Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Quam vim habeat commutatio ad tollendam omnino voti obligationem circa friorem materiam?

CAPUT XX. QUAM VIM HABEAT COMMUTATIO AD TOLLENDAM OMNINO VOTI OBLIGATIONEM CIRCA FRIOREM MATERIAM?

Primum dubium. — An post commutationem liceat voventi redire ad priorem mate-

riam voti, el omittere conmutationem.— Resolutio. — Quia per commutationcm non omnino aufertur obligatio voti, sed ex una materia transfertur in aliam, ideo explicare necesse est quam sit firma haec translatio, in quo nonnulla dubia includuntur. Primum dubium est, an post factam commutationem liceat voventi redire ad priorem materiam et omittere commutationem ; videtur enim posse, quia haec commutatio est favor voventis ; sed liberum est unicuique non uti favore sibi concesso ; ergo. Distinguendum vero est, quia vel commutatio fuit facta in melius, sive ex electione voventis, sive per superiorem, ipso acceptante; vel fuit facta in aequale aut minus. Quando facta est commutatio priori modo, existimo non esse in potestate voventis iterum ad prius votum redire, omissa materia, in quam facta est commutatio. Ratio est, quia illa commutatio habet vim novi voti. quo commutans se obligat ad reddendum Deo aliquid melius, quam antea promiserat ; ergo jam non licet illi respicere retro, quia illud virtute erit melius votum in minus commutare. Unde qui prius vovit clericus fieri, et postea hoc votum in religionis votum commutavit, vel qui fecit votum simplex religionis laxioris, et postea voluit obligari determinate ad perfectiorem, commutando votum, tenetur stare posteriori obligationi, nec potest retrocedere, quia posterior obligatio potuit derogare priori. et praevalet. Et in contractibus humanis idem videre licet, quando ex consensu partium augetur obligatio in favorem creditoris; idem ergo est cum proportione in omnibus votis. Denique nisi talis induceretur obligatio, nulla fieret commutatio in melius, quia potestas faciendi melius loco minoris boni, semper intervenit in omni voto absque ulla commutatione ; ergo quando fit commutatio, hoc additur, duod illa potestas transit in obligationem, mutata obligatione voti ab inferiori opere, et translata in melius. Contra hanc : partem tenet Sanpc., lib. 9 de Matrim., disp. 4, num. 21; putat enim esse Candom rationem de Commiatione in melius et in aequale. Sed revera non est, quia haec, quae est in melius, non fit in favorem voventis, sed Dei, et quia alias nulla esset commutatio, ut ostensum est.

2. At vero in commu:atione in minus res clara est, semper manere in potestate voventis non uti commutatione, sed implere votum pront a prineipio factum fuit, quia semper licet transire ad meliora vota. Unde licet a principio fuisset votum factum de illo minori opere, liberum esset commutare illud in melius ; ergo a fortiori licebit, quando per commutationem ad opus minus bonum translata est obligatio.

3. At vero de commutatione in aequale potest dubitari, quia, facta commutatione per Praelatum, et acceptata per voventem, quasi fit novum votum circa illam materiam, in qua fit commutatio ; sed post factum votum. non est in potestate voventis illud commntare sua voluntate, etiam in aequale ; ergo neque tunc licebit commutationem novam facere sine novo consensu Praelati. Confirma tur, quia commutatio fit per translationem obligationis ab una materia in aliam; ergo facta illa mutatione, non est in potestate voventis recedere a posteriori obligatione voluntarie suscepta. Confirmatur secundo, quia alias talis commutatio non esset in sequale, quia prius erat definite ad unum, postea manet quasi indifferens et arbitraria inter duas materias, quae amplitudo multum minuit de rigore obligationis. Tandem non videtur sufticere quod illa commutatio facta sit in favorem voventis, nam favor solum fuit ad mutationem faciendam, postea vero res firma permanet. Sicut si religioso concedatur transitus ad aequalem religionem, semel translatus ibi stabiliter permanere debet ; et si pupillus habuit licentiam se obligandi, postea retrocedere non potest, lieet licentia fuerit quidam favor. Est ergo haec sententia probabilis.

