Caput 22
Caput 22
De votis conditionalibus, quando et quomodo reservata sint.
t. Punctum difficultatis. — Haec quaestio generalis est omnibus votis reservatis, et frequentissime occurrit, tam in votis peregrinationum reservatarum, quam in aliis, et ideo necessaria hoc loco visa est. Ratio autem generalis dubitandi in ea est, quia reservatio haec stricte est interpretanda, quia coarctat potestatem dispensandi, quae favorabilis est, maxime quia etiam potestatem ordinariam restringit: ergo solum comprehendit illa vota, qua simpliciter talia sunt; sed hujusmodi tantum sunt vota absoluta et determinata, nam vovere sub conditione, non est simpliciter vovere talem rem; ergo talia vota non comprehenduntur sub reservatione, quae fit simpliciter de voto eundi Hierosolymam, vel similibus. In contrarium vero est, quia dici non potest nulla vota conditionata esse reservata ; nam votum hoc, Si pater decesserit, religionem ingrediar, idque promitto, reservatum est, et similia; ergo esse conditionatum non obstat reservationi ; ergo omnia conditionata erunt reservata circa materiam proportionatam, quia non est major ratio de una conditione, quam de alia. Quaestio haec et ratio proposita locum habet, non tantum in votis conditionalibus puris, sed etiam in poenalibus, de quorum distinctione diximus in lib. 1, cap. ult. Verumtamen, majporis claritatis gratia, in hoc capite solum de conditionatis, in sequenti de poenalibus dicemus, et postea de disjunctivis aliquid addemus. In conditionalibus item sunt distinguendi duo status: unus est ante impletam conditionem, alius post eventum conditionis, juxta quos duo sunt dubia.
2. Primum dubium . an votum transmarimum conditionatum aute adventum conditionis sit reservatum.— Prima sententia. — Primum ergo dubium est, an votum transmarinum, verbi gratia, sub conditione factum, ante eventum conditionis sit reservatum, vel possit per Episcopum dispensari, seu commutari. Et idem semper est intelligendum de caeteris, et loquimur praecise de conditionali, ut a poenali distinguitur. Prima sententia dicit, tale votum contineri sub reservatis ; tenet Soto, lib. 1 de Justit., q. 2, art. 1, ad 4, et q. 4, art. 3, quem sequitur Arag., d. q. S$, art. 12, in dubio de Votis poenal.; et videtur idem sentire Valent., 3 tom., disp. 6, q. 6, part. 7, cirea finem ; Navar., cap. 12, n. 43; Cord., in Sum., q. 152; Guttier., lib. 2 Quaestionum canon., cap. 22, num. ult.; Azor, tom. 1, lib. 11, cap. 19, q. 13, et aliqui ali moderni. Ratio est, quia votum conditionatum, quod non est poenale, est votum directum de mareria sub conditione promissa, et ex directa intentione et affectu illius fit; ergo si materia illa est reservata, votum illud, etiamsi conditionale sit, est reservatum, quia est verum votum castitatis aut religionis, etc. Secundo declaratur, quia votum conditionale statim obligat quoad vinculum voti, ut supra visum est; ergo statim consummatur in ratione voti, solumque suspenditur executio quoad actum promissum , ratione conditionis. Quod non satis est ut illud non sit simpliciter votum talis materiae ; nam qui vovet religionem, suspendens per intentionem exccutionem per unum vel duos annos, verum votum religionis emittit, quod plane reservatum est; ergo idem dicencum est, licet talis suspensio fiat per adjectam conditionem. Accedit, quod saepe tale votum obligat statim ad aliquos actus, vel omissiones ; ut si sit votum casiitatis, aut religionis, obligat ad non contrahendum matrimonium ante expectatum eventum conditionis; peccabit enim quis contra votum, antea contrahens et consummans matrimonium; et similiter alia cum proportione obligant ad expectandum conditionis eventum, et vitanda impedimenta, quae tunc possent facere impossibilem plenam voti executionem. Signum ergo est, has esse veras promissiones talium materiarum cum dilatione executionis, quod non obstat quominus sint vera vota. Tertio probatur inductione ; nam primo, in voto ingrediendi religionem, vel eundi Hierosolymam, si pater obierit ; secundo, si frater natu major habuerit filios; tertio, servandi castitatem, nisi frater moriatur sine filiis : ihaec enim conditionalia sunt, et tamen in eis non potest Episcopus dispensare, quia revera sunt vota castitatis, religionis, aut transmarinum, et in communi aestimatione talia censentur; ergo.
