Caput 21
Caput 21
De dispensatione et commutatione votorum quae sunt pontifici reservata.
1. Nulla vota propria Episcopis esse reservata. — Diximus generatim de dispensatione et commutatione votorum communium ; nunc pauca addenda sunt de votis reservatis Pontifici ; et quoniam inter illa praecipua sunt castitatis et religionis, de quibus in sequenti volumine in particulari disputandum est, ideo in prasenti brevius agemus , solum ea, quae generalia sunt attingendo, et quae ad vota peregrinationum spectant expediendo ; quae autem propria fuerint illorum votorum, in proprium locum reservando. Praemittendum etiam hic est, in votis non inveniri proprie vota reservata Episcopis, sicut inveniuntur in casibus seu peccatis reservatis. sed tantum Pon- tifici. Et ratio est, quia ex vi communis juris omnia vota quoad reservationem sunt propria Episcoporum , seu habentium jurisdictionem Episcopalem, ideoque non oportet ea reservare respectu inferiorum, sed ex se, seu ex genere suo sunt quasi reservata , vel potius extra jurisdictionem illorum, quod non ita est in peccatorum et censurarum absolutione ; possunt enim ab inferioribus remitti, nisi reserventur Papae, vel Episcopis. Hinc ergo est, ut reservatio votorum solum fiat respectu Episcoporum, quatenus aliqua ab eorum ordinaria jurisdictione eximuntur. Possunt tamen ipsi Episcopi, quando alteri suam jurisdictionem committunt, seu delegant, votum aliquod reservare ; sed de hoc nihil est jure statutum, et ideo illa reservatio ad factum pertinet, et tanta erit, quanta fuerit explicata, nec de illa oportet plura dicere. Respectu vero Episcoporum solus Papa potest vota reservare, quia solus ille potest jurisdictionem eorum ordinariam restringere, vel ex parte auferre; dispensatio autem votorum ad jurisdictionem ordinariam Episcoporum pertinet , ut diximus. Unde etiam fit (quod pro his quae dicemus observandum est) ut haec reservatio stricte interpretanda sit, quia non fit per non concessionem jurisdictionis, sed per ablationem ejus, et quasi diminutionem ordinariae potestatis, quae non mensuratur per affirmativam regulam, ut scilicet, ea tantum possint Episcopi in dispensandis votis, quae ipsis inveniuntur concessa; sed per negativam, ut omnia possint quae ipsis non inveniuntur prohibita , et ideo est propriissima et rigorosa reservatio.
2. Prima assertio : que vota sint tantum Pontifici reservata quoad dispensationem. — Dico ergo primo : quinque tantum sunt vota Pontifici reservata quoad dispensationem, scilicet, religionis, castitatis, Hierosolymitanum, Romanum, et Compostellanum. Haec assertio certa est, et communis ; duas autem continet partes : una est affirmans reservationem quinque votorum, alia excludens alia. Circa priorem, est sciendum hanc reservationem non haberi expressam in jure antiquo, nisi de solo voto Hierosolymitano, in cap. Ex multa, de Voto. Imo de illo Canonistae distinguunt de voto facto in subsidium terrae sanctae, vel peregrinandi tantum illue, devotionis aut poenitentiae gratia, et dicunt primum votum ibi reservari, non secundum. Ita Glossa, in dicto c. Ex multta ; Abbas ibi, in fine, et in cap. 1, in fine, et in cap. Quod super, in finc, de Voto; et idem sentiunt ibi Hos- tiens. et alii; Anton. de DButr., in c. Scriptura, de Voto; Felinus, in cap. Quod super, de Fid. instrum. Et videtur sumi ex dicto cap. HFa multa. Praeterea de voto castitatis aliqui dicunt esse etiam jure reservatum, quia licet in particulari non excipiatur, reservatum censetur ex vi generalis regulae, cap. Majores, de DBaptism., quod graviores causae ad Summum Pontificem sunt referendae.