4. Licitum est omittere commutationem in equale, cum fit reditus ad priorem materiam voti. — Sed nihilominus contrarium censeo tutum in praxi. Nam imprimis cum sit probabile hanc commutationem in aequale de se licitam esse, multo est verisimilius, quando per illam reditur ad priorem et quasi nativam illius voti obligationem. Deinde non videtur dubium quin commutatio possit fieri in hoc sensu, ut voventiliceat, si velit, uti alia materia voti, quamvis ad id non cogatur. Nam in hoc, neque aliqua repugnantia, neque injustitia invenitur ; ergo verisimilius est ita fieri, quando aliud non declaratur. Probatur consequentia, tum quia haec videtur communis intentio commutantium ; tum maxime quia hoc videtur esse non solum favor voventis, sed etiam cedere magis in favorem voti, quatenus semper potest in propria specie impleri. Neque illa libertas eligendi inter illas materias est magni momenti, et si quid est, illa est gratia commutationis, et causa, quae justifi- cat commutationem, sufficit ad justificandum illum favorem. Denique ratio facta satis probabilis est, quia talis commutatio non fit in favorem creditoris, sed ipsius debitoris, et ideo facta censetur modo magis favorabili, ac subinde non omnino absolute , sed subintellecta conditione, si ei placuerit tali commutatione uti ; ergo semper illi manet liberum servare votum in prima et propria specie. Et ita manet soluta ratio in contrarium. Et hanc opinionem sequitur Azor, tom. 1, lib. 11,c. 18, qui solum loquitur de commutatione in aequale, non in melius, et merito, quia, ut dixi, est magna differentia inter has commutationes; nam illa, quae est in melius, est absoluta, et obligatoria de novo, respicitque favorem Dei ( ut sic dicam ) seu majorem cultum ejus. Commutatio autem in aequale est quasi conditionata, si volueris, et ita non inducit praecisam obligationem, sed quasi concedit licentiam et facultatem commutandi. Commutatio autem in minus adhuc magis est permissiva seu remissiva , et ideo non uti illa non solum est licitum, sed etiam de se manet sub consilio ex natura voti, quia est de meliori bono.

5. Secundum dubium. — An facta commutatione extinguatur omnino obligatio prioris voti. — Secundum dubium est, an facta commutatione, et impleta per voventem, omnino maneat extincta obligatio prioris voti. In quo nulla est difficultas, quando commutatio, rite et recte facta, fuit impleta. Nam per concessionem commutationis obligatio voti translata est in novam materiam, et a priori sublata, et per executionem commutationis extincta fuit obligatio, ut cadebat in illam materiam; ergo simpliciter ablata est. Ut confirmatur primo, quia per dispensationem validam omnino extinguitur obligatio voti ; sed per commutationem fit quaedam voti dispensatio quasi sub onere faciendi tale opus; ergo ex illo exhibito completur dispensatio, et omnino tollitur obligatio. Denique confirmatur , quia alias inutilis esset commutatio voti. Difficultas vero est, quando commutatio non fuit recte facta, quae non habet locum in ea quae fit in evidenter melius, quia illa semper valet, et recte fit sine alia causa, vel superioris consensu, et ideo semel impleta, semper extinguitur obligatio ; difficultas ergo erit de aequaii vel minori, quae vel propria voluntate facta fuit et impleta, vel a superiore sine justa causa, an tunc nihilominus talis commutatio, cxecutioni mandata, facta teneat, et sufficiat ad solutionem voti. Multa enim male fiunt quae facta tenent. Et videtur valde rigidum obligare cum, qui aequale opus fecit ad votum implendum, ut iterum votum solvat; non est autem verisimile Deum esse tam rigidum exactorem.

6. Commutatio propria voluntate facta, etst impleatur, mon extinguit priorem voti obligationem. — Aliquorum opinatio. — Dicendum vero est, commutationem factam propria voluntate, etiamsi impleatur in rigore, juxta veram sententiam, non extinguere obligationem voti, ac subinde, non obstante illa, teneri voventem ad suum votum implendum. Probatur, quia illa commutatio nulla fuit, quia facta est sine potestate, et sine consensu creditoris ; ergo executio talis commutationis non fuit solutio voti; ergo non potuit extinguere obligationem voti. Antecedens supra ostensum est, secunda vero consequentia est per se nota. Prima vero probatur, quia quod non debetur, non solvitur ; illud autem opus non erat debitum ex voto, quia non fuit in illud translata obligatio voti. Et haec ratio tam procedit in commutatione in aequale quam in minus, licet de hac posteriori sit certior, quia extra quaestionem est et certum commutationem in minus propria auctoritate factam esse omnino invalidam. De aequali vero est opinio, ut diximus, quae forte quoad hoc potest probabilis reputari, ut saltem post factam voti solutionem per aequivalens, liceat se illi conformare, ut non maneat obligatio iterum solvendi votum. Dicunt vero aliqui tunc esse sufficiens petere ab habente potestatem, ut commutationem approbet, et quasi de novo faciat, ratam habende priorem solutionem nomine Dei, et quasi faciendo commntationem in illam. Videtur tamen hoc difficile, scilicet, ut id fiat per modum commutationis, quia commutatio debet esse proportionata obligationi voti, unde sicut votum obligat ad novum opus , ita debet commutari in opera futura, per quae novus cultus Deo tribuatur, sicut tribuendus esset per solutionem voti; nam opera praeterita jam habuerunt suum effectum, nihilque de novo conterunt ad cultum Dei. Et ideo non potest commutatio fieri in opera jam facta, alias multa sequi possent absurda, et multi abusus, petendo commutationes in opera jam facta, et praesertim allegando facta fuisse spe commutationis voti, et similia, quae admittenda non videntur. Neque admittenda est ibi ratihabitio, quia , ut dicitur in regula juris 9, in 6, ratum quis habere non potest, quod suo nomine non est ges- tum ; illud autem opus non fuit factum auctoritate Praelati, et quod vovens fecerit illa intentione vel spe, non mutat naturam ejus. Et ideo non recte cadit ratihabitio vel commutatio Praelati in tale opus. Quapropter in eo casu, securius erit voti dispensationem petere ab eo qui possit dispensare, et tunc illud onus susceptum occasione implendi votum, poterit conferre saltem ex magna parte ad complendam dispensationis causam.

