Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Utrum episcopi, vel qui habent a pontifice facultatem generalem commutandi vota, possint in aliquibus casibus commutare vota reservata?

CAPUT XXVI. UTRUM EPISCOPI, VEL QUI HABENT A PONTIFICE FACULTATEM GENERALEM COMMUTANDI VOTA, POSSINT IN ALIQUIBUS CASIBUS COMMUTARE VOTA RESERVATA?

1. Sensus difficultatis.— Quamvis praedicta quinque vota sint Papae reservata veluti per generalem regulam, adhuc superest explicandum an in aliquibus casibus illa regula patatur aliquam exceptionem, quod dubium prius circa Episcopos tractabimus, et deinde circa inferiores, qui utuntur generali facultate delegata a Papa. Dico autem, generali, quia si in speciali sint commissa vota reservata, nulla superest dubitandi ratio de potestate, nec illa est proprie exceptio, quia jam intervenit formaliter (ut sic dicam)auctoritas Papae. Praeterea adverto, in hoc dubio solum esse sermonem de votis, quae vere et proprie sunt reservata, et de propria dispensatione, vel commutatione eorum. Nam siex parte votorum sumantur aliqua, quae affinitatem vel similitcdinem habent cum reservatis, in eis multa possunt assignari, quae per Episcopum possunt tolli; sed illa etiam non sunt exceptiones a regula reservationis talium votorum, sed sunt declarationes materiae, in quam cadit reservatio; talis est quam supra tractavimus de votis poenalibus , et plures alia, qua de voto castitatis partiali vel religionis tractari solent, quas in propria loca reservamus. Igitur hic loquimur, supposita perfecta materia, et obligatione voti reservati, an sint aliqui casus in quibus Episcopi possint in eis dispensare.

2. Aliquot exceptiones circa vota reservata. — Hnzcluditur exceptio.— Primus casus, seu prima exceptio assignari solet de votis castitatis, verbi gratia, vel religionis, quae ab impuberibus emittuntur, et a parentibus irritari possunt. Nam hinc inferunt aliqui, posse etiam per Episcopum dispensari. Ita sumitur ex Guttier., lib. 9 Quaestionum Canon., capit. 22. n. 49, ubi generalem regulam constituit, omne votum subditi irritabile a suo superiore seu domino, etiamsi sit castitatis, religionis, aut simile, posse dispensari ab Episcopo; ponitque exempla in votis castitatis comjugum ; regulam tamen extendit ad parentes, dominos ac Praelatos. Citat autem Sylvest., Navar., Sot. et alios, qui de solis conjugibus loquuntur; de quibus satis dubium est, an possit Episcopus votum castitatis factum post matrimonium consummatum rollere, vel in toto, vel in parte, quod in proprium locum reservamus; quidquid vero de hoc sit, hoc non pendet ex potestate irritandi vota, conjugum inter se, nec per illam regulanda est potestas Episcopi, ut dicemus. Idem ergo est de parente, domino, et similibus.

3. Parens et maritus potest vota filii et ucoris irritare, non tamen dispensare. — Dico ergo regulam non esse veram, et consequenter dictam exceptionem non esse admittendam, quia nullo jure fundatur. Et quia potestas irritandi et dispensandi sunt longe diversae, et ex principiis distinctis oriantur, et ideo ab una ad aliam argumentari non licet. Unde licet parens vel maritus possit irritare vota filii aut uxoris, non tamen potest in illis dispensare, ut bene notavit Sot., lib. 7 de Just., q. 3, art. 1; ergo, ex eo quod pater possit irritare haec vota filii impuberis, non recte colligitur posse Episcopum illa dispensare vel commutare. Denique reservatio non opponitur irritationi, quia non tollit potestatem dominativam, sed opponitur jurisdictioni, quam subtrahit ac limitat ; ergo, licet facta reservatione pater possit irritare, nihilominus non potest Episcopus dispensare. Quapropter si pater nolit irritare votum filii castitatis vel religionis, non propterea poterit Episcopus dispensare, quia illud est votum validum, et simpliciter talis materiae, ac subinde reservatum. In servo autem non habet locum illud exemplum, quia non potest dominus irritare votum castitatis servi, nec proprie votum religionis, licet possit executionem ejus impedire. Votum autem peregrinationis Hierosolymitanae forte potest irritare, et illo admisso, non sequitur posse Episcopum in illo dispensare, cum jurisdictionem non habeat; et idem est in omnibus similibus.