3. Et ita haec tantum duo vota reservata Papae ponit Panormit., c. 1, de Voto, num. 8; Hostiens. in Sum., titul. de Voto, S Qualiter, et cujus auctoritate, etc. Expressius Petr. Ant. Gambara, de Offic. et potestate legat., lib. 2, sub tit. de Variis ordinar. noniinib., n. 177, ubi ait, de jure tantum duo vota esse reservata Papae, castitatis, et terrae sanctae redemptionis, seu pro subsidio. Unde generaliter de omnibus votis peregrinationum, quod possint ab Episcopo dispensari, dicit Felin., dicto c. Quod super, cum Ant., ibidem. De voto autem religionis nullus ex his auctoribus affirmat aliquid, vel negat in particulari; et Bonaguid., tract. de Dispensat , n. 26, absolute ait, Episcopos posse dispensare in omnibus vous, praeter castitatis et subsidii terrae sanctae; imo D. Thomas, d. q. 88, art. 12, ad 2, tantum illa duo vota enumerat ; ille vero, ut existimo, sub castitate, religionis vorum comprehendit, de quo in aliis locis statim citandis mentionem facit; duas autem peregrinationes omittit, quia suo tempore forte non erant reservatae. Unde Richard., d. 38, art. 9, q. 2, votum sancti Jacobi dicit posse dispensari ab Episcopo, et idem sentit de voto sancti Petri, quia tantum numerat tria. Non video autem cur magis votum castitatis sit dicendum jure reservatum, quam votum religionis, quia reservatio expressa et in particulari, non magis unius, quam alterius invenitur in jure; generalis autem ratio illius regulae, quod graviores causae pertinent ad Papam, non minus convenit voto religionis quam castitatis, cum non sit minus grave ; verius autem puto solam illam regulam non sufficere, etiam in voto simplici castitatis.
4. Unde inducta sit hac reservatio votorum. — Hsaec igitur reservatio, si antiquitatem respiciamus, magis traditione et consuetudine, quam jure scripto probanda est, ut sentit Sylv., Votum , 4, q. 3, ubi solum loquitur de tribus praecipuis ; tamen de omnibus quinque idem dixit Soto, d. q. 4, art. 3; et Navarr., n. 75, dicit esse reservata ex stylo Curiae, et hoc sequuntur omnes recentiores auctores. Et videtur certe haec reservatio jam esse facta salis expressa in Extravag. FEt si dominici, 2, de Ponit. et remiss., per illa verba: Nisi ex speciali licentia, et certa scientia nostra. Quamvis enim ibi solum tractet Pontifex de dispensatione, quae fit virtute litterarum ab ipso Papa emanatarum, uihilominus supponere videtur reservationem, tum quia ob hanc causam non vult comprehendi in clasula generali ; tum etiam quia supponit esse necessariam licentiam specialem Papae ; supponit ergo ab Episcopis dari non posse ; ergo supponit etiam ipsos Episcopos non habere nunc ordinariam potestatem ad dispensandum in his votis. Tum denique, quia cum proportione aequiparat relaxationem horum votorum absolutioni censurarum ceenae Domini, quae minus reservatae sunt simpliciter, etiam respectu Episcoporum. Haee ergo sunt propria fundamenta hujus reservationis. Ratio autem, seu congruentia sumenda est ex illo principio, quod graves causae merito reservantur Sedi Apostolicae; haec autem omnia vota gravia judicanda sunt.
