Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

De votis sub disjunctione factis de materia reservata et non reservata.

CAPUT XXIV. DE VOTIS SUB DISJUNCTIONE FACTIS DE MATERIA RESERVATA ET NON RESERVATA.

1. Votum factum sub disjunctione de materia reservata et non resercata, non esse reservatum .—Contingit saepe vovere sub hac forma, Voveo peregrinari Hierosolymam, vel centum aureos in eleemosynam dare, seu, promitto peregrinari vel Romam, vel Lauretum. De hujusmodi ergo voto solet inquiri. an re- servatum sit. In quo dubio breviter dicendum est, re existente integra, id est, non mutata voluntate voventis, nec facta determinatione ex parte materia, votum non esse reservatum. Ita tenent communiter moderni Doctores, qui hoc attingunt. Ratio est, quia illud non est votum Romanum, simpliciter loquendo ; ergo non comprehenditur sub reservatis. Item quia ille potest implere votum circa materiam non reservatam per regulam 7n aiternativis, de Regul. Jur., in 6; ergo non est simpliciter obligatus ad materiam reservatam ; ergo illa obligatio, quae immediate ex illo voto nascitur, simpliciter dispensari posset vel commutari in aliam determinatam, quae reservata non sit ; vel etiam posset auferri pars illa materiae reservata, et alia sola relinqui; vel pars reservata posset in aliam non reservatam commutari, relinquendo votum disjunctum. Nam, supposita non reservatione voti, haec omnia cadunt sub eamdem potestatem, si causa subsit proportionata.

2. An promittere castitatem, vel ordinari in sacris sub disjunctione, sit volum reservatum. —Oportet autem ut altera, vel aliqua pars disjunctionis fuerit de materia non reservata ; nam si fiat votum disjunctivuin circa utramque materiam reservatam, ut, Voveo castitatem vel religionem, clarum est votum esse reservatum, quia necessario impleri debet in materia reservata; et ita totum illud aequivalet saltem voto determinato de minori parte disjunctivae, quod reservatum est. Sed quid de hoc voto, Voveo religionem, vel clericatum in sacris? Dico non esse reservatum, quia in eo habet etiam locum ratio facta. Majus dubium esse posset de hoc voto, Promitto castitatem, aut ordinari in sacris ; nam inillo quidquid eligatur, servanda est castitas ; sed nihilominus non est votum reservatum, quia pars materiae quoad clericatum reservata non est, et licet illa eligatur, nondum est obligatio ad castitatem, donec cum effectu ordinatio fiat, et tunc obligatio ad castitatem oritur ex novo voto, non ex priori disjunctivo.

3. Dixi autem in assertione, re existente integra, quia si mutatio fiat, tunc limitatione seu distinctione opus est. Potest enim mutatio fieri per electionem voventis, ut si post primum votum emissum, voluntarie determinat suam obligationem ad alteram partem voti reservatam. Quod duobus modis fieri potest. Primo, per solum propositum exequendi votum in parte materiae reservatae, et quamdiu sistitur in solo proposito pertinente ad execu- tionem voti non mutatur votuni, nec obligatio ejus, quia propositum illud, juxta supra dicta, non inducit obligationem; unde et mutari potest sine speciali peccato, et non reddit votum minus dispensabile quam antea erat. Secundo, potest id fieri per absolutam voluntatem se obligandi ad partem materiae reservatam. Et tunc quasi novum votum emittitur, et contrahitur ac determinatur obligatio ex consensu partium, quae et ideo mutari amplius non poterit arbitrio voventis, sed tenetur implere votum in parte, quam decrevit, ideoque jam illud votum est simpliciter religionis, verbi gratia, ac subinde reservatum.

4. An votum sub disjunctione in materia reservata sit reservatum. — Alia mutatio potest contingere ex parte materiae, quia, verbi gratia, vovit quis religionem ingredi, vel talem eleemosynam facere , et postea factus est impotens ad eleemosynam ; et tunc dubitari potest, an ille obligetur ad religionem determinate , et consequenter an illud votum sit reservatum. Respondeo, quoad obligationem, non esse dubium quin si, perseverante obligatione alternativa, altera pars facta est impossibilis, implenda sit obligatio in altera parte. Quia votum obligat ut impleatur eo modo quo potest. Nihilominus tamen dico, votum non fieri reservatum, quia nunquam est votum determinatum talis materiae, et applicauo obligationis ad illam provenit ex solo facto, seu ex impossibllitate materiae, quae est per accidens, non ex vi vinculi.

5. Objectio. — Solutio. — Dices : etiam votum conditionatum est quasi disjunctum , et tamen impleta conditione obligat, ita ut sit reservatum ; idem ergo erit in praesenti ; vel e converso , si votum disjunctivum, facta determinatione ad alteram partem, non fit reservatum, nec conditionale fiet impleta conditione. Respondetur tamen negando consequeniiam utramque: nam votum, licet sub conditione fiat, non est disjunctivum, sed determinate est de tali materia, et conditio non ampliat nec variat materiam, sed suspendit consensum pro eo tempore pro quo non impletur; pro illo autem, in quo fuerit impleta conditio, consensus est consummatus et absolutus, et ita non per accidens, et praeter intentionem voventis fit illa determinatio et absoluta obligatio, sed per se, et vi ipsius voti. In praesenii autem casu determinatio obligationis non est ex vi voti, sed per accidens, et quasi de facto potius quam ex natura obligationis, et ideo non est similis ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24