4. Vota metu facta aliqui excipiunt. — Secundo, excipiunt aliqui haec vota ex metu facta, nam tunc aiunt posse Episcopum in eis dispensare. Ita tenet Angel., Votum, 4, n.9; sequitur Tabien., verb. Dispensatio, licet videatur simul postulare periculum frangendi votum, ex c. Veniens, Qui clerici vel voven., ubi Panor., Anton. et alii hoc sequuntur. Sed de ratione periculi dicemus statim ; nunc de metu distinguere possumus inter metum justum, seu cadentem in virum constantem, et minorem. De metu insufficienti et non justo, dico per se non sufficere , quidquid dicat Angel., quia nullo jure cavetur, nec etiam d. c. Veniens, quod plures alias cireumstantias involvit, et plures habet sensus, ut infra dicam. Nec ulla ratione fundari potest, quia metus ille ad summum causat quoddam involuntarium secundum quid, quod non sufficit, quia, eo non obstante, est voluntarium simpliciter, et votum est validum, et simpliciter talis materiae. Item alias excipienda essent vota facta in periculo mortis vel naufragii, quia saepe sunt magis involuntaria secundum quid. Nam quod illa non sint ex metu directe immisso ad votum extorquendum, parum refert, quia solum per hoc additur ratio injuriae, quae est impertinens ad votum, ut supra dixi, et consequenter nihil etiam refert ad reservationem ejus, maxime quando metus levis fuit.

5. Quid dicendum sit de votis emissis per metum gravem. — At vero quando metus est justus, et cadens in constantem virum , vel votum est invalidum, ut habet probabilis opinio, et sic non est necessaria dispensatio ; vel si reputatur validum juxta contrariam opinionem, videtur etiam de illo procedere ratio facta, ut per Episcopum dispensari non possit. Nihilominus tamen in tali voto alia ratio- ne potest dicta exceptio sustineri, quia dubium est an talia vota valida sint, vel nulla ipso jure sive naturali, sive ecclesiastico ; quamvis enim probabilis opinio sit esse valida, tamen contraria non caret probabilitate, quae sufficit ut voti obligatio non sit certa, et hac ratione poterit Episcopus in tali voto dispensare. Nam imprimis ad illum pertinet declarare, an metus sit gravis, et cadens in constantem virum, si de hoc etiam dubium oriatur. Facta autem hac declaratione, vel si de re ipsa satis certo constet, probabile est posse voventem, se conformando opinioni probabili, non servare tale votum, non recognoscendo in se obligationem ejus; ergo a fortiori poterit Episcopus dispensare in tali voto, eritque melius et tutius ad tollendos scrupulos vel scandalum, ut statim dicam.

6. Generalis regula et emceptio circa vota de materia reservata, quando de illorum emissione dubitatur. — Imo hic possumus generalem regulam constituere, quoties de valore voti castitatis aut simili fuerit morale dubium, sive illud sit dubium facti, sive juris, et sive sit negativum propter conjecturas, quae non sufficiunt ad determinatum judicium ferendum, sive sit positivum ex opinionibus probabilibus contrariis, tale votum non esse reservatum, sed posse per Episcopum tolli. Hoc patet, tum ex alia regula supra posita, quod haec reservatio est valde stricti juris, et ideo restringenda ; ergo debet intelligi de votis certis et indubitatis ; nam dubia vota non sunt vota simpliciter, sed secundum quid ; tum etiam quia de peccatis et censuris reservatis similis regula ab omnibus admittitur. Circa hanc vero regulam oportet advertere supra dicta de voto dubio ; nam potest dubium esse tale ut votum non obliget, ut si dubito an consenserim, etc., et tunc non erit necessaria dispensatio. Tamen si ad cautelam, vel ad tollendum aliquod scandalum, Episcopi dispensatio petatur, non erit malum nec inutile, et ipse dare illam poterit, ut constat. Regula autem proprie traditur propter casus dubios in quibus dubium per se non sufficit ad excusandum voventem ab obligatione voti, ut supra lib. 4, cap. 4, visum est, et in eis credimus esse restringendam reservationem , ut solum vota omnino certa ibi comprehendantur.

