Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Utrum ad valorem dispensationis necessaria sit voluntas libera praelati per aliquam verborum formam expressa?

CAPUT XXVII. UTRUM AD VALOREM DISPENSATIONIS NECESSARIA SIT VOLUNTAS LIBERA PRAELATI PER ALIQUAM VERBORUM FORMAM EXPRESSA?

1. Advertendum de dispensationibus , que non fiunt immediate ab ordinario Prelato.— Quae hactenus diximus ferc omnia pertinent ad possibilitatem (nt sic dicam) hujus dispensationis ; nam praecipue declaravimus ipsam potestatem, et materiam circa quam versatur, et effectum quem facere potest ; nunc, ad materiae complementum, aliquid dicendum est de actu ipso dispensandi, et consequenter de forma in dispensatione ipsa servanda. Nomine autem dispensationis commutationem etiam comprehendimus, ut brevius loquamur, quia doctrina communis est. Est autem advertendum, in his dispensationibus, quando non conceduntur immediate a Praelato habente ordinariam potestatem, duo intervenire: unum cst delegatio potestatis, aliud usus ejus. Prior fit duobus modis, ut supra visum est. Primo, per generalem concessionem, ut fiunt per privilegia religiosorum, vel etiam per jubilaa, Bullam Cruciatge, et similia, de quibus nihil novi, vel proprium hujus loci occurrit, sed iu tractatu de Statu Religionis totum id reservavimus. Secundo, fit haec delegatio pro casibus particularibus, et tunc continet virtualiter dispensationem quamdam conditionatam, et ideo sub nomine dispensationis tam hanc facultatem dispensandi, quam usum ejus, seu voti solutionem comprehendemus.

2. Ad calorem dispensationis Pralati vel dispensantis voluntas requiritur. — Primo ergo certum est, ad valorem dispensationis necessarium esse ut ex voluntate Praelati seu dispensantis procedat. Probatur, quia dispensatio haec est actus humanus; ergo debet procedere ex libera voluntate. Item actus agentium non operantur ultra intentionem eorum ; ergo si desit intentio in dispensante, nihil efficiet; sed si desit voluntas, deest etiam intentio; ergo. ltem hac ratione in sacramentis ministrandis, et censuris ferendis vel tollendis, et similibus actibus moralibus, qui a potestatibus moralibus derivantur, necessaria est voluntas ac intentio libera ad valorem actuum, ut in suis locis ostendimus, et facit c. Cum voluntate, de Sentent. excommun. ; idem ergo est in praesenti. Quapropter si sufficienter constet, dispensantem ficte pro- tulisse verba dispensationis, et non habuisse animum iollendi, sed ut aliis morem gereret, ita fuisse exterius locutum, dispensatio nulla est, neque illa uti licet in conscientia, quanquam non sit de voluntate dubitandum, quando exterior significatio est satis clara, nisi de contraria voluntate manifeste constet. Hoc autem constare non potest nisi per expressam declarationem ipsius dispensantis, cui an credendum sit, prudenti arbitrio relinquitur ; nam ex circumstantiis personae et negotii pendet. 3. Dispensatio interdum est nulla, si per subreptionem obtineatur vel deceptionem. — Secundo, hinc colligitur dispensationem interdum esse nullam, quia cum deceptione seu per subreptionem obtenta est. Hoc in genere patet, quia ignorantia et error causant involuntarium, seu voluntarium ; sed dispensatio, si non sit sufficienter voluntaria, erit nulla, quia sine voluntate non valet, ut dictum est; ergo. Item hoc confirmari potest illis juribus, quae probant gratiam per subreptionem obtentam esse nullam, c. Postulasti, de Rescript., ibi: Commodum reportare non debet de hujusmodi litteris, utpote veritate tacita imgetratis. Et in c. Constitutus, eod., dicitur esse irritum cet inane, quidquid virtute litterarum sic impetratarum fit. Item in c. ult., de Fili. presbyter., in 6, de dispensatione per subreptionem obtenta dicitur, esse nullius valoris et momenti. Et quamvis hoeec jura loquantur in materia beneficiali, quae solet esse magis odiosa, propter ambitionem qua in illa intervenire solet, ut sumitur ex c. Quamvis, de Praebend., in 6, nihilominus quoad hoc procedunt etiam in dispensatione votorum : tum quia ratio, quae redditur in illis juribus, multo magis in votis locum habet, scilicet, quia non est verisimile Pontificem fuisse dispensaturum, si hoc vel illud fuisset expressum, vel sine falsitate narratum ; ideo igitur dispensatio illa nulla est, quia deest voluntas dispensantis; haec autem ratio cum proportione applicata non minus militat in votis quam in beneficiis, ut constat; ergo. Tum etiam quia dispensatio in votis magis spiritualis est, magisque attingit jus divinum, et ideo fidelius et purius tractari debet,ac subinde subreptio magis est illius valori contraria. Et ob eamdem causam procedit dicta assertio, non solum in dispensationibus Pontificiis in votis gravioribus ipsi reservatis, sed etiam in omnibus dispensationibus votorum omnium, sive ab Episcopis, sive ab aliis per potestatem delegatam concedantur, quia in omnibus aeque requiritur voluntas dispensantis, quae similiter potest impediri per deceptionem, errorem, vel ignorantiam. Quae doctrina confirmari potest ex his, quae de subreptione in his dispensationibus et gratiis generaliter tradit Panor., inc. Ad audientiam, 9, de Rescrip., n. 14; et ibi Felin., a n. 178; et alii Canonistae communiter, super dict. Jura citaia, et maxime in d. c.ult. de Fili. presb., in 6.