5. Unde loquendo de his votis, prout de facto sunt reservata per usum vel jus novum, non est limitandum votum transmarinum ad illud, quod fuit subsidii gratia, sed simpliciter de voto illius peregrinationis accipiendum est, ut sentiunt auctores proxime allegati, et Palud., 4, d. 38, q. 4, n. :3; et ibi Suppl. Angel., Vetum, 4, n. 6, licet non constanter ; Covar., in c. Quamvis, p. 1, 8 3, n. 12; Greg. Lop., in leg. 5, tit. 5. et inleg. 5, tit. p. 1, ubi merito rejicit limitationem Angeli dicentis, licet recurrendum sit ad Papam, si tamen dispensatio concedatur ab Episcopo, fore validam, quod certe improbabile est , maxime post dictam Extravagantem, et post constantem consuetudinem, et stylum Curiae, qui ex Bulla Cruciatae et similibus satis constat. Nec magis probabiliter loquuntur , qui limitationem illam ponunt in votis Romano et Compostellano, ut idem Angel. indicat ; clarius Armill, verb. Dispensatio, n. 16; Vival., d. c. 14, n. 63, citans Summam Confess., l. 1, tit. 8, cap. 70. Nam in his votis nec secundum jus habet locum lIimitatio, quia jus nihil de illis disponit, nec secundum consuetudinem, ut iidem auctores fatentur. Et est per se notum, quia illa vota nunquam fieri consueverunt in subsidium belli, de quo jura loquuntur, quando tractant de voto Crucis.
6. Circa secundam partem assertionis exclusivam supe-est nonnulla difficultas , quia Div. Thomas 2. 2, q. 184, art. 6, quaest. 185, art. 4, q. 189, art. 7, et in 4, d. 38, q. 1, art. 4, quaest. 2, dixit omnia vota perpetua reservari Papae ; sed haec possunt esse multo plura; ergo. Respondet Cajetanus, Soto, et alii, Div. Thomam intelligendum esse de votis per se perpetuis , id est, quae simpliciter facta sine additione ulla vel limitatione, perpetua sunt, non vero de illis qua peculiari additione ad totam vitam extenduntur, et ideo per accidens perpetua dici possunt. Sed haec responsio licet quoad aliqua vota difficultatem fugiat, non tamen quoad omnia difficultatem evacuat. Nam imprimis ex illa sequitur, votum accipiendi ordinem sacrum esse reservatum, quia de se perpetuum est. Item votum, verbi gratia, se tradendi hospitali in servum, vel faciendo ibi absolutam promissionem obedientiae, aut servitutis, ex vi objecti est perpetuum, quamvis nihil addatur. Item votum non ludendi, non comedendi carnes, et similia simpliciter facta, essent etiam vota reservata, quia etiam sunt de se perpetua. Quod amplius declaratur, nam votum religionis ideo est per se perpetuum, quia est de statu perpetuo; ergo omnia vota de statu perpetuo sunt per se perpetua ; tale autem est votum clericatus in sacris, et votum servitutis per veram traditionem, et dominii translationem. Votum autem castitatis ideo est per se perpetuum, quia est de objecto negativo non admittendi venereas delectationes, tam lictas quam ilbcitas. Negatio autem absolute prolata omnia tempora negat, et ideo perpetua est ; omne ergo votum negativum, absolute factum, erit de se perpetuum, nam est eadem ratio ; ut votum non nubendi perpetuum est, et votum non se polluendi, vel votum castitatis conjugalis. Omnia autem illa consequentia, seu illata, contra assertionem sunt.
