Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

De potestate delegata ad dispensandum, vel commutandum vota reservata.

CAPUT XXV. DE POTESTATE DELEGATA AD DISPENSANDUM, VEL COMMUTANDUM VOTA RESERVATA.

1. Constat ex hactenus dictis , potestatem ordinariam ad tollenda haec vcta in solo Summo Pontifice esse post reservationem , saltem regulariter loquendo ; nam dubitari posset an haec regula patiatur exceptionem, quod infra videbimus. Hinc ergo fit ut, seclusa delegatione seu commissione, nullus inferior possit illa vota mutare ; nam haec est vis reservationis. At vero media delegatione, certum est posse hanc potestatem inferioribus committi, quia est delegabils, ut constat, et ita habet Ecclesiae usus. Unde etiam constat posse delegari non tantum Episcopis, sed etiam inferioribus clericis, quia quoad hoc eadem est ratio de his votis quae de aiiis. Imo dicunt aliqui, hanc delegationem non habere vim delegationis respectu Episcoporum, sed tantum respectu inferiorum ; quia, eo ipso quod Episcopis conceditur respectu subditorum, incipit esse in eis ordinaria potestas ; quia per illam concessionem tolltur reservatio, qua sublata, Episcopus potestate ordinaria talia vota commutare potest. Sed licet hoc esset verum, quando reservatio simplici:er tolleretur, vel perpetua concessio fieret Episcopali dignitati, tamen in his ordinariis concessionibus ac facultatibus id locum non habet, quia etiam respectu Episcoporum sunt tantum delegationes, quia fit solum commissio temporalis, quae tit tantum personae, et quia non proprie tollitur reservatio, sed communicatur jurisdictio supra reservata. Itaque in hoc nulla est differentia, sed tales concessiones eodem modo intelligendae sunt respectu Episcoporum ac reliquorum.

2. An per concessionem generalem dispensandi in votis comprehendantur hec vota reservata. — Solum ergo superest dubium, an per concessionem generalem cispensandi in votis , intelligantur haec vota commissa, vel oporteat specialem mentionem eorum facere. Ratio autem dubitandi esse potest, quia tale dubium solum cadere potest in delegationem ab ipso Pontifice factam ; nam si Episcopus deleget hanc potestatem, clarum est non comprehendere vota Pontificia, quia non potest delegare quod non babet : Pontifex autem potest ; ergo, si generaliter concedit potestatem ad dispensaudum in votus, intelligitur de his omnibus quae ipse potest dispensare; ergo etiam de reservatis.

3. Resolutio negativa. — Nihilominus resolutio communss est, sub hac generah concessione non venire vota reservata, argumento cap. Hpiscopus, de Poenit. et remiss., in 6, ubi de casibus reservatis similis regula statuitur. Et fundatur in alia, quod sub generali concessione non veniunt specialia, Regula juris 81, in 6; et ita non obstat universalis concessio, etiam cum positiva distributione, quia illa est secundum jus intelligenda, et jure habet praedictam limitationem. Quae videtur satis declarata, et ad hanc materiam applicata in Extravag. Et si Dominici, 2, de Poenit. et remiss., ubi declaratur non concedi talium votorum commutationem, nis speciali causa., et certa scientia Papa.

4. Quorumdam limitatio. — Votum Hierosolymitanum reservatum est, ut alia que Pontifici reservantur. — Quidam vero restringunt hanc regulam ad vota castitatis et religionis. Nam vota peregrinationum putant comprehendi sub generali concessione. Ita sentit Soto, lib. 7, q. 4, art. 3, ubi in fine corporis ait votum Hierosolymitanum debere expresse excipi, ut intelligatur non concessum. Et sequitur Emman. Rod., in Sum., 2 p., cap. 91, n. 1, in fine; et insinuat Henric., lib. 7 de Indul., cap. 3, n. 6, lit. A; approbat Sanc., lib. 8, disp. 9, de Matrim., n. 2. Qui auctores nullam probationem adducunt. nisi proprium arbitrium, quia vota peregrinationum non sunt tanti momenti, sicut alia duo, vel quia eorum reservatio non est tam antiqua. Sed hoc pendet ex alia quaestione, an illa tria vota peregrinationum sint vere ac proprie reservata, necne. Ego autem suppono esse ita reservata, ut Episcopi per ordinariam potestatem jam non possint in eis dispensare, vel illa mutare, quod infra videbimus. Hoc autem supposito, non possum illi sententiae adhaerere, sed potius existimo etiam in illis esse verum, nisi exprimantur, non intelligi concessa in universali clausula. Probatur, quia sunt simpliciter reservata ; ergo in eis succedit regula juris, et dictum cap. Si Episcopus. Probatur consequentia, quia differentia secundum magis et minus, vel secundum antiquitatem reservationis, non facit exceptionem in illa regula. Nam etiam inter peccata reservata qnaedam sunt longe graviora et antiquiora aliis, et nihilominus quoad hoc ut reservata non comprehendantur sub generali concessione, omnia sunt paria; ergo idem dicendum est in votis, supposita vera reservatione ; nam est eadem ratio, quia ex vi reservationis obtinent specialitatem, ratione cujus non comprehenduntur in clausula generali.

5. Objectio. —Solutio. — Dices : etiam inter casus reservatos, quidam sunt magis reservati quam alii, ut casus Bullae Coenae. Respondeo, ad hoc ut non comprehendantur sub clausula generali absolvendi ab omnibus peccatis, omnes casus reservatos esse aequales ; sed quosdam habere majorem specialitatem in hoc, ut etiam in generali clausula concedente casus reservatos non comprehendantur, de qua specialitate non judicatur ex materia vel antiquitate, sed ex usu, vel declaratione Pontificum; ergo in praesenti vota reservata convenire debent, saltem in prima regula, ut sub generali clausula non comprehendantur. In alio vero nullum illorum habet dictam specialitatem, quia nullibi declarata est, nec,usu introducta; unde si concedantur vota reservata absolute, et sine alia declaratione, vel exceptione, sine dubio comprehendentur etiam votum castitatis et religionis ; ergo illa limitatio valde voluntaria est, et ideo non auderem illam ad praxim applicare.