3. Resolutio. —Vota conditionalia, qua talia, non esse resercata. — Contractus sub conditione factus non est contractus perfectus. — Nihilominus probabilius censeo, vota conditionalia, quamdiu in illo statu permanent, non esse reservata. Ita tenet Tolet., lib. 4 Summa, c. 19, in fine; refert Victor. Item Ledesm., 2 p., Sum., tract. 10, c. 8. Insinuat Emman. Rod., 2 p. Sum., cap. 97, in fine. Tenet Lessius, lib. 9, cap. 4, dub. 13; et Sanc., lib. 8, disput. 10, num. 12 et 13, et refert Perez, Vegam, et Ant. Gomez. Ratio praecipua est, quia votum conditionatum, non impleta conditione, nondum est consummatum et perfectum votum, et ideo ad illud non extenditur reservatio. Consequentia supponitur ut clara, ex regula supra posita, quod reservatio est odiosa et restringenda, ut in materia etiam de casibus reservatis alibi ostendimus. Antecedens patet, quia contractus sub conditione factus non est perfectus contractus, ut in sponsalibus, matri- monio, etsimilibus videre licet ; votum autem est quasi quidam contractus cum Deo; ergo. Item votum conditionatum conditione non impleta non obligat simpliciter, id est, non obligat ad materiam sub conditione promissam, sed solum ad expectandum eventum conditionis; ergo pro illo statu non potest dici votum simpliciter talis materiae, castitatis, etc. Item, qui solum sub conditione vovet religionem, verbi gratia, nondum consentit plene in religionem, sicut qui ducit uxorem sub conditione, nondum consentit in matrimonium plene; ergo neque in obligationem plene consentit, neque habet propositum simpliciter servandi castitatem ; ergo nec votum illud pro illo statu est simpliciter votum castitatis. Atque ita votum conditionatum, ut sic, includit conditionem valde dimipuentem rationem voti respectu materiae tantum sub conditione promissae, ac subinde non est votum simpliciter tale, nec reservatum. Confirmatur ac declaratur : nam si lata esset excommunicatio contra voventem ire Hierosolymam tali tempore, et aliquis voveret ire, sub conditione, Si uaciscenerit, non incurreret excommunicationem, quamdiu non esset impieta conditio; sicut qui contraheret matrimonium clandestinum conditionatum, non incurreret censuram, etiamsi esset imposita in contrahentem clandestine; signum est ergo omnes actus, qui requirunt absolutum consensum ad perfectam obligationem, si sub conditione fiant, non esse consummatos pendente conditione, et consequenter non esse tales simpliciter, nec venire sub tali voce simpliciter posita, praesertim in odiosis et restringendis.
4. Confirmatur resolutio eax solutione rationum in coutrariuin.— Ad primam. — Adcertendum. — Maxime vero confirmabitur haec resolutio, ex pendendo rationes oppositas ; nam cum simus in materia odiosa, et haec pars favorabilis sit, eo ipso quod contraria non probatur. fit haec credibilior. Ratio ergo prima alterius opinionis ex dictis enervatur, quia, licet votum conditionatum sit verum votum, non tamen est votum simpliciter castitatis aut religionis, sed tantum secundum quid. Unde non sufficit quod fiat ex affectu castitatis, ad votum simpliciter. Deinde addo, quod notandum est, talia vota non semper fieri ex affectu ad materiam sie promissam, sed ad aliud commodum, propter quod promittuntur sub conditione ; ut, verbi gratia, cum in mortis periculo quis promittit peregrinationem, si evaserit, non id facit ex affectu peregrinatio- nis, sed ex affectu vitae, et timore mortis; et talia esse solent ordinarie vota conditionalia, quae fiunt in aegritudine, et in quolibet alio periculo, vel etiam quae fiunt ad impetrandum aliquid a Deo, ut, si Deus mihi dederit tilium, hoc faciam ; vel, si vicero hanc tentationem, religiosus efficiar, etc.; ergo in his saltem non habet locum illud fundamentum. De aliis autem votis, quae aliter fieri solent, statim dicam.