7. Votum clericatus non est Papae reservatum. — Objectio. — Solutio. — Instantia. — Besponsio. — Circa hanc difficultatem , primo dicendum est de singulis consequentibus illatis, et postea de assertione. Primum illatum erat de voto clericatus in sacris, de quo assero non esse reservatum. Ita Pet. Ant. Gamb., de Auctor. legat., lib. 10, num. 484; et Navarr., Cons. 18, de Voto, et sequuntur omnes moderni, quos refert Sanc., libro octavo de Matrim., disp. 9, num. 13. Et ratio est, quia illud non est votum castitatis, ut patet ex objecto ; nam per se est votum affirmativum, votum autem castitatis est negativum, unde licet ille fornicetur, non peccat contra votum; et licet contrahat matrimonium, et in eo pec- cet contra votum, non tamen peccabit postea petendo debitum, nec etiam aget contra votum adulterando. Dices: illud objectum includit virtute castitatem. hespondeo includere ilam ut promittendam, non ut promissam, quod non sufficit ut praesens votum sit castitatis. Magis enim includit castitatem status religiosus , et nihilominus votum religionis non est votum castitatis, nec inducit per se immediate obligationem ejus, ut postea videbimns. Urgebis, quia perinde est facere votum vovendi castitatem, et castitatem vovere ; qui autem vovet clericatum in sacris , consequenter vovet vovere castitatem. Respondeo concedendo illud votum: esse de vovenda postea continentia, ut admittit Gambar. supra ; nihilominus tamen non est immediate votum castitatis , et hoc satis est ut non sit reservatum, quia reservatio utpote odiosa non extenditur ad diversa, etiamsi in multis videantur esse similia. Unde licet quis voveret expresse se facturum votum simplex castitatis, tale votum non esset reservatum, propter eamdem rationem ; quia illud votum solum ac per se non obligat ad castitatem servandam.
8. Votum servitutis propter Deum, vel alicujus similis status de se perpetui, non est reservatum. — Secundum illatum erat de voto servitutis propter Deum , vel alio simili statu de se perpetuo. De quo etiam assero non esse reservatum , quia inter illa quinque non continetur, et licet cum illis conveniat in aliqua proprietate, non satis est ad extensionem faciendam ; imo, licet votum sit de aliquo statu, qui ultra perpetuitatem habeat conjunctum votum castitatis, ut est quorumdam conversorum, aut quarumdam feminarum tertiariarum, quae beatae appellantur, et peculiari habitu utuntur, et votum castitatis emittunt. Votum enim de tali statu assumendo reservatum non est, quia neque est votum religionis, ut constat, nec est votum castitatis, licet includat votum de illa emittenda. Et eadem ratione votum obedientia extra statum religiosum non est reseryatum, tum quia de se non est perpetuum, nisi ut annexum religioso statui. extra illum enim fieri potest ad tempus, vel pro tota vita, pro arbitrio voventis; tum quia licet esset perpetuum. non invenitur reservatum, nec censetur tantae aestimationis, ut reservari debuerit , quando extra statum religiosum fit, ut postea videbimus.
9. De votis negativis solum castitatis est reservatum. — Votwn paupertatis eatra religionem uon est reservatum. —Tertium exemplum erat de votis negativis, de quibus etiam dicimus, quod licet secundum se revera sint perpetua, non sunt reservata, nisi illud tantum quod est de tota materia castitatis, quia ex omnibus votis negativis possibilibus unicum tantum reservatum est, utique castitatis simpliciter ; reliqua ergo. quae vel circa alias materias versantur, vel circa materiam tantum partialem castitatis, reservata non sunt. Priora quidem , quia nullam habent affinitatem cuni votis reservatis, nisi in perpetuitate, quae satis non est. Posteriora vero, quia licet habeant materiam ad castitatem pertinentem, simpliciter non sunt vota castitatis, et reservatio restringenda est. Circa quam ultimam partem multa dicenda occurrebant, sed illa in propriam disputatiorem de voto castitatis, in sequenti volumine tradendam , remittimus. Atque hinc colligitur, etiam votum paupertatis extra statum religionis factum non esse reservatum, quia, licet negativum sit, et inde videatur de se perpetuum, et de materia gravi, et multum pertinente ad perfectionem, nihilominus de facto non est reservatum, quia nec invenitur talis reservatio in jure, nec consuetudine introdncta est. Et forte ratio est, quia tale votum rarum est, vel quia licet paupertas de se sit instrumentum perfectionis, extra sta'um religiosum non solet esse adeo utilis et secura. Et ita de illo voto sentit Navarrus, in Comment. 1, de Regularib., n 21, S Figesimum nonum ; et Henr., lib. 7, de Indulgentiis, cap. 30, num. 6, lit. F.