7. An commutatio, quae fit ab habente potestatem sine justa caus, voti obligationem tollat. — Resolutio.—Sed quid, quando commutatio fit ab habente potestatem, et creditur fuisse defectus in causa? Primum, si subdito id non evidenter constet, et opus sibi impositum implevit, potest scrupulum deponere, et credere satisfecisse voto, ut a fortiori patet ex dictis supra de dispensatione. Si vero defectus causae est notus, et commutatio fuit in aequale, et bona fide ?d jam factum est, credendum est Deum acceptasse illud, quandoquidem fuit aque bonum, et auctoritate Vicarii ejus bona fide fuit factum. Item in hoc puncto satis probabilis est opinio, talem commutationem non fuisse invalidam, etiamsi superior peccaverit in modo ; imo, ut supra dixi, moraliter non deest causa. At si commutatio fuit in minus, et sine ulla causa legitima, tunc revera fuit nulla, et votum non fuit extinctum per solutionem ejus. Secus vero erit quando intervenit causa sufficiens ad commutationem, licet non ad diminutionem ; tunc enim executio commurationis valebit, saltem in partialem solutionem, et solum supererit obligatio ad supplendum quod defuit ad aequalitatem faciendam, quod existimo tunc fieri posse ad arbitrium boni viri sine novo consensu Praelati, quia jam, quantum in ipso est, in commutationem consensit ex causa justa, ut supponitur.

8. Tertium dubium. —An aliquando reviviscat votum commutatum. — Tertium dubium est, an in aliquo casu reviviscat obligatio voti commutati. Casus autem esse potest, si vovens fiat impotens ad opus commutationis, vel sua culpa, quia, verbi gratia, omisit magnam partem commutationis, qua jam reparari non potest, vel certe sine culpa, quia factus est impotens, verbi gratia, ad eleemosynam, vel jejunium, et possit proprium opus voti facere, ut, verbi gratia, non ludere, vel peregrinari, de quo primum votum factum fuerat. Est autem in casu supponendum, quod voti obligatio duraret, si commutatio facta non esset, alioqui si voti obligatio ex alio capite per se extincta fuisset, quia tempus obligationis fini - tum fuit, vel materia prior fuit sublata, vel quidquam simile, tunc non esset locus praesenti quaestioni, ut per se constat. Ratio autem dubitandi in praedicto casu esse potest, quia votum prius non extinguitur per solam commutationem absolute et simpliciter, sed quasi suspenditur vel tollitur sub conditione, Si aliud fiat; ergo si non fiat, quacumque occasione id contingat, sive per impotentiam, sive per malitiam, redit prior obligatio. Item facta commutatione , manet obligatio quasi disjuncta solvendi hoc vel illud; sed debitor, qui ita tenetur solvere, non fit impotens ad solvendum, nec liberatur ab obligatione ex impotentia ad unam speciem solutionis, si ad aliam sit potens; ergo, etc.

9. Prima assertio: si votum minus perfectum in melius commutetur, prior o^ligatio omnino extinguitur. —Haerationes videntur nonnulium majus dubium inferre in commutatione minori vel aquali, et ideo prius dicendum est de commnutatione in melius. Dico ergo primo: si aliquod votum minus perfectum in melius commutetur, prior obligatio omnino é xtinguitur, neque redit propter impotentiam implendi melius, sive culpa intercesserit, sive non. Probatur primo, quia (ut dixi) post talem commutationem manet vovens ita definite obligatus ad opus melius, ut non sit illi integrum retrocedere, et ad priorem obligationem reverti; ergo signum est priorem obligationem fuisse omnino extinctam, ac subinde non amplius redire, juxta communem regulam juris, et juxta ea quae statim dicemus. Et confirmatur, quia non debet hic vovens gravari duplici onere, scilicet, faciendi necessario melius opus, si possit, vel, si non possit, implendi prius votum, qucia haec esset nimia inaequalitas, quae non est ita interpretanda, nisi expresse constiterit voventem voluisse ilio modo obligari per commutationem, vel in eo sensu illam acceptasse. Atque hinc facile probatur ultima pars jassertionis, quia, facta tali commutatione, ita se habet vovens circa posteriorem materiam meliorem, ac si non vovisset priorem; et ideo clarum est, quod si absque culpa fiat impotens ad impleucum votum in materia commutata, simpliciter excusatur; ergo, licet intercesserit mora culpabilis, vel alia culpa, ad nihil est obligandus; sicut transgressor alterius voti non obligatur ad aliquam recompensationem, si votum fuerit extinctum, sed tantum ad poenitentiam, ut in superioribus visum est. Neque contra hoc urget ratio dubitandi, quia in hac commutatione non manet disjuncta, sed definita obligatio ad melius, et ita peripsammet commutationem extinguitur prior obligatio.