5. Ad secundam. — Eadem responsio est ad secundum: nam in illo solum probatur, votum conditionatum esse votum, et inducere aliquam obligationem, etiam in ordine ad materiam sub conditione promissam: nihilominus tamen dicimus, totam illam obligationem esse secundum quid respectu talis materiae, ut satis declaratum est. Non admittimus autem exemplum ibi adductum de voto religionis, quod nunc fit, ut ex nunc obliget, non tamen pro statim, sed post biennium, verbi gratia. Nam boc votum non est ullo modo conditionatum, sed absolutum. Quia, licet virtute includat hanc conditionem, S vixero, haec non facit votum conditionatum, quia est generalis conditio in omnibus votis subintellecta, ut dicto cap. ult., lib. 1, dictum est. Unde votum illud consummatum omnino est, et absolntum ac perfectum consensum includit. Quod patet, quia multa sunt vota, praesertim affirmativa, quae non pro semper, sed pro certis temporibus, et cum dilatione vel unius anni vel plurium obligant, ut si quis voveat ire ad limina Sancti Petri singulis quinquenniis, vei singulis annis festum alicujus Sancti celebrare, quae vota nemo appellabit conditionata, sed simpliciter absoluta. Votum ergo conditionatum non tantum includit temporis dilationem, sed suspendit praecipuam obligationem, et reddit consensum imperfectum circa absolutam executionem talis rei, et ideo non est simile.
6. Ad tertiam. — Tertium argumentum positum est ad expendenda aliqua exempla, quae partim afferuntur a dictis auctoribus, partm addi possunt. Primum est de hoc voto: Promitto ingredi religionem, si mater obierit. Hoc enim posuit Soto inter conditionalia vota, et ideo maxime ilium movit, quia tale votum non videtur posse ab Episcopo dispensari. In quo ego illi consentio quoad hanc posteriorem partem, nego tamen votum illud esse conditionale, sed absotutum, cum dilatione executionis, quod longe diversum est, ut supra lib. 1, cap. ult., declaravi. Nam revera qui sic vovet, nullo modo habet suspensum consensum, sed omnino resolutus est sibi expedire statum religiosum, illudque absolute promittit ; tamen quia mater indiget, vel ne illam contristet, non vult exequi votum illud ea vivente, et ita ex priori capite est absolutum, ex posteriori autem differtur executio ejus, quod non est contra rationem voti absoluti. Et patet, quia si quis voveat similiter religionem ingredi intra biennium, sine dubio est votum absolutum religionis, sicut juramentum ducendi aliquam intra biennium est absolutum juramentum, cap. Commissum, de Sponsal. Et sumitur a simili ex cap. Per (uas, de Voto, et ideo tale votum est reservatum, quamvis ad executionem non obliget durante biennio ; ergo similiter votum illud absolutum est.
7. Objectio. — Solutio. — Confirmatio ab exemplo. — Dices non esse simile, quia ibi ponitur certus terminus, pro quo est absoluta obligatio ; hic autem terminus est incertus, et ita explicatur per conditionem, Si mater obierit, et includit etiam aliam, Si ego matri supervixero. Unde legata sic tacta conditionalia in jure censentur, nam Dies incertus conditionem in testamento facit, ut est lex 75, ff. de Condit. et Demonst., et lex Si cum haeres, ft. Quando dies legat. etc. Respondeo, ad conscientiae forum et obligationem parum referre quod dies sit certus vel incertus, si animus voventis idem est ; in utroque autem casu animus voventis est addere illum terminum solum ad commodam executionem voti, non ad suspendendam vel minuendam determinationem consensus, et ideo utrumque votum aeque absolutum est. Nec refert quod explicatur per particulam si, quia illa ibi aequivalet adverbio temporali qguando , vel cum, quod ponitur ad determinandum tempus, non ad suspensionem obligationis. Est optimum exemplum : si quis agens decimum quartum aetatis aunum voveat, Si decimum sextum attigero, ingrediar religionem, non animo obtinendi vitam a Deo illo medio, sed solum ut sibi praescribat terminum exequendae obligationis, votum est absolutum , licet in verbis conditionale appareat. Nec etiam obstat conditio inclusa, 56 supervirero, quia haec non est exirinseca , sed per se inest; eadem enim est cum hac, 57 vixero; sicut etiam votum implendum post biennium includit conditionem, Si ago ultra vizero. Denique non obstant leges civiles, quia solum procedunt in ordine ad effectum civilem non transmittendi legatum ad baeredem legatarii ; unde in . 1 de Condit. et demonst., legatus ad diem incertnm distinguitura conditionato, licet postea in illo effectu aequiparentur ; non oportet ergo aequiparationem ad nostram materiam extendere. Aliter dici posset, haec vota esse absoluta quoad substantiam obiigationis, licet sint conditionata quoad temporis determinationem , et ratione prioris obligationis esse reservata.