7. Aliorum exceptio. — Tertio, excipiunt aliqui casus communiter accidentes, in quibus juvenes vel alii incompositi homines talia vota emittunt; ita significant Henr. et Vivald., praecedenti capite allegati, ex quodam princi- pio, quod Episcopus potest dispensare in casibus communiter accidentibus, ut tradidit Cajet., 1. 2, q. 97, art. 4, quem ibi sequitur Medin., et Soto, lib. 1 de Just., q. 7, art. 3, et alii. Sed hoc intelligi potest, vel de frequentia faciendi talia vota, vel de frequentia frangendi illa, postquam facta sunt. Hic posterior sensus coincidit cum periculo transgressionis vou, de quo statim dicetur. In priori autem sensu, non video quomodo principium illud possit ad dispensationem in votis reservatis applicari. Nam illa doctrina Cajetani datur de legibus ecclesiasticis generaliter et sine ulla reservatione latis, in quibus saepe occurrit ordinaria necessitas dispensandi, et ita est illa doctrina probabilis, ut in suo loco dicemus. Fundatur autem non in frequentia vel multitudine talium legum, sed in frequenti occasione et necessitate non servandi legem, et consequenter dispensandi, ne cogantur homines, vel transgredi legem sua auctoritate, vel cum magna difficultate et periculo illam servare. Haec autem ratio non procedit in frequentia vovendi; nam unumquodque votum solum obligat voventem, et unusquisque potest votum suum servare ; ergo haec frequentia impertinens est ad praesumendam jurisdictionem contra reservationem. Unde etiam confirmatur, quia alii auctores loquuntur de legibus communibus; in praesenti autem agimus de votis specialiter reservatis, in quibus parum refert frequentia votorum, quia neque haec ignoratur a Pontifice reservante, neque in eis necessitas dispensationis tanta est, neque tam frequens, quanta in illis legibus esse solet. Adde, quod etiam in legibus Ecclesiasticis, quando dispensatio alicujus legis reservata est Pontifici, ut est, verbi gratia, in impedimentis dirimentibus matrimonium, vel in censuris reservatis, frequentia casuum non dat jurisdictionem Bpiscopis ad dispensandum, vel absolvendum, nisi alia specialis necessitas interveniat. Igitur neque in votis reservatis obstat frequentia, quominus reservatio integra maneat, sive illa frequentia oriatur ex indiscreto modo vovendi, sive ex alia consuetu - dine.

8. Exceptio de casibus in quibus grave imminet periculum transgressionis voti. — Additur ergo quarta exceptio de casibus in quibus imminet grave periculum transgressionis, ut si quis expertus sit versari in magno conscientiae periculo, si habeat continentiae votum. Hanc ponit Angel., d. n. 9; sequitur Tabien. supra, et Armilla, verb. Dispensctio, n. 17. Hi vero simul requirunt quod votum fucrit ex metu factum, ut dixi. Sed ut haec exceptio aliquam verisimilitudinem habeat, conjungenda est cum illa necessitate difficultas magna, vel moralis impossibilitas recurrendi ad Pontificem. Nam si hic recursus ad illum pateat , sola causa sufficiens dispensationis, quae ex illo periculo nascitur, non est sufficiens ut Episcopus possit dispensare, ut est per se evidens. Tum quia alias ob quamcumque aliam legitimam causam posset Episcopus dispensare, etiamsi aditus ad Pontificem non esset impeditus, et ita vana esset reservatio. Tum etiam quia causa dispensationis, etiamsi ex periculo quocumque oriatur, sine potestate non sufficit ad dispensationem; per reservationem autem ablata est potestas, quae non restituitur propter solam necessitatem dispensationis, quando haec potest a Pontifice postulari ; ergo. Unde constat ex communi usu, in facultatibus quae a Pontifice dantur ad commutanda vota castitatis vel religionis, freqnentius allegari pro causa periculum incontinentia ; ergo signum est, non obstante tali periculo, votum semper manere reservatum. Non ergo suffticiunt illae duae conditiones positae ab Angel., Armill. et Tabien., cum Canonistis, nisi adsit haec de difficili aditu ad Pontificem. Et si haec adsit, et reputetur sufficiens, conditio metus non erit necessaria, sed ratio periculi vel alterius similis necessitatis sufficiet.

