Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

An vota poenalia in materiis votorum reservatorum reservata sint?

CAPUT XXIII. AN VOTA POENALIA IN MATERIIS VOTORUM RESERVATORUM RESERVATA SINT?

1. Vota penalia ante culpam non sunt reservata. — Duo etiam status sunt in his votis disunguendi : unus ante culpam, alius post illam commissam, et ita etiam hic duo dubia occurrunt. Primum est, an vota poenalia ante commissam culpam sint reservata, vel possint tolli per Episcopum, et alios habentes generalem facultatem. In quo breviter dicendum est, talia vota pro illo statu non esse reservata. Probatur a fortiori, quia illa vota ultra propriam imperfectionem. quam habent ut poenalia sunt, habent generalem suspensionem conditionalium : nam revera conditionata sunt ; ergo si alia vota couditionalia non sunt reservata, non impleta conditione, multo minus ista. Et ita in hac assertione converiunt fere omnes Doctores allegati, et statim referendi. Solus Navar., in Summ., cap. 13, num. 43, et cons. 15, de Voto, distinguit inter votum poenale purum, seu simplex ( quod unum tantum est, utique de poena, si commit- tatur culpa, et non fit speciale votum de non committenda tali culpa), et inter votum poenale, quod duo includit, unum non ludendi, verbi gtatia, aliud eundi Hierosolymam, si id commiserim. De hoc ergo posteriori concedit, posse dispensari ante commissam culpam quasi in radice, scilicet tollendo votum de non Iudendo, quia illud non est reservatum, et illo ablato, tollitur aliud. Quia, licet ille postea ludat, non peccat contra votum, et consequenter non incurrit poenam alterius voti, et ita subtrahitur illius voti materia, et sic tollitur , licet non dispensetur. De priori autem voto negat posse tolli, nisi per Papam, etiam ante commissam culpam, quia est unum, cujus materia est reservata.

2. Excluditur sententia Navarri. — Haeec vero sententia quoad hoc posterius membrum, in quo dissentit a nobis, rejicitur ex dictis capite pracedenti , in primo dubio, quia Navarrus solum in hoc fundatur, quod votum conditionatum, etiam ante conditionem impletam, reservatum est, cujus contrarium definivimus et ostendimus, ideoque haec sententia quoad hanc partem procedit ex falso fundamento. Et praeterea adverto, hoc votum etiam interdum posse esse tale, ut per solam dispensationem circa antecedens tollatur consequens, etiam per Episcopum. Ut si quis voveat in hunc modum: Promitto ire Compostellam si fregero Quadragesimale jejunium ; nam si Episcopus dispenset cum illo in jejunio, licet non jejunet, non tenebitur voto , quia cessat ratio peccati in non jejínando, quod erat fundamentum voti; et ita si caetera sint paria, est eadem ratio in utroque voto.

3. Duplex advertendum.— Unde ulterius in pricri puncto occurrunt duo notanda. Unum est, etiam in illo voto esse dispensabile posterius vctum, non reservato primo, et hanc dispensationem non esse reservatam, sed posse concedi ab Episcopo. Probatur prior pars: quia cum sint duo vota, primum de se est separabile a posteriori ; ergo e converso potest per commutationem toll posterius , relicto primo. Ut in dicto casu potest non tolli votum de non ludendo, et tolli poena talis peregrinationis, mutando illam in aliam peregrinationem, vel in alia opera pia, quae statim fiant etiam ante incursam culpam. Quod autem hoc fieri possit ordinaria potestate, probatur, quia illa non est dispensatio in voto absoluto Compostellano, sed ad summum in conditionato, et eo tempore quo nondum est contracta obligatio, sed est suspensa respectu talis poenae. Item est optima ratio, quia illud votum dispensari potest, quando est unicum ; ergo, licet sit conjunctum cum alio, poterit dispensari sine illo. Item in his duobus votis, sicut prius potest esse sine posteriori, ita e converso, quia potest quis teneri ex voto ad non ludendum sine adjunetione talis poenae, imo sine adjectione alicujus poenae ex voto ; ergo non repugnat dispensari posterius votum, relicto priori, et alioquin tale votum nondum est reservatum , ut ostensum est, quia, licet prius sit absolutum , posterius est conditionatum, et nondum est impleta conditio, ut ostensum est ; ergo potest per Episcopum vel delegatum dispensari aut commutari sine priori. Quin potius, etiamsi prius votum tale sit, ut non possit Episcopus dispensare in illo, nihilominus posset dispensare in secundo conditional. Ut si quis voveat servare castitatem, et si illam violet, jejunare, vel rehgionem ingredi, poterit Episcopus commutare vel auferre poenam, licet votum castitatis auferre non possit. Nam tunc etiam procedunt rationes factae.