8. Satisfit secundo exemplo. — Secundum exemplum erat de hoc voto, Promitto ingredi Religionem, si frater natu major habuerit filios; nam videtur omnino conditionale, sicut fuit votum Annae, Si dederis seroce tue secum virilem, dabo eum Domino, 1 Reg. 1. Sed, licet hoc regulariter ita sit, nihilominus considero differentiam inter illa duo vota ; nam mater, ut Anna , per votum intendit consequi a Deo filium , et ita ponit illam ut conditionem necessariam ad suam obligationem , et includitur in illo voto pactum cum Deo, Dabo, si dederis ; et ideo tale votum simpliciter condiuonale est, et in simili forma semper est non servatum ante impletam conditionem , nisi constet voventem magis absolute voluisse vovere, et in alio sensu verba accepisse. At vero in exemplo de fratre, plane considerata materia et communi usu, non est ille sensus verborum, sed particula si aequipollet huic, Quam primum frater haDuerit successorem, ego statum religiosi aut clerici assumam. Nam illud votum non fit ad impetrandum filium haeredem fratri, nec talis solet esse intentio sic voventis , sed solum ponitur illa limitatio ad ex pectandam opportunitatem ad exequendum votum, ne domus, sive familia sine successore relinquatur. Sed licet hoc ita sit ex hoc capite, ex alio videtur mihi tale votum regulariter esse imperfectum et conditionatum , quia ordinarie non fit ex absoluto affectu ad statum religiosum; imo frequenter qui sic vovet, desiderat ut conditio non impleatur, et vellet potius esse haeres in domo patris, quam religiosus, quamvis pro contrario eventu id nunc deliberet, et sic votum illud erit conditionatum, et non reservatum. Necest eadem ratio de illo, et de voto, cum pater obierit, etc., quia hoc, moraliter loquendo , semper fit ex puro affectu ad religionem, et cum absolnto consensu ; illud vero non est hujusmodi in casu posito. Secus vero esset, si certo constaret de animo voventis, quod revera ex puro et absoluto affectu ad retigionem, illam promittit, et solum suspendit executionem propter vitandam domus incommoditatem, nam tunc vide- tur valde probabile, tale votum esse absolutum et reservatum, et hoc mihi magis placet. et sine dubio est tutius, licet oppositum defendi etiam possit.
9. Satisfit tertio ecemplo.—Tertium exemplum erat de voto servandi castitatem , nisi frater sine filiis moriatur. De quo breviter dico, tale votum esse absolutum, quia illa conditio non ponitur ad suspendendum consensum, vel obligationem de praesenti, sed soIum ad terminandam et extinguendam illam in tali eventu, cujus signum est, quia si ille violet castitatem, vel uxorem ducat, non expectata conditione, agit contra votum ; ergo est absolutnm, quia statim et pro statim obligat ad servandam castitatem. Nihilominus tamen dico non esse reservatum, quia non est perpetuum , et ita non est simpliciter votum castitatis, sed cum aliquo termino saltem possibili, licet incerto. Et ex hac parte votum illud, ut castitatis simpliciter, seu ut perpetuum, non est absolutum, sed conditionatum, ut per se constat, et ita reservatum non est.