10. Explicatur D. Thomas.— Ad difficultatem ergo fatemur, regulam illam de votis perpetuis, in rigore acceptam, non esse universalem, nec veram, quia perpetuitas, etiam per se, nec ad reservationem requiritur, ut in volis peregrinationis constat, nec suihcit, ut probant omnia quae diximus. D. Thomas autem exponendus est juxta subjectam materiam, de qua loquitur; nam in omnibus locis citatis ex 2. 2. loquitur de votis perpetuis, quae per se pertinent ad statum perfectionis, ut in primo loco aperte declarat ; loquitur etiam de votis ordinariis, et usitatis in Ecclesia, qualia sunt votum castitatis aut religionis; nam, licet ibi ponat-votum Episcopi permanendi in suo munere, id vocat solemne, et ideo ad praesens non spectat ; quale autem sit, videbimus postea iractando de statu perfectionis. In quarto auiem, in ipsis verbis ponit restrictionem, si attente legatur, sic enim ait : Votum religionis, es alia hujusmodi vota perpetua, solus Papa dispensave potest. Particula enim Au- jusmodi limitat sermonem ad vota constituentia aliquo modo, vel respicientia statum perfectionis; videtur autem etiam loqui de votis solemnibus, quae in 4censuit dispensabilia, et ideo in plurali dicit: Et alia vota ; significat etiam haec vota, sic perfecta et integra, quasi natura sua esse reservata Papae, fortasse propter gravitatem eorum, propter quam videntur semper fuisse reservata. Nam de votis peregrinationum ait esse Episcopalia , nisi reserventur, quia haec reservatio non tam ex intrinseca natura talis materiae oritur, quam ex peculiari institutione vel consuetudine, ut Cajetanus notavit.
11. Quas restrictiones et extensiones patiantur vota Pontifici reservata. — Circa eamdem secundam partem assertionis, dubitari potest secundo, quid sub singulis ex quinque illis votis comprehenv'atur, et consequenter quas extensiones vel restrictiones admittant. In quo puncto multa dici possent de voto castitatis et religionis, sed quia de illis in particulari tractaturi sumus, in eum locum omnia, quae ad illa pertinent, reservamus ; quia revera non possunt commode exponi, non declarata prius natura et obligatione talium votorum. De duobus autem votis peregrinationum ad limina Apostolorum, et ad sanctum Jacobum, nihil invenio ab auctoribus traditum, quod adnotare necesse sit; neque in eis aliquid est peculiare, praeter ea quae diximus; alia enim communia sunt caeteris votis peregrinationum, praeter reservationem, de qua etiam nihil notandum occurrit, praeter ea quae supra indicavimus, circa modum, quo excipiuntur vel comprehenduntur in indultis concedentibus votorum commutationem.
12. Circa votum autem Hierosolymitanum, seu transmarinum, duo puncta invenio tacia ab auctoribus. Unum est, votu:n illud esse ampliandum ad omnia vota Crucis. Ita dixit Hostiens., in Sum., tit. de Voto, § Qualiter, et cujus auctoritate, etc., ubi cum dixisset voium transmarinum in subsidium terrae sanctae non posse tolli sine auctoritate Sedis Apostolicae, subdit : Jdem puto in voto Crucis cujuslibet , quia ad ipsum pertinet de talibus jud:- care. Non adducit autem ibi probationem, sed remittit ad S ultimum ejnsdem tituh ; in eoautem solam hanc ind:cat, quia quoties in aliis casibus praedicatur Crux, seu conceditur indulgentia ejus in expeditionem alicujus belli contra infideles, haereticos, vel schismaticos, eadem privilegia conceduntur accedentibus ad illud bellum, quae pro expeditione terrae sanctae conceduntur, c. Excommunicamus, S Catholici, de Haeret.; ergo etiam eamdem habet immunitatem, seu reservationem.