4. Alterum notandum est, non videri necessarium, quod Navarrus ait, dispensato priori voto, secundum per se cadere , quia fieri potest quod illa poena non promittatur propter priorem culpam, ut est contra speciale votum, sed tantum ut est secundum se mala, et contra aliud praeceptum. Ut si prius votum sit non fornicandi, et aliud sit eundi HierosoIymam, si fornicatus fuerit, euamsi tollatur prius votum., poterit propter solam fornicationem incurri haec poena. Nam praecise propter istempcrantiae culpam , et ad se continendum ab illa, videtur vovens talem poenam sibi imposuisse, et videtur sane haec esse communis intentio sic voventium. Imo saepe non tam attendunt ad malitiam moralem actus, quam sibi interdicunt, quam ad alia incommoda, quae ludus, verbi gratia , secum affert, quae incommoda non aufert Episcopus, etiamsi in voto non ludendi dispenset ; ergo per solam dispensationem in primo voto non satis tollitur secundum, nisi ipsum in se dispensetur. Unde respiciendum saltem esset ad intentionem voventis, et modum voti, quod non fit, si simpliciter totum illud votum per modum unrus aufertur. Denique in eo casu non satis est petere dispensationem a voto non ludendi, sed oportet utrumque votum explicare; ergo est signum non tolli illo modo , sed per se et in se(ut ita dicam ) utrumque dispensari.

5. An votum ponale de materia pertinente ad vota reservata maneat quoad illam reservatum. — Prima objectio. — Aliud dubium est, an votum poenale, in quo poena est materia pertinens ad vota reservata , maneat quoad illam reservatum post commissam culpam. Certum est enim eum, qui vovit Hierosolymam peregrinari si o-cidat inimicum , post factum homicidium teneri simpliciter et absolute ad peregrinandum illuc ex voto ; difficultas ergo est, an illud votum maneat reservatum. Multi enim et graves auctores affirmant, Soto supra, et tract. de Juramento, 1 part., cap. 9; Cord., Covar. et Guttier., ubl supra; Em. Rod., in Bulla Cruciatae, S 9, n. 124; Azor supra, et cap. 10, q. 3; et esse veriorem opinionem dicit Graffis, libro secundo Decis., cap. 28 ; esse vero tutiorem, licet contraria probabilis sit, dieit Angles, quaest. de Voto, art. S, difficult. 10. Fundamentum est, quia jam illud votum non est conditionatum, sed absolutum, et ita in illo urgent omnes rationes. quae de voto conditionato post impletam conditionem diximus : quia vix potest specialis ratio in poenali voto assignari, quae efficax sit. Et quia in hoc solo consistit vis hujus fundamenti, examinando fundamentum sequentis sententiae, melius expendetur.

6. Secunda sententia. — Secunda ergo sententia dicit , haec vota non esse reservata, etiam post impletam conditionem. Tenet Aragon. supra, et dicit hanc opinionem jam esse communem. Henr., lib. 7 de Indul., cap. 30, n. 6, ubi dicit esse communem praxim, et rcfert plures viros doctos, qui scripta sua typis non mandarunt. Tenet etiam Medin , in Sum., lib. 1, cap. 14, S 6; Vivald. late, d. cap. 14; a n. 45 usque ad 57; Ludov. Lop.,1 part., c. 44. et 2 part., capite nono, de Clavib., circa finem ; et Em. Rod., mutans sententiam libri Quaest. Regular., q. 63, art. 7; Sanc. supra, n. S, referens alios. Et fere etiam omnes prioris opinionis auctores fatentur hanc esse probabilem, et in praxi securam. Et ideo durum esset huic opinioni contradicere, et difficilius consuetudini resistere, licet non minus difficile sit solida ratione hanc sententiam persuadere. Prima esse solet, quia hoc votum a principio fuit conditionatum, et imperfecte voluntarium, et semper trahit secum illam imperfectionem. Confirmat hoc Vivald. a simili, quia, licet rebaptizatio sit casus reservatus, vel sufficiens ad censuram, si tamen rebaptizet quis sub conditione, non incurrit censuram, nec est casus reservatus. Confirmatur secundo, quia haec vota poenalia sunt valde or- dinaria, praesertim in juvenibus ; casus autem qui frequenter accidunt , committuntur Episcopis, ut ex materia de legibus constat, et prosequitur Cordub. , in libr. 1 Quaestion., q. 11. :