10. Secunda assertio - licet commutatio fiat in minus vel equale, prioris voti obligatio nunguum redit, etiamsi commutatio non impleatur. — Dico secundo: etiamsi commuitatio fiat in minus vel aquale, prioris voti obligatio nunquam redit, etiamsi posterior non impleatur, vel sine culpa, vcl cum illa. Ratio est, quia per commutationem extinguitur prior obligatio ; obligatio autem semel extincta non reviviscit ; ergo. Minor nota est in jure, et saepe in superioribus ostensa, et notat Glossa, in cap. Queris, verb. Contruhatur, de Consecrat., d. 4, ex cap. Si illic, 23, q. 5, et ex leg. Qui res, S Arcam, ff. de Solut., ubi Glossa plura jura civilia congerit. Et ratio est clara, maxime in obligationibus, quae propria voluntate, et non aliter contrahi possunt, qualis est obligatio voti, quia semel sublata obligatio, nisi propria voluntate iterum assumatur, non potest resurgere, nisi iterum quis velit tale votum emittere. Major autem propositio sumitur ex communi sententia Doctorum dicentium, per commutationem voti mutari obligationem voti ab una materia ad aliam; sic enim dixit D. Thomas, 4, d. 38, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 3, quando votum commutatur, voventem absolvi ab uno, et ligari ad aliud; sic etiam dixit Cajetanus, d. q. 88, art. 12, per commutationem non auferri simpliciter obligationem voti, sed in aliam materiam transferri. Idem fere Sot., lib. 1 de Justit, q. 7, art. ult.; et Sylvest., lVotum, 4, q. 1, dixit commutationem esse annullationem voti cum ligamine ad aliquid faciendum. hatio vero est, quia per commutationem fit remissio obligationis specificae ad talem materiam ex consensu creditoris, ut supponitur; ergo extinguitur illa obligatio, ut talis erat, sicut in obligationibus, et promissionibus seu contractibus humanis fit; est enim eadem ratio.

11. Et hinc fit non referre, quoad praesentem effectum , quod commutatio non impleatur cum culpa, vel sine illa, quia utroque modo extincta obligatio non reviviscit , neque ob impotentiam implendi aliam, neque in poenam delicti. Quocirca, si absque culpa impotentia occurrat, excusat a praesenti obligatione, et prior non redit ; si vero culpabilis fuit dilatio, et adhuc superest tempus habile, et facultas ad implendam obligationem praesen- tem, illa semper urgebit, et pro dilatione erit poenitentia agenda ; si vero tanta fuit dilatio, ut juxta formam commutationis extincta fuerit posterior obligatio, tantum superest poenitentia, quia non est unde alia obligatio nascatur. Et ita ad jriorem rationem dubitandi, negatur has commu'ationes etiam in aequale vel in minus includere conditionem ibi impositam ; nulla enim ratone vel jure hoc probatur, et praeterea si conditionata essent, licet sine culpa non inipleretur illa conditio, rediret prius votum, quod nullus dicet. Est ergo commutatio absoluta, quatenus una obligatio pro alia simpliciter constituitur. Atque ita sentit Vivald , d. c. 14, n. 27, qui in n. 28 hoc limitat ad commutationes, quae fiunt ab homine; nam secus esse puta: in his quae fiunt a jure. Sed in votis simplicibus, de quibus agimus, non est necessaria limitatio, quia nulla commutatio in ipsis fit ipso jure, nisi tantum in professione religiosa; tamen ibi non est necessaria exceptio, quia votum solemne religionis perpetuum est, et de se immutabile, et ita commutatio, quae per illud fit, satis immutabibs permanet; sed de illa commutatione infra in proprio loco tractandum est, ubi etiam videbimus an extendatur ad vota novitiorum, seu ad ingressum ipsum in religionem, tantum quoad habitum. Nunc autem supponimus in novitiatu ad summum fieri suspensionem votorum, non comnutationem, et ita ibi etiam non habere locum limitationem.