9. Punctum difficultatis. — Tota ergo ditficultas est, an, existente hoc periculo, vel alia aequivalenti necessitate, et interveniente impotentia , vel gravi impedimento adeundi Pontificem, vel petendi ab illo commutationem, vel dispensationem, Episcopus possit in tali eventu dispensare in quocumque voto alias reservato. In quo puncto valde communis sententia affirmat, in eo casu posse Episcopum dispensare. !d a fortiori tenent Summistae allegati et Canonistas, in c. Veniens , praesertim Panor., in 6, citans Speculat., tit. de Legibus, S Nunc de Episcopo, etc., numero centesimo vigesimo secundo. Idem clarius Sylv., Votumn, 4 q., et verb. Dispensatio , q. 9; Navar., c. 12, n. 76 ; Palac., in 4, distinct., 38, disp. 3; Arag. 2. 2, q. 88, art. 12, qui sine causa adducit Sotum et Cordub. pro hac sententia. Eamdem tenet late, et referens plures, Sanc., lib. 8 de Matrimon., disp. 8, n. 22et 23. Quae sententia fundatur solum in conjecturata mente Pontificis, quia non videtur veiiimile , vouisse Pontificem reservationein hanc facere cum tanto rigore, ut relinquantur homines sine remedio in gravissimis necessitatibus et periculis, in quibus ad ipsum nec per se, nec per alios recurrere possunt. Quae conjectura est valde probabilis, maxime cum haec reservatio non sit tam necessaria ad bonum commune Ecclesiae, ut cum majori rigore intelligenda videatur ; imo aliter intellecta videri posset in destructionem potius quam in aedificationem quoad illum rigorem. Hanc ergo sententiam nunc admitto et propono ut practice probabilem et securam, majorem autem examinationem ejus remitto in tractatum dc Legibus, quia censeo pendere ex principio generali, de potestate quam habent Episcopi ad dispensandum in legibus Pontificiis in similibus casibus ; nam quoad hoc videtur esse eadem ratio.

10. Advertendum circa vota reservata. — Differentia inter vota affirmativa et negativa. — Adverto nihilominus ad majorem hujus puncti declarationem , inter vota reservata quatuor esse affirmativa, scilicet, peregrinationum et religionis, licet votum religionis quamdam etiam negationem includat, scilicet, non ducendi uxorem saltem animo consummandi matrimonium. Inter affirmativa autem vota et negativa haec est differentia, quod affirmativa non obligant pro semper, sicut negativa, sed pro aliquo certo tempore. Ex qua differentia nascitur, ut in votis affirmativis raro aut nunquam sit necessaria dispensatio Episcopi, propter imminentem necessitatem vel periculum, dispensatio (inquam ) vel commutatio tctius voti, quia ad subveniendum illi necessitati sufficit dilatio executionis voti. Tunc ergo clarum videtur non posse Episcopum simpliciter dispensare auferendo votum, quia nec causa sufficiens subest, nec necessitas est talis, ut hujusmodi postulet potestatem. Ad dilationem vero, si necessitas tanta est ut proponitur, saepe non erit necessaria dispensatio, quia ratione subortae mutationis votum non obligat cum tanto rigore, juxta superius dicta. Qucd si tunc ab Episcopo petatur dispensatio , potius erit authentica declaratio quam sine dubio dare potest, quia nullo modo opponitur reservationi.