10. Secundum dubium - an talia vota conditionata, posita conditione, maneant reservata. — Aliquorum sententia. — Secundum dubium est de eisdem votis conditionatis post impletam conditionem, an maneant reservata. Quidam negant esse reservata, et affirmant posse commutari ab Episcopis jure ordinario, vel a delegatis habentibus facultatem generalem commutandi vota. Ratio est, quia illud votum a principio fuit imperfectum, et diversae naturae ab absoluto, et ideo licet magis absolute obliget, impleta conditione, semper tamen provenit illa obligatio ex radice imperfecta, et ileo ad illam non extenditur reservatio. Confirmatur, quia hac ratione vota p» enalia, etiam post culpam commissam, possunt per Episcopum dispensari ; est autem fere eadem ratio in praesenti ; nam omnia haec vota couditionalia non solent fieri ex perfecto affectu ad rem sub conditione promissam , sed potius ex affectu ad ipsam conditionem, et ex hac parte sunt imperfecta, et simpliciter censenda non sunt vota religionis aut castitatis, etiam post impletam conditionem. Confirmatur secundo, quia si dispensari non posset hoc votum post impletam conditiopem, neque antea posset. Probatur sequela, quia talis dispensatio antea data referretur ad tempus impletae conditionis; ad hoc enim ordinaretur, ut impleta conditione votum non obliget; ergo si in eo tempore non potest Episcopus dispensare , refert suam dispensationem ad tempus inhabile ; ergo est nulla dispensatio, quia ad valorem actus non est inspiciendum initium ejus, sed tempus pro quo fit, quia si in illo factus non valeret , nec pro ilio antea factus valebit ; haec enim in jure aequiparantur leg. Eum qui, ff. de Jurisd. omn. judic., et late per Tiraq., de Jure constit., limit. 2, num. 3, unde votum factum ab impubere irritiari potest post pubertatem propter imperfectam originem ; ergo similiter. Pro hac sententia refertur Toletus , sed revera illam non declarat, licet absolute loquatur de votis conditionalibus et poenalibus, et fortasse de utrisque intellexit , quamdiu sunt in statu conditionalium. Tenet vero iliam Sanc. supra, qui refert Petr. Ledesm., in Summa, et Anton. Gom. super Bullam Cruciatae, quos videre non potui. Adjungit etiam viros doctissimos nostrae aetatis ita sentire.
11. Resolutio. — Votum conditionatum, posita conditione , manet vresercatum , ac si esset absolutum. — Fvasio quorumdam. — Nihilominus tamen dico, votum, quod a principio fuit vere et proprie conditionatum, impleta conditione esse vere et proprie votum talis rei, puta religionis, vel simile, ideoque esse vere et proprie reservatum. Haec assertio intelligitur de voto conditionali, ut distincto a poenali, et sic est communis. Eam enim imprimis tenent omnes auctores in superiori puncto allegati pro priori sententia, Soto, Navar., Arag., Gutier., Cord., Azor, Valen. Item Lessi., Emman. Rod., Perez et Vega, citati pro secunda sententia. Idem tenet Covar., in cap. Quamvis pactum, 1 part., S 3, num. 12.et omnes qui hoc dicunt de voto poeuali, quos paulo post referam, idem a fortiori supponunt de omni conditionali, ut per se notum est; diflicile autem est in re tam gravi et necessa - ria a communi sensu recedere sine textu, vel cogente ratione. Probatur autem primo, quia, licet contractus fuerit a principio conditionatus, impleta conditione purificatur, et tam perfectus manet, ac si a principio fuisset sine conditione factus; ergo idem est de voto. Consequentia patet a paritate rationis. Antecedens autem probatur ex l. Potior, ad fin., ft. Qui in pignore potiores, etc., ubi sic habet : Cum semel conditio eatiterit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine conditione facta esset. Respondent aliqui verum esse hoc quantum ad obligationem, non vero quantum ad radicem obligationis ; nam, licet obligatio aequaiis sit, tamen radix obligationis non est aeque perfecta.