6. Confirmatio. — Et confirmatur primo, quia non est credibile Pontificem per sola generalia verba concedere privatis personis quod negat Episcopis. Confirmatur secundo, quia secundum communem usum, quando vult illa concedere, exprimit illa. Denique hoc videtur convinci ex d. Extravagant. Et si dominici,2; nam ibi numerantur illa quinque vota, et additur ut nemo audeat illa commutare, nisi ez speciali licentia , et ceria scientia nostra ; ergo statuit Papa ut omnia sint specialia, et non comprehendantur sub generali clausula ; imo declarat Papa, ut de tali licentia tunc constare censeatur : Cum in signatura nostra desuper manu nosira scriptum , aut in litteris uostris cvpressumn fuerit, etc.

7. Advertendum. — Nihilominus tamen negandum non est vota peregrinationum intelligi concessa , quando Papa omnia concedit, et excipit solum vota castitatis et religionis; nam exceptio illa firmat concessionem quoad alia, quae sine dubio sunt minora. Aliquando vero excipitur etiam expresse votum Hierosolymitanum, et tacentur alia, ut in Bullis Cruciatae excipiuntur vota castitatis, religionis, et Hierosolymitanum , et tunc exceptio firmat concessionem quoad reliqua vota peregrinationum, quia sine dubio minora sunt, et facilius conceduntur; semper tamen oportet ut aliquo sufficienti signo indicetur concessio. Recte autem admonet Soto supra, quod, licet excipiatur votum Hierosoly mitanum, et taceantur votum castitatis et religionis (ut de quadam Bulla Sancti Antonii ipse ibi refert, et de Bulla S. Trinitatis idem circumfertur) , nibilominus illa vota non censentur concessa sub tali concessione, sed vel supponuntur excepta jure antiquissimo, vel certe, excepto inferiori, censentur excepta majora, et ad summum esse comprehensa minora. Et juxta haec judicandum est de similibus formulis delegandi hanc potestatem , quae ponderandae sunv, et cum illa Extravagant. Sixti IlI conferendae, ut secundum illam limitentur vel extendantur.

8. An censeatur concessum votum religionis non expressum in concessione, cum conceduntur omnia vota, etiam castitatis.— Resolutio negativa. — Solum posset quis dubitare, si concedantur omnia vota, etiam castitatis, tacito religionis, vel e converso, quid dicendum sit. Respondeo imprimis talem concessionem non esse in usu in ordinariis jubilais, et Bullis Cruciatae, et confraternitatum aut religionum, et ideo fortasse de illo casu in speciali nihil dicitur ab auctoribus. Illo tamen posito, dico concessionem esse intelligendam ut sonat, ita ut inter illa duo vota intelligatur concessum quod exprimitur , et non concessum quod tacetur, quia reputantur fere aequalia, et ideo ex concessione non possumus colligere aliud esse etiam concessum, tum quia a diversis non fit illatio ; tum quia majus est concedere utrumque quam unum. Unde Pontifex, exprimendo unum et tacendo aliud, indicavit velle se facere aliquam specialem gratiam, sed non omnem quam potest.

9. At vero majus dubium est, si concedantur omnia vota, et excipiatur votuin castitatis, an censeatur concessum votum religionis, vel e converso. Quae forma etiam non est in usu, sed quoties unum horum excipitur, solet excipi aliud. Posito tamen illo casu, videri potest res dubia; nam hinc apparet sub uno debere intelligi comprehensum aliud, quia quasi ejusdem rationis reputantur. Item quia quodcumque illorum tam grave est et tam reservatum, ut non intelligatur concedi per viam argumentationis, nisi exprimatur, quia potest unius exceptio exprimi, vel casu, vel aliqua alia occasione, et ideo non satis constat aliud esse concessum, cum aeque grave existimetur.

10. Objectio.—In contrarium vero est, quia ibi habet locum regula, quod exceptio firmat regulam in contrarium, quoad omnia quae sub tali exceptione non continentur; hic autem nulla est ratio ob quam votum castitatis sub voto religionis comprehendatur, cum sint diversa, et se habeant sicut excedens et exccssum, ita ut non liceat ab uno ad aliud quasi a minori argumentari. Quin potius excipiendo unum, videtur Pontifex alterius gratiam concedere. Denique explicatur exemplo relato a Glossa supra citata, in Extravagan. 1, de Poeniten. et remiss., verb. Confitebuntur, quae ait, Bonifacium VIII declarasse, per indulgentiam pleriissimam anni sancti tolli omnia vota, excepto Hierosolymitano, et ingressu religionis ; ibi enim non esse exceptum votum castitatis indicat illa Glossa, et expressius declaravit Vivald., 3 p. Candelab., c. 14, n. 19; estque probabile propter rationem factam, et quia privilegia non sunt restringenda, sed amplianda. I[n illo autem exemplo (de cujus veritate, quae ad factum pertinet, nunc non tractamus ) potest majus dubium ingerere, quomodo excipiendo votum Hierosolymitanum, non excipiatur a fortiori votum castitatis, juxta ea quae in principio dicebamus. Sed dici potest vel ex adjectione speciali voti religionis indicatum esse, noluisse Papam excipere utrumque, vel certe ibi esse sermonem de voto in subsidium terrae sanctae, quod in hac reservatione solet esse macis privilegiatum quam votum castitatis, ut viuebimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25