7. Sed haec parum urgent; nam prima ratio procedit generaliter de voto cenditionato, et non assignat particnlarem rationem in his poenalibus, et ideo vel supponit falsum fundamentum, vel non declarat quam particularem imperfectionem habeant haec vota, quae sufficiat ut non censeantur reservata post impletam conditionem; nam pro illo tempore revera sunt satis perfecte voluntaria, quia sunt facta cum deliberatione integra et sufficiente ad peccatum mortale, et posita conditione, fiunt absoluta. Prima etiam confirmatio non est ad rem, quia in casu rebaptizandi conditio adjecta non est de futuro, sed de praesenti, et talis est, ut excludat voluntatem simpliciter rebaptizandi. Nam conditio esse debert, 81 non es baptizatus, baptizo te. Et tunc si subsistit conditio, non fit baptismus; et si non subsistit, non fit rebaptizatio, et ita conditio semper excusat rebaptizationem simpliciter. Secus vero esset si apponeretur conditio cum qua posset esse rebaptizatio, ut, Baptizo te, si post baptismum peccasii; nam tunc subsisteute conditione, esset rebaptizatio, et incurreretur censura, etc. Non potest autem baptismus dari sub conditione de futuro, et ideo non potest casus ille in exemplum trahi. Secunda vero confirmatio continet aliquam congruentiam, sed non per se sufficientem, alias probaret de omnibus votis religionis aut peregrinationis factis ex timore naufragii, vel periculi aegritudinis, vel ex indiscreto fervore, vel alia simili causa; nam talia vota etiam sunt valde ordinaria et frequentia; illa ergo ratio non sufhicit, ut explicabimus generalius capite sequenti.

8. Ratio fundamentalis. — Unica ergo ratio fundamentalis hujus sententiae est, quia in voto poenali vovens non intendit directe et per se id quod vovet in poenam, ut religionem vel peregrinationem, neque illud promittit per se intendens cultum Dei, sed potius affectat vitare talem rem ut molestam et poenalem, et ideo illam promittit sub tali conditione, ut ex affectu vitandi poenam cogatur vitare culpam; ergo qui sic vovet, non vult religionem, nisi valde materialiter et imperfecte; ergo nunquam potest votum illud esse votum simpliciter religionis, etiám conditione impleta. Patet consequentia , quia votum religionis simpliciter dictum significat illud, quod factum est ex affectu religionis; ergo non est verisimile voluisse Papam reservare vota simili modo facta, in quocumque statu inveniantur. Et ita constituitur differentia inter haec vota, et alia conditionata ; nam haec non excluduntur a numero votorum reservatorum propter imperfectionem consensus conditionati, haec enim non sufficit post impletam conditionem, sed propter imperfectum modum vovendi talem materiam, potius ex repugnantia ad illam quam ex affectu.