12. Occluditur. — Sed contra primo, quia in aliis contractibus non tantum obligatio, sed etiam contractus ipse est aeque perfectus, conditione impleta, ut patet in matrimonio et sponsalibus, impleta conditione, et idem estin emptione et venditione, et quacumque humana promissione; ergo voluntarium est solum votum excipere. Secundo, videtur impossibile obligationem esse aeque perfectam et consummatam, et consensum non esse aeque perfec tum, cum obligatio sit quasi formalis effectus consensus et voti, vel si sit in genere causae efficientis, est ita intrinsecus, ut non possit esse major perfectio in ratione obligationis, quamin ratione voti.Tertio, quiacommutatio vel dispensatio non cadit in votum, ut est actus qui praecessit, et jam non est, sed ut relinquit obligationem; ergo si pervenit ad eum statum, in quo tam perfectam obligationem inducit sicut votum absolutum, erit aeque indispensabile seu reservatum. Quarto, alii actus vel contractus sub conditionefacti, impleta conditione, eosdem pariunt effectus morales, etiam odiosos et poenales, quos pariunt similes contractus absoluti a principio; ergo ir praesenti erit eadem reservatio. Antecedens patet inductione: nam sponpsalia sub conditione, quae ante conditionem impletam non inducunt impedimentum publicae honestatis, impleta conditione illam inducunt, non minus quam si a principio fuissent absoluta, cap. Unico, S Ille, de Sponsalibus, in 6. Item datio beneficii sub conditione simoniaca de futuro, ante conditionem impletam non inducit censuram et alias poenas ; impleta vero conditione, inducit, et idem est in similibus. Consequentia autem probatur a paritate rationis : dicere enim quod in reservatione attenditur ad originem, et non in sponsalibus et aliis, gratis dicitur, et nulia ratio differentiae assignari potest.
13. Secundo principaliter, ut hoc evidentius constet, ostendo illam imperfectionem, quae in voto sub conditione facto tanquam in radice consideratur, nullam esse, nec in ordine ad cousensum, nec in ordine ad morales effectus. Quod ut declarem, distinguo duos ordines horum votorum conditionalium : sub uno constituo omnia illa vota, quae fiunt per modum pacti conditionati cum Deo, Si periculum evasero, hoc faciam; si tale beneficium contuleris, tale servitium faciam, etc. In alio pono alia vota , quae sub simplici conditione fiunt sine figura pacti cum Deo, ut, voveo castitatem, si confessor probaverit, vel si pater consenserit, etc. In prioribus votis nulla imperfectio est ex parte consensus, praeter suspensionem et imperfectionem contractus, quae durat. quamdiu conditio non impletur : illa autem posita, tollitur suspensio et imperfectio contractus ; ergo nulla imp: rfectio relinquitur ex vi illius originis. Quia illa solum erat pro statu conditionis non impletae, et ita illemet consensus, qui praecessit, respicit duo tempora, praesens, scilicet, dum non est conditio; et futurum, pro quo erit ; et licet pro priori sit imperfectus, pro posteriori est perfectus, et talis incipit esse statim ac conditio ponitur. Obligatio autem tunc non oritur ex consensu , ut terminato ad tempus praecedens, sed terminato ad subsequens tempus, in quo est impleta conditio. 44. Heasio. — Occluditur. — Votum religionis intuitu honoris, et commodorum temporalium factum , perfectum, et validum est. — Dices : semper est haec imperfectio , quod votum fit intuitu rei obtinendae a Deo. Sed contra : nam haec imperfectio, qualiscumque illa sit, impertinens est ad reservationem ; nam votum religionis etiamsi fiat intuitu honorum et commoditatum temporalium religionis , et ex ea parte sit imperfectum , nihilominus validum et reservatum est, quia illa non est imperfectio in proprio objecto, seu materia voti, nec in plenitudine consensus , sed tantum est in motivo ex parte voventis, seu in applicatione ad vovendum. Idem autem est in voto illo conditionato ; nam esto motivum vovendi sit minus perfectum, tamen consensus est plenus, et pro tempore in quo fuerit posita conditio , est absolutus, cujus signum est, quia, posita conditione, transit in absolutum, et consummat contractum sine sui mutatione, per solam mutationem objecti. Quod autem ille idem consensus prius fuerit conditionatus, nulla est imperfectio , sicut non est imperfectio, quae ad rem pertneat, quod fiat sub conditione de praesenti, vel praeterito. Ut, verbi gratia, si pater pro absente filio sic voveat : S filius meus vivit hodie, voveo peregrinari Compostellam : subsistente enim conditione, sine dubio est validum votum, et reservatum secundum omnes, licet sit imperfectum in motivo, vel in modo vovendi. Denique in his votis , quatenus habent formam contractus, videtur esse major ratio obligationis quam in promissione absoluta et simplici, ut inter homines magis obligat promissio sub conditione impleta ab alio, quam simplex. At vero in his votis ex parte Dei est perfectissimus consensus in contractum , (ut sic dicam), et Deus ex parte sua perfecte implet contractum con- ferendo beneficium, et custodiendo a periculo: ergo ut sit aequalitas, etiam ex parte voventis est consummata obligatio, et perfectum votum.