13. Excluditur ampliatio Hostiensis im voto Hierosolyma. — Sed hance extensionem non censeo esse admittendam, quia haec reservatio ex jure sumenda est, ut diximus : jus autem solum loquitur de Cruce pro expeditione terrae sanctae, ut constat ex d. c. Quod super his, et cap. Ex wulta ; ergo non debet ad alia extendi. Probatur consequentia, tum quia sumus in dispositione onerosa; tum etiam quia non est similis ratio, quia in voto transmarino habita est specialis ratio recuperationis terrae sanctae, propter specialem pietatem, et sanctitatem illorum locorum. Nec satis est quod alia privilegia concedantur, nam illa non pertinent ad reservationem aut materiam votorum, sed sunt indulgentiae, quae etiam Inquisitoribus, et eorum ministris in certis casibus conceduntur, ut videre licet apud Eymeric , 3 part. Directorii, cap. 129 et 130. Imo in tract. de Forma procedendi Inquisit., attributo Joan. Calder., part. 1, sub tit. de Offic. Cruce signat., refertur privilegium Innocentii III, ubi conceditur Inquisitoribus facultas praedicandi Crucem in favorem fidei, signando Cruce voventes suum auxilium ad extirpandas haereses, et inter alias gratias datur Inquisitoribus facultas commutand: vota officialium Cruce signatorum ; addit vero: Terrae sancte votis, aliisque perpetuis, que commutationis non admittunt remedium ,dumntazal eaceptis.Cum ergo tam explicite tria illa tantum numerantur, signum clarum est, votum illud assumendi Crucem in alium finem non esse reservatum.
14. Fotum de applicandis bonis iucertis terra suncte aligui sentiunt reservatum.— Eacluditur eorum opinatio, et emplicatur. — Aliud punctum notandum est, quod aliqui extendunt hanc reservationem ad votum factum de applicandis bonis incertis in terrae sanctae subsidium, ita ut tale votum ab Episcopo dispensari non possit, ut illa bona in alios usus transferantur. Ita Angel.. Votum, 4, quaest. 13, qui citat Redoan., qui addit, etiam per ingressum religionis non posse tale votum auferri, et sequitur Sylvest., Votumn, 4, quaest. 3, S Quintuin. Sed hi auctores nullum fundamentum adducunt, et ideo non censeo eorum sententiam admittendam. Nam tale votum distinctum est a voto transmarino, quod reservatur, ut patet ex d. cap. Quod super his, quod in principio loquitur de his, qui vovent pro succursu terrae sanclae, Craucis signo assumpto, et de hoc tantum voto explicat Papa, in cap. Ez multa, sine speciali licentia sua non posse auferri; ergo ex vi juris solum illud votum est reservatum. Nulla autem consuetudine ostendi potest reservationem esse extensam ad votum dandi bona incerta in subsidium terrae sanctae ; ergo non est id sine fundamento asserendum. Alias etiam esset dicendum , omne votum faciendi eleemosynam locis piis terrae sanctae esse reservatum Papae, et vota restituendi debita (quae incertis seu ignotis creditoribus debentur) in subsidium terrae sanctae esse reservata, etiamsi nullum sit bellum pro illa recuperanda: hoc autem est praeter intentionem jurium, et sine fundamento. 5
15. Unde illa reservatio, quatenus est juris, et pro subsidio, solum habet locum, quando praedicatur Crux pro expeditione belli ad recuperationem terrae sanctae, et fit votum in subsidium ejus, asssumpta Cruce, quod votum, etiamsi sit de subsidio personali, per reale redimitur a Papa, quando aliter non potest impleri, et de tali voto judicium ferendum esset per se loquendo juxta intentionem voventis; jam vero reservatio ex consuetudine extenditur ad votum peregrinationis transmarinae, quod omni tempore fieri potest. At vero alia vota eleemosy narum, sive ex bonis proprus, sive ex debitis incertis, etiamsi fiant in favorem terrae sanctae, nullo modo inveniuntur reservata, sed sequuntur regulam supra datam de votis factis in favorem alicujus pii loci. Nam si non est acquisitum jus tali loco, possunt per Episcopum dispensari; si autem sit jus acquisitum, solus Papa dispensare poterit, non propter reservationem, sed quia solus ipse est supremus dispensator bonorum et jurium ecclesiasticorum.