9. Objectio. — Contra hanc vero rationem objici potest primo , quia si esset solida, probaret etiam votum factum sub tali conditione de praesenti aut de praeterito, non esse reservatum ; consequens est falsum, et a nemine admittitur ; ergo. Declaratur sequela, si quis, dubitans an in tali actu peccaverit mortaliter, ita voveat, Si in hoc peccavi mortaliter, in vindictam talis peccati voveo peregrinari, etc.; tunc ergo vovens non promittit ex affectu ad religionem, sed potius, quia est sibi onerosa et poenalis, illam promittit in odium peccati; ergo quoad hoc habet tale votum eamdem imperfectionem, quam simile votum poenale de futuro ; ergo si illa ratio sufficit in hoc voto, ut non sit reservatum impleta conditione, etiam si conditio sit praeterita, sufficiet. Patet consequentia, quia affectus ad religionem est idem, et diversitas in conditione non refert, quia (ut ostensum est) conditio de futuro, postquam impletur, aequivalet conditioni de praesenti, vel de praetetito. Quare differentia inter haec vota, quaé ex conditione de praesenti vel futuro solet assignari, per se non est sufficiens. Nihilominus tamen potest considerari aliqua differentia ex parte affectus voventis; nam quando jam supponitur peccatum factum, voluntas peregrinationis vel religionis, etiam si sit in poenam, est absoluta ex solo affectu voventis, solumque videtur oriri ex dolore peccati jam commissi, quod non repugnat perfectioni voti ; sic enim frequenter peccatores vovent religionem, ut possint poenitentiam agere de peccatis, et alia, quae sunt perfecta vota et reservata. At vero quando conditio est de futuro, quia nondum supponitur culpa, quae est causa poeuae, ideo promissio religionis a principio fuit cum affectu, imo ex affectu fugiendi illam, ut ita etiam vitetur peccatum, et in hac parte votum illud, ut est religionis, valde diminutum est, sub ea ratione.

10. Secunda objectio. — Sed objicitur se- cundo, quia in illo voto aut consideratur imperfectum motivum vovendi, aut repugnantia voluntatis et affectus ad religionem, quae in sic vovente supponitur ; neutra autem sufficit ut tale votum non sit reservatum; ergo. Probatur minor, quia motivum illud continendi se a tali vitio metu obligationis ad religionem, non est malum, licet non sit omnino perfectum, et ita parum refert ad reservationem, ut supra dixi. Eo vel maxime quod tale motivum pertinet ad causam impulsivam (ut vocant), seu applicationem voluntatis ad vovendum; haec autem potest esse longe imperfectior in votis reservatis: ut si quis voveat religiosus fieri, quia honores vel commodum aliquod amisit, vel ad vitandas inimicitias, vel aliquod vitae periculum. Talia enim vota si fiant cum absoluta voluntate se obligandi, valida sunt et reservata; ergo illa imperfectio ex parte motivi non sufficit ad impediendam reservationem in voto conditionato pro statu impletae conditionis ; nam pro illo jam est consummata et perfecta voluntas se obligandi, licet motivum impellens ad illam voluntatem fuerit cohiberi a peccato. Altera pars de repugnantia affectus patet, quia etiam in votis absolutis simul cum tali motivo potest intervenire similis repugnantia : sape enim is, qui nollet fieri religiosus, et cui displicet religio, vovet illam absolute ad vitandam mortem , vel ad consequendos honores, et tamen votum est reservatum , et ita solum relinquitur differentia in ratione conditionati et absoluti, quae cessat impleta conditione, ut dixi. Confirmatur, quia alias posset quis dicere, omne votum castitatis, vel simile, quod a principio fuit factum cum involuntario mixto, et sine affectu totali ad religionem, non esse reservatum, sed dispensabite ab Episcopo, quod non videtur admittendum, ut sequenti capite dicam.