4. Regula ad dignoscendum quando dispeneatio voti sit irrita. — Statim vero occurrebat inquirendum quando dispensatio voti censenda sit irrita ex defectu voluntatis concedentis, proveniente ex defectu veritatis in narratione vel petitione. In qua re communis regula, quae ad omnes gratias et dispensationes extenditur, est dispensationem fieri irritam, vel ex taciturnitate veri, vel ex admixtione falsi, et specialiter de voto traditur haec regula in c. Quod super his, de Fid. instrum., ubi est sermo de voto Hierosolymitano ; idem vero est de reliquis, ut ibi Innoc., Ant., Abb., Felin. et alii notant. Et generatim de taciturnitate seu occultatione veritatis loquuntur expresse jura allegata. Et inde a fortiori sequitur altera pars; nam major deceptio est in falsa narratione quam in diminuta, et magis causat involuntarium error quam pura ignorantia, et ideo tales dispensationes habent conditionein inclusam: 5Si ita est, vel: Si preces veritate nitantur, quae subintelligenda est. etiamsi non exprimatur, ut dicitur in cap. 2 de Rescript. Quia vero neque omnis taciturnitas neque omnis falsitas statim gratiam annullat, -ut communior opinio fert, ideo necessarium esset explicare quae taciturnitas quaeve falsitas sufficiat ad irritandum actum, et e converso quando, non obstantibus illis defectibus, possit esse dispensatio valida. Quam rem sparsim tractant Doctores in variis locis de matrimonio, de legibus, de irregularibus, etc. In praesenti vero materia fere nihil dicunt, quia fortasse nihil habet speciale, et quia fere totum pendet ex vera causa aispensationis, ad quam est principaliter attendendum.

5. Primo ergo solet haec res multum pendere ex jure positivo, vel ex stylo Curia, vel consuetudine; nam ubi jus humanum, vel scriptum, vel consuetudine introductum, declaravit, in petenda tali dispensatione vel gratia, hoc aut illud esse narrandum, taciturnitas illius solet derogare valori gratiae ; ut-in materia de beneficiis ad impetrandum unum, oportet mentionem facere alterius , si impetrans illud habeat, juxta cap. Sé motu, de Praebend , in 6; et idem est suo modo in indulgentiis, et sic de aliis. In praesenti autem materia, nullum jus positivum specialiter latum invenio, aut consuetudine introductum, et ideo solo jure communi, quod revera in hac quaestione videtur explicare jus naturale, agendum est. In votis ergo duae regulae servandae videntur.