16. Votum de domo Lauretana visenda fulso asseritur reservatum. — Praeterea occurrit advertendum, circa hunc numerum votorum peregrinationum, Navar., in Comment. 1 de Reg., num. 21, S Vigesimuwm nouum, exceptis dictis quinque votis, haec verba addidisse: Quibus hodie anmumneratur volum visitandi domum gloriosam gloriosissime Virginis Marie Lauretanamn. Quod additum valde novum et singulare videtur, estque ab eodem aucture tam in Manuali quam in consiliis praetermissum. Et quod mirum est, nullam probationem, vei ex consuetudine, vel ex stylo Curiae, aut aliquo rescripto Pontificio adducit. Nec memini me vidisse fieri exceptionem illius voti in aliquo privilegio, vel jubilaeo, ant alia generali concessione dispensandi in votis. Quapropter non censeo esse facile credendam illam additionem sine majori probatione. Unde non dubito quin sub facultate gencrali ad dispensandum in votis Lauretanum comprehendatur, quia ex consuetudine nulla habet specialitatem. Et inde a fortiori fit ut Episcopus possit in illo dispensare.
17. An possit votum reservari ex intentione coventis ?— Resolutio negativa. — Ultimo circa hunc numerum interrogari potest, an possit augeri ex voluntate et intentione voventis, id est, an possit quis ita se voto suo obligare, ut intendat efficaciter, quod a nemine tolli pos - sit, nisi a Papa, atque suum votum reservatum efficerc, licet alias non sit. Respondeo, non esse hoc in potestate voventis, quia reservatio consistit in ablatione, vel non concessione jurisdictionis; subditus autem, quantumcumque conetur, non potest Episcopum sua jurisdictione privare. Item alias etiam posset facere votum indispensabile per Papam, si id intenderet. Item in peccatis non potest quis facere ut peccatum suum sit reservatum, etiamsi id intendat, vel promittat. Idem ergo est in votis, quia est eadem ratio. llla ergo intentio in hov sensu vana est, et ex ignorantia profecta. Ad summum ergo posset quis se obligare ad non petendam vel acceptandam dispensationem, nisi a Summo Pontfice, et tunc de tali voto judicandum est, sicut de voto non petendi dispensationem, de quo supra, lib. 2, e. 11, dictum est.
18. Secunda assertio : preedicta quinque vota, et quead commutationem et quoad dispensationem sunt resercata. —Dico secundo: praedicta quinque vota non solum quoad dispensationem, sed etiam quoad commutationem reservata sunt. Est certa et communis sententia, quae ex eisdem principiis ostendenda est. Nam cap. Ez multa aperte loquitur de commutatione, et redemptione, quae commutatio quaedam est. Item Extiavag. Zt si dominici, de sola commutatione loquitur, sub illa comprehendens dispensationem ; nam qui commutare non potest, multo minus poterit dispensare. Usus etiam ita observat, et stylus Curiae. Unde cum Bullis Cruciatae, jubilaeis, et similibus ordinarie non concedatur nisi commutandi facultas, excipi solent haec vota, vel omnia, vel aliqua pro amplitudine concessionis. Et ratio est eadem, quia propter gravitatem talium votorum et causarum, conveniens judicatum est, ut in propria specie solvantur, neque aliud liceat sine Summi Pontificis arbitrio aut licentia.