12. Quaedam difficultas contra superiores assertiones. — Fit satis difficultati. — Una vero superest difficultas, quae tangitur in secunda ratione dubitandi supra posita, quia haec commutatio aequalis relinquit libertatem ad implendum votum in priori materia; ergo etiam debet relinquere obligationem, si commutatio non impletur. Propter quam diffieultatem aliqui censent, has duas assertiones seu resolutiones non cohserere. Quia si potest quis non uti commutatione sed prius votum implere, obligatio manet quasi alternativa faciendi hoc aut illud, quae non tollitur propter impotentiam solutionis in una materia , si in altera solvi potest. Nihilominus tamen respondeo illas duas partes optime posse simul consistere, quod patet manifeste iun commutatione in miuus bonum ; nam illa non obstante, licet reditus ad melius bonum, et nihilominus si occurrat impotentia circa materiam minorem, in quam facta fuit commutatio, non relinquitur obligatio implendi votum in alia materia. Non es: ergo eadem ratio de libertate implendi votum in priori materia, et de obligatione , quia prior pertinet ad favorem, qui fit per commutationem ; posterior ad rigorem, et restrictionem commutationis , quae non praesumitur, nisi expresse fiat sub tali conditione, et dependenter ab illa. Nec est verum, illam obligationem, quae manet, esse pure alternativam ; ram revera est determinata de se ad talem materiam , cum facultate vero redeundi ad priorem ; sicut in opinione, dicente commutationem in aequale esse unicuique liberam, non est dicendum obligat: onem esse mere alternativam, nam per se votum obligat determinate ad talem materiam, et si illa fiat illicita, vel impossibilis, votum desinit obligare, quamvis posset vovens, si vellet, in alia materia aequali illud implere, quia obligatio per se cadit in illam materiam tantum, licet impleri possit per aliam ex interpretativo consensu, vel facultate creditoris.

13. An quà renunciavit commutationi possit iterum illa uti. — Resolutio. — Sed quid si aliquis post commutationem renunciavit commutationi, et decrevit omnino servare votum, et non uti commutatione? poteritne iterum poenitere, et ad commntationis materiam redire? Aliqui simpliciter negant: mihi autem videtur, partim ex materia, partim ex intentione voventis pendere. Unde spectandum imprimis est, an commutatio facta fuerit in minus, et tunc dico, si renuncietur commutationi animo manendi firmiter in priori obligatione, virtute fieri de novo prius votum, quod erat de meliori bono, et ideo non esse licitum redire ad minus , quia per se non licet, nec virtute prioris commutationis , quia illa non potest cadere in votum post illam emissum. At vero si commutatio fuit in aequale, consideranda est intentio voventis ; nam si eodem modo voluit renunciare commutationi, et quasi de novo vovere, idem dicendum erit juxta nostram sententiam, et ex vi commutationis, propter eamdem rationem. Quia credimus commutationem in aequale per se non licere sine auctor;tate superioris. À* vero juxta hanc sententiam hoc non est speciale in hoc casu, sed idem cum proportione erit in prima voti commutatione, si quis illam acceptavit animo se definite obligandi ad povam materiam commutationis, et renunciandi favori incluso in commutatione , nam etiam tunc emittit quasi novum votum.

14. Quartum dubium. — An actio in quam fit commutatio, subeat omnes conditiones prio- ris voti. — Quartum dubium hic esse potest, an, facta commutatione, actio, in quam fit commutatio, subeat omnes conditiones prioris voti. Quod maxime interrogari solet propter commutationem factam auctoritate Papae in votis ipsi reservatis; nam dubium est an materia illa sequatur conditionem voti commutati ; id est, an sit reservata sicut illud. Et ratio dubii esse potest, quia subrogatum sapere debet naturam ejus pro quo subrogatur, juxta doctrinam Canonistarum, in c. Zecclesie, 2, Ut lite pendente, etc., ubi specialiter Panormitanus, numero tertio. Et confirmatur, nam poena imposita per superiorem non potest per inferiorem commutari ; ergo nec materia illa, in quam facta est talis commutatio, potest iterum mutari per inferiorem; patet consequentia, nam, licet non sit proprie poena, habet tamen eamdem rationem, quatenus est onus impositum a superiore. Et confirmatur secundo, quia illa posterior obligatio ad talem materiam non est assumpta per solam voluntatem voventis, sicut in aliis votis ordinariis contingit, sed est posira arbitrio Papae, vel ejus vicarii, unde pertinet etiam ad soliditatem et securitatem prioris reservationis , ut commutatio illa immobilis permaneat, et eamdem legem subeat.

