus colligitur. Et fundatur in c. 2, c. Magne, c. Ec multa, c. Quod super his, de Vcto; ex quibus habetur, in voto peregrinationis computandas esse expensas, ut redimantur, et labores, ut commutentur; ergo idem est in omnibus similibus. Congruentia reddi potest, quia inter similia versatur propria aequalitas, et non difficile inveniri potest ; inter dissimilia vero, et (nt ita dicam) heterogenea vix attingi po:erit. Item in votis realibus est specialis ratio, quia ordinarie cedunt in utilitatem alicujus, quae videtur in commntatione consideranda et retinenda, quoad fieri possit.
16. Votum mixtum per solam redemptionem tolli potest. — Idem de personai dicendum. — Verumtamen neque auctores allegati ponunt hunc modum commutationis ut necessarium, neque ex natura rei requiritur semper, sed tantum ubi per legem, vel delegationem potestatis praescriptus fuerit. Declavatur primo assertio inductione : nam imprimis votum personale potest in reale transferri, seu, quod idem est, per redemptionem tolli. Ita supponit expresse Angel., dum ait votum jejunii in persona paupere parva pecunia redimi posse ; in divite autem, majori, quod etiam dicit Navar. et omnes; et eadem ratio est de quolibet alio voto personali. Mixtum etiam votum, ut est peregrinationis, per solam redemptionem auferri potest, ut sumitur ex c. 2, de Voto, ibi: Ita tamen quod idem votum eleemosynis redimat, et juata consilium nostrum toto vite sue tempore uni pauperum Christi (dummodo ad hoc suee facultates sufficiant) debeat providere. Ubi pro voto personali nullum onus personale imponit, sed solum reale. Igitur etiam reale votum poterit in personale commutari, ut votum eleemosynae in jejunia, et orationem ; vel votum mixtum, ut peregrinationis, in solum personale ; est enim eadem ratio, cum eadem sit proportio aequalitatis vel inaequalitatis inter utramque materiam, sive sumatur una ut commutata, et altera sit, in quam commutatio fit, sive e converso; parum enim hoc refert. Et ratio est, quia in his non attenditur physica unitas vel similitudo, sed proportio, seu aestimatio moralis in ordine ad virtutem, et gloriam Dei; et haec inveniri potest in omnibus his actibus, ut per se notum est, unde in ratione meriti vel satisfactionis potest oratio aequari eleemosynae; et e converso, imo interdum sola oratio aequivalet jejunio et eleemosynae simul, et sic de aliis; ergo etiam in ordine ad commutationem votorum poterunt compensari.
17. Explicantur jura in oppositum allata. — Nec jura citata contrarium statuunt, imo in c. 1, de Voto, dicitur, de peregrinationis votis, an eleemosynis redimi, an in aliud commutari, eic. Significatur ergo posse utroque modo tolli tale votum Praelati arbitrio, juxta exigentiam causae et cireumstantiarum. Indicatur autem redemptione esse utendum, nisi necessitas cogat solam commutationem facere, quod potest esse consilii, non praecepti. Alia vero jura loquuntur in speciali de voto peregrinationis Hierosolymitauae, et maxime quando fit in subsidium terrae sanctae, et in illius commutatione Pontifices semper observarunt, facere commutationem in favorem terrae sanctae, quod illis temporibus erat maxime conve- niens. Unde ex vi juris servanda erat illa forma redimendi votum illud, et mittendi expensas in succursum illius terrae, non quia per se necessaria sit, sed quia ita videtur jure statutum. Nunc autem illa utilitas et necessitas cessasse vicetur, et ita nunc votum illius peregrinationis ad instar aliorum commutari potest, vel juxta tenorem privilegii concessi ad talem commutationem faciendam , quia nunc non durat eadem ratio. Congruentia autem supra facta solum ostendit, illum modum compensandi esse magis accommodatum, et ideo esse consilii illum servare, quando commode potest.