11. Solvitur objectio , et assignatur differentia in modo repugnantie. —Veraratio assignatur.— Objectio sine dubio est difficilis, et, speculative loquendo, videtur satis probabihter concludere : nihilominus tamen potest aliqua differentiae ratio reddi, non quidem in motivo applicante voluntatem, sed in modo repugnantiae. Unde ingenue fateor imperfectionem in motivo applicante voluntatem ad vovendum, non satis esse ut votum non sit reservatum, si alias maieria reservata sit. Item fateor non satis esse quod votum sit cum illa repugnantia, quae provenit ex admixtione involuntarii secundum quid ; utrumque enim convincit ratio facta. Dico ergo, rationem consistere in hoc, quod votum, quando est poenale de futuro, fit cum affectu et deliberatione cavendi illud ipsum quod sub conditione vovetur, et cum proposito et animo vitandi absolutam obligationem ejus, quod in aliis votis omnibus non invenitur. Namsi sint absoluta, etiam poenalia, pro culpa jam commissa fiunt, cum absoluta voluntate se obligandi ad religionem, castitatem, vel peregrinationem, et cum deliberato animo id praestandi, etiamsi cum repugnantia et nolleitate (ut sic dicam), seu simplici displicentia : in voto autem conditionali poenali intercedit animus omnino cavendi absolutam obligationem ; imo intrinsece videtur hoc includi in tali voto ex natura ejus, quod proprium est illius, et nullis aliis, vel absolutis, vel conditionatis non poenalibus convenit. Et ideo illud nunquam censetur votum simpliciter talis rei, sicut censentur alia, tametsi aliquo modo involuntaria fuerint, et hinc fit ut alia reservata sint, vel statim ac fiunt, si sint absoluta, vel impleta conditione, si sub illa fiant ; poenale autem minime.

12. Instantia. — Solvitur. — Dices : licet ille, cum vovit, habuerit talem animum, nihilominus, cum postea peccat, co ipso simpliciter vult se obligare ad poenam, non obstante repugnantia et displicentia illius. Respondeo, ex vi talis peccati non habere voventem illam voluntatem formalem. Imo peccare potest, nihil cogitans de voto, vel, licet cogitet, potest peccare spe dispensationis, vel potest non renovare voluntatem obligationis, sed permittere obligationem, quae necessitate quadam supervenit ex vi prioris voti ; est ergo tantum quaedam voluntas permissiva, et saepe tantum interpretativa, quae non sufficit ut votum illud dicatur simpliciter tale, et ob eam rem interpretari possimus, fuisse intentionem Pontificis reservare illud. Hoc ergo modo illa opipio probabili ratione defenditur ; fortius autem et certius practice defenditur ex probabilitate quam ab auctoritate habet, et maxime a consuetudine ; nam sicut haec reservatio maxime nititur in consuetudine, ita eadem consuetudo illam interpretata est. Undé cum id fiat, vidente et tacente Pontifice, illam approbare videtur.

13. De duplici pena peccati, et differentia anter utramque.— Duobus modis votum ponale fieri posse.—Nihilominus tamen occurrit addenda moderatio quaedam, quae fundamentum habet in ratione facta, prout a nobis explicata est, Duplex enim est poena peccati: una, vindicativa, et alia medicinalis, ut ex materia de confessione constat ; his enim duobus modis potest confessor poenitentiam imponere, estque inter illas poenas latum discrimen; nam medicinalis majoris necessitatis est, et non excusatur propter indulgentias, nec facile mutari potest. Dico ergo, his duobus modis posse fieri votum poenale, et omnia dicta maxime procedere de voto poenali, quod in vindiciam peccati fiat, et de hoc intelligendam esse sententiam communem nunc inter modernos, non tamen esse exteudendam ad poenam medicinalem. Nam si quis voveat ingredi religionem, si talia peccata commiserit, non in vindictam, sed ut in religione vitet pericula et occasiones sic peccandi, videtur illud votum fieri sufficienter ex affectu ad religionem, saltem ut est aptum medium ad vitanda peceata, quod est optimum voti motivum. Unde tale votum videitur potius conditionale purum, quam proprie poenale, et non videtur fieri ex affectu cavendi obligationem, sed solum ex affectu cavendi peccata, et utendi convenienti remedio contra illa, solumque videtur pro tunc apponi conditio ad sumendam sufficientem experientiam necessitatis talis remedii; ideoque impleta conditione, satis voluntarium et consummatum relinquitur votum religionis ut remedii contra peccata, quod merito censendum est votum simpliciter religionis, ac subinde reservatum. Idemque censeo si actio poenalis et onerosa promittatur in gratiarum actionem pro actu virtutis, vel pro peccato evitando, ut si quis voveat peregrinari Compostellam, si a lapsu carnis tanto tempore conservetur, vel quid simile; hoc enim votum, impleta conditione, absolutum esse censeo ac reservatum, quia non est poenale, licet fortasse opus sit poenale, et ut tale promittatur, quia promittitur ex directo affectu, et cum plena determinatione pro tali eventu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23