6. Prima regula. — Quando tacita veritas impediat valorem dispensationis. — Prior est: tacita veritas tunc solum impedit valorem dispensationis voti, quando vel substantia ipsius voti non satis declaratur, vel causa sufficiens ad dispensationem voti dispensandi non proponitur. Exempla prioris membri sunt, si quis habens votum castitatis dicat se vovisse non ducere uxorem, velnon fornicari, et petat dispen:ationem; neutro enim modo satis explicuit votum castitatis ; unde si ab eo petat dispensationem, qui non habeat potestatem circa vota reservata, dispensatio aperte erit nulla. Verumtamen, etiamsi in dispensante non desit potestas circa votum castitatis, adhuc dispensatio erit nulla, quia revera est error in substantia voti dispensandi. Item quia longe aliud est dispensare etiam ex parte in absoluto voto castitatis, quam dispensare in voto quod tantum est de illa parte. Item quia alias posset illo modo votum castitatis quasi per partes auferri per plures dispensationes partiales, nunquam explicato voto castitatis, quod plane absurdum est. Aliud exemplum est, si quis habens votum suscipiendi ordinem sacrum, petat dispensationem voti non nubendi. Nihil enim agit, quia illa vota sunt substantialiter diversa. Et licet ex priori sequatur etiam obligatio ad non nubendum, plus tamen includit. Tertium exemplum est, si quis peteret dispensationem voti dubii, cum de illo sit certus: nam tunc etiam moraliter variatur substantia in ipsa materia dispensationis, ut recte consideravit Sanc., lib. 8, disp. 22, num. A40. Aliud exemplum est apud Navar., c. 12, n. A1, si quis habens votum profitendi in religione, solum proponat votum religionis, quia non satis explicat substantiam voti quod habet, et ideo dicit nullum fore jurisperitum qui talem dispensationem non judicet subreptitiam ; supponit autem vota ingrediendi vel profitendi religionem esse substantialiter diversa, quod suoloco examinabimus. Aliud exemplum accommodatum esse potest , si quis tantum petat dispensationem in voto peregrinationis terrae sanctae, cum ipse voverit illuc ire in subsidium; nam haec duo vota substantialiter diversa in jure censentur. Ratio autem hujus partis est, quia per eam taciturnitatem occultatur substantiaiis materia circa quam versari debet voluntas dispensantis , et ita non potest dispensatio a vera voluntate procedere.

7. Causa legitima non sufficit ad dispensaltionem voli, si propter illam non fiat dispensatio. — Exempla alterius membri sunt, si quis, peteudo dispensationem voti, nullam legitimam causam proponat, sed aut impertinentem, ut esse amicum dispensanus, aut ita levem, ut ad dispensationem justificandam non sufficiat. In his enim casibus, licet contingat veram ac legitimam causam in re ipsa subesse, si non est allegata et deciarata, dispensatio non valebit, nisi aliunde constet talem causom non latuisse dispensantem, et ab illa motum fuisse. Ratio est, quia dispensatio votilata sine legitima causa est nulla ; si autem causa non est cognita a dispensante, non potest abilla moveri, et consequenter nec dispensatio potest in illa niti; ergo non potest esse valida dispensatio, etiamsi fortasse inre causa existat. Tum quia illa causa tunc non causat (ut sic dicam), et ita non potest dare valorem dispensationi; tum etiam quia illa dispensatio tunc revera non procedit a potestate dispensandi, quae non operatur, nisi cum cognitione causae; ergo si vera et lecitima causa taceatur, nulla erit dispensatio. Unde in tali causa taciturnitas causae non tam impedit valorem dispensationis quia tollit absolute voluntatem dispensandi, quam quia impedit justam voluntatem necessariam. Nam fieri potest ut dispensans velit quantum est ex se, et conetur tollere votum ex irrationabili ac humana vel temporali causa, et tamen nihil efficiet, quia non habet legitimam voluntatem. Dixi autem: S nullam legitimam causam proponat, quia de sola hujusmodi taciturnitate quasi totali procedit ratio facta; si enim plures subsint causae singulae sufficientes, et una proponatur, licet aliae taceantur, nihil nocebit; quia una causa, sufhicit per se ad valorem dispensationis, et aliae, quae forte tacentur, de se potius juvarent quam impedirent ad dispensationem, facilius et cum minori onere obtinendam. Denique addidi: Zisi aliunde constet dispensantem non ignorasse causam, et ab illa fuisse per motumn, quia tunc taciturnitas petentis nihil nocebit, quia non est necessarium ad valorem dispensationis, ut cognitio causae proveniat ab ipso impetrante ; quid enim hoc refert, si causa non ignoretur? Etenim quacumque via innotescat et moveat, voluntas erit absoluta et legitima ; erit ergo etiam efficax.