11. Aliquando potest esse necessitas praebens justam causam dispensandi in dilationc temporis, licet per se non auferat rigorem obligationis ; et tunc dicunt aliqui, non solum ob impotentiam adeundi Pontificem , sed etiam jure ordinario posse Episcopum dispensare quoad dilationem executionis talium vo- torum, licet expressus fuerit terminus in ipso voto. Ut si quis vovit intra annum fieri religiosus, posse dispensare cum illo, ut per alium annum differat, si causa subest, quia tunc non dispensat iu substantia voti, quae est reservata, sed in qualitate seu celeritate. Sed hoc securius admittitur applicando superiorem doctrinam, scilicet, ut, si causa superveniat, quae justificet dilationem seu dispensationem ejus, et non sit locus adeundi Pontificem intra praescriptum voti tempus, tunc posset Episcopus licentiam dare ad differendum per aliquod tempus ; si autem causa excusationis possit proponi Pontifici convenienti tempore, existimo ad illum esse recurrendum. Haec posterior pars suadetur, tum quia ita habet usus et consuetudo, quae est optima legum interpres. Tum etiam quia talis circumstantia multum attingit substantiam, nam differt totam voti observationem pro aliquo tempore, et quia per similes dispensationes multiplicatas , seu successive concessas, posset totum votum frustrari ; nam si prima valuit per annum, etiam valebit secunda , perseverante causa, et sic deinceps. Facile etiam post talem dilationem contingunt mutationes quae omnino impediunt statum religiosum, vel aliam voti executionem. 129. OQuapropter ordinarie non admitto hanc facultatem in Episcopis, sed solum in casu restricto, in quo non potest conveniri Pontifex ante completum tempus in voto praefixum. Et tunc poterit Episcopus dispensare juxta dictam generalem doctrinam, quae hic facilius applicatur. Quia revera illa non est dispensatio in rigore contraria reservationi simpliciter, quia non est absoluta dispensatio in voto. Htem, licet demus ordinarie hoc non possc fieri cum diciis circumstantiis, videtur maxime necessarium ad ordinariam et communem gubernationem in casibus frequenter occurrentibus; crgo non est verisimile fuisse sublatam Episcopis per reservationem hanc potestatem. Quod si interdum contingat, vel ex dilatione fieri impossibilem impletionem voti pro alio tempore, vel si impedimentum adeundi ad Pontificem sit perpetuum , vel si necessitas sit de actu conirario observationi voti etiam in futurum , ut de contrahendo matrimonio post votum simplex religionis, tunc habebit locum in his votis affirmativis commutatio, vel dispensatio pro ratione causae vel necessitatis.

13. Votum castitatis dilationem non patitur. —Adrertendum.—ln voto autem castitatis non habet locum dilatio, sed vel servandum est, vel, si ejus executio habet aliquod grave peri- culum vel incommodum , non habet locum dilatio, sed dispensatione vel commutatione ejus obligatio tollenda est. Et ideo fortasse auctores de hoc voto in particulari maxime tractant praesentem quaestionem. Eadem vero ratio est de voto religionis, quatenus obligat ad non contrahendum vel consummandum matrimonium : nam si periculum imminens sit in non contrahendo, vel in differendo matrimonio usque ad responsum Pontificis, tunc non habet locum dilatio voti, sed violatio , si contra illud agendum est, et ideo necessaria est commutatio vel dispensatio. In hujusmodi ergo eventu procedit maxime dicta sententia. Verumtamen observare hic etiam oportet, cum illa sententia solum fundetur in quadam veluti epiikeia, seu pia interpretatione, non esse extendendam ultra id, quod in toto rigore exigit moralis necessitas ; ut si necessitas sit contrahendi matrimonium statim et sine mora, ne sequantur scandala, vel gravis infamia nohilis feminae, vel ne quis moriatur infecto matrimonio sine legitimatione filiorum, et fortasse cum animae periculo, vel similia, tuuc non est simpliciter auferendum votum religionis, sed solum cum limitatione ad semel contrahendum cum tali persona, et ad talem finem, non alio modo, et si fuerit votum castitatis, cum eadem limitatione, et praeterea relicta obligatione servandi castitatem conjugalem, et sic de aliis. Quia hoc modo satisfit necessitati, et servatur reservatio, quantum fieri potest.