15. Resolutio. — Nihilominus contrariam sententiam existimo veram et tutam. Indicat Sylvest.. Votum, 4, quaestione septima, vers. Octavo, ubi cum Romano, singulari 460, dicit, posse Episcopum dispensare in poenitentia, id est, onere, quod Papa imposuit, transmutando votum, et loquitur aperte de transmarino. Et favet Glossa, in c. Tempora, 206, q. 7T. licet generalius loquatur. Citatur pro hac sententia Corduba, in Summ., quaest. 150, ubi ait votum commutatum posse iterum commutari per Bullam Cruciatae. sed non loquitur in specie, quando primum votum erat reservatum ; imo loqui videtur de communi voto, quod per potestatem inferiorem illa, quam Bulla concedit, potuit commutari. Et eodem modo loquitur Vivald., d. c. 14, n. 78. Imo, in ratione quam addncit, clarius supponit se loqui de voto, quod poterat a principio commutari, ac proinde non reservato. Expressius tenet Henriq., lib. 7 de Indulgent., c. 30, n. 5, lit.O; Aragon., 2. 2, quaest. 88, art. 12, S Quaudo votum ; Sanci., referens alios, libro octavo, disputatione nona, numero decim. Et ratio est, quia per primam commutationem fuit extinctum votum reservatum, et aliud loco illius substitutum , quod reservatum non est. Antecedens patet, quia per commutationem obligatio voti transfertur in aliam materiam ; per illam autem translationem necesse est extingui priorem obligationem individuam (ut sic dicam), et induci novam circa novam materiam. Tum quia individuatio obligationis suo modo est, vel pendet ex materia circa quam versatur ; tum quia inducitur per novam voluntatem faciendi , vel acceptandi illam circa aliam materiam, et ita virtute est emissio novi voti loco alterius, quod extinguitur, ut supra latius ostensum est ; quamvis ergo prius fuerit reservatum, posterius non erit, quia non est ex his quae reservantur, ut ex dicendis capite sequenti constabit. Et confirmatur primo, quia votum reservatur ratione materiae ad quam obligat ; ergo mutata materia, mutabitur etiam seu tolletur reservatio. Confirmatur secundo, quia si e contrario votum non reservatum commutaretur in materia voti reservati, jam maneret reservatum ; ut si quis fecisset votum Lauretanum, et commutaret illud in votum Compostellanum vel Romanum , jam iterum non posset commutari , nisi per Papam; ergo et e contrario.

16. Fit satis rationi opposite. — Ad primam confirmationem. — Ad secundam. — Ad rationem in contrarium respondetur, subrogatum sapere naturam ejus pro quo subrogatur, quantum ad id, quod per se et intrinsece pertinet ad talem subrogationem, non vero quoad ea quae sunt extrinseca, et a lege et voluntate extrinseca provenire possunt, ut sumiturex eisdem jurisperitis, et Jasone, in S Fuerat, Instit. de Actioni. Sic ergo in praesenti pertinet ad hanc subrogationem, ut materia, quae substituitur loco alterius voti, sit apta ad cultum Dei, et sit aequalis vel proportionalis priori, et quod cadat sub obligationem religionis. Quod autem sit reservata, necne, est quid extrinsecum, et non pertinet ad subrogationem ; unde cum per Pontificem nunquam declaratum fuerit reservationem extendi ad materiam seu votum alterius generis, propter solam successionem in locum alterius, non est a nobis extendenda, cum materia odiosa sit. Ad primam confirmationem primo dico, antecedens esse incertum; nam multi tenent contrarium , etiam de poenis impositis propter peccata reservata, ut in 4 tomo 3 partis latius tractavi, et sentiunt Gloss., Roman., et Sylvester, supra citati. Secundo negatur consequentia, quia poena continet praeceptum superioris, quod non potest tam facile ab inferiori mutari ; hic autem semper obligatio est a voluntate voventis acceptantis commutationem, et ita dispensatio ejus sequitur naturam voti, non praecepti. Ad secundam confirmationem dicitur, verum quidem esse, in commutatione intervenisse auctoritatem superioris ad designandam materiam commutationis, et ideo non posse illam mutari mere voluntarie, nec quasi ad emendandam priorem commutationem. Nihilominus tamen obligatio, quae manet, non est absolute ex imperio Papae, sed voluntate voventis, et ideo subit conditionem voti, cujus signum est, quia in evidenter melius sine dubio commutari potest, etiam sine alia causa, vel superiori potestate. Neque hoc obstat quominus illa prior commutatio Pontificis de se sit firma et stabilis, quantum natura voti postulat, quia ad hoc non est necesse ut sit aeque indispensabilis vel incommutabilis, ac votum reservatum ; nam commutatio ipsa voti reservati secum aflert in hoc relaxationem quamdam, nisi contrarium in particulari declaretur.