8. Secunda regula : dispensatio voti est nulla per falsaum narrationem , vel miztam. — Quando error vel falsitas admiata narrationi valorem voti non impediat. — Posterior regula est, eisdem duobus modis, cum proportione, dispensationem voti fieri nullam per falsam narrationem, seu admixtionem falsitatis. Primo, si aliquid addatur vel detrahatur voto, quod mutet substantiam ejus, dicendo falsum , vel negando verum. Exempla eadem vel similia supra posita hic afferri possunt. Nam quod fit tacendo aliquid, potest multo magis fieri negando, et ita in hoc habet locum eadem ratio sine nova difficultate. Nonnulla autem esse potest, si quis erret per excessum, aggravando votum plus quam est; ut si quis petat dispensationem in voto profitendi religionem , cum tantum voverit religionem. Dicendum tamen censeo, si additio illa non ita mutct votum, quin includat illud quod dispensandum est, tunc errorem non obstare dispensationis valori; quia tunc comparantur illa vota sicut totum et pars, et qui dispensat in toto, a fortiori vuit in parte dispensare. Itcm quia ille error non omnino occultat objectum quoad substantiam ejus. nec est de circumstantia quae difficilem redderet dispensationem, sed potius facilem , si agnosceretur. Atque ita in illo exemplo de voto religionis sine dubio est valida dispensatio, quando postulata est pro voto profitendi, et illud tantum erat ingredienli religionem. At vero si vota sint omnino diversa, ita ut neutrum in altero includatur, licet votum per errorem propositum sit gravius et difficilius, non valebit dispensatio pro alio voto minori. Ut si quis petiit dispensationem pro voto peregrinationis transmarinae, et illud erat Compostellanum ; vel si votum erat de non contrahendo matrimonio, et postulata est dispensatio pro voto non fornicandi, vel quid simile. Ratio est, quia tunc error est in substantia vinculi quod tollendum est , quo errore stante, non potest ad illud dirigi voluntas dispensantis, quod in aliis dispensationibus commune est.

9. Falsitas in causa dispensationis voti. — Multo magis locum habet posterior haec regula in falsitate circa causam dispensandi :n votis ; nam si falsa causa proponatur, plane erit dispensatio nulla, non tantum ex jure positivo, quod habetur in citatis decretis, sed etiam ex jure naturali, quia dispensatio voti sine causa facta, est nulla, ut supra probatum est; sed quae fit ex falsa causa, fit sine causa, quia falsa causa non est causa, cum revera non sit: ideo enim falso allegatur ; ergo. Unde constat hoc procedere in causa quae fundat dispensationem, quae appellari solet finalis, et propria ratio talis actionis ; nam si sit tantum impulsiva, et praeter illam detur vera causa sufficienter fundans dispensationem voti, aliter dicendum est, ut mox dicemus. Regula ergo posita intelligitur de causa quae justificat dispensationem ; illa enim est propria et simpliciter causa; alia enim motiva, quae ex parte dispensantis occurrere possunt, magis sunt causae applicantes voluntatem ejus ad dispensandum, quam ipsius dispensationis, nisi per accidens, et remote.