18. Adde quod, praeter dictam facilitatem, habet etiam utilitatem proximorum, et praestantiam eleemosynae, quae multum commendatur, et ideo utile semper est miscere illam. Est etiam rationi consentaneum ut materia et intentio voti servetur quoad fieri possit, et consequenter ut ratio habeatur personae vel loci, in cujus utilitatem votum cedebat, licet hoc inrigore necessarium non sit, ut supra dixi; semperque magis est attendendum ad spirituale honum voventis, majoremque gloriam De:. Quando etiam fit commutatio virtute alicujus Bulla, ut de Cruciata in speciali advertunt. dicentes esse redemptionem in ejus favorem faciendam, Navar. supra, n. 8; Lud. Lop., 1 p., c. 50; Cord.. d. q. 149; Emman.. d.85, n. 109; Angl., supra diffic. 7; et insinuat Soto, d. q. 4, art. 3. Quod intelligo, ut ex parte fiat commutatio in subsidium Cruciatae, non vero quod necessarium sit totam commutationem in hoc solum subsidium fieri. Et ita Angl. supra, non dicit totam commutationem, sed eleemosynam futuram esse in subsidium Bul lae. Imo Vival., d. c. 14, n 39, citans Alphonsum Deza, dicit sufficere subsidium spirituale, quia Bulla solum dicit in subsidium ; sed revera Bulls intentio est de subsidio temporali. Tamen in pauperibus haberet illa interpretatio locoum. Maxime quia debet intelligi illa conditio morali modo, et quatenus fuext possibilis, ac suaviter fieri possit. Et ideo etiam prior interpretatio de partiali compensatione certior est, quia Bulla non plus exigit, et aliud esset gravissimum onus, unde pauci vellent tali privilegio uti, et ita in ejus praejudicium redundaret.
19. Quis modus sit observandus in votorum commutatione. — Ex hac ergo resolutione constare potest, quis modus servandus sit in commntandis votis pure realibus, vel pure personalibus, aut mixtis. Nam in primis votis, si causa oritur ex paupertate, non oportet facere commutationem realem (ut sic dicam), sed personalem , cum prudenti aequiparatione , alias commutatio esset inutilis, et repugnaret causae ; si autem ratio commutationis sit alia, et facultas non desit, tunc optimum est semper facere realem commutationem, nisi personalis evidenter melior seu in melius judicaretur. At votum personale fere semper potest commntari per redemptionem, si facultas suppetat, propter rationem dictam. In voto autem mixto, si sit mixtum per accidens (ut sic dicam), est quasi duplicatum votum, ut supra dixi, lib. 2, c. ult., et ideo ad singulas partes applicanda sunt quae diximus. Si autem sit proprie et intrinsece mixtum, ut peregrinationis, tunc ratio habenda est sumptuum itineris, his demptis quos vovens domi esset facturus, non quia necessario sint pecunia redimendi, sed quia illi augent pondu; et aestimationem voti, et ideo compensandi sunt, ordinarie quidem per alias expensas in opera pietatis, propter rationem supra factam, vel per alia opera ex rationabili causa.
20. Aliquorum opinatio de erpensarum computatione per ordinem ad commutationem votorum. — In expensis autem supputandis, aiunt quidam esse computandos sumptus futuros in eundo, non tamen in redeundo, quia redire non est peregrinari, nec cadit sub votum. Ita Angl. supra, diffic. 6; Henriq., lib. 7 deIndul., c. 30, lit. M et N; Emman. Rod., in Expositione Cruciatae, S 9, n. 107. Referuntur etiam pro hac sententia Cajet., d. art. 12; Navar., d. c. 19, n. 71; Medin. lib. 1 Sum., c.14, 87; Lud. Lop., 1 p., c. 49. At Cajet., Navar. et Med. absolute dicunt, considerandas esse impensas quas in itinere esset facturus; Lopez vero referens illam opinionem, licet dicat non esse multo rigore utendum, simpliciter dicit, non esse tutam. Et mihi etiam ita videtur. Primo, quia non est consentanea juri; nam in d.c. Magnae, expresse dicitur: Eapensas, quas fueras eundo, morando, et redeundo facturus. Nec dici potest illud esse speciale in voto Hierosoly mitano, quia Papa non intendit imponere onus quod non esset inclusum in voto; et ita eadem ratio est de illo, et de quocumque alio p'eregrinandi voto. Secundo, non vidcetur consentanea rationi illa opinio, tum quia accessorium sequitur principale, reditus autem est accessorium peregrinationi, quando moraliter, vel ex intentione voventis illi conjungendus esset; ium etiam quia, licet quis non promittat reditum, nihilominus moraliter au- get valorem (ut sic dicam) itineris, quoad ejus expensas. Et ita qui se obligat ad eundum aliquo, etiam computat reditum ad aequitatem mercedis. Tum denique quia alias qui peregrinationem vovit, non deberet sumptus itineris computare juxta statum suum, et moralem consuetudinem et intentionem, quia in rigore non promisit hoc, sed tantum ire; consequens est contra omnes, et contra rationem, quia res aestimandae sunt moraliter, et prout in re ipsa futurae sunt.
21. De commutatione voti conditionati. — Tandem ex eadem resolutione constat, quomodo reliqua omnia vota commutanda sunt, vel servando easdem conditiones, quoad fieri possit, vel expediat, vel cum proportione mutando illas secundum aliquam moralem aestimationem ; ut si votum est conditionale, potest commutari servata conditione, id est, substituendo aliam materiam sub eadem condiuone, vel mutata conditione cum eadem poena, seu materia; vel denique commutari potest in aliquid absolutum, et tunc poterit censeri aequalitas, etiamsi quantitas rei promissae minuatur; ut si promisi dare decem in eleemosynam, si navis venerit, et nunc absolute volo dare quinque, sive veniat, sive non, moraliter potest censeri aequalitas, consideratis aliis circumstantiis. Ad eumdem modum, si votum sit diuturnae obligationis, commutari facilius poterit, si in aliud onus aeque diuturnum transferatur obligatio; non est tamen id necessarium, sed ex qualitate et gravitate operis brevi tempore expediendi poterit illa diuturnitas compensari ; ut si quis promisit dare singulis annis tantam eleemosypam per totam vitam, posset redimi obligatio, data nunc simul aliqua magna quantitate in eleemosynam, quae judicio prudentis viri adaequationem faceret. Et juxta haec cum proportione cositari poterit, quomodo sit commutatio facienda in votis etiam per se perpetuis, ut castitatis et religionis, quando illa committitur; sed de illis in particulari postea dicemus. De reliquis vero dicta sufficiunt, quia haec res magis ex prudentia pendet quam ex generalibus regulis; ponderanda igitur sunt circumstantiae personarum, et qualitates operum, imprimis in ordine ad divinum cultnm ; deinde in ordine ad bonum commune, vel utilitatem, praesertim spiritualein, proximorum ; multo vero magis ipsius voventis, vel in ordine ad meritum coram Deo, vel in ordine ad satisfaciendum pro peccatis. vei in ordine ad praecavenda peccaia futura, vel occasiones eorum. Et sic, omnibus pensatis, non erit admodum difficile, etiam inter materias et proprietates votorum dissimiles, sufficientem proportionem invenire.
22. An in aliquibus votis fiat commutatio unius in aliud ipso jure.—RHesolutio.— Supererant hoc loco tractanda duo gravia idubia. Unum est, an votum religionis possit commutari in statum Episcopalem ; aliud est, an per professionem religiosam extinguantur omnia vota priora, ita ut in solemnia vota religionis sufficienter commutentur, Verumtamen quia haec puncta statum religionis attingunt, ejusque aliqualem cognitionem praerequirunt , ideo in tractatum de illo statu ea remittimus. Solum in secunda dubitatione adverto, in illa attingi aliam generalem, an in aliis votis interdum fiat commutatio unius in aliud ipso jure. Sed loquendo de jure naturali, ex vi illius, sola commutatio in melius concessa est ; solum tamen sequitur quasi necessario, si vota sint incompossibilia ; alias pendet ex voluntate voventis, ut constat. Si vero loquamur de jure positivo divino, licet in lege veteri fuerint quaedam vota necessario commuianda secundum legem, illa caeremonialia erant, et pertinebant ad sacrificia carnalia. In lege autem gratiae non obligant, neque aliquod simile jus divinum invenitur. Denique si sermo sit de jure positivo ecclesiastico, certum etiam est nullam hujusmodi commutationem ex vi illius fieri, quia nullibi tale jus invenitur, nec commode fieri posset extra commutationem quae fit in evidenter melius, cum in aliis oporteat multa considerare, ut recta commutatio fiat, quae non possunt nisi in particulari ponderari, et ideo semper actio hominis requiritur. Si vero sit sermo de commutatione in melius extra statum religiosum, non apparet ratio cur fiat ipso jure, nisi quaudo votum majus et minus sunt incompossibilia alias cur jus statueret commutationem, quae pendet ex voluntate voventis, cum per se mcelius sit habere duo vota, quam unum tantum, etiamsi sit melius altero? De statu autem religionis est specialis consideratio, de qua dicto loco tractabitur.
On this page