19. Quaeri autem potest an inter ipsa vo:a reservata, licita sit commutatio sine auctoritate Pontificis, quando fit in melius; ut si quis velit commutare votum Sancti Jacobi in votum Sancti Petri, vel hoc in votum Hierosolymitanum, vel hoc in votum castitatis, vel hoc in votum religionis ; nam in his gradibus videtur fieri semper ascensus satis certus et evidens, qui non potest existimari prohibitus per reservationem, quia esset contra bonos mores. Sed nihilominus censeo etiam hanc commutationem esse reservatam, ita ut nullius Praelati inferioris auctoritate fieri possit, nec intelligatur concessa per generalem clausulam ; imo potius censeatur excepta, quoties talia vota excipiuntur, vel in specie non conceduntur. Quia dicta Extravagans absolute de commutatione loquitur , et eodem modo solent fieri exceptiones in Privilegiis et Bullis, et ita etiam lcquuntur communiter Doctores, et servat usus. Et ratio reddi potest primo, quia, ut supra dixi, commutatio etiam in melius potest per Sedem Apostolicam prohiberi, privata auctoritate ne fiat, propter speciales causas. Neque hoc est contra bonos mores, qunia per hoc non prohibetur simpliciter melius bonum, sed praescribitur modus transeundi ad illud ex licentia supremi Vicarii Christi, cui aliud bonum erat in specie promissum. Secundo, quia, licet considerando illa vota in generali, recte videantur illo modo ordinari, nihilominus in particulari potest esse laboriosius et gravius votum Compostellanum quam Romanum, et in Hierosolymitano possunt multae rationes occurrere, ob quas minus expediat quam alia. Votum autem castitatis nunquam impedit aliorum votorum observantiam ; imo ad illa et ad omne bonum juvat; et ideo non oportuit concedi, ut propter castitatem possit quis se aliis votis exonerare.
20. Exceptio de voto religionis per quod omnia commutantur.—Solum videtur facienda exceptio de voto religiofiis, in quod possunt omnia commuiari, juxta cap. Scripture, de Voto. Et tunc dici posset, illam commutationem fieri ex vi juris, et non ab homine, prout nos loquimur. Advertere autem oportet, votum religionis dici posse constitutivum, vel promissivum religionis. Constitutivum voco illud, quod emittitur in professione religionis, quod ordinarie est solemne. Promissivum est votum simplex religionis, id est, ingrediendi, aut assumendi statum religiosum. Dictum ergo cap. Scripturaae, videtur loqui de voto con- stituente religiosum ; nam, licet hac voce non utatur, illud significat, cum ait licitum esse quocumque temporale votum in perpetuam religionis observantiam commutare. Nam sola promissio simplex religionis non potest dici perpetua religionis observantia ; loquitur ergo de assumptioue ipsius status per professionem. Unde fit imprimis, ut non oporteat ibi comprehendi votum castitatis, tum quia illud non est temporale, sed perpetuum ; tum etiam quia illud non commutatur, sed solidatur per statum religiosum. De caeteris autem votis, verum est commutari posse in illum statum, de qua commutatione, quomodo fiat, postea suo loco generaliter dicemus. Proprie autem non credo posse commutari in simplex votum religionis, posteriori et usitato modo intellectum, ita ut per illam commutationem ipso facto alia vota extinguantur. Nam licet votum peregrinationum possit suspendi per ipsum ingressum ad probationem religionis, et consequenter possit etiam per votum simplex religionis impediri eorum executio, inchoando prius executionem voti religionis, nihilominus talia vota non extinguuntur per illam commutationem, vel promissionem religionis. Nam si quis in eo statu non perseveret, et habitum religionis dimittat, tenebitur votum peregrinationis reservatum implere; vel, licet votum religionis quis emiserit, si illud non implet, sive per excusationem, quae non impediat peregrinationem, sive per dispensationem, tenebitur aliul votum implere. Et ita inter illa quinque vota simplicia et reservata nunquam admittitur propria commutatio sine Pontificis auctoritate. Hic vero statim occurrebat dubium, an semel commutatum aliquod ex his votis, onus pro illo impositum reservatum maneat. Sed hoc in capite praecedenti expeditum est, quia ad naturam commutationis explicandam pertinebat.
On this page