14. Quod si haec vera sunt, vix unquam poterit Episcopus hoc titulo dispensare totaliter in his votis, sed quasi partialiter. Nam in voto religionis, licet totum videatur auferri quodammodo, tamen magis suspenditur quam aufertur, licet suspensio sit ad tempus quoddam indefinitum, scilicet durante illo matrimonio, cujus licentia conceditur; in voto autem castitatis etiam est partialis tantum dispensatio ex parte materiae, quia, licet posset concedi licentia non tantum ad reddendum , sed ettam ad petendum, quia, moraliter loquendo, non subveniretur sufficienter necessitati alio modo, nihilominus non est tollenda obligatio servandi castitatem conjugalem. Hic vero oriebantur variae quaestiones circa has dispensationes partiales, an fieri possint in hoc voto ex ordinaria potestate Episcopi , et consequenter quomodo possint vota castitatis in conjugibus per Episcopum dispensari, et similia, quae in proprio tractatu de Voto castitatis commodius disputabuntur in sequenti volumine.

15. An cum fieri possit in dispensatione voti recursus ad Nuncium, si fiat ab Episcopo, sit valida. — Vera sententia. — Sed quid si in omnibus his casibus fieri possit recursus ad Nuncium, seu legatum Apostolicum ? numquid erit necessarium ad illum recurrere, et non ad Episcopum? Aliqui enim ex modernis affirmant, ut Aragon. supra, quem sequitur Emman. Rod., in Sum., p. 2, c. 100, n. 3, quia legatus habet vices Pontificis, et ideo recursus al illum videtur esse recursus ad Pontificem ; ergo jam cessat necessitas Episcopalis dispensationis, et consequenter cessat potestas, quae solum propter necessitatem illi conceditur. Alii vero dicunt, etiam tunc esse liberum accedere ad Episcopum, quia potestas ordinaria Nuncii in his casibus non est major quam Episcopi, ut suppono ex materia de legibus, et ideo non obligat necessitas ad petendum dispensationem a Nuncic, sed aeque liberum est ad Episcopum vel ad illum accedere. Et haec sententia mihi vera videtur, loquendo de potestate ordinaria, quia si legatus non potest in votis reservatis dispensare, vel commutare, suo jure ordinario, in illo etiam casu non poterit, nisi per eamdem interpretationem , et quasi eplikeiam ; ergo quoad hoc censentur quasi equales ipse et Episcopus, et ita libera erit optio inter illos, sicut est ad alia vota communia. Si vero Nuncius haberet pro his casibus specialem commissionem , tunc oportebit uti ejus potestate, quia tunc procedit ratio facta, quod tunc est specialiter delegatus a Pontifice loco sui pro similibus necessitatibus. Idemque dicepdum censeo, si virtute alicujus privilegii vel indulti specialis potest aliquis in his casibus dispensare ut delegatus Pontificius , ut universaliter dicemus in tractatu de Legibus.

16. An in casibus in quibus Episcop possunt commutare heec vcta , possint etiam religiosi, vel alai generalem habentes facultatem ? — Ultimo dicendum superest, quod secundo loco proposuimus, an ir omnibus his casibus, in quibus possunt Episeopi commutare haec vota, pcssirt etiam id facere religiosi, vel alii qui hakent facultatem generalem ad commutanda vota, his reservatis exceptis. Ef ratio dubitandi est, quia per hujusmodi privilegia conceduntur confessoribus vel similibus personis omnes casus Episcopales quoad commutationem votorum ; ergo in quocumque casu potest Episcopus commutare votum alias reservatum, potent etiam quilibet habens talem potestatem delegatam. Confirmatur ac declaratur, quia si potest Episcopus in illo casu urgentis necessitatis commutare tale votum, ideo est quia reservatio non intelligitur extendi ad casum illum ; ergo quoad illum casum tale votum non est reservatum ; ergo comprehenditur sub generali facultate commutandi vota. Imo, licet in ea excipiatur expresse votum castitatis , non intelligitur exceptum pro illo casu, quia solum excipitur ut reservatum est, et pro illo non est reservatum.