17. Quintum dubium. — An vota ponalia possint commutari per facultatem ordinariam vel delegatam. — Quintum vero dubium hinc oritur generale ad vota poenalia, qua post culpam obligationem relinquunt, an quoad illam obligationem possint commutari per facultatem ordinariam, vel delegatam commutandi, et maxime si Papa commutationem fecit. Declaratur ex Navarro, Cons. 31 et 32, de Voto, ubi ipse distinguit inter votum et poenam incursam per fractionem voti, in ordine ad commutationem; vultque per facultatem commutandi vota, non posse commutari poonam debitam ex fractione voti. Ut, verbi gratia, casus, quem ibi proponit, erat de quodam, qui vovit non peccare cum tali femina, et quoties peccaret, facere talem eleemosynam, et saepius fregit votum, et nullam eleemosynam fecit, et ita obligationem gravem copiosae eleemosynae faciendae contraxit, petiitque dispensationem a Papa, gui eleemosynam commutavit in ceriam poenam, votum autem poenale talis castitatis integrum reliquit. In illo igitur casu sentit Navarrus, per potestatem postea datam ad commutanda vota, verbi gratia, per Cruciatam, aut Jubilaeum, posse quidem commutari votum non accedendi ad feminam, quod Papa integrum reliquerat, non tamen esse commüutandam poenam a Papa impositam. hatio est, quia ahud est poena, aliud votum, et ideo potestas concessa ad commutandum votun, non est concessa ad poenam mutandain, quia illa privilegia nullam poenae mentionem faciunt. Et confirmatur, quia votum respicit futurum, et non praeteritum; ergo potestas commutandi vota non extenditur ad poenam ex fractione voti jam praeterita contractam. Et hoc sequuntur aliqui recentiores.

18. Excluditur preecedens opinio, et resolvivitur dubium. — Mihi vero haec resolutio non probatur. Ut autem meam sententiam declarem, distinguo inter potestatem et actum. Rursusque in potestate considerandum esse puto, an sit in particuiari data solum ad commutandum tale votum, prout obligat ad fu-. tura, et non ut obligat ad solvendam poenam incursam ex transgressione praeterita; an vero sit sermo de generali potestate alias data ad vota commutanda. In priori casu, clarum est potestatem illam non extendi ad poenam jam incursam, nec ad id in quod commutata fuit a Papa. Ut, verbi gratia, in casu proposito, potuit Papa per se commutare poenam incursam, vel partem remittere, et partem solvendam relinquere, et pro ipso voto, ut in futurum obligabat, committere oratori ut eligat confessorem idoneum, qui commutationem faceret. Tunc ergo confessor sic electus nihil posset circa poenam immutare, sed tantum circa votum, non quia illa paena sit a Papa imposita, neque quia non sit ex voto, sed quia potestas fuit expresse limitata ad aliud, ut supponitur, quia circa poenam incursam noluit Pontifex causam committere, sed per se definire. Non loquitur autem Navarrus in hoc casu, de quo nullum poterat esse dubium, sed de altero, quando confessor postea comimutans votum habet generalem potestate commutandi vota per Bullam, vel Jubilaeum, vel privilegia religionis.