15. Idem facile probari potest de secundo ordine votorum, nam in his materia voti est promissa directe, et per se intenta a vovente; solum est imperfcctus consensus, quamdiu conditio est suspensa ; illa autem completa, absolutus est, parumque ad effectus morales refert quod illa conditio praecesserit, et consequenter nec ad reservationem confert. Quod declarari potest, apphcando discursum factum: nam ille etiam consensus habet duplicem respectum ad duo tempora, et pro tempore consummatae conditionis est omnino perfectus. Solumque in illo considerari potest, quod votum illud quasi pauatim fit et consummatur; nam prius est conditionaum, postea absolutum, et ita in eo proceditur, quasi ab imperfecto ad perfectum ; at hoc nihil impedit quominus postquam est consummatum, perfectum sit, ita enim contingit in rebus omnibus quae paulatim acquirunt perfectionem suam. Et declaratur amplius, quia illa imperfectio solum erat dependentia a judicio et consilio alieno, quae plene tollitur, posito consilio favente voto ; vel forte erat expectatio alieni consensus, quo posito, manet consummatuts consensus voventis, si jam fuit de praesenti datus, ut supponitur ; ergo sicut in his votis nihil deest ad perfectissimam obligationem, ita neque ad perfectam rationem voti absoluti, in eisque verum est commune axioma, conditionalem assertionem, vel consensum, posita conditione, transire in absolutum ; ergo nihii deest talibus votis, quominus reservata sint.
16. Fit satis fundamentis opposite seutentig.— Fundamentum alterius sententiae sufficienter solutum est ex dictis; nego enim votum conditionatum fuisse imperfectum in ordine ad tempus futurum, pro quo esset impleta conditio, sed solum fuisse imperfectum ex parte alterius extremi, quasi extrinsece, quia nondum conditio posita erat, tamen jam ex parte sua habebat totam pertectionem necessariam, ut esset absolutus consensus, posita conditione ; et ideo, licet imperfectio conferat ad non reservationem quamdiu durat, non tamen postquam sublata est, ut satis est declaratum. Ad primam confirmationem, in sequenti capite, in secundo dubio, dicetur; nunc assero, si necessarium esset, per illationem unum ex altero inferre, potius concedendum esse, vota poenalia esse reservata, imple- ta conditione, quam conditionalia non esse, et ideo propter rem incertam non est neganda res longe certior; quanta vero sit illa connexio, mox declarabo. Ad secundam confirmationem nego sequelam ; et ad probationem dico, regulam illam non recte in praesenti applicari, quia dispensatio voti conditionalis, data ante impletam conditionem, non refertur proprie ad tempus futurum, in quo esset implenda conditio, sed statim habet suum effectum, tollendo votum, et ad hunc effectum tempus illud habile est et opportunum, quia votum nondum perfecte obligat ; votum autem, semel ablatum, semper manet ablatum, et ita consequenter fit ut, licet postea impleatur conditio, jam votum non obliget. Inde vero non fit ut dispensatio referatur ad tempus inhabile, sed fit potius ut praeveniat illud tempus, et faciat ut jam in illo non sit necessaria dispensatio. Ad tertiam confirmationem negatur eiiam consequentia : nam votum impuberis fuit imperfectum ex imperfecta ratione et voluntate voventis, quae imperfectio non purgatur ex solo tractu temporis sine nova confirmatione. Hic autem non fuit imperfectio iu deliberatione voventis, sed solum in suspensione consensus per conditionem, quae imperfectio purgatur conditione impleta.
On this page