17. Resolutio. — Advertendum. — Nihilominus advertendum est aliud esse loqui de votis, quae, licet videantur cadere in materiam reservatam, revera reservata non sunt, ut sunt vota poenalia in quolibet statu, conditionalia ante impletam conditiouem, vel vota partialia, aut temporalia, etc.; aliud vero esse loqui de votis quae revera sunt reservata, tamen per accidens in aliquo casu propter extraordinariam necessitatem censentur non esse sublata omnino a jurisdictione Episcoporum. De prioribus vera est generalis regula, quidquid possunt Episcopi circa commutationes votorum, posse etiam delegatos Papae habentes praedicta generalia indulta, sive concessa ipsis commutantibus , sive concessa ex parte voventium ad eligendum confessorem, ut per Bullam Cruciatae , jubilaea, et similia. Hanc regulam probat ratio facti, quia talia vota per se ac simpliciter non sunt reservata, et ideo potestas generaliter delegata ad votum illa etiam complectitur. Solum est advertendum, regulam datam esse de sola commutatione, nam de hac tantum loquuntur hac privilegia. Et ideo, licet extendantur ad omnia vota dicta, non tamen ad omnem actum, neque ad eumdem modum commutationis circa illa, quia aon extenduntur ad dispensationem , et consequenter neque ad commutationem claram et directam in minus bonum, sed semper sub ratione aequalis cum latitudine quadam morali, ut supra dictum est. Episcopus autem potest miscere dispensationem, si causa sufficiat, vel etiam omnino dispensare. Idem vero cum proportione erit in illis inferioribus, si privilegia etiam de dispensatione loquantur.

18. Vota reservata non possunt dispensari in casu emtraordinario a delegatis inferioribus Hpiscopo. — At vero in votis quae revera reservata sunt, nihil possunt isti inferiores delegati ex vi dictorum privilegiorum in illo casu extraordinario, in quo creditur Episcopum posse ex benigna interpretatione. lta tenet Emman. hodr., in Expositione Bulla, S 9, n. 118, et sumitur ex n. 135, quem alii sequun- tur. Rationemque reddit, quia nomine votorum, vel casuum Episcopalium, solum intelliguntur illi qui per se et ordinario jure conceduntur Episcopis ; non vero illi qui per specialem commissionem vel extraordinariam interpretationem, ad illos pertinere censentur ; nam tunc eorum industria specialiter desideratur. Sed adhuc urget ratio facta, quia in his privilegiis non conceduntur vota Episcopalia, sed simpliciter conceduntur vota omnia cum sola aliqua exceptione expressa ; ergo latitudo hujus privilegii non est mensuranda per ordinem ad casus Episcopales, sed absolute per generalitatem concessionis, quae comprehendit omnia non reservata, inter quae videtur contineri tale votum pro tali casu. Neque etiam videtur verum in tali casu considerari specialem industriam Episcopi ; nam ipse potest tunc illam potestatem delegare, ut dicam latius in materia de lcgibus.

19. Respondetur nihilominus veram esse dictam resolutionem. Ratio autem sumenda videtur ex differentia inter potestatem delegatam et ordinariam : nam potestas delegata non extenditur extra casus concessos, etiamsi in casibusnon concessis occurrat summa necessitas. Quia potentia non extenditur extra suum objectum propter quamcumque mnecessitatem ; per haec autem privilegia solum conceditur potestas circa talem materiam limitatam, scilicet circa vota non reservata, et ideo nunquam extenditur ad non reservata, etiamsi maxima necessitas occurrat. Neque est verum quod in tali casu necessitatis votum non sit reservatum, etiamsi maxima necessitas occurrat ; nam per se loquendo ac simpliciter reservatum est, licet per accidens possit ordinarius pastor in illo dispensare ex benigna interpretatione voluntatis reservantis. Aliud ergo est de potestate ordiparia; nam illa per se et quasi natura sua extendebatur etiam ad hos casus, nisi reservarentur, ut supra dictum est ; quia haec potestas est quasi connaturalis muneri Episcopali, et de se ad omnia vota extenditur, nisi limitetur. Et ideo quando occurrit casus in quoreservatio esset in destructionem, pro illo ceusetur casus ille relictus sub ordinaria potestate, quae est potestas Episcoporum, quia ex vi illius epiikeiae vel benigna interpretationis statim ex uatura rei sequitur, ut talia vota pertineant ad ordinarium pastorem, et ideo pertinent ad Episcopum (sine novya concessione) ex vi suae potestatis. Quod non habet locum in facultate delegata, ut explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26