Praeambulum
Praeambulum
Dari in Ecclesia statum religionis supponendum. — Supponimus esse in Ecclesia statum hunc perfectionis seu religionis, ejusque originem inquirimus, quia illud prius per se notum est in Ecclesia, et quia omnis doctrina de proprio objecto supponere debet an sit. Hoc vero posterius obscurius est, et necessario est stabiliendum , ut ex illo fundamento ad substantiam, proprietates, operationes, onera denique ac commoda status religiosi explicanda , cum majori certitudine progredi valeamus. Deinde claritatis gratia supponimus, statum religiosum et status perfectionis ut superius et inferius inter se comparari; omnis enim verus status religionis est stutus perfectionis ; e contrario vero non omnis status perfectionis est status religionis proprie dictus ; nam interdum illum superat, interdum ab illo deficit, ut in sequentibus declarabimus et ostendemus. Et ob hanc causam necessarium est ab universalioribus procedere , et prius statum perfectionis in communi describere; ac deinde varia ejus membra distinguere, et illa, quae minus completa sunt, breviter explicare; ac tandem circa religiosum statum diutius immorari. Quia vero status vitae christianae caeterorum fundamentum est, de illo etam aliquid praemittere abs re non erit.
On this page