10. An dispensatio quee fit ex duplici causa, una verc, altera falsa, sit valida.— Resolutio. — Sed quid si plures proponantur causae ipsiusmet dispensationis, una vera, et alia falsa, ut, verbi gratia, si habens votum castitatis vere patiatur magnum periculum incontinentiae, et hanc causam proponat ad obtinendam dispensationem ; addat vero vovisse ex metu vel indeliberate, idque sit falsum? Respondeo distinctione opus esse : nam vel neutra causa per se sufficeret, et ex utraque integratur una sufficiens causa, et tunc eadem est ratio subreptionis et nullitatis, ut per se constat, quia in re datur dispensatio sine sufficienti causa. Vel causa vera per se sufficit, additur autem falsa, ut certior faciliorque sit obtentio dispensationis; et tunc ulterius considerandum est an causa vera sit sufficiens, non solum ad dispensationem absolute, sed etiam ad talem modum dispensationis, quide facto obtinetur, necne. Ut, verbi gratia, si quis vovit peregrinari, et petat dispensationem, quaa revera est debilis et juste occupatur, erit sufficiens causa tollendi votum, non absolute, sed per commutationem, quae moraliter loquendo fiet saltem ex parte in aliquod reale onus; si autem simul alleget se esse pauperem, fortasse dispensatio absolute concedetur, vel saltem sine reali onere. Tunc ergo, si haec ultima causa sit falsa, licet prior sit vera, omnino est nulla dispensatio. Ita sumitur ex doctrina communi, in c. Postulasti, de Rescriptis, prout illam moderatur et interpretatur Covar., in lib. 1 Variar., c. 20, n. 5, versicul. Falsitas vero; Barbos., in leg. 1, p. 1, n. 85, ff. Solut. matrimon. Et ratio est, quia actus dispensationis est unus et indivisibilis, et ideo cum sit nullus quoad modum quo fit, quia in causa falsa fundatur, est simpliciter nullus. At vero si una causa vera est sufticiens ad dispensationem talem, prout hic et nunc conceditur, tunc falsitas alterius causae non invalidabit dispensationem ex defectu sufhicientis causae. Dubitari autem potest an invalidet ex defectu causae efficacis (ut sic dicam), id est ex defectu causae actu moventis dispensantem. Nam tunce videtur deesse voluntas dispensantis, quia ille de facto movetur ex utraque causa simul, et fortasse, si nosset alteram esse falsam, vel si sola vera proponeretur, non vellet dispensare; ergo de facto involuntarie dispensat, quod videtur satis esse ut dispensatio non valeat. Et ita censent aliqui : oppositum tamen credo verius, quod tenet Sancius, numero quadragesimo secundo, et quadragesimo quarto. Resolutio vero constabit ex sequenti puncto.

11. Quae propositio veritatis sufficiat ad valorem dispensationis.—Unum ergo restat hic dubium generale, scilicet, an satis sit ad valorem dispensationis, quod circa substantiam voti, et causam dispensationis sufficientem de se ad valorem ejus, veritas sufficienter proponatur, licet in aliis vel dicatur aliquid falsum, vel taceantur aliqua quae fortasse retardarent voluntatem dispensantis, vel facerent ut non consentiret, etiamsi illi esset talis causa proposita, quae alias sufficiens sit. Et ratio dubii est, quia, licet illa duo sufficiant ex parte voti ad valorem dispensationis, non videntur sufficere ad actualem voluntatem dispensantis, quae necessaria est ad conferendam cum effectu dispensationem. Quia, licet Praelatus possit juste dispensare, et id sciat, et cognoscat per cognitionem voti et causae, nihilominus potest nolle seu non velle; ergo si per errorem vel ignorantiam cogatur velle quod alias nollet, erit dispensatio nulla ex defectu voluntatis. Primo ergo distinguendum est, an id, quod tacetur vel falso additur, tale est, ut difficiliorem redderet voluntatem Praelati, non tamen simpliciter impediret voluntatem ejus. Quando priori modo se habet, dico non impedire valorem dispensationis in materia votorum, quando probabiliter creditur dispensationem fuisse concedendam, ejusdem rationis et qualitatis, licet majori difficultate vel minori voluntate. Ratio est, quia nullo jure humano hoc invenitur statutum aut declaratum ; nec etiam ex natura rei sequitur, quia talis simulatio vel dissimulatio non causat in eo casu involuntarium simpliciter, quando;uidem de facto et de praesenti Praelatus vult dispensare, et cum effectu esset voliturus, etiamsi alio modo clariori aut puriori veritas proponeretur. Quod autem tunc esset difficilius voliturus, est accidentarius defectus, et insufficiens ad annullandam dispensationem. Et hanc regulam communius amplectuntur Doctores in omnibus gratiis, quae non habent speciale aliquid de jure positivo aut consuetudine. Aliqui vero illam limitant ad occultationem veri, noluntque habere locum in admixtione falsi, ut videre licet in Navarro, de Datis et promiss., notab. 32, num. 48; et Cons. 1de Constit., num. 52. Sed profecto ratio facta (qua ipse in eodem consiljo utitur, n. 49) efficaciter probat etiam de falsitate, quia si absque tali deceptione, vel etiamsi contraria veritas dispensanti constaret, nihilominus dispensasset, non potest dici voluisse propter illam deceptionem ; ergo non potest dici involuntarium in dispensando ; cur ergo non valebit dispensatio? Et ita sentit Covarruvias supra, et late referens plures Sancius, lib. 8, disp. 22, n. 32.

12. Distinctio observanda ad oaliditatem dispensationis cognoscendam .—At vero quando dispensans est ita dispositus, quod si integra et omni ex parte vera narratio fieret, non esset gratiam concessurus, tunc fere omnes dicunt gratiam esse nullam per jura supra allegata, et propter rationem involuntarii, quae locum habet, etiam in dispensationibus votcrum. Sed hic etiam alia distinctio adhibenda est. Nam vel ea, quae tacentur aut finguntur, pertinent ad causam de quna tractatur, nimirum, adconvenientem vel meliorem usum potestatis dispensandi, seu ad finem dispensationis ; vel sunt res aut circumstantia de se impertinentes ad causam voti, quae nihilominus moverent, seu mutarent voluntatem dispensantis, sic vel aliter propositae. In hoc posteriori casu, non credo sufficere ad nullitatem dispensationis vel licentiae, taciturnitatem circumstantiae, qua cognita Praelatus non dispensasset. Ut, verbi gratia, si occultatur persona ne illam cognoscat, quia ex odio, vel alio simili respectu illi denegaret dispensationem alias justam. Idem est, si occultatur qualitas personae, quae non refert ad causam, ut quod sit vitiosa, vel ex tali aut tali origine, et similia. Item in votis videtur esse hujusmodi conditio, saepius idem votum repetivisse, quia hoc de se nihil refert ad causam, licet fortasse dispensantem moveret vel retardaret. Idem credo esse, si quis prius obtinuit dispensationem, verbi gratia, voti castitatis, et post eam iterum illud emittat, et deinde hujus secundi voti dispensationem petat, nonfacta mentione prioris, quia ad causam impertinens est, ut in simili dixit Navar., in dicto consilio primo de Constit., q. 9.

13. Idem praeterea est, etiamsi falsitas aliqua in his interveniat, ut si quis, ad obtinendam voti dispensationem, fingat se virum studiosum aut doctum, vel quid simile, quod ad causam dispensationis nihil referat ; nam in his casibus ignorantia illa, vel deceptio non impedit quominus dispensans, hic et nunc, velit solvere hoc vinculum ex justa et rationabili causa. Quod autem id non esset voliturus, si talem circumstantiam, quae ad causam non refert, cognosceret, non facit praesentem actum involuntarium, quia illa nolitio, sub conditione tantum futura, nihil in praesenti operatur, nec praesens quasi habitualis dispositio minuit actualem voluntatem, aut ponit aliquam conditionem in objecto, ratione cujus videri possit involuntarium, cum illa dispositio sit impertinens et extra causam. Et haec pars sumi potest ex Mandosio et Menochio, quos refert et sequitur Guttier., lib. 2 Canonic. Quaestionum, c. 15, n. 29, qui dicunt, quando dispositio illa dispensantis provenit ex affectu, non ex justa causa et juri conformi, non obstare valori gratiae, etiamsi taciturnitas intercedat; et idem sequitur referendo alios Sanc., d. disp. 21, n. 18.

14. De conditionibus quae occultate vel addile valorem dispensationis impedirent. — Denique si conditio quae occultatur, vel falso additur, habeat connexionem prudentem et rationabilem cum materia voti et dispensationis, de qua tractatur, tunc habebit locum generalis regula a Doctoribus tradita, scilicet, quod si illa oceultatio ve! deceptio ita est causa volendi dispensare, ut sine illa Praelatus nolet dispensare, tunc dispensatio censeatur subreptitia, et consequenter nulla. Ita sumitur ex citaus auctoribus, qui plures alios referunt, et licet in generali loquantur, habet eamdem rationem in dispensatione votorum. Ad intelligendam autem rationem, prius explicandum est quomodo possit illa conditionalis de voluntate futura in tali eventu, scilicet, facta alia narratione clariori aut veriori, praesentem voluntatem impedire. Diximus enim saepe, illam conditionalem vix posse ab hominibus cognosci, et, licet conjectetur, non posse habere aliquem moralem cffectum, cum non sit de facto.

15. Sed quoad priorem partem dicendum est, licet non possit certo cognosci, posse de illa fieri conjecturam prudenti arbitrio ; nulla enim alia regula assignari potest, ubi jure nihil est praescriptum. Maxime autem sumitur haec conjectura ex consuetudine dispengantis, si non soleat cum tali vel tali circum- stantia dispensare, etiamsi possit, idque ex causa rationabili pertinente ad modum dispensandi, quem ipse putat esse meliorem et prudentiorem, vel si antea declaravit sufticienter se esse in tali proposito. Hoc autem posito, facile respondetur ad alteram partem, in tali persona voluntatem dispensandi includere virtute illam conditionem : S ita est, ct nihil falso additur, vel callide occultatur, quod intentioni meg repugnet ; et quia illa conditio non subsistit, ideo voluntas illa redditur inefficax. Ratio autem illius conditionis seu interpretationis voluntatis est, quia illa interpretatio est justa et rationabilis, et omni juri conformis; unusquisque autem censetur operari prudenti intentione, et conformi suae consuetudini rationabili, vel juxta priorem deliberationem non retractatam. Et confirmatur, nam hac ratione dicunt jura, non comprehendi sub generali concessione id quod, in specie propositum, non esset aliquis concessurus, quia, scilicet, ex vi illius habitualis dispositionis rationabiliter subintelligitur conditio vel exceptio, etiamsi concessio sit generalis, vel indefinita. Ita ergo in praesenti, respectu ejus qui talem habitum vel dispositionem habet, subintelligitur dicta exceptio vel conditio, quia respectu illius casum specialem constituit. 16. Objectio.— Solutio.— Dices: ergo idem erit, etiamsi conditio sit irrationabilis, et impertinens ad causam dispensationis, quia tunc etiam subintelligitur illa conditio, et faciet voluntatem conditionatam, et consequenter inefficacem, non obstante conditione. Respondeo negando consequentiam, quia talis voluntas interpretanda est secundum rectam rationem, et secundum jura; et quoties aliquis actu recte et honeste vult, censetur retractare priorem irrationabilem consuetudinem aut affectum, potius quam secundum illum agere. Et hoc videntur sensisse omnes auctores, qui dicunt occultationem circumstantiae, quam jus declarare non praecipit, non obstare, etiamsi illa cognita Preelatus non esset gratiam concessurus, ut late refert Sanc. supra, n. 12. Est enim id valde probabile, maxme si intelligatur non solum de jure positivo, sed etiam de jure naturali et recta ratione ; est enim par ratio. Postulat autem recta ratio ut nihil occultetur vel fingatur, quod sit contra honestam intentionem, etiam habitualem, et prudentem rationem dispensantis, qui habet jus utendi sua potestate, secundum suam rationabilem voluntatem et suum dictamen, et non ab aliocircumventus et seductus. Et haec pro nunc sufficiant de voluntario requisito ad hanc dispensationem ex hoc capite ; alia enim quae ad alias materias pertinent, suis locis, Deo dante, dicemus.

17. Dispensatio voti, qua obtinetur per metum gravem, si a consensu voluntatis procedat, valida est. — Tertio, principaliter addendum est, ad valorem dispensationis necessarium non esse, per se loquendo, ut procedat a voluntate non coacta per metum , etiam cadentem in constantem virum, seu gravem. Nam si, non obstante tali metu, ex vero consensu procedat, valida erit. Haec assertio attingit quaestionem similem praecedenti , an timor illatus dispensanti in voto annullet dispensationem, quam non invenijio in specle tractari, et ideo ex regulis generalibus, quas veriores censeo, illam breviter definio. Itaque illa dispensatio non est invalida jure naturae, quia voluntas coacta voluntas est, et propter alia quae de ipso voto dixi. Nec ratio injuria, si forte per talem metum infertur, aliquid refert ad valorem actus, sed alio modo erit resarcienda, quia valor dispensationis non fundatur nisi in justa causa, potestate et voluntate ; reliqua sunt per accidens. Deinde non invenitur talis dispensatio per jus positivum irritata. Et licet in cap. unic., de lis quae vi, in 6, annulletur absolutio a ceusura extorta, non possumus legem odiosam extendere ad alium casum. Imo licitum est ab speciali inde confirmare assertionem, nam illud jus videtur supponere tales actus natura sua esse validos, et dum id specialiter statuit in defensionem clavium circa usum censurarum, alia videtur relinquere in sua natura. Quo discursu usus etiam sum circa censuras metu latas, in 5 tomo tertiae partis, disp. 2, sect. 5; et ibi dicta hic applicari possunt.

18. Objectio. — Solutio. — Dixi autem, per se loquendo, quia supponendum est per metum non induci Praelatum ad dispensandum sine justa causa; nam tunc erit dispensatio nulla aliunde, scilicet ex defectu causae, non ex defectu voluntarii. Assertio ergo procedit, quando est justa causa dispensandi, et Praelatus non vult, et per metum inducitur, unde fieri potest ut illatio metus non sit injuria, sed redemptio vexationis , praesertim si tam gravis sit causa, ut Praelatus non solum possit juste, sed etiam debeat dispensare ; nam tunc ipse videtur facere vim quae per metum repellitur. Verumtamen licet fiat injuria vel irreverentia Praelato in modo extorquendi dispensationem, nihilominus id, quod postulatur, justum est, et ideo si tandem dispensator simpliciter velit, id satis est ad valorem actus. Dices: semper causa dispensandi est vitare malum quod timetur, quae semper videtur irrationabilis causa respectu dispensationis. Respondeo, causam illam solum esse impulsivam, seu applicativam voluntatis , non vero causam finalem, seu propriam rationem, in qua fundatur dispensatio, et ideo non obstare valori actus.

19. Ad effectum dispensationis alicujus vcti, requiritur ut voluntas Praelati sufficientibus signis patefiat. — An necessaria sint propria verba in dispensatione vcoti. — Dico ultimo : necesse est dispensantis voluntatem sufficientibus signis manifestari ; nulla tamen in hoc est praescripta forma, a qua effectus dispensationis pendeat. Prior pars constat, quia voluntas humana non potest aliter innotescere vel operari inter homines. Secunda probatur, quia nec jure invenitur praescripta talis forma, nec erat ulla ejus necessitas. Ita Sylv., Votum , 4, q. 8., cum Anton., 2 p., tit. 11, c. 2, 89; Palud., 4, d. 38, q. 4, n. 37. Refert autem Palud. opinionem Canonistarum dicentium, requiri saltem propria verba, et non sufficeze nutus, nisi forte in Pontifice. Sed neque hoc constat ex jure. Unde ipse ait, quacumque via Episcopus explicet sufficienter voluntatem dispensandi, sufficere. Quod verum censeo; vix tamen credo posse fieri, nisi verbum aliquod prolatum seu scriptum interveniat, quo vel votum notificetur Praelato, vel causae dispensandi, vel ipse voluntatem suam aperiat: haec enim omnia vix sine verbis fieri possunt. Unde, licet Praelatus sciat subditum transgredi votum, et toleret ; imo, licet illum invitet ad ludendum , verbi gratia, contra votum, non est signum sufficiens dispensationis, nisi aliae circumstantiae concurrant , quae vix possunt esse certae. Et ideo, moraliter loquendo, verbis fieri debet dispensatio , non ex juris dispositione , sed ex ipsius rei necessitate, quam universalis consuetudo satis confirmat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27