19. Posse confessorem per delegatam potestatem, non solum voti obligationem, sed penam per fractionem incursam commutare. — Idem dicendum de habente ordinurium potestatem. — In hoc ergo casu, dico posse confessorem commutare non solum obligationem voti in futurum, sed etiam poenam incursam ex fractionibus ejusdem voti; et idem a fortiori est semper intelligendum de Episcopo utente sua ordinaria potestate, nam est eadem ratio, ut constat. Probatur ergo assertio primo, quia si quis fecit votum non poenale, sed directum (ut sic dicam) dandi quotidie aliquam eleemosynam, et illud fregit per multum tempus, potest per jubilaeum vel Bullam petere commutationem totius voti, tam quoad praeterita, quam quoad futura ; ergo si fecit votum poenale, et incurrit poenam, etiam illa poterit commutari per similem facultatem. Antecedens receptum est communi usu et praxi. Et ratio est evidens, quia tota illa obligatio est ex voto; nam illa obligatio solvendi quod omissum fuit, non est alia ab illa quae suo tempore obligavit de praesenti, sed est eadem quae semper magis ac magis urget; ergo idem est votum, quod semper obligat ad illam solutionem; ergo potest commutari per generalem facultatem commutandi vota. Confirmatur, nam s: quis fecit votum peregrinandi Compostellam intra annum, et illud per plures annos distulit, frangendo votum, potest nihilominus, adveniente ^jubilaeo, commutationem talis voti obtinere, quia jubilaeum non limitat facultatem ad vota nunquam fracta, sed absolute ad omnia extenditur; ergo idem est in votis realibus. Poterit ergo commutari totum id quod promissum est, sive sit jam debitum, sive non. Jam vero probatur prima consequentia argumenti, quia magis quodammodo obligat votum ad directam materiam, in quam cadit, quam ad poenam ; ergo si potest commutari quoad debitum jam contractum in materia directa, multo magis in peena. Confirmatur ac declaratur, nam vel votum poenale est simplex, et per modum unius, vel duplex, seu duo vota includens, juxta dicta lib. 1, cap. ult. Quando fit primo modo, est quasi votum conditionale de ipsa poena; ergo, licet transeat in absolutum propter impletam conditionem, non magis obligat quam votum absolutum, imo fortasse minus, ut postea videbimus, et semper obligat in vi voti; ergo est commutabile per generalem facultatem (non loquimur enim nunc de poena, quae sit materia voti reservati, de qua infra dicemus). Si autem votum sit duplex, unum absolutum, de vitanda tali eulpa, aliud poenale et conditionale, de tali poena, si incurratur culpa, procedit eadem ratio, quia sicut prius votum commntari potest, licet saepius fuerit fractum, ita et posterius, licet jam absolut^ obliget, quia generalis facultas omnia comprehendit. 20. Ex quo ulterius concludimus, nihil obstare huic commutationi, quod Papa prius commntaverit poenam jam debitam, vel partem remiserit, partem vero reliquerit. Frimo quidem, quia in casu quem Navarrus tractat, qui petiit integram commutationem, noluit uti illa gratia, quod facere potuit; ergo ex vi illius non potuit impediri quominus uti postea posset alia generali gratia, vel facuitate sihi concessa. Secundo, licet acceptaret dispensationem, semper est illi integrum redire ad priorem obligationem, et relinquere commutationem, cum non fuerit in meltus, ut supponitur ; ergo sicut prius poterat petere per jubilaaum commutationem prioris obligationis, si Papa nihil circa illam disposuisset, ita etiam postea. Tertio etiam sine reditu ad priorem obligationem commutabilis manet illa poena, quam Papa reliquit, vel in quam commutationem fecit. Probatur, quia illa semper est pona debita in vi voti, non in vi specialis praecepti Pontificis ; unde non implere illam erit perfidia contra votum, non inobedientia vel injustitia ; erro semper manet dispensabilis per modum voti; ergo comprehenditur sub generali potestate commutandi vota. Et hoc a fortiori probatur ex dictis in praecedenti dubio. Nam si potest mutari materia, quae succedit loco alterius reservatae, multo magis poterit commutari poena , quae succedit loco prioris, quae non directe, sed quasi per consecutionem promissa fuerat et incursa. Neque contra hoc urget fundamentum Navarri ; quia quando poena tantum debetur ex voto, non recte distinguitur contra votum, nam est quoddam particulare votum, ut deciaratum est. Ad confirmationem autem negatur consequen tia, quia votum poenale, licet non obliget nisi post commissam culpam, semper tamen obligat ad futuram solutionem, ut constat; et quod illa obligatio vel completa fuerit ratione culpae, vel duret ratione illius, parum refert ; non enim hoc impedit quominus illa sit obhgatio voti, quod semper idem durat ac permanet.

21. An per commutationem cvoti censendum sit totum votum commutatum , etiam quoad praeteritam obligationem . — Objectio. — Solutio.— Atque haec dicta sint de potestate : circa actum vero interrogari potest, an si quis in casu posito solum petat a delegato vel Episcopo commutationem voti de tali eleemosyna facienda, sive directe, sive ratione poenae, non tamen specialiter petat commutationem poenae, vel eleemosynae jam debitae, et non solutae, censendum sit totum votum commutatum, etiam quoad praeterita, vel solum quoad futura. Respondec illam commutationem non extendi ad praeterita, non ex defectu potestatis, ut probatum est, sed ex defectu intentionis commutantis, ob imperfectam voti narrationem et apprehensionem. Nam votum sic absolute propositum de facienda quotidie eleemosyna, solum apprehenditur ut ex nunc obligans in futurum, et ita verisimile est confessorem solum ad hoc respicere in commutatione ; et idem est de Episcopo, imo et de Pontifice, si a principio votum hoc modo illi propositum esset, et illud commutasset ; ut ergo talia vota commutentur quoad utramque partem praeteritam et futuram, oportet di:tincte proponi. Dices: in votis personalibus qui petit voti commutationem, non oportet ut explicet an fregerit votum, necne, ut totum votum simpiiciter commutetur ; ergo neque in realibus. Respondetur, antecedens esse verum, quando prior fractio voti, ut sic, non reliquit voti fracti obligationem quoad materiam omissam, sed solam obligationem poenitentiae ; tunc enim nihil est commutabile circa praeteritum, et ideo est impertinens ad commutationem. Et ita negatur similitudo, quia fractio vel dilatio voti realis semper relinquit obligationem implendi quod omissum est, praeter obligationem, quae semper in futurum nascitur, et ideo oportet distincte proponi , alias non fiet integra commutatio, sed solius obligationis in futurum, quae ex vi talis propositionis apprehenditur. Sed quid si in casu proposito poenitens distincte petat commutationem totius voti quoad omnia praeterita et futura, nulla tamen facta mentione commutationis factae a Papa ? Respondeo nihilominus commutationem posteriorem esse validam, supposita causa vel aequalitate, quia potestas non deest, ut ostensum est, et illa circumstantia est impertinens ad praesentem commutationem , quia poenitens (ut dixi) potest priori cedere, et consequenter ita se gerere, ac si